← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

Regulæ quædam generales Francicæ discendæ pronuntiationis.

Reading edition

Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ literæ scriptę quidem ac minimè proferendę, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente Francica lingua, vt exceptis cc vt acces, accessus: m m, vt somme: n n, vt Annee, annus: r r, vt Terre, terra: nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas quę in penultimarum præsertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere quodam delassatam præcipitans, tum etiam in literis nimium fortiter exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic cohærentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, tota hæc sententia, Ie parleray demain à vous à bon escient à huict heures du matin, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt plurimis aliis in rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè assuefaciant.

Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quę à nonnullis adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe y quam i Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex ii vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant, sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Gręcis, à quibus manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à Cæsare in Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas.

Illustration from De francicae linguae recta pronuntiatione

Græci characteres. Verè Francici characteres.

Α α A a a

Β β B b b

Κ κ C c c

Δ δ D d d d d

Ε ε E e e e

Φ φ F f

G g g

H h h

Ι ι I i

Λ λ L l l

Μ μ M m m m

Ν ν N n n n

Ο ο O o

P p

Q q

R r r

Σ ς S s

Τ τ T t tt

V v v u u

Ξ ξ X x

Ζ ζ Z z.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings