← Table of contents
De francicae linguae recta pronuntiatione

De literis quiescentibus.

Reading edition

Literas quiescentes habet Gallica lingua Hebræorum more, quarum plerasque tamen probabile est olim fuisse pronunciatas, & paulatim vsu quodam veluti attritas, vt ex eo liquet quòd vix vlla est Galliæ prouincia cuius dialecto nonnullæ literæ non sileant, quæ in aliis efferuntur. Quiescentes autem istæ in nonnullis vocibus idcirco retinentur, vt discrimen aliquod constituatur inter voces alioquin similiter prorsus enunciatas, vt quum scribimus fust, esset: vt distinguatur à fut, fuit: itidémque fist, faceret: vt discernatur à fit fecit, in quibus tamen vtrisque eadem prorsus auditur pronunciatio, eo excepto quòd in fust & fist auditur tonus circumflexus: aliorum verò duorum puta fut & fit, breuis est pronunciatio: quod discrimen typographi imperiti non obseruant. Subseruiunt etiam litteræ quiescentes indicandæ etymologiæ, vt quum scribimus pètits, inserta litera t, quod tamen quiescit: nempe vt sciamus hunc numerum pluralem non deduci à nominatiuo peti, sicut dicimus ami num. singulari, & numero plur. amis: sed à nominatiuo pètit: & vt moneamur fœmininum adiectiuum non esse pètie, sicut à masculino ami deducitur fœmininum amie: sed pètite. Verùm vt hęc ratio in nonnullis dictionibus valeat, sítque diligenter obseruanda, non tamen consequitur tantam esse habendam etymologiæ rationem, vt necesse sit temere quasuis literas ad illam declarandam requiri: vt interim non dissimulem plus hîc sæpe valuisse infelicissimam seculorum barbariem quàm rationem. Itaque fatendum est multas hodie in Gallico scribendo sermone literas quiescentes scribi, quas omitti præstiterit, si modò posset istud ab imperitis, quorum longè maximus est numerus, impetrari. Dicemus autem priore loco de quiescentibus vocalibus.

De A, quiescente.

A si occurrat geminatum, prius quiescit, quod in paucissimis vocabulis euenit, vt baailler, oscitare, vt distinguatur à bailler, tradere. Item in hac voce aage, ætas, quàm nonnulli scribunt eage, & videntur Galli veteres hac in re imitati veteres Romanos, quos ait Fabius, consueuisse productas vocales scribere geminas, sicut etiam Græcorum η duo epsila, & ω duplex ο refert. Voces autem istæ Isaac, Aaron, Baal, vt Hebræa sunt, sic etiam integro suo duplicis vocali sono Hebraico pronunciari debent.

II. Quiescit coniunctum cum o, vt nonnulli scribunt saoul, satur, quum pronunciemus soul, immò etiam sou, quiescente litera l. Sic quoque scribitur paoure, pro quo pronunciamus povré, digammate videlicet Æolico, cuius characteris neglectus vsus Francicæ linguæ scripturam multis literis alioqui minimè necessariis onerarunt.

III. Quiescit coeunte vocali i & u, ad constituendam syllabam eandem, vt pain, panis: ainsi, ita: sainct, sanctus: in quibus a non auditur. Campanorum verò istud est proprium, quòd in his vocabulis pronuntiant diphthongum ai, id est è, quod apertum vocauimus: vt pèn, mèn, pro quo Itali per a, pan, & man. Sed si n sese adiungat sequenti vocali, tunc diphthongus ai tota pronunciatur. Sic dicimus in adiectiuo masculino vain, quasi scriptum sit vin, a vocali vel prorsus quiescente, vel exiliter admodum sonante: at in fœminino dicimus vaine: & similiter serain, serenus quiescente a, in fœminino verò seraine, serena: sic sain, sanus: in fœm: saine, sana.

De E.

E quiescit similiter in diphthongo ei, sequente n, in eadem syllaba, vt plein, plenus, quasi scriptum sit plin: contrà verò in fœm. exteritur i. Pronunciamus enim & scribimus, plene.

II. Superflua est hæc litera meritò, si ratio vsui dominaretur, expungenda in quibusdam vocabulis vt sein, sinus: peindre, pingere: ceindre, cingere: veincre, vincere: feindre, fingere. Docente etymo temere & per abusum litera e in hæc vocabula irrepsisse.

III. Quiescit sequente a, vel o, post g, vt mangea, manducauit: gagea, pignus deposuit: flageol, calamus agrestis: in quibus vocibus scribitur e, non vt proferatur, sed vt ostendat g in illis non retinere natiuum suum sonum, ante a, & o, sed pronunciandum esse vt j, consonantem.

IIII. Quiescit præcedente c, & sequente o, vel a, vt commançea, incœpit: vel o, vt commanceons incipiamus, vbi rursus scribitur e, vt significet literam c, non retinere suum natiuum sonum ante a, & o, in illis dictionibus, quasi scriptum esset commenka, commenkons, sed pronunciari per duplex s, sicuti diximus in s, litera, vt si scriptum sit commanssa, & commanssons.

V. Quiescit sæpe in diphthongo eu, in qua auditur tantum u. Huius rei exemplum habemus duplex in hac voce heureux, in cuius priore syllaba Galli rectè pronunciantes, omittunt literam e, quasi scriptum sit hureux: in posteriore verò totam diphthongum sonant, quamuis hæc vox oriatur à monosyllaba dictione heur, in qua diphthongo eu tota auditur. Locum autem habet hæc regula sine exceptione in participiis omnibus passiuis hac diphthongo terminatis, vt eu, habitum: sceu, scitum: receu, receptum: veu, visum, & similibus, quasi scriptum sit, u, su, ressu, vu, vitiosè totam in his diphthongum efferentibus Aureliis, & Carnutibus, atque adeò Normanis.

De I.

I quiescit ante duplex l, quod molle vocauimus, præcedente vel a, vt caille, coturnix: vel e, vt oreille, auris: vel diphthongo eu, vt feuille folium: (sic enim scribendum arbitror hanc vocem & alias similes, non vt vulgo solent, fueille, vueille,) vel ou, vt mouiller. Non quiescit autem etiam ante duplex ll molle quando finit præcedentem syllabam, vt bille, fille, famille, chenille, piller, cum deriuatis.

De O.

Hæc vocalis quiescit in diphthongo ao, vt paon, pauo, faon, fœtus. Est enim Gallis molestissimus concursus vocalium o & a, etiam extra diphthongum, & interposito n, vt on a dit, quod pronunciamus quasi daghessata n, Hebræorum more scribatur on na dit. Bituricensium certè mos in hoc sono efferendo per simplex n, molestissimus est Francorum purè loquentium auribus. Sed & quum præcedit a finiens dictionem, si sequens dictio incipiat ab o, interponitur t, quamuis non scribatur. Scribunt enim Galli dira-on, dicetúrne: & ira on, ibitúrne: pronunciant autem dirat-on: irat-on, nisi malimus dicere dira-lon, ira-lon. Sed de hoc dicemus in litera t.

Item quiescit in triphthongo oeu, vt oeuure, opus: boeuf, bos: oeuf, ouum, quæ pronuntiantur vt si scriptum esset euvre, beuf, euf, in quibus certè scribendis vocibus o, prętermitti potuit, vt suo loco diximus.

De V.

V vocalis quiescit post g sequente e, vt langue, lingua: vel diphthongo eu, vt gueule, gula: vel i, vt languir, languere: idcirco tantum adscriptam, vt significetur g, quod ante e, & i, pronunciari solet vt i, consonans, natiuum suum sonum in illis vocibus retinere.

Item quiescit post c, sequente eu, vt cueur, cor: quomodo etiam scribunt cueuillir, & recueul, sic pronunciato, acsi per k, scriberetur keur, keuillir, rekeul.

Item quiescit post q, quæcunque vocalis sequatur, nempe vel a vt Quand, vel e, vt que: vel i, vt qui.

Postremò quiescit in quibusdam temporibus verbi Habeo, nempe in futuro modi indicandi, & imperfecto modi subiunctiui. Nam hæc tempora incipiunt à vocali a & u consonante, quæ consonans v paulatim est extrita, ac proinde perperam à nonnullis pro u vocali accipitur, ad constituendam dipht. au. Itaque sic quidem scribitur futurum i'aurai, habebo: tu auras, habebis: il aura, habebit: nous aurons, habebimus: vous aurez, habebitis: ils auront, habebunt: imperfectum verò subiunctiui i'auroi, haberem: tu aurois, haberes: il auroit, haberet: nous aurions, haberemus: vous auriez, haberetis: ils auroient, haberent, quæ omnia extrita, vt vsus obtinuit, consonante v, pronuntianda sunt per simplex a, ac si scriptum esset, arai, aras, ara, non autem per diphthongum au. Nam v esse in his vocibus consonantem siue digamma, non autem vocalem, ostendit infinitus modus avoir, habere, & analogia. Mutatur enim b in v digamma, non in u vocalem: ac proinde dubium non est veteres Gallos pronuntiasse i'auroi, & cæteras personas, per v consonantem i'avrai, & iavroi. Sicut Itali pronuntiant hauero, & hauerei.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings