DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE.
Reading edition
Quam vulgo Gallicam linguam appellant, ego in hoc scripto Francicam voco, non à Francis Germaniæ populis ortam, sed ex quo Galliæ regnum, omnium gentium velut commune emporium, in Franciæ nomen vltro concessit, ex cæterorum penè idiomatum commixtione satam, ac tandem sic excultam & auctam, vt à plurimis eius cognitio, tum propter sermonis elegantiam, tum etiam propter commercij vtilitatem hodie expetatur. Eius autem rectam pronuntiationem duo præcipuè reddunt exteris hominibus difficilem. Vnum, quòd vnaquæque gens in natiuo suo idiomate peculiare quiddam obseruet, ad cuius normam dum peregrinas etiam linguas vitiosè inflectit, ita fit vt Germani Germanicè, Angli Anglicè, Franci Francicè, Latinas voces enuntient tam variè, vt eruditę quidem aures, quarum superbissimum est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum totidem linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint propriè in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt prorsus omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis alię aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem vocare, quum puram Francicæ linguæ pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim pauculę seruant antiquum obtinentes familię, & homines bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitiosæ pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur.