← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De Francicis triphthongis.

Reading edition

Habent etiam triphthongos Franci, alias quidem veras & legitimas, nempe eau, & ieu, alias vero falsò sic appellatas, nempe iei veu, oui: alias denique mutata pronuntiatione non modò iam superfluas, sed etiam noxias, ac meritò, si pati posset linguę consuetudo, expungendas, cuiusmodi sunt iei, ueu, oui.

Eau.

In hac triphthongo auditur e clausum cum diphthongo au, quasi scribas eo, vt eau, aqua: (quam vocem maiores nostri scribebant & proferebant addito e fœminino eaue) seau, situla: ruisseau, riuulus: veau, vitulus: beau, bellus, sequente consonante, vt vn beau manteau, vn beau garçon. Nam sequente vocali dicimus bel, vt vn bel homme, vn bel accord: vnde oritur fœmininum belle, bella. Vitanda est autem vitiosissima vulgi Parisiensis pronuntiatio in hac triphthongo, nempe liaue, & liau, pro leau, beau, ruisseau, & similia.

Ieu.

Auditur etiam in hac triphthongo i vocalis cum diphthongo eu, raptim pronuntiata, vt cieux, cœli: Dieu, Deus: dieux, dij: lieu, locus: lieux, loci: ieux, oculi, à singulari obsoleto, ieul, quo vulgus Parisiensum adhuc vtitur. Est autem hæc dictio à vocabulo jeux, ioci, discernenda, in qua i non est vocalis, sed consonans. Et hîc monendi sunt Germani vt paulatim huic triphthongo raptim pronuntiandæ assuefiant, vtpote qui Dieu quasi dissyllabum, & quidem priore e producta, proferre consueuerint. Et hæ quidem sunt veræ diphthongi: quæ verò sequuntur sunt adulterinæ, nempe, iei, ueu, & oui.

Iei.

Sic scribitur hæc vox vieille, vetula, in qua vocalis i apponitur, non vt proferatur, sed vt ostendat duplex ll esse molliter enuntiandum, sicut in l litera docuimus. Nam alioqui pronuntiaremus viele per simplex l, & prius e apertum, quod est instrumenti cuiusdam musici nomen.

ueu.

Ne hæc quidem est triphthongus, quum in hac trium vocalium congerie, sola eu diphthongus audiatur: u vocali præposita, non vt efferatur, sed vt ostendat, c vel g literam, quum ante e soleat, illa quidem vt s, ista verò vt j consonans pronuntiari, natiuo suo sono vbi hæc diphthongus occurrit esse proferendam: vt cueur, quasi, keur scribas: gueule, gula: gueux, mendicabulum. Sic etiam scribitur vetus Gallicum vocabulum, queux, coquus.

Oui.

Scribi solent hæ tres vocales in quibusdam dictionibus ante ll molle, ideoque triphthongum non constituunt, quum i non sit adiecta vt pronuntietur, sed vt mollem sonum illum duplicis ll significet, vt mouiller, madefacere: rouille, ærugo: qua etiam ratione, nempe & situ & pronuntiatione, hæc syllaba differt ab oui dissyllabo, vt oui, ita, & auditus: iouir, frui: esiouir, lætari, & similia.

Oeu.

Huius triphthongi vt & duarum sequentium vsus planè nullus est in pronuntiatione, quæ tamen peregrinos torquere possit. Nam scribimus quidem oeuvre, opus: voeu, votum: oeuf, ouum. Sic etiam adhuc nonnulli scribunt boeuf, bos: in quibus tamen omnibus o penitus quiescit. Pronuntiamus enim, euure, euf, beuf: neque video cur o adscribatur, nisi fortasse propter Latinas voces à quibus deducuntur, nempe opus, votum, ouum, bos: vel quoniam in horum deriuatis e mutatur in o, vt ouvrier, operarius: over, oua parere per v consonans: bouvier, bubulcus. Sed neutra hæc ratio vllius est momenti: neque causam iustam huius scribendæ triphthongi video, nisi fortassis in hoc vnico verbo coeuure & coeurre, quibus vtebantur veteres pro couure, cooperit: & courir, currere: in quo vocalis o quiescens ostendit c literam esse non pro s, sed natiuo suo sono efferendam, quo modo etiam plurimi hodie scribunt coeur, cor.

Oei.

Hæ tres voces sic scribi plerunque solent in vnica voce oeil oculus, quæ scriptura si est germana, ostendit maiores nostros pronuntiasse oel pro oculo, singulari numero. Sed suspicor potius u alteram eu diphthongi vocalem fuisse ab imperitis extritam, & veteres scripsisse oeul, præposito o quiescente, sicut in proximè præcedente triphthongo diximus, ad ostendendum Latinæ vocis, oculus, etymon. Eadem autem inscitia factum est, vt i vocalis quiescens, huic dictioni insereretur, nempe propter deriuatum oeuillade, quo significatur oculorum in rem aliquam coniectio: in qua dictione i adiicitur de more: non vt proferatur, sed vt mollem illum sonum duplicis ll designet, sicut aliquoties iam repetiuimus. Vtcunq. sit, oculum vocamus eul, eu, diphthongo purè & integrè prolata.

Vei.

Hæ tres vocales nusquam nisi ante duplex ll scribuntur, inserta rursus vocali i non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis ll sonus ostendatur. Nec tamen in ue, auditur u & e, sed diphthongus eu plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus cueillir, colligere, cum deriuatis & compositis: fueillé, cum deriuatis, folium: vueille, velim, ac si i quiescente, & duplex illud molle ll designante, scribatur feuille, veuille: & o quiescente, & natiuum sonum c literę indicante, scribatur coeuille. Cur igitur, inquies, non sic scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti, exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti e fœminini, & e aperti, duplicis ll, & n mollis. Itaque necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales eu diphthongi ad hunc de quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne quis nimirum per v consonantem pro fueille, pronuntiaret fe,vi,llé: pro veuillé, ve,vi,llé: pro cueuillé, cue,vi,llé. Sed haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim fouiller, scrutari: mouiller, madefacere: grenouille, rana: quenouille, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet fo,vi,ller: mo,vi,ller: gre,no,ville: que,noville. Sed ego quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit dueuil, luctus: & vueil, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, i vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè pronuntiamus deul & veul: in quibus eu diphthongus vsitatè mutatur in ou in deriuatis, vt douloir, vouloir, sicut à douleur & langueur formamus douloureux, & langoureux. Sic imperitè scribitur orgueil, superbia, pro orgueul, u quiescente & duntaxat ostendente g literam esse natiuo suo sono (non autem pro j consonante) pronuntiandam, vt in langueur, rigueur, & similibus. Inserta autem fuit illi voci, orgueil, per inscitiam litera i, propter eius deriuatum orgueilleux, vbi tamen quiescit, & mollem sonum illum duplicis ll demonstrat.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings