← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De Francicæ linguæ accentibus.

Reading edition

Franci nullos accentus notant, nec veteres etiam Græci notabant, ac ne nunc quidem Latini. Est igitur mos iste à Grammaticis Græcis, Hebræorum, opinor, imitatione excogitatus, maximo certè cum fructu, ex quo disci à nutricibus illæ linguæ desierunt: si modò verus illius consuetudinis vsus seruaretur. Sed de hoc longè maximo abusu aliâs. Sunt qui contendant in Francica lingua nullum esse accentibus locum. Sunt contrà qui in Francica lingua tonos perinde vt in Græca lingua constituant. Magnus est vtrorumque error quod mihi facilè concessuros arbitror quicunque aures suas attentè consuluerint. Dico igitur Francicæ linguæ, vt & Græcæ & Latinæ, duo esse tempora, longum vnum, alterum breue: itidémq. tres tonos, nempe, acutum, grauem, circunflexum, non ita tamen vt in illis linguis obseruatos. Acuunt enim Græci syllabas tum longas tum breues, & Latinos idem facere magno consensu volunt Grammatici, quibus planè non assentior. Sed hac de re aliâs. Illud autem certò dixerim, sic concurrere in Francica lingua tonum acutum cum tempore longo, vt nulla syllaba producatur quæ itidem non attollatur: nec attollatur vlla quæ non itidem acuatur, ac proinde sit eadem syllaba acuta quæ producta, & eadem grauis quæ correpta. Sed tonus vocis intentionem, tempus productionem vocalis indicat. Nihil autem accidere potest auribus magis ingratum quàm si breuem producas, longam corripias, quod ij experiuntur qui peregrinos, aut Galliæ populos Francicè minus purè loquentes audiunt: veluti quum Turonenses aut Pictones audimus pronuntiantes mestrèsse |u-u| pro maistrèsse |-uu| aut mèsse |-u| pro mèsse |uu| vel Sabaudos pro faicte, |uu|, proferentes fèste, |-u| pro Prophete |uuu|, prophèste |u-u| pro misericorde quinque syllabarum natura breuium misericorde penultima longa: vel Italos proferentes parole |u-u| pro parole |uuu| quoniam suum parola sic pronuntiant. Illa verò productio in Francica lingua etiam in monosyllabis animaduertitur, quæ est propria vis accentus circunflexi. Sic productè circunflectuntur: ie veu, tu veux, il veut, volo, vis, vult, quod deprehenditur si prioribus illis opponas veŭ, votum: & veux, vota: quæ corripiuntur. Sic corripitur beuf & neuf singulari numero: quorum recti plurales, beûfs & neufs, quiescente f litera, circunflectuntur: vt eûlx & ceûlx. Item fit, fecit, & fut, fuit: & eut, habuit: corripiuntur: fist, faceret, & fûst, esset: & eûst, haberet, circunflectuntur, vt planè pudendus sit error tum scriptorum tum typographorum qui hoc discrimen scripturæ & pronuntiationis non obseruant. Sic etiam êst, rôst, tôst, circunflectuntur itidémque plâist, placet: plûst, plueret, quibus opponuntur correpta et coniunctio copulatiua: plaid, contentio iudicialis, pleut, placuit: plut, pluit. Itidémque circunflectuntur je meûr, morior: tu meûrs, moreris: corripiuntur autem meur, maturus: & meurs, maturi: fœmininum autem meûre, matura, est trochaïcum: quæ vsu non regulis discuntur. Cæteræ verò syllabæ, id est quæ neque acuuntur neque circunflectuntur, natura breues censentur, exceptis monosyllabis, quę quoties enclitica secum trahunt, producuntur, vt si ie di dactylum sonat: |-uu| qui est ce, amphibrachum |u-u|, qua de re in encliticis. Sunt autem hoc loco mihi admonendi peregrini paucissimas esse longas syllabas in Francica lingua, præ innumerali breuium multitudine: ac proinde verendum illis esse potius ne breues producant, quàm ne longas corripiant, præsertim vbi falli possunt Latinę linguę quantitate: sic exempli gratia, Natura, Vectura, Fortuna, Persona, & similia, Latinè penultimam producunt: at Francicæ voces, nature, voiture, fortune, personne, eandem corripiunt. Operæ pretium etiam fecerint, si hoc quoque diligenter obseruarint, maximum esse in Francica lingua vitium penultimam natura breuem producere, quotcunque & quæcunque consonantes illius pronuntiationem remorentur. Sic in desordre, rètordre, discorde, misericorde, noblèsse, parèsse, aborder, dormir, endormir, porte, apporter, enhorter, exhorter, & infinitis aliis penultimæ positione longę, natura tamen corripiuntur. Sic etiam breues priores in comme, sommeil: dormir, endormir: bonné, donne, belle, nunquam nisi vitiosissimè producuntur, ne in metris quidem: qua in re grauiter ab iis peccari video qui Francicos versus non tantùm syllabarum numero, & 'ομοιοτελευτοις, quæ rythmos vocamus, æstimant, sed etiam pedibus Græcorum & Latinorum more metiuntur: audax & nobile certè inuentum, sed quod maxima difficultate non caret, tum propter longarum syllabarum penuriam, tum quòd, vt modò dixi, in Francica lingua nulla positio penultimam natura breuem sine maxima aurium offensione producat. Etsi verò breuium & longarum discrimen vsu potius quàm arte discitur, tamen paucas istas regulas mihi libuit in peregrinorum gratiam à me obseruatas subiicere.

Prima Regula. Non paucæ dictiones Francicæ solis breuibus constant, vt misericorde, quæ vox quinque breuibus natura syllabis constat. At nulla constat pluribus productis: minimè id quidem quasi non inueniantur voces in quibus plures sint syllabæ natura longæ: sed quoniam, vel antepenultima longa, si penultima sequens breuis fuerit: vel penultima longa sic dominatur, vt reliquæ præcedentes syllabæ, quanuis natura longæ, nec acuantur tamen, nec verè producantur. Exempli gratia, Hęc dictio entendèment constat ex duabus prioribus natura longis, vt in proxima regula ostendemus, prior tamen est æquali tenore proferenda, tono & quantitate in syllabam antepenultimam reiectis. Quod si huic dictioni subieceris enclyticam, vt entendèment bon, tunc sola eius vltima acuetur, reliquis velut in ordinem redactis. Sic in hac voce entendre, quanuis tres priores sint natura longæ, sola tamen penultima acuitur & producitur, ex tertia regula quam mox trademus. Sic in hac voce envie, inuidia, etiam diuisa, vt, en, vie, in vita, auditur amphibrachus |u-u|, propter penultimam longam: at in nomine envieux, propter penultimam breuem auditur amphimacrus |-u-| producta antepenultima quæ in envie corripitur.

Secunda Regula. Omnis syllaba desinens in literam m vel n, non geminatam, sed sequente alia consonante, est natura longa. Est igitur endormir dactylica vox |-uu| feindre, teindre trochaicæ, |-u| bonté, spondaica: |-: temporel, dactylica |-uu| quod etiam in diuersis dictionibus accidit, vt bon pais |-uu|. Sed quid si m vel n geminetur? tunc syllaba corripitur, vt somme, comme, donne, bonne, sonne, tonne, |uu| consomme, ordonne, resonne, estonne |-uu|: quamobrem etiam songer, besongne, & similia penultima breui proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est n duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò gn ponitur pro altero n, quod molle vocauimus. Excipe ennemi |-uu|.

Tertia Regula. Omnes dictiones terminatæ per e fœmininum, proximè præcedente vocali, producunt penultimam, vt aimee, fondue, velue |uu-| mue, nue, due, fie, lie, amie, joue, loue, moue, noue, aije, plaije, ioije, voije |-u| enuoie |u-u|. Quod si illud e fœmininum mutetur in e masculinum, tunc eædem illæ penultimæ corripiuntur, vt nuer, muer, fier, lier, iouer, louer, nouer, enuoijer |-uu|.

Quarta Regula. Diphthongus au semper producitur siue in penultima, vt aultre |-u|, autant |- haultain |-u|: siue in antepenultima, vt haultement |-u-|, haultaine |-uu|: siue in vltima trahente secum sequentem dictionem, vt hault et droict |-uu|.

Quinta Regula. S inter duas vocales deprehensa, ac proinde, sicut suo loco diximus, per z pronuntiata, & vocalem singularem & diphthongum antecedentem producit, vt iaser, braise, saison, plaisir, cause, bise, mise, prise, oser, chose, poser, choisir, loisir, noise, toise, vser, ruse, muse, cuise, frise, |-u|: & in antepenultima, vt causera, osera, embrasera, reposera, choisira, prisera, cuisine, vsera, accusera, excusera, vsage, visage |-uu| camuse |u-u|: nisi obstet penultima alia ratione longa. Tunc enim penultima dominatur, vt prisee |u-u|, accusee, excusée |u-. Excipe e fœmininum occurrens, quod nunquam producitur, vt peser, gesir, |uu|: gesine, |uuu|. Item treze |uu|. quatorze, |uuu| moisi |u-|, cramoisi |uu-| voisin, cousin |uu|: voisine, cousine, |uuu|.

Quinta Regula. A cum i quiescente ante duplex ll molle cum e fœminino dictionem finiente est longum, vt aille, baille, caille, faille, maille, paille, saille, taille, vaille |-u|.

Sexta Regula. Personæ verborum desinentes in asse vel isse producuntur, vt passe, aimasse, ouisse.

Septima Regula. Omne s sequente consonante quiescens (quibus autem in syllabis quiescat suo loco diximus) vocalem præcedentem producit, vt ante sl, hasle, isle |-u|: ante sm blasme |-u|, aimasmes, |u-u|, esmeuté, esmouuoir, |-uu|: blesme, mesme |-u|, caresme, baptesme, |u-u| escriuismes |uu-u|: seusmes |-u|: receusmes |u-u|: vismes, fismes, |-u|: entendismes |uu-u|: cosme |-u|: ante sn, vt asne |-u|: alésne |u-u|: rosne |-u|: ante sp, vt esperon |-uu|: esperonné |-uu|: espier, |-uu|: ante st, vt ost, rost, tost, fust, fist, eust, circunflexa haste, taste, tèste, bèste: èstre, maistre, naistre: fèste, giste, viste, crouste, vouste |-u|: etiam in polysyllabis, vt desuoijer, |-uu|. Excipe esté pro verbo esse, & pro æstate |u-u|: rotir, roti, contra naturam sui primitiui rost. Pronomina verò nostre & vostre ancipitem habent priorem: breuem videlicet si nomini cui adhærent præponantur, vt nostre maison, vostre raison, |uu-u|: sin postponantur, longam, vt ié suis vostré, patenostre |uu-u|.

Octaua Regula. Omnis syllaba ante geminatum rr, producitur, vt catairre, |u-u| catairrèux |u-: fèrrer, guerre, tèrre, pourrir |-u| entèrrer |u-u|.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings