Tractatus secundus (continued 2)
Reading edition
Avisamenta, a quibus se debet peregrinus custodire et cavere in mari navigans.
Peregrinus terrae sanctae non solum debet cavere, ne sit vitiosus animo, et ne animae pericula incurrat: sed etiam ne sit incircumspectus, ut non incurrat vitae et corporis sui damna. (55 A) Ideo hoc in loco ponere volo avisamenta peregrino, mare transfretanti, necessaria: non quidem illa, quae pertinent ad medicorum considerationem, sed ea, quae spectant ad amicorum ammonitionem, et quae experientia didici. Communiter enim medici suadent peregrinis, ut caveant a fructibus, a potu aquae, ab aëre marino, a piscibus; et contra calores haec conferunt, et contra frigora illa ministrant: contra sitem et contra constipationem, et contra ventris nimiam laxationem diversa remedia tribuunt: et contra vertiginem et ad promovendum appetitum, et contra venena: et alia multa dant et suadent navigare volentibus; quae certe salubria et bona sunt, et medicis sequelam in his praestare rationale est. Hoc tamen fateor me vidisse: novi quosdam peregrinos, qui tanta diligentia et studio mandata medicorum servabant, quod nihil nisi suasa a Medicis sumere aut facere ausi fuerunt, et tamen debiles et miseri in peregrinatione facti, aliqui mortui fuerunt. E contrario alios vidi, qui omnia, quae placebant, in mari et in terra comedebant, bibebant, faciebant, nullam diaetam servabant, et mensuram nonnunquam excedebant, et cum his omnibus nunquam decumbebant, semper laeti et semper hilares manebant. Sed haec non scribo, ut innuere velim, quod primi propter curam medicinae mortui fuerint, et secundi propter intemperantiam in vita servati, sed ut videatur incertitudo fortunae: et committat se primo peregrinus Deo, et deinde medicis temperate. In aliis servet sequentes cautelas: caveat se peregrinus, ne se mari profundo immittat balneando, quia multiplex periculum ibi est, etiam bene natare scientibus. Cautus etiam sit in navi iens de transtro ad transtrum, ne cadat, quia ubique casus est periculosus in navi, et semper cum bona deliberatione descendat et ascendat ad locum cumbarum vel stantiarum. Ego ipse feci duos casus per eosdem gradus; non mirum, si in frustra fuissem dissolutus. Post quos nunquam nisi cum deliberatione et cautela descendi vel ascendi. Vidi etiam aliquos ibi cadentes paene extinctos. Praecipue eundo ad locum secretum sit circumspectissimus, quia descensus ad eum est periculosus, et super margines incedens non confidat funibus, nisi concutiat eos manibus et bene tensos esse probaverit, si enim funis sequeretur tenere volentem, caderet in mare. Caveat etiam peregrinus, ne pauperes galêotas spernat, et offendat, quia in casu possunt sibi fieri necessarii, et utiles et similiter plurimum nocivi et praejudiciales. Gerat etiam se ad caeteros omnes de navi, ne sibi concitet inimicitias; valde poenale est, habere inimicos in navi. Vidi ego quendam superbum peregrinum, qui sprevit plures, et offendit multos: hic ad miseriam deductus in galêa, illos quos spreverat, exorabat, et dum sibi aliqui (B) magis pii charitatis exhiberent officia, nihilominus sperni se suspicabatur, qui se merito spernendum meruisse noverat. Caveat peregrinus, quod non occupet locum alteri assignatum, nisi de ejus pleno consensu, nec supra nec infra. Circa malum est locus communis standi in die, sed in nocte nullibi nisi in stantia sua. Nam quando quis nocte alium petit locum, quam cumbam suam et hoc frequenter facit, eum non noscentes furem suspicantur. Si autem omnino propter causas manere in stantia sua non potest, ascendat et super onera, quae in marginibus galêae sunt, sedeat, pedesque contra mare dependere permittat, tenens se ad funes mali. Experientia [TR99] multa de his docebit, quae homo in principio narranti vix crederet. Caveat peregrinus dum superius ad aliquem locum sedet, ne super funes sedeat, ne inopinate aëre mutato cum fune peregrinus projiciatur aut laedatur. Et nullo modo manu tangat funes, dum eos trahunt, ne sibi manus, aut digitus violenter eruatur, sicut saepe factum est: quia tractus illi sunt fortissimi et gravium ponderum. Consideret etiam peregrinus ne sedeat ad locum, ubi super eum dependent trochleae, et in casu arcus ipse aut graviter laedatur aut certe extinguatur, sicut contigit illi gubernatori, de quo fol. 16. B. dictum. Caveat etiam ne galêotis incipientibus currere ad labores impedimentum cursus praebeat, quia eum, si etiam nobilis multum esset, vel episcopus, trudunt et deorsum dejiciunt, super eumque procurrunt, quia labores navales sunt celerrimi et ignei, nec capiunt moram. Nec intromittat se de laboribus eorum, nec manum apponat pro adjutorio, quia non est eis gratum, et praecipue nocturno tempore non maneat superius cum eis existente tempestate. Caveat etiam ut caute sessum capiat, ne sedendo haereat, quia omnia sunt pice linita, quo liquato ad solis calorem, si aliquis desuper sedet, inquinatus recedet. Videat etiam ne causa solatii sedens super margines galêae, aliquid dilectum manu teneat, et sibi de manu in mari labatur. Cuidam nobili ibi mecum sedenti cecidit unum paternostrum de lapidibus pretiosis, quod sibi fuit dilectissimum et pro multis ducatis non dedisset, et irrecuperabiliter amisit. Sic mihi ibi sedenti et vigilias mortuorum legenti cecidit libellus de manu in fretum et periit, et multa sic labuntur de manibus incautorum, praesertim tempore ventorum pilei de capitibus. Caveat etiam peregrinus, ne nocte lumen sursum portet, quia marinarii hoc miro modo invite habent, nec sustinere possunt in cursu laborum eorum lumina. Ideo in tempestatibus cum industria omnia lumina extingunt etiam inferius, vel sub modio ponunt. Custodiat peregrinus res suas diligenter, et nec inter notos eas jacere sinat, quia quam statim vultum avertit, evanescit: nec (56 A) pecuniam in cista cumbae suae dimittat; sed inseparabiliter eam secum portet, et non confidat servis nec sociis. Est enim singularis inclinatio ad furtum in navi, etiam illorum, qui extra navim furtum detestantur, et praecipue parvarum rerum, ut panniculorum, cordularum, camisiarum, et hujusmodi, quae etiam socii sibi ipsis subtrahunt, quandoque, quia multiplex defectus in navi homini contingit, cui dum non potest obviare, providet sibi per phas et nephas. Ita dum quis scribit, si pennam deponit et faciem avertit, perdita est inter notos, et dum eam perdit, difficulter valde aliam, reperit etc.: de aliis rebus. Videtur enim in politia navali adhuc vigere lex vetustissima Aegyptiorum, quae furtum non vetabat, jubebat enim eos, qui furari volebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atque e vestigio furtum ad eum deferri. Similiter quibus res furto erepta erat, ad eundem rei sublatae tempus, diem et horam scribere tenebatur: hoc modo facile invento furto, quae remansisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi. Satius legislator esse duxit, cum impossibile esset furta prohiberi, potius alicujus portionis quam totius (esse amissa) homines jacturam pati: ut habet Diodorus antiquarum historiarum lib. 2. cap. 3. Unde ad idem dicit Proverb. 6. v. 30.: non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit. Imo in veteri lege morti non plectabatur fur: ut patet Exod. 22. v. 1., sed in substantia mulctabatur. Nunc vero in statu perfectae legis vita privantur in communi hominum conversatione. Sed in navibus aliud videtur esse: innascitur enim navigantibus quidam furandi appetitus, praesertim in rebus parvis. In portubus caveat peregrinus, ne extra galêam exiens evagetur hinc inde: praecipue ad litora solitaria maris, ne subito rapiatur a piratis, et in perpetuam ac miserrimam servitutem redigatur, quod saepe fit. Novi ego quendam militem, qui solus repertus circa mare fuit, suis pecuniis et jocalibus spoliatus ad moenia [TR100] civitatis per incolas. Caveat etiam ne domus ingrediatur ad nutus mulierum se vocantium, quia periculum magnum est, non solum honoris et rerum, sed etiam vitae. Quicunque [TR101] vult honestati et probitati operam dare, et hanc sanctam peregrinationem mundam servare, non debet in portubus extra galêam dormire, sed advesperascente die redeat in galêam, ibique in cumba sua secure dormiat. Sunt enim hospitia in insulis maris lupanaria, ut patet fol. 15. a. Et nemo peregrinos theutonicos recipit in domum suam, nisi lenones; qui ut in plurimum sunt Theutonici residentes ibi cum scortis, quae tamen removent ad peregrinorum ingressum. Potest ergo religiosus bonus peregrinus per diem in domo manere cum aliis sociis suis, et ibi manducare, sed nequaquam dormire. Multa alia fugienda et cavenda docebit ipsa experientia. Nunc vero regrediendum erit ad persecutionem nostrae Evagationis.