← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De consonantium literarum Francicarum pronuntiatione.

Reading edition

B b.

Hæc consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet, quem & Græci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed suauitate quadam siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum est Germanis ne hanc cum p sicciore etiam litera suo quodam more confundant, vt quum pro scribere & bibere pronuntiant, & quidem non sine densiore quoque flatu scrippere & pippere. De Vasconibus autem hanc literam in Æolicum digamma transferentibus, paulò antè est à nobis dictum.

C c c.

Hæc consonans, orto proculdubio à vitiosa Latinæ linguæ pronuntiatione errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere neminem nisi falli volentem possit. Nam ante a & diphthongum au. Item ante o, & ou diphthongum, & u, & ui diphthongum, sonum suum natiuum, paucissimis exceptis vocabulis seruat, vt cas, casus: cause, causa: columne, columna: couler, colare: curer, curare: cuir, corium. At ante vocales e & i pronuntiatur sicut, s Latinum, vt cé & ci, ac si scriptum esset sé & si.

Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt s Latinum profertur tum ante a tum ante o, cuiusmodi sunt ca, deca, façon, façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner, & actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in cer desinunt, vt à commençer, fit commençant & commençons, commença: & si qua sunt eiusmodi s Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli quasdam inserta e vocali quiescente scribunt, vt commençea commençeons, alij verò, quos omnino sequendos arbitror, litera s tanquam cauda quadam literæ e subiecta notant, & hanc literam c caudatum, Hispanorum more vocant, vt ça deça, façon, façonner: maçon maçonner: poinçon poinçonner: commençay commença: commençons commençent.

Quoties autem huic literæ adhæret sequens aspiratio, quæcunque vocalis sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri, cuiusmodi est apud Hebræos literæ Schin in dextro latere signatæ, non vt Græcorum chi, quod sonant Germani in verbo machen, sed vt ch pronuntiant in voce chelme. Sic igitur Francicè sonant chat, catus: chair, caro: chaud, calidus: chez, apud: cheut, lapsus: riche, diues: chose, res: chou, brassica. At contrà Picardi pleraque à cæteris Francis per ch pingue prolata, per c siccum efferunt, vt cat, cauld, cose, rigue, & plurima è contrario per ch, proferunt, quæ per s Latinum cæteri pronuntiant, vt chechi, chela, tanta est dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia.

D d d d.

Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur vt t, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si quis roget, cur non igitur t potius quàm d scribatur, respondeo id fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus gaillard, hilaris: paillard, scortator: lard, lardum propter deriuata, gaillardise, paillarder, larder, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus, quàm si per t scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ singulares præsentis indicandi modi verborum actiuorum t literam regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen entend, intelligit: fend, defend, fond, respond, propter infinita, entendre, fendre, defendré, fondré, respondre, quibus etiam nonnulli addunt pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind, sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, plaindre, pendre, craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre, litera d inuenitur vt in illis ex analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione ἄνδρος pro ἄνρος, & in Francica tendre, pro tenre, à Latina voce tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter quand pro quando & quant pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et hîc admonendi sunt Germani ne t pro d pronuntient, vt suum das & dag, efferre solent tas & tag, & Latinè pro Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre.

F f.

Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue u consonantis notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro φ Græcorum, id est pro ph vsurpari cœpit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de u consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum f confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne f pro v consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens à Francis loco digammatis scribatur, & vt f pronuntietur, vt beuf, bref, cerf, gref, naïf, nef, nerf, serf, suif, vif, à Latinis vocibus, bouis, breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto in illorum deriuatis digammate, vt bovine, breveré, cerve, grever, navire, nerveux, servitude, vivacite, naiveté.

G g g.

Hæc consonans ante a, o, & u, verum suum sonum seruat proximum Cliteræ, vt gale, scabies: gaule, Gallia: gosier, guttur: goutte, gutta: aigu, acutus. At ante e & i, errore à Latina vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque i consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere & Regis, vt gager, regir, ac si scriptum gaier et rejir. Sed neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante a & ante o interdum vt j consonans, & contrà ante e & ante i natiuo suo sono profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante a & o pro j consonante vsurpatur, illi subiici solet e, non vt proferatur, sed vt silens ostendat g in iis dictionibus non aliter efferendum quàm ante e consueuit, id est pro j consonante, vt mangeons comedimus, item ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent, comedi, disti, dit, dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur manions, manjay, manias, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses Iau pro Gallo & Aiacé pro Agacé, id est pica. Sic etiam ante o vt flageol, fistula pastoritia. At quoties ante e vel i natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici u itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur e vel i, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt langue & languir, in quibus nusquam auditur u, sed indicat non esse proferendas istas voces vt si scriberetur lanje & lanjir. Itali verò nescio qua ratione hunc sonum per gh scribunt, vt stringhié, ghiotto, & similia.

H h h.

Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel vbi pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes laborant, pronuntiantes en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les ouseaux, pro en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les houseaux. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur, plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.

H ante a.

Ha Interiectio exclamantis & imitantis.

Hache, hasta.

Halier, dumetum.

Haïr, odisse, cum omnibus deriuatis.

Haire, cilicium.

Hairon, ardea.

Hait, vetus verbum Gallicum quo animi acquiescentis alacritas significatur, vnde souhait & souhaitter.

Halé, forum tectum rerum venalium.

Halecret, thorax ferreus.

Haler, sursum funibus onus attollere.

Haleter, anhelare.

Hameau, viculus.

Hanap, patera, vetus Gallicum verbum.

Hanche, coxa.

Hante, hastile.

Hanter, frequentare, cum deriuatis.

Haquebute, gestatoria bombarda.

Haquenee, gradarius equus.

Hacquet, species vehiculi.

Harangue, oratio publicè habita.

Haras, equorum grex.

Harceler, incessere.

Hardes, sarcinæ.

Hardi, Audax, cum deriuatis.

Haren, halec, pro pisciculo marino.

Harer, incitare, fictitia vox ab interiectione ha.

Harnie, hernia, cum deriuatis.

Harier, vrgere, ab eadem interiectione ha.

Harnois, lorica.

Harpe, Cithara, cum deriuatis.

Hart, Laqueus.

Hazard, periculum incertum, cum deriuatis.

Hasle, torrens solis æstus, cum deriuatis.

Haste, veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt vne broche.

Haubert, haubergeon, thorax.

Haute, quantum aliquis potest semel arripere.

Hauet, vncus.

Hauir, retorrere.

Hault, altus, cum deriuatis.

Haye, sepes.

Haure, nauale.

H ante e e e.

He, interiectio vocantis.

Heaume, galea.

Hector, nomen proprium.

Hennir, hinnire.

Herault, fecialis.

Henri, nomen proprium.

Herisson, herinaceus.

Herse, occa.

Hestoudeau, pullaster.

Hestre, cerrus.

Heurt, Illisio, cum deriuatis.

H ante i.

Hibou, bubo.

Hideux, horridus.

Hie, fistuca.

H ante o.

Ho, interiectio vocantis.

Hobin, equus tolutarius.

Hocher, quatere.

Hochet, infantile crepitaculum.

Hoguiner, contrectatione lacessere.

Hola, Interiectio sistentis.

Hon, Interiectio cum indignatione recusantis, vnde hongner.

Hongre, Hungarus, Cantherius.

Hongrie, Hungaria.

Honnir, dedecorare.

Honte, pudor, ignominia, cum deriuatis.

Hoquet, singultus.

Hoqueton, tunicæ species.

Horion, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris.

Hors, foris.

Hote, corbis dossuaria.

Hou, interiectio abigentis cum ignominia.

Houbelon, lupulus.

Houe, bipalum cum deriuatis.

Houlette, pedum.

Houppe, floccus.

Houseau, ocrea.

Housse, stragula sellæ equestri imposita.

Housser, pertica abstergere.

Houssine, virga arbustea.

Houx, aquifolia.

H ante V.

Huer, inclamare, fictitia vox.

Huche, mactra.

Hucher, voce accersere, dictio Picardis pręsertim familiaris, cum deriuatis.

Hulote, vlula.

Humer, sorbere cum deriuatis.

Hupe, vpupa.

Hurler, vlulare.

L l l.

L natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt la, le, li, lo, lu, tum finiens, vt al, el, il, ol, ul. Sin verò geminetur ídque ante a, e, vel o (quod fieri solet consuetudine potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt aller, belle, telle, querelle, folle, molle. Ante i verò vocalem edit mollem quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus insuetum, proximè accedentem ad sonum syllabæ li cum proxima vocali coalescentis, quem Itali quidem per gl scribunt, tum in initio, vt in gli articulo, tum intra ipsam dictionem, vt figliuolo: Hispani verò per duplex ll initio quoque vocabulorum notant, vt llamado quasi liamado trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem incohat, præterquam Bituricensibus qui gloire & glorieux, & similia efferunt quasi lioire dissyllabum, & liorieux trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex ll à Francis enuntiatur, proximè præcedente i, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt bille, globulus, fondrillé, sordes in fundo hærentes: fille, filia: grille, craticula: fourmiller, formicarum instar pullulare: chenille, eruca: piller, populari: quille, lignum paruulum pyramidis instar effictum: siller, nictare: sillon, sulcus in re rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam ville pro vrbe, in qua sonat l singulare, sic scripta, vt à fœminino adiectiuo vile, vilis discernatur. Sin autem vocalem i præcedat alia quæcunque siue simplex, siue in diphthongo, tum i quiescit, & indicat duplex illud ll illo molli sono efferendum, vt ante a bailler, tradere, paille, palea: saillir, salire: ante e, veiller, vigilare, treillis, clathra: ante ou, mouiller, madefacere: grenouille, rana: bouillir, bullire. ante eu, feuille, folium: veuille, velim. Sic enim hæc arbitror scribenda non vt vulgo solent, fueille, vueille. Quod autem Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per lh vt balher, moulher, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant.

M m m.

M syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis labiis effertur, vt ma, me, mi, mo, mu: syllabam autem finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus pronuntiatur vt n, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem non feriat, vt temporel, temporalis, hymne, hymnus, dommage, damnum, dam, damnum, nom, nomen, haim, hamus, faim, fames, temps, tempus, perinde efferenda acsi scriptum esset, tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans.

N n n.

Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, na, ne, ni, no, nu: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebræis tum Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque & Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per gn, isti verò per n superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere videlicet, ñ, vt post a, gagna, post e clausum gagner: post e fœmineum, rongne: post i, ignorer, guigner: post o, rognon: post eu, gaigneur: quę pronuntiatio eadem penè est, atque si hæc ita scribas & pronunties vt dissyllaba, gania, ganier, guinier, ronion, ganieur, et iniorer trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante on in huiusmodi vocibus i quiescens inserant, quod ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus coin, tesmoin, et besoin, deducuntur verba, cogner, tesmogner, et besogner: quæ nonnulli, interiecto altero n, scribunt congner, tesmongner, besongner. Neque sanè temerè id faciunt, quum sæpissimè sic geminentur m, vt pro home, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur hommé, & n quoque in bonne, sonner, honneur, honneste à Latinis vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici n honorer & honorable, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel g expuncto scribendum est conoistre, & conoissance vel in n mutato, connoistre et connoissance, pro quibus vitiosè scribi solet cognoistre & cognoissance: Cuiusmodi n Hebræi non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius exemplum nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in n, posterior verò incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, Pierre s'en est alle, quod tamen sic efferendum est, Pierre s'en nest alle. Sic, on m'en a parle, ac si scriptum esset, on m'en na parle, illo videlicet prioris dictionis n daghessato, & cum vocali sequentem vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, il sé nest alle, on me na parle, per e fœmineum vt in pronominibus sé & mé. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in litera m monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet linguæ minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante κ, γ, χ, pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.

P p.

Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis finiens, vt in interiectionibus hip quæ saltantis alacritatem indicat, & hop aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem βατράχοις, & vetere voce iam obsoleta hanap pro calice: cap promontorium: coup ictus: vnde aduerbium beaucoup: sep, vitis. Germanis verò danda est opera ne illam cum b confundant, veluti cum bræceptor dicunt pro præceptor.

Q q.

Hæc consonans syllabam inchoans semper habet v vocalem adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est Gręcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt quand, quando: quant, quantum: que, quod: qui, quis: quotidien quotidianus: quasi scriptum sit kand, kant, ke, ki. Redundat igitur litera C illi à quibusdam præposita in nonnullis vocabulis, vt auecques, picquer, nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere aueques & piquer. Syllabam finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione Coq, gallus gallinaceus: sed desinentia in c plurima vocabula scribuntur per qu in deriuatis, vt rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique, publique, croquer, à rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic, public, croc. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in qu, sed in ch, vt, duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher, à nominibus duc, sac, sec, roc, desiuc, croc.

R r r.

HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur. Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem inchoante, vt barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre, verre. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt fairre, facere, & voirre, verè. Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt courin, Masie, pese, mese, Theodose pro cousin, Marie, pere, mere, Theodore: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat.

S s s.

Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens, vt, sage, semer, signe, songe, surmonter. Intra ipsam autem dictionem, si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet quæ syllabam præcedentem finiat, & alteram quæ ipsi sigmati adhæreat, tunc lenissimo sibilo vt Zain Hebræorum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non autem vt Græcorum ζ, quod respondet Hebræorum Tsade, pronuntiatur, vt cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser, vser, excuser, quæ sic efferuntur ac si scriberetur, cauze, dezir, plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer: ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam hæc litera dictionem finiens, & inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt les ames, les asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages, acsi scriberetur lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez ordures, les vsages. Quod si inter duas vocales duplex scripta comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto natiuóque suo sibilo profertur, vt aussi, baisser, laisser, chausse, chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir, & similia. Idem statuendum quoties inter consonantem præcedentem & vocalem adhærentem occurrit, vt ainsi, transi, apprehension. Itaque perperam nonnulli prinse, entreprinse, peinson, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in syllabis quæ pluribus consonantibus constant, hęc litera sileat, suo loco dicemus.

T t.

Hæc consonans syllabam inchoans, siue sola vt ta, te, ti, to, tu: siue cum r, vt tra, tre, tri, tro, tru, (nam in Francica lingua vix aliam sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera d distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas literas sæpissimè permutare. Syllabam verò nunquam finit intra dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel aliâs superuacanea, vt lettre, mettre. Cæterùm in Francicis vocibus à Latinis in tio desinentibus desumptis, (in quibus hęc consonans scribitur) nulla certè ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in peregrinas quoque linguas propagato, hæc litera pronuntiatur per c siue solum vt interrogation, disposition, & similia plurima: siue cum c, vt affection, affectio, quasi scriptum sit interrogacïon, disposicion, affeccion: præcedente tamen s, suum natiuum sonum seruat, vt combustion. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic literæ mirum quiddam accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoniæ causa pronuntietur, vt si scribas parle-il, loquitúrne? pronuntiandum erit interposito t, etiam seruato e fœmineo, parlet-il. Sic in tertiis personis singularibus futuri indicatiui ira-il, parlera-il, & præsentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt va-il, scribitur quidem, sed pronuntiatur irat-il, parlerat-il, quam pronuntiationem recentiores quidam ad normam scripturæ exigunt: sed hoc certè facere saltem non possunt in tertia persona singulari pręsentis temporis indicatiui primæ coniugationis vt aime il? Veteres autem maiores nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt va vadit, & tertias singulares tum pręteritorum perfectorum, vt aima amauit, tum futurorum vt aimera, scripsisse & pronuntiasse addito, t quod scribi paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie scribunt & pronuntiant, Ié va, tu vas, il vat, & i'aima, tu aimas, il aimat, & ié parlera, tu parleras, il parlerat.

X x.

Hæc litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francicæ linguæ suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici cc vt xerxes, Artaxerxes, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba audiatur alterum c duntaxat, quasi scribatur xerces Artaxerces. Sic etiam syllabam finiens effertur, vt exercer, exemplé, executer, etiam vbi c redundat, vt exces, excessif. In extremis verò dictionibus idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione vsurpatur, vt in dictionibus noix, nux: paix, pax: poix, pix: & in nominibus numeralibus six, sex, & dix, decem, & eorum deriuatis, vt sixiesme, dixiesme: partim etiam ratione. Quum enim in litera quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne vix quidem discerni possent n & u, (quæ causa etiamnum hodie cogit Germanos literam u ab n imposito quodam apice distinguere) vsurpari cæpit x pro s præcedente diphthongo au vel eu, ne in pronuntiatione hallucinaretur, vt ceux, dieux, lieux, mieux, ne quis si s adhibitum esset, legeret cens, diens, liens, miens. Itidémque vsus obtinuit vt scriberetur cheuaux, maux, & similia, ne quis legeret cheuans et mans.

De y quod u Græcum falsò vocant.

Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò i Gręcum vocari, quum υ Græcorum non sit i, sed u illud exile crassæ diphthongo ou oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto i Græco cogitasse, sed duplex ι vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma ij: quæ facilè postea in y degenerarit, & u Græcum vocari cœpit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt υ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis ij fuit duntaxat post ai & oi diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab i incipientibus, puta ia, vel ie, aut triphtongis iau vel ieu, vt plaije: aije: loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux: in cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore i eliso, acsi scriptum esset joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius i pronuntiant, vt consonantem, priore i expuncto, a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur. Sic maiores nostri primas personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt ai,moi,ie, tum optandi, vt ai,me,roi,ié, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe vien,droi,ie, & craindroi,ie, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo ie, scribamus & efferamus aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi: sæpe etiam addito s, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personę singularis nota, nempe aimois, aimerois, viendrois, craindrois. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus,

O noble Roy François, Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.

Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis pluralibus personis, per e tantum fœmininum in vltima syllaba efferendis, puta aimoi,ent: ai,me,roi,ent: quæ pronuntiatio dupliciter postea corrumpi cœpit. Quidam enim expuncto i pronuntiant, aimoent: & aimeroent, per e clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias personas plurales, aiment, disent, sic efferunt vt participia aimant, disant. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito e pronuntiant ai,moint, & ai,me,roint, diphthongo oi suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, soin, besoin, tesmoin. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista efferunt, vt plures personæ, aimoïent, aimeroïent, non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, aimoit, aimeroit, vt si scribatur, aimôit, aimerôit.

Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic formæ ij imposito, vt iam omnes nullum hic esse Græcum υ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm post diphthongos ai vel oi, sequentibus quas dixi, vel diphthongis vel triphthongis.

z.

Hæc litera respondens Hebræorum zain, non autem eorundem Tsade, nec Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt zephire, zacinthe. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali vnze, scribatur, quia si s scriberetur, tum integro sibilo pronuntiaretur vnsse, nempe s inter consonantem præcedentem & vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, douze, trezé, quatorze, quinze, seze, sicut etiam scribimus ozeille, oxalis. Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur, hac litera finiunt in e clausum desinentes, vt aimez, aimerez.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings