← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De diphthongis Francicis.

Reading edition

Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eę in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, ai, au, ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui.

Ai.

Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est diphthongus ex a & e constituta, & veteres Latini sic efferebant vt a & i, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis hai, hai, non dissyllabam, vt in participio hai, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem aimer, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per διάλυσιν trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictę, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, cœperunt hanc diphthongum per ae pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque a neque e audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem e aperto attribuimus. Quum enim vocalis e propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est e quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum a prohibet dentes occludi, & vicissim e vetat ne a claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt hæ voces, parfaite & Prophete, quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in maistre & media in permettre, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per s quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius t quiescit, ostendens e, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per διάλυσιν esse pronuntiandam: vt in verbo hair, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt haïsse, odissem: haissoie, oderam: quum tamen in themate dicamus hai, hais, hait, monosyllaba, & in nomine verbali haine, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam a penitus quiescere, & solùm i audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui faisant, |- participium pronuntiant fesant, |u-| Spondęo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo ei confundi. Nam scribimus quidem bain, balneum: & gain, lucrum: & plain, planus: quæ tamen sic efferimus vt si scriptum esset bein, guein, plein: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt plaine, plana: baigner, balneare, pro quo tamen extrito i multi pronuntiant bagner. Sic etiam à voce gain deducitur verbum gaigner, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius autem loquentes hodie, eliso i pronuntiant gagner. Idem contigit in his vocibus guairir, & guairison, quas plerique extrito i proferunt, guarir & guarison. Mihi tamen illa vetustior pronuntiatio magis probatur.

Au & ao.

Hæc quoque diphthongus aliter pronuntiatur quàm scribatur: sic nimirum vt vel parum vel nihil admodum differat ab o vocali, vt, aux, allia: paux, pali: vaux, valles: quæ vix aliter mihi videntur sonare quàm in os, ossa: vos, vestri: propos, propositum. Normanni verò sic illa sonorè pronuntiant vt a & o audiatur, vt qui dicant autant, perinde penè acsi scriptum esset a, o, tant: fiúntque fortasse antiqua & vera huius diphthongi tum prolatio tum scriptura quę in pauculis adhuc dictionibus à nonnullis seruatur, nempe in paon, pauo: faon, fœtus, in quibus nunc o quiescit. Pronuntiamus enim pan, & fan. At in verbo faonner, quod de ceruarum partu dicitur, mansit & scriptura & pronuntiatio huius diphthongi integra. Sic veteres Franci scribebant & pronuntiabant paour, pauor. At nunc sic quidem plerunque hæc dictio scribitur, sed tamen effertur per eu diphthongum, acsi scriberemus peur. In duobus autem istis vocabulis paoure, pauper, & paovreté, paupertas, videtur o insertum ne quis pronuntiare pou,ré, & pou,rè,té, per ou, diphthongum. Sed vitari facilius hoc potuit, si vel vt maiores nostri vsurpato charactere v consonantis scriberetur, povre, & povreté, vel per au diphthongum pauvre & pauvreté, vt hodie nonnulli scribunt. Itaque vt ad diphthongum au reuertar, quum initio scriberetur & efferretur per ao, quam prolationem Normanni retinent, o paulatim in u mutatum fuit: vnde tandem tertia hodie vsitata prolatio nata est, a extrito, & hac diphthongo vt o simplex pronuntiata. Sed hîc obseruandum est si hanc scripturam proximè sequatur aliqua vocalis, tunc nullum esse huic diphthongo locum, sed v esse consonans quam digamma Æolicum vocauimus, & eum illa proximè sequente vocali cohærere, vt avare, auarus: avanture, euentus fortuitus: aviron, remus: avorter, abortire: avoir, habere: Auvergné, Aluernia. Pręterea istud quoque prætereundum non est, hanc diphthongum sæpissimè nasci ex al syllaba in deriuatis à Latino sermone deductis, vt aultre, ab alter: hault, ab altus, & alia plurima: sic tamen vt si occurrerit in vltima syllaba, seruetur in recto singulari, mutetur autem in au in plurali, vt mal, malum: maux, mala: cheual, caballus: cheuaux, caballi. Postremò & illud est obseruandum, errore factum vt in futuro indicatiui, præterito imperfecto coniunctiui, ab infinito modo verbi habere, u consonans, tanquam vocalis in hanc diphthongum au coiens, pronuntiari cœperit, nempe vt au,rai: au,ras: au,ra: au,rons: au,rez: au,ront: quum & infinitus modus à quo futurum indicandi modi formari consueuit, nempe avoir, & ipsum etymon Latinæ dictionis, manifestè conuincant v consonantem esse in hoc toto verbo, in quam b litera fuit mutata: sicut p mutata etiam est in eandem consonantem in verbo Recipere, recevoir, vnde deducitur futurum recevrai. Itaq. non dubium est quin maiores nostri pronuntiarent a,vrai: a,vras: & sic deinceps, vt Itali hauero, hauerai, hauera, haueremo, hauerete, haueranto. Vsus autem postea obtinuit vt extrito u dici cœperit, arai, aras, ara, arons, arez, aront, quod quidem illi per manifestam inscitiam inuectæ pronuntiationi anteposuerim.

Ei.

Hæc diphthongus non profertur nisi mox sequente n, & ita pronuntiatur vt paululum prorsus ab i simplici differat, vt gueine, vagina: plein, plenus: cuius tamen fœmininum plene, vsus obtinuit vt absque i scribatur & efferatur, Picardis exceptis, qui vt sunt vetustatis tenaces, scribunt & integro sono pronuntiant pleine. Idem autem vsus effecit, vt in Francicis non paucis dictionibus à Latinis per i simplex scriptis deductæ, hæc diphthongus scribatur expresso etiam e, sed vsque adeò obscurè & correptè, vt vix eius sonus sentiatur, vt sein, sinus: ceindre, cingere: feindré, fingere: peindre, pingere: teindre, tingere: veincre, vincere: cum deriuatis. Præterea obseruandæ sunt dictiones quæ nonnisi per διάλυσιν scribuntur & efferuntur, vt reiterer, reiterare, quatuor syllabarum: & obeir, trissyllabum, cum suis deriuatis. Denique ante duplex ll scribitur quidem ei sed i quiescente, & solo e, aperto pronuntiato, vt treillé, pergula: treillis, cancelli: corneille, cornix: corbeille, corbis: veille, vigilia: veiller, vigilare.

Eu.

In hac diphthongo neutra vocalis distinctè, sed sonus quidem ex e & u temperatus auditur, quem & Græcis & Latinis ignotum vix liceat vlla descriptione peregrinis exprimere, vt beuf, ceux, eux, feu, ieu, ieux, ioiieux, alleu, allodium: neuf, nouem: peu, paucum: seur, soror: veu, votum: & similia, in quorum nonnullis Picardi nescio quo modo elidunt e, vt quum pronuntiant diu, & iu, pro Dieu & ieu. Sic apud eos qui purius Francicè loqui existimantur vsus obtinuit vt e exteratur, primum in quibusdam nominibus & verbis quæ vsu potius quàm vllis regulis dignoscuntur, vt seur, securus. (Nam in seur pro sorore diphthongus integra auditur: sur verò pro austero gustu, & pro Super, simplici u scribitur) vnde seurté, securitas: asseurer, & asseurance, quasi assecurare, & assecurationem dicas: meureté, maturitas: meur, maturus. Et in genere per u vocalem simplicem à rectè pronuntiantibus efferuntur quæcunque verbalia desinunt in eure, longum, vt blesseure, læsura: casseure, fractura: naureure, vulneratio: rompeure, ruptura ab infinitis, blesser, casser, naurer, rompre. Idem obseruandum est in omnibus participiis præteriti temporis passiuis, tum masculinis tum fœmininis in hanc diphthongum terminatis, vt eu, habitus, eue, habita, (quas voces Aurelij & vicini Carnutes, vitiosissimè efferunt per διάλυσιν eü, vt dissyllabum) beu, beue, bibitus, ta: receu, receue, receptus, ta: creu, creue, creditus, ta: deu, deue, debitus, bita: leu, leue, lectus, lecta: meu, meue, motus, mota: seu, seue, scitus, scita: teu, teue, tacitus, ta: veu, veue, visus, visa, & alia eiusmodi. Idem obseruandum in subiunctiui modi tempore imperfecto, vt seusse, scirem: eusse, haberem: quæ tamen omnia tum nomina tum participia, Carnutes, (vt dixi) & Normanni hac integra diphthongo proferunt vt & Aquitani interiores apud quos poetas sæpe inuenias falsa ὁμοιοτελεύτα hac diphthongo, vt heur & dur: engrauure & figure: heure, & nature.

Quod autem diximus de diphthongo au, est etiam in ista obseruandum, nempe vocali proximè sequente nullum esse huic diphthongo locum: sed v consonantem esse, & cum illa vocali cohærere, vt severité, seueritas quatuor syllabarum: rece,vrai, recipiam: aperce,vrai, percipiam.

Oi.

Hæc diphthongus natiuo suo sono, id est, vtraq. correptè prolata vocali profertur, quoties cum illa cohæret n, vt moins, minus: moindre, minor: soin, sollicitudo: loin, longè: besoin, necessitas: tesmoin, testis, quibus dictionibus extremis imperitè nonnulli g adiiciunt. Sin minùs, id est, nisi n habeat adiunctum, non amplius diphthongi, sed triphthongi sono pronuntiatur, nempe vt oai, & diphthongus ai, pro æ siue pro e aperto, vt loi, lex: loix, leges: moi, ego: mois, mensis: roi, rex: soi, se: toi, tu: voi, video, quas dictiones vulgo vitiosè per falsum y Græcum scribunt, vt suo loco diximus. Huius autem diphthongi piguiorem & latiorem sonum nonnulli vitantes, expungunt o, & solam diphthongum ai, id est e apertum retinuerunt, vt Normanni, qui pro foi, fides, scribunt & pronuntiant fai: & vulgus Parisiensum parlet, loquebatur: allet, ibat: venet, veniebat, pro parloit, alloit, venoit, & Italo-franci pro Anglois, François, Escossois, pronuntiant, Anglès, Francès, Escossès, per e apertum ab Italis nominibus Inglese, Francese, Scosese. Nam ab hac triphthongo sic abhorret Italica lingua vt toi, moi, & similia per dialysin, producto etiam o pronuntient fo,i, & mo,i dissyllaba.

Corruptissimè verò Parisiensum vulgus Dores πλαταΐζοντας imitati, pro, voirre, vitrum: siue vt alij scribunt, verre, foirre, palea farracea: scribunt & pronuntiant voarre, & foarre: itidémque pro trois, tres, troas, & tras.

Ou.

In hac diphthongo neque o sonorum neque u exile, sed mixtus ex vtroque sonus auditur, quo Græci quidem veteres suum ȣ Romani verò suum v vocale, vt & nunc Germani, efferebant: vnde illud accidit, vt nunquam in Latina lingua hæc diphthongus scriberetur. Sed hîc, vt antè admonui cauendum est, ne vel Lugdunensium qui ou pro o, vt noustré, voustre, pro nostre, vostre, vel Delphinatum & Sabaudorum vitium sequamur, qui errore contrario o pro ou proferunt, vt cop, beaucop, oi, torment, dolour, pro coup, beaucoup, oui, tourment, douleur.

Ie.

Hæc etiam vtraque vocalis raptim pronuntiata coalescit in vnicam syllabam, vt biere, zytum vel sandapila: tiede, tepidus dissyllaba: & fœminina omnia adiectiua à masculinis in ier, vt entiere, merciere, chambriere: tum post diphthongos ai, vt plaije, joi, vt ioije, eu, vt ioijeux, ui, vt Essuijer, ennuijer: tum ante u simplex, vt ieux, oculi, vieux, veteres, monosyllaba: tum ante d, in vnico nomine pied, pes, vt scribunt & pronuntiant integrè Picardi: tum ante l, vt, ciel, fiel, miel, viel. Itidem ante n vel cum ipsa diphthongo coalescens, vt bien, chien, in quibus tamen vocibus diximus e vt i proferri acsi scriptum sit biin, chiin, vel separatim vt chiene, miene, dissyllaba: Estienne, trissyllabum. Item ante r, siue in prima syllaba, vt tiercement, trissyllabum: siue in fine, vt acier chalybs, cordier, & fier, hier, monosyllaba, cheualier, trissyllabum: premier, panier, tripier: requier, requiro: brasier, prunæ: chaussetier. Excipe infinitos omnes modos verborum actiuorum in ier desinentes, qui omnes per διάλυσιν proferuntur, vt fier, fidere: nier, negare, dissyllaba: quod valet etiam in verbalibus inde deductis, vt renieur, ennvieux, ab infinitis renier, ennuier, & nominibus in ieux, quæ à Latinis in osus oriuntur, vt curieux, curiosus: trissyllabum, & similia.

ui.

In hac quoque diphthongo merè Græca vtraque auditur vocalis vno tractu pronuntiata, vt buis, buxus, huis, hostium: lui, ipse: mui, modius: nuict, nox: nui, noceo: puis, post: sui, sequor: suis, sum: ruis, antiquum Francicum nomen pro riuo, vnde ruisseau, riuulus: quę omnes dictiones, vt & similes aliæ, sunt monosyllabæ. Sic huistre, ostrea dissyllabum est, destruire, trissyllabum reconduire, tetrassyllabo: & alia quamplurima. Sed obseruanda est syllaba vi per digamma Æolicum efferenda, & ab hac diphthongo prorsus diuersa, vt vivre, vie, victoire, vin. Nam ab hac diphthongo nulla Francica dictio inchoatur. Sic etiam envie & envieux, & alia similia non hac diphthongo, sed Æolico digammate siue v consonante pronuntiantur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings