← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De vocalium Francicarum pronuntiatione.

Reading edition

In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam pręiudicio, existimo.

A a a.

Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum Ieruslem dicunt tribus syllabis pro Ierusalem quatuor syllabarum.

E e e e.

Altera hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores e clausum vocant alij e productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima dictionis Alteré siticulosus: quę dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè qui est diphthongi ae sono ex a & e temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties hæc vocalis cum l vel r, vel s, vel t cohæret, vt in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante ct vt Tectum: & gm vt Tegmen, quem sonum Franci e apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum aï exprimunt, vt Estre, Feste, terre, elle, perinde ac si scriptum sit, Aistre, Faiste, Tairre, Aille, vt scribitur & pronuntiatur maistre, faiste, aise.

Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò E fœmineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest, vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si nulli consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio quędam: vt amie amica: aimee amata, ioue gena. Dicemus autem in litera n & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius literæ soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt Aimer amare: Disner, prandere: parler, loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt Bontes bonitates: seu participia passiua, vt Lasses, lassati, quæ omnia per e clausum non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis vsurpati, quibus inter se conferunt disputer, & Iupitèr: hiuer & arrivèr: parler & par lair, lasses & Vlissès: asses & accès. Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur, nempe e pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: e pro infracto & lenissimo huius literæ sono: e denique pro diphtongo ę, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens enim e in eandem syllabam cum m, vt temporèl temporalis, vel n, siue sola & sonora vt i'enten, ego intelligo: siue adiuncto d vt entend, intelligit: vel vt content, contentus: pronuntiatur vt a. Itaque in his vocibus constant, constans: & content, contentus, An, annus, & en, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe quatuor has voculas, ancien trissyllabum, antiquus: lien vinculum, & moiien, medium, fient fimus, dissyllaba: & quotidien quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia nomina, vt Parisien Parisiensis: Sauoïsien Sabaudiensis: in quibus e clausum scribitur & distinctè auditur, i & e nequaquam in diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient ceens, hic intus: dedens, intus: leens, illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus ceans, dedans, leans: Alter huius literæ sonus adulterinus est idem atque literæ i geminatæ duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur ie, litera n sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, bien bonum, vel benè: chien canis: Chrestien Christianus dissyllabum: mien meus, rien nihil: sien suus: tien tuus vel tene, cum compositis: vien venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset i duplici biien, chiien, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per e clausum retinuisse videri possent, nisi e in a mutarent, vt ils disant, ils parlant. Sed in earundem vocum fœmininis e clausum restituitur: scribimus enim & efferimus chiene, canis fœmina, Chrestiené, Christiana: quanuis Chrestienté Christianitas, pronuntiemus Chrestiente: miené, mea, siené sua: tiene, tua & teneat, viene veniat.

I i i.

Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quę vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. Cæterum quum hęc litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet cęteris linguis vsitatum. Quum autem est consonans, idem valet atque g nunc solet in Latinis istis vocibus lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre producta & hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam consonantem pingentes, ja, je, ji, jo, ju.

O.

Hæc vocalis in ipsa palati testudine quasi echo quędam resonat, minus quidem clarè quam a, non tamen ita obscurè vt ou diphthongus, qua in re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis populis peccatur, qui pro nostre noster, vostre, vester: le dos dorsum, pronuntiant noustre, voustre, le dous. Quasdam tamen similes voces vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti col & cou, collum: fol & fou, stultus: mol & mou, mollis, licet semper scribamus col, fol, mol, vnde colet ceruicula, folle, stulta & molle hæc mollis. At illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos vocant, sublata u vocali ex diphthongo ou, scribunt & legunt cop, ictus: beaucop multum: doleur dolor: torment tormentum, pro coup, beaucoup, douleur, tourment. Sic Sabaudi pro oui, ita pronuntiant oï per dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti, ex negante Græca particula οὐκ, à vicinis fortasse Massiliensibus Græcis accepta, fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam oc, pro oui, ita: quę omnes pronuntiationes vitiosæ sunt, & aures Francorum vehementer offendunt.

V v v u.

Hæc litera, quum est vocalis, est Græcorum ypsilon, quod ipsa quoque figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato, vnde factum vt Hebræi non inter vocales siue Gutturales quas appellant, sed inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta quæ vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè ad tenuitatem i vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres Romani optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui sono quo Romanum suum u, & Gręci vetustiores suum ο μικρόν efferebant, sed altero illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani propterea hanc literam solent u Gallicum, ab illo crassiore quem Galli per ou diphthongum scribunt, distinctum appellare: & à litera u in suis minutis characteribus hac imposita nota distinguunt, ŭ.

Cæterùm Franci Latinos grammaticos sequuti ad hanc literam retulerunt etiam Æolici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis Græcorum populorum Æolibus vsurparetur, medium videlicet inter ba & pha, sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado, vetus, vita, volo, vultus. In huius autem literæ pronuntiatione cauendum est tum Vasconum vitium qui b pro u efferunt, vt bin pro vin: bache pro vache: beau pro veau, & contrà, u pro b: qui error passim in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam alterum Germanis proprium, quo hanc consonantem pro ph siue f, & contrà u pro ph siue f vsurpant: vt qui pro vino, viuo, vitulo, vacca pronuntient finum, fifo, fitulus, facca, & contrà pro fallere, valleré & similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem habuerunt characterem Æolico digammati scribendo tam acutè excogitatam, quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus, & initio dictionum pro u consonnante vsurpatus, vt quum scribunt vu & vue. Quum igitur hos sonos viderent maximè affines ba & va, à plerisque confundi, figura vsi sunt quæ hanc affinitatem simul & ostenderet & distingueret, charactere videlicet literæ b leuiter in sinistram nempe v & v ad digammatis Æolici pronuntiationem significandam inflexo, ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè scribentibus adhuc hodie obseruatur, vt vie, vertu, vertueux, sed etiam intra ipsas dictiones, vt vivré, recevoir, avoir, pouvoir, qua de re suo rursum loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens multarum rerum inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante distingueret, hunc quidem characterem v, consonanti, istum verò u, vocali attribuit. Laudo institutum, factum probare non possum. Nam illa quidem nota est verum Græcorum υ ψιλων, id est, hæc ipsa vocalis. At u character est, vt ex veteribus etiam manuscriptis codicibus apparet, antiquus Græcus literæ betha, non autem digammatis solis Æolibus noti: quam notam postea librorum descriptores perperam ad hanc literam tum vocalem tum consonantem designandam accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato, quòd illa priore vsi sunt in dictionum initiis, ista verò intra ipsius dictiones, aut in earum fine.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings