← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De encliticis dictionibus.

Reading edition

Encliticæ dictiones vocantur, quæ à præcedentis dictionis tono pendent, de quibus hæc regula certissima est.

Omnis dictio monosyllaba longa vel polysyllaba in longam desinens acuitur, & breuem proximè sequentem dictionem, siue monosyllabam siue etiam dissyllabam suo tono subiicit, quasi cum ea coiens: quod valde optarim in peregrinorum gratiam notari accentu acuto, sicut Græci consueuerunt. Exemplum monosyllabarum, c'èst´ moi, c'èst´ vous: c'èst´ lui: cela èst´ bon, c'èst bién dict: sera bién faict: on s'én va. Exemplum dissyllaborum, vn bón païs: vne chose bién dicte, vne chose bién faicte: on s'én ira.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings