De consonantibus quiescentibus.
Reading edition
Regulæ generales duæ.
I. Nulla consonans quiescit inchoans syllabam, præter g, ante n, molle, sicut in h, dicemus, & s in plurimis vocibus, sicut suo loco declarabimus.
II. Quoties scribitur duplex consonans, prior quiescit, exceptis cc: mm: nn: rr: quarum neutra quiescit, sed prior syllabam præcedentem terminat, posterior verò syllabam inchoat: vt acces, accessus: homme, homo: bonne, bona: guerre, bellum. Duplex enim ll non pronunciatur vt duplex: sed vel vt simplex, vt femelle, fœmina: belle, bella: vel molli illo sono, de quo sæpissimè iam à nobis dictum est. Itidémque duplex s, non pronunciatur vt duplex, sed vt simplex natiuo suo sono, vt chausse, caliga. Seruanda autem est in primis hæc regula in adiectiuis pluralibus, in quibus formatiua litera numeri sing. seruata, asperiorem redderet pronunciationem, vt cs, in secs, à singulari sec: fs, in griefs, à grief: ls, in tels, à tel: ps, in seps, à sep: ts, in petits, à petit: in quibus omnibus aut prior consonans quiescit, aut ita molliter pronuntiatur, vt vix sentiatur.
De B.
B nullam Gallicam dictionem claudit, vt neque Græcam neque Latinam, excepta vnica Latina propositione AB, quæ est à Græcorum ἀπὸ deducta: vt Græca rursus ab Hebræa voce AB, quæ originem notat. Sed Hebręas duntaxat aliquot voces finiens, vt Iacob, Nadab. Finiens autem syllabam intra ipsam dictionem, nunquam scribitur nisi vel ante s simplex, vt absent, absens: obseques, exequiæ, & tunc non quiescit: vel ante sc & tunc pronuntiatur quidem, sed ita vt eius literæ siccitas mitigetur, quantum fieri potest, vt obscur, obscurus, cum deriuatis: perinde penè ac si scriptum sit oscur. Vel antè st, & tunc vel quiescit prorsus, vt in his vocibus obstiné, obstinatus: & obstination, obstinatio: quæ pronuntiamus ostiné, ostination: vel quantum fieri potest lenitur, vt abstenir, abstinere, abstinencé, abstinentia: vel antè j consonantem, vt object, obiectum, & tunc pleno suo sono effertur. Ante digamma verò aliquantulum lenitur vt in obuier, occurrere: sic ferè efferendo vt si scriberetur ovier. Inde hemistichion illud Gallico-latinum, Omnia malo vie, on i a mal obuié. Postremò quiescit in propositione soubs, & dessoubs, quę pronuntiantur sous & dessous.
De C.
C quiescit antè q vt acquerir, acquest, acquiter, & similia, in quibus & si propter etymon scribitur, potuit tamen optima ratione prætermitti. Item ante t proximè sequens in fine dictionis, vt ject, iactus: object, obiectum: faict, factum: quæ perinde pronunciantur ac si scriptum esset, jet, objet, fait, &c. Sic etiam scribuntur & pronunciantur participia passiua, vt dict, dictum: faict, factum: nempe vt distinguantur à tertiis personis singularibus dit, dicit: fait, facit. Intra dictionem autem hæc syllaba ct, integra pronunciatur vt acté, actus: action, actio: actif, actiuus: affèction, affectio: detracteur detractor. Excipe traicter, tractare, cum deriuatis: & dicton, dictum siue sententia iudicis, in quibus c quiescit. Finiens autem dictionem hæc litera, quæcunque vel vocalis vel consonans sequatur, integra pronunciatur, vt in his vocibus broc, froc, soc, sec, suc, & similibus.
De D.
D quiescit in hac voce pied, quamuis à Picardis exprimatur quasi per t, scribatur: vnde pieton, pedester: Item quiescit d, litera ante j, consonantem, vt adjuger, adiudicare: adjurer, adigere iureiurando: adjourner, diem dicere: adjouster, addere, &c. cum deriuatis. Item ante m, vt admonester, cum deriuatis. Excipe admirer, admirari, cum deriuatis. Item ante v, consonantem, vt adviser, deliberare: advis, sententia. Finiens autem dictionem quiescit quæcunque consonans sequatur, vt ante b, vt quand bon temps viendra: & ante c, vt quand cela se fèra: ante f, vt quand faudra le monde, sic pronunciantis ac si scriptum esset, quan bon temps: quan cela: quan faudra: quod in cæteris consonantibus sine exceptione seruatur.
De F.
Diximus antea hanc literam apud Gallos idem valere atque Φ Græcorum, & PH, Latinorum. Ideo in Gallicis dictionibus quæ desinunt propriè in Digamma Æolicum, id est v, consonantem, scribitur hæc litera vt pronuntianda, vt bref, breuis: gref, grauis: nef, nauis. Sed in fœmininis quæ ab illis masculinis adiectiuis formantur restituitur Digamma, vt breve, greve: Sic etiam à vif, viuus, deducitur fœmin. vive, & à naif, natiuus, formatur fœm. naive. Vsus autem obtinuit, vt in quibusdam eiusmodi vocabulis s, seruetur cum ipso Digammate. Scribunt enim vulgo non pauci brefue, grefue, ne videlicet hæ voces per diphthongum eu pronuncientur, nempe greu,e: breu,e. Sed omnino vitiosa est hæc scriptura, cui vitio mederetur restitutus vetus ille character Digammatis Gallici, nempe v, tam initio dictionum, quàm intra ipsas dictiones, vt vive, naïve, grevé, brevé, neuve.
De G.
G quiescit ante n molle vt gagner, lucrari. Vsus tamen obtinuit, vt excipiantur quædam, vt signe, signum, cum deriuatis: vt signer signare: resigner, resignare: regne, regnum: & regner, regnare: in quibus g, quiescit, & n, natiuo suo sono, & non illo molli effertur, quasi scriptum sit siné: siner: resiner: rèné: rener. Quod autem nonnulli imperiti hanc literam scribunt in his vocibus vng, vnus: tesmoing, testis: soing, cura: besoing, opus: vitiosè scribitur. Nam quòd in deriuatis tesmoigner, testari: soigner, curam habere: besongner, laborare: adscribitur g, id fit propter n molle, ac proinde in illis thematibus nullus est ei locus. Imò etiam non debuit etymologia efficere vt scribatur cognoistre & cognoissance, vt alibi diximus. Scribitur autem meritò & quiescit in voce hareng, pro halece, à quo deriuatur harengere, & harengerie.
De H.
Aspirationis nota in vocibus Græcis & Latinis aspiratis, & in Francicam linguam traductis, scribitur quidem sed quiescit. Vt habiter, habitare, cum deriuatis: habit, habitus, pro veste, cum deriuatis: habitude, consuetudo: habituer, consuefacere: halene, halitus: halener, afflare: heresie, hæresis, cum deriuatis: Hebrieu, Hebræus, cum deriuatis: Hercules: Helas, heu: Helene: Helicon: Heleboré: heur, sors prospera: heureux, fœlix: heure, hora: heriter, consequi hæreditatem, cum deriuatis: Herodes: Hilaire, histoire, hoir, hęres cum deriuatis: homme, homo, cum deriuatis: honneur, honor, cum deriuatis: horologe, cum deriuatis: horoscope: horreur, horror, cum deriuatis: enhorter, cum deriuatis: hoste, hospes: Hospital, Nosodochium, cum deriuatis: humble, humilis, cum deriuatis: humeur, humor, cum deriuatis: hiuer, hyems: hydromel: hydropisie, &c. quę omnes voces partim à Latinis, partim à Græcis vocibus aspiratis oriuntur, in quibus tamen aspiratio quiescit. Excipiuntur autem ab hac regula haché, à Latina voce hasta: Item hareng, à voce hales cum deriuatis. Item Hector & Henri. Item harpe, à Græca voce ἅρπη. Similiter etiam aspiratio quiescit in his dictionibus, huis, ostium cum deriuatis: huile, oleum cum deriuatis: huict, octo: huistre, ostrea: sed aliam ob causam nempe quoniam alioqui legi sic possent hæ dictiones, quasi v, esset digamma non vocalis, nempe pro huis, vis: sic etiam pro huile, vile, &c. Contrà verò in vernaculis Gallicis scribitur simul & pronunciatur aspiratio, vt in illis quę à Latinis non aspiratis deducuntur. Sic ab altus deducuntur Gallicæ voces aspiratæ hault, haultain, haultesse, haulteur, haultement, hausser. Hæc autem vocabula vernacula Gallica obseruaui in quibus aspiratio & scribitur & auditur: halier, vepretum: hair, odisse, cum deriuatis: hait, animi inclinatio, gratum aliquid habens: vnde compositum souhait, & souhaiter: item, halbarde, hasle, hasler, haleter, crebrum anhelitum ducere: hameau, hameçon, hanche, hanter, hantise, hacqueboute, haquenee, hardi, hardiesse, harnieux, honte, hotee, hober, harier, hazard, hibou, huer, hucher, huche, honte, hocher, hochepot, hacquet, hocquet, hocqueter, haster, haste, hastif: hauet, fuscina: haure, nauale: haye, sepes: heaume, galea: houe, ligo: houer, fodere: humer, sorbere. Quiescit autem post c sequente r, vt Iesus Christ, Chrestien, Chrestienté, Sepulchre. Item in Iehan, & Iohan, à Iohane.
De L l l l.
L quiescit post diphthongum eu sequente x, vt mieulx, ceulx: & sequente t, vt peult. Item post diphthongum, au, sequente t, vt aultre, alius: espeaultre, spelta: in quibus dictionibus interseritur ne u, pro n legatur. Item quiescit in dictione sould, pro solido siue asse, quod pronunciatur à Picardis acsi scriberetur sout. Item in dictione saoul, satur, quam pronunciamus sou. Additur autem l quamuis non pronuncietur, propter deriuata, vt saouler. Item in his duabus dictionibus fol, & col, quas pronunciamus per ou, diphthongum fou & cou. Sed finiens dictionem hæc litera, quæcunque consonans sequentem vocem inchoet, sonum suum seruat.
De M.
M nunquam quiescit, sed vt suo loco diximus, finiens syllabam vel dictionem, non aliter pronunciatur quàm m, illo de quo diximus sono imperfecto.
De N.
N quiescit in tertiis personis verborum desinentibus in e, fœmininum cum nt, vt aimènt, aimerènt, aimeroiènt, aimassènt.
De P.
P quiescit in his duabus dictionibus temps & compte, computum, vt differat à conte, comes. Item in sept, septem: & loup, lupus: & eius plurali loups, lupi: quas voces pronunciamus lou & lous. Contrà non quiescit in coup, ictus: & sep, vitis: singularibus. Verùm in earundem vocum plur. nempe coups, & seps, quiescit, quas dictiones pronunciamus cous & ses. Cæterùm scribi etiam consueuit à nonnullis, inter e, & v, consonantem ne confundantur cum eu diphthongo: vt ensepvelir, sepelire, pro ensevelir, in quibus vocibus si scribatur, quiescet: verùm præstiterit expungi vt superuacaneum: sicut in hac voce escripre, scribere, vt ineptè aliqui olim scribebant.
De Q & R.
Hæ literæ nunquam quiescunt.
De S.
Hæc litera finiens dictionem, quæcunque consonans proximè sequentem dictionem incipiat, quiescit, vt ante b, lès bons hommès: ante c, lès cas: ante d, lès damès: ante g, lès gens: ante l, lès lunès: ante m, lès mechants: ante n, lès nouuèllès: ante p, lès partiès: ante q, lès questions: ante r, les rois: ante t, lès tèstès: ante v, consonantem lès vieillès: in quibus omnibus in hac dictione lès, s litera quiescit. Intra ipsam autem dictionem nunquam iungitur hæc litera cum b, vel d, vel f, vel g, vel l, vel r, vel v, consonante. Supersunt autem sl, sm, sn, sp, sq, & st, quas literas antecedens interdum quiescit, interdum pronuntiatur, quod vsu potius discitur quàm vlla regula. Possumus tamen aliquid de his quoque syllabis tradere, sed ita intelligendum vt exceptiones ab vsu petantur.
Ergo s in sc quiescit, vt escu, sçauoir, vt nonnulli scribunt. Nec enim desunt qui s omittant. Sic etiam pronuntiamus sciencé, s quiescente.
In sm etiam quiescit, vt blèsme, quarèsme, blasme: in quibus videtur s scribi ad producendam duntaxat syllabam, ídque non paruo abusu, quum literæ non sint inuentæ vt pronuntiationis quantitatem significent. Sic pronuntiamus correptè creme pro cremore lactis: pro chrismate verò longa penultima scribimus crèsme.
In sn itidem quiescit, vt chèsne, quercus. Sic nonnulli scribunt Rosne pro Rhodono. Veteres scribebant, & integrè sonabant isnèl, velox.
In sp plerunque non quiescit, vt esperer, esperance, esprit, especé, respirer: imò nunquam quiescit dictionem inchoans, vt specialement spirituel. Dicimus tamen s quiescente, espee, espèron, escrire, cum deriuatis: espouser, vxorem ducere, cum deriuatis: respondre, respondere, cum deriuatis, quæ ipso vsu discuntur.
In sq aut semper aut certè plerunque pronuntiatur, vt jusques, morisque, pręcedente i vel v vocalib. Præcedente verò e quiescit, vt euèsque.
In st, præcedente a quiescit: aut semper aut plerunque, vt gaster, vastare, gasteau, libum: rasteau, rastrum: paste, paticier, empaster, bast, clitellæ asini, bastir, ædificare (vnde vox Prouincialium bastide, expressa litera s) baston, vnde vocabulum Italico Gallicum bastonade, in qua s sonat.
Præcedente vero dipht. ai quiescit, vt maistre, paistre. Sed tamen dicimus pasteur, s expresso, pro quo in Aluernia dicunt, s quiescente, pastre. Sic quiescit in pastoureau, & in pastorelle auditur. Præcedente e s quiescit, vt èstre, esté, bèste, fèste, arrèste, spina piscis, arrèster, prèste, apprèster, tèste. Excipe gèste, pèste, rèste, molèste.
Præcedente i pronuntiatur, vt miste, homo elegans, lautus, concinnus, mistere, mistion, histoire, Legiste, Sophiste, & similia. Excipe ils pronomen plurale, in quo semper quiescit, siue sequatur vocalis seu consonans, vt ils ont droit, ils disènt, quæ sic efferuntur ac si scriptum esset il on dit, & i disènt, etiam l quiescente. Excipe itidem giste, quod dicitur propriè de loco vbi iacet lepus seu cubile leporis. Item excipiuntur omnes secundæ personæ plurales pręteriti perfecti simplicis, desinentis in istès, vt fistès, ouistès, & similia.
Præcedente o quiescit, vt oster, hoste, coste, nostre, vostre. Excipe poste, poster, postillon, ostade, quæ est species texturæ. Item quiescit præcedente ou, vt couster, crouste, gouster.
Præcedente u pronuntiatur, vt iuste, iustice, iustifier, rustre, quæ vox est vetus Gallica, & significat hominem temerè ruentem, vagum & temerarium.
De T.
Hæc litera finiens dictionem, à quacunque consonante incipiat sequens dictio, semper quiescit. Sed videndum imprimis vt si sequens dictio incipiat à vocali, hęc litera pręcedentem finiens cum illa vocali coniungatur, quasi ad illam dictionem sequentem pertinens, vt ils sont à moi, quod pronuntiandum est quasi scriptum sit i son ta moi. Sed in copula et sicut alibi diximus, t semper quiescit, siue consonans siue vocalis sequatur.