De Aphæresi, Syncopa & Apocopa.
Reading edition
Aphæresi non vtuntur Franci, quantum nunc quidem possum meminisse. Illam enim Prouincialium Aphæresim Dieu nous pelle, s quoque putidè pronuntiata pro Dieu nous appelle, nemo Francus emendatè loquens patienter tulerit.
Syncopa in nonnullis vocabulis est vsitata, vt donra, pro donnera, amèrra pro amènera: emprise pro entreprise: ouent, pro osteuent. Sed baurra pro baillera, proprium est Parisiensium vulgo. Sic in quibusdam futuris verborum exteritur e, vt envoîrai, ennuîrai, essuîrai, loûrai, pro integris enuoijerai, ennuijerai, essuijerai, louerai, quæ regularia sunt ab infinitis, envoier, ennuier, essuier, louer. Neque mihi dubium est quin futura recevrai, apercevrai, aurai, ab infinitis recevoir, apercevoir, avoir, fuerint initio recevrai, appercevrai, averai, et siqua sunt alia huiusmodi.
Apocopa verò vtimur etiam vulgo in quibusdam, vt a'vous, pro auez-vous? sa'vous, pro savez-vous? Illud autem aga pro regarde, & agardez pro regardez Parisiensum vulgo relinquitur. Sed de istis hactenus.