← Table of contents
Horace

XI.

Reading edition

Mercuri, nam te docilis magistro Movit Amphion lapides canendo, Tuque testudo resonare septem Callida nervis,

Nec loquax olim neque grata, nunc et 5 Divitum mensis et amica templis, Dic modos Lyde quibus obstinatas Adplicet auris,

Quae velut latis equa trima campis Ludit exsultim metuitque tangi, 10 Nuptiarum expers et adhuc protervo Cruda marito.

Tu potes tigris comitesque silvas Ducere et rivos celeres morari; Cessit immanis tibi blandienti 15 Ianitor aulae

Cerberus, quamvis furiale centum Muniant angues caput, eius atque Spiritus taeter saniesque manet Ore trilingui. 20

Quin et Ixion Tityosque voltu Risit invito; stetit urna paullum Sicca, dum grato Danai puellas Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas 25 Virginum poenas et inane lymphae Dolium fundo pereuntis imo, Seraque fata

Quae manent culpas etiam sub Orco. Impiae, (nam quid potuere maius?) 30 Impiae sponsos potuere duro Perdere ferro.

Una de multis face nuptiali Digna periurum fuit in parentem Splendide mendax et in omne virgo 35 Nobilis aevum;

'Surge' quae dixit iuveni marito, 'Surge, ne longus tibi somnus, unde Non times, detur; socerum et scelestas Falle sorores, 40

Quae, velut nactae vitulos leaenae, Singulos eheu lacerant. Ego illis Mollior nec te feriam neque intra Claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis, 45 Quod viro clemeus misero peperci; Me vel extremos Numidarum in agros Classe releget.

I pedes quo te rapiunt et aurae, Dum favet nox et Venus, i secundo 50 Omine et nostri memorem sepulcro Scalpe querellam.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings