← Table of contents
Horace

XVIII.

Reading edition

Non ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar, Non trabes Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali 5 Ignotus heres regiam occupavi, Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientae. At fides et ingeni Benigna venast, pauperemque dives 10 Me petit: nihil supra Deos lacesso nec potentem amicum Largiora flagito, Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, 15 Novaeque pergunt interire lunae: Tu secanda marmora Locas sub ipsum funus, et sepulcri Immemor struis domos, Marisque Bais obstrepentis urges 20 Submovere litora, Parum locuples continente ripa. Quid quod usque proximos Revellis agri terminos et ultra Limites clientium 25 Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens deos Et uxor et vir sordidosque natos. Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinata 30 Aula divitem manet Erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus Pauperi recluditur Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea 35 Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali Genus coercet, hic levare functum Pauperem laboribus Vocatus atque non vocatus audit. 40

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings