← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De Apostropho.

Reading edition

Apostrophon, id est, aduersæ siue elisæ vocalis notam cœperunt vtiliter iidem Typographi Græcos imitati adscribere, at non vbique, quod tamen factum velim, eorundem Græcorum exemplo. De hac autem nota certæ sunt sequentes regulæ.

Prima Regula. Omne e fœmininum sequente quacunque vocali, eliditur in pronuntiatione, vt l'auaritieux, l'espee, l'ingrat, l'ouurier, & sequente h quiescente l'homme: l'huis: la femm'auaritieuse, la fauls'obeissance, la mauuais'inuention, ce qu'on dit. Magnum igitur vitium est istam elisionem non obseruare, quod in versibus inprimis sine exceptione obseruatur: in quibus nullus est e fœmineo locus, vel in quarta syllaba, si versus decem fuerint syllabarum, vel in sexta si fuerint Hexametri, quos vulgo Alexandrinos appellant. Et generaliter in omni Francicorum carminum genere e fœmineum in vltima versus syllaba pro nihilo habetur.

Secunda Regula. a in articulo la ante eandem vel aliam vocalem eliditur, vt l'auarice, l'espee, l'ignorance, l'auenture, l'vmbre, l'hostèsse. Idem maiores nostri faciebant in possessiuis pronominibus ma, ta, sa, vt m'espee, s'espee, vt adhuc loquuntur Sabaudi. Sic in veteribus sepulchris sæpissimè legitur s'ame. Immò adhuc hodie dicitur m'amie, s'amie, m'amour. Sed vsus obtinuit vt in cæteris dictionibus potius vsurpetur solæcismus, substitutis pronominibus masculinis, mon, ton, son, vt mon espee, mon hostèsse, son auarice, son ignorance.

Tertia Regula. i nunquam eliditur nisi ante pronomen il, vt s'il vient pro si il. Malè igitur Lugdunenses ce qu'est, pro ce qui est, s'on pro si on, quo tamen abusus sum ego licentia poëtica in Psalmorum interpretatione. V verò & u nunquam eliduntur. Sic Marotus, s'ainsi pro si ainsi.

Obseruandum est autem peculiariter fœmininum adiectiuum grande, in quo e, consueuit etiam ante consonantes elidi, vt vne grand besongne, vne grand' chose, vne grand' femme, vne grand' meschanceté.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings