← Table of contents
Horace

III.

Reading edition

Quem tu, Melpomene, semel Nascentem placido lumine videris, Illum non labor Isthmius Clarabit pugilem, non equus impiger Curru ducet Achaico Victorem, neque res bellica Deliis Ornatmn foliis ducem, Quod regum tumidas contuderit minas, Ostendet Capitolio; Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, 10 Et spissae nemorum comae Fingent Aeolio carmine nobilem. Romae principis urbium Dignatur suboles inter amabilis Vatum ponere me choros, 15 Et iam dente minus mordeor invido. O testudinis aureae Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum, 20 Totum muneris hoc tuist, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae Quod spiro et placeo, si placeo, tuumst.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings