← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

Sequitur Tractatus quartus, (continued 3)

Reading edition

De loco, in quo sancta crux servabatur post ejus inventionem ante ejus amissionem.

In hoc loco divertimus ad oppositam capellae partem, et ibi etiam in muro reservaculum est, in quo per CC. annos fuit pars pretiosissimae crucis recondita, gemmis, auro, et argento stipata per illustrissimam Helenam ejus inventricem, quae eam integram cum invenisset, secari eam fecit, unam partem huc reponens, et alteram Constantinopolim transferens. Quamdiu autem sancta crux in hoc loco stetit, orientalis (B) ecclesia prosperata fuit et crevit, et sanctissimos viros habuit, et semper de inimicis crucis Christi triumphum reportavit. Sed quam statim hinc ablata fuit, defecit, et usque ad ultimas feces devenit. Hunc locum, quamvis vacuum, honoravimus, et cantus de sancta cruce ibi perfecimus ex processionali: absentia enim tamquam praesentia ibi contemplabamur. Spirat enim, ut nobis videbatur, ex capsella illa virtus quaedam derelicta a ligno sanctae crucis. Nec mirum; si enim vas vini liquore effuso odorem vini retinet, et haec capsella, in qua lignum odorem vitae aeternae habens contentum, odore illo redolet. Verum ut eo venerabilior locus esset, habent in eo crucem reconditam, in qua parva particula de vera cruce Christi est infixa. Hanc particulam deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco, in quo sancta crux fuit probata per mortui suscitationem.

Expediti in illo loco cum alio cantu processimus ad medium capellae, et ibi est locus, in quem transpositae fuerunt tres cruces inventae, ut probaretur, quae crux esset Christi crux, et allato mortuo ad tactum crucis Christi surrexit vivus. Hunc locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Capella haec est Latinorum, et nulla natio quidquam in ea juris habet, nisi Latini, et custodes sancti sepulchri loco Latinorum in ea officiant, et retro capellam habent habitacula, in quibus coquunt, comedunt, dormiunt, et necessarium opus perficiunt. Fratres minores communiter tres fratres in eo loco habent degere. Multis horis in dormitorio fratrum dormivi.

De loco, in quo apparuit Dominus Mariae Magdalenae in forma hortulani.

Post capellae illius visitationem exivimus cum processione ad ecclesiam, descendentes per quatuor gradus, et statim sub gradibus in locum venimus, ubi in pavimento erant duo circuli, quinque passibus ab invicem distantes, de polito et vario marmore formati. Et hos circulos circumstetimus, cantantes ea, quae erant ad propositum, sicut processionale continet. Hic dicitur esse locus, in quo Dominus Jesus apparuit Mariae Magdalenae in forma hortulani, et in loco unius circuli stetit Dominus, et Maria in loco alterius. Hic Maria procidit ad pedes, nec passus fuit se tangi, quia nondum ascenderat ad patrem, ut habetur Johannis XX. diffuse.

Res hic gesta magnam peregrino poterit dare devotionem in Mariae exemplo. Dum enim in sepulchro non invenisset quem quaesivit, per omnes angulos horti cucurrit emigrans, nunc huc, nunc illuc, et tanto amoris urebatur incendio, ut foemineae infirmitatis oblita nec tenebrarum caliginem, nec persecutorum terrorem timeret, nec custodes curaret. Sed cucurrit, circuivit, flevit, anhelavit et gemuit. Et nulli dubium, si ei dictum fuisset: (112 A) ecce, quem quaeris, jam mare magnum transiit, trans montana alpina migravit, ab oriente in occidentem se reduxit, et in ultima occidentis regione habitat, statim, non attentis mille periculis, mare transiisset, per montana cucurrisset, occidentem lustrasset, et usque in Hiberniam, quae ultima occidentis regio est, venisset. Sed pius Dominus hic in hoc loco apparuit, et numquam occultabit se his, qui ab occidente per tanta terrarum discrimina et aquarum pericula huc veniunt, ut eum, quem diligunt, quaerant. Non aestimo, quia promittitur Zachariae VIII. Ecce ego, inquit, salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Ad pedes ergo Domini Jesu nos hic prostravimus, et saltim vestigia ejus deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

De loco carceris, qui erat juxta scopulum Calvariae, in quo Christus post eductionem fuit inclusus.

Hoc loco derelicto consequenter cum cantu et processione transivimus, et quandam obscuram capellam ingressi sumus, quae erat in petra excisa, et nullam habuit fenestram, sed unum in ea stetit altare et duo ostiola. Haec capella tempore passionis Christi fuit carcer, sive inclusorium juxta montem Calvariae, ad hoc ordinatum, ut rei educti ad mortem in eo includerentur, quousque tormentorum instrumenta pararentur, cruces, patibula, rotae, ligna ad ignem, et hujusmodi, et ut in eo biberent et inebriarentur, quia consuetum erat morte plectendos prius fortissimo vino inebriari, ut minus mori trepidarent, et tormenta levius ferrent; et ut fortius biberent, includebantur ibi cum vino, quatenus sine verecundia id agerent. Cum ergo Dominus Jesus cum cruce eductus fuisset, incluserunt eum in illa cellula, quousque foramina tria in scopulo Calvariae formarent pro tribus crucibus, et medio tempore biberet. Dederunt autem Domino myrrhatum vinum, Marci XV., quod fuit acerbissimum, unde oblatum potum non accepit, ut dicitur ibidem.

In hac venerabili cella contemplati sumus non sine tristitia, quomodo Dominus Jesus in ea flevit, et tormentum crucis cum timore pariter et amore exspectavit. Singuli ergo cum singultibus et gemitibus ingressi sumus, et successive vestigia Salvatoris nostri deosculabamur cum prostratione, et indulgentias ibi accepimus (†).

De loco, ubi milites miserunt sortes super vestimenta Christi, et ea diviserunt sibi.

Transivimus consequenter a carcere Christi ad aliam capellam cum tribus obstructis fenestris, et ibi est locus, ubi jam Domino Jesu cruci affixo stabant sui crucifixores, mittentes sortes, quid quis tolleret de vestibus Jesus, et partiti sunt vestimenta ejus in quatuor partes, unicuique militi (B) partem. Ad sortem autem posuerunt tunicam inconsutilem, quae scissa inutilis fuisset. Et sedentes in loco hoc miserunt sortes in magnum Christi despectum. Compassione ibi moti fuimus super Christi nuditatem, et cantu finito locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).

Sedes, in qua Dominus Jesus sedit in sua coronatione poenosa.

Egressis nobis de ista capella ad ulteriora processimus cum lugubri cantu de coronatione Domini in sua coronatione corona spinea, et in unam capellam aliam venimus obscuram, cujus unica fenestra obturata lapidibus fuit, et altare in ea pulchrum et integrum, sed sine pallis etc. Sub ipso altari stat unus rotundus lapis, ac si fuisset pars unius columnae sectae in partes. Hic lapis tempore passionis Christi stetit in domo Pilati, ante stabulum mularum, pro sede; erat enim ita dispositus, quod fuit pro sessione aptus. Volentes ergo Dominum spinea corona coronare, volverunt lapidem a suo loco in praetorium, et Dominum Jesum desuper sedere fecerunt, eumque sedentem super hunc lapidem coronaverunt spinis. Post passionem autem Christi fideles eum lapidem huc portaverunt in perennem memoriam illius durissimae et opprobriosissimae coronationis. Prostravimus [TR210] ergo nos, et adorantes Dominum lapidem hunc manibus tetigimus, et ore deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†). Et ea, quae passus est Dominus sedens super hunc lapidem, ad memoriam reduximus, quomodo Dominus Jesus indutus derisorie purpura, arundinem pro sceptro manu tenens, corona spinea coronatus, oculis velatus, consputus, colaphisatus, alapis percussus, arundine laesus, per Ave salutatus, Rex Judaeorum vocatus, propheta nominatus, et mille puncturis spinarum vulneratus, toto denique corpore ex flagellatione praecedente dilaceratus, irrisioni publice expositus, et ita plenus opprobrio in hoc lapide sedit tamquam Rex in solio, manifeste ostendens, regnum suum non esse de hoc mundo. Unde Sancti Christum regem non agnoscunt, nisi prout sedit coronatus in hoc lapide. Legimus enim de S. Martino, quod sibi spiritus malignus apparuit, corona aurea et purpura indutus, et splendido decore circumdatus, dicens, se esse Christum. Cui Martinus: Ego Christum non nisi spinea corona, et stygmata crucis praeferentem non agnosco. [TR211] Quo audito diabolus confusus abscessit. Legimus etiam de S. Catharina de Senis, cum fuisset a quadam mala muliere scandalose diffamata, ex hoc turbata confugit ad Dominum, petiit, ut innocentiam suam deferenderet. Cui Christus apparuit, habens in dextra coronam auream, margaritis fulgidam, et in sinistra coronam spineam, aculeis hispidam, dicens ei: elige, quod vis. Aut in vitae hujus cursu serto spineo coronari, et aliam tibi pretiosam coronam servabo in vitam aeternam, aut nunc habere hanc pretiosam, et post transitum servabitur tibi haec de spinis. Cui virgo: Ego, Domine, in hac vita semper tuae beatissimae passioni conformari elegi et nunc eligo. Et haec dicens spineum diadema cum utraque manu de manu salvatoris arripuit, et capiti suo cum tanta violentia imposuit, ut post visionem dolorem sensibilem capitis ex spinarum puncturis sentiret. Sic etiam gloriosus rex Jerusalem, Balduwinus, qui primus latinus Christianus ibi regnavit, non auream, sed (113 A) spineam coronam pro insigniis regalibus habuit, semperque in diebus ostentationis suae, etiam inter reges existens, spinis coronatus processit, dicens: indignum fore, quod homo peccator rex Jerusalem ornatus aurea corona incederet, cum rex coelorum in Jerusalem spinea corona coronatus exstitisset. Sunt autem per circuitum Jerusalem spinae acutissimae, de quibus ego unam coronam complexui, et Ulmam mecum duxi. Nec credendum est, quod marinis spinis usi sint in coronatione Christi, sed communibus spinis, crescentibus per circuitum Jerusalem in monte Syon, et in monte Oliveti, et in vallibus. Coronatio enim Christi non fuit a Judaeis aut gentilibus praecogitata, sed dum jam judici praesentatus fuisset et accusatus, quod diceret, se Christum, regem, esse, tunc subito venit eis in mentem, quod derisorie et cum cruciatu esset coronandus, et de proximis spinis tulerunt, et forte ex coquina domus inter sarmenta comburenda eas invenerunt, quia hoc ad oculum vidi, quod etiam nunc non alia ligna habeant, nisi spinas, et coquinae plenae sunt acutissimis spinis pro igne.

De capella S. Helenae, inventricis S. crucis.

Capella ista dimissa progressi sumus gyrantes ecclesiam ab intra cum cantu de S. Helena, signato in processionali, et ad unum ostium magnum venimus in muro ecclesiae, ac si per hoc ostium esset exitus de ecclesia extra. Per hoc ostium intrantes in tenebras, quas tamen luminibus nostris repulimus, statim pedibus apprehendimus gradus lapideos, per quos descendimus per XXX passus vel gradus usque in quandam capellam, quae dicebatur capella S. Helenae, quae subterranea est. Ibi ergo cantu finito genibus flexis oravimus, et indulgentias recepimus (†). Haec capella est satis magna, alias parietes non habens, nisi petras, in quibus est incisa, sicut et ipsi gradus de superiori ecclesia inter parietes petrarum descendunt, a superiori vero est testudinata, et per ipsam testudinem lumen incidens habet, ipsa autem testudo fulcitur VI columnis marmoreis, quae, ut dicitur, tempore passionis Christi sustentabant praetorium, in quo judicatus fuit Dominus. Et per sanctam Helenam fuerunt inde huc translatae. Hae columnae sunt politae et nigrae, et semper sudant, et guttatim destillat de eis aqua, et dum aliquis manu vel veste tergit guttas, statim erumpunt aliae guttulae. Porro vulgus dicit, quod sudare inceperint miraculose, dum Christus castigabatur in praetorio, et sudor ille sit fletus earum super innocentia Christi Jesu. Nec omnino abjicienda est vulgi opinio, quae certe otiosa penitus non est. Si enim lapides laudes Redemtori proclamare dicuntur, hominibus a laudatione silentibus, ut habetur Lucae XIX.; quid mirum, si lapides (B) flere mortem Redemtoris hominibus ridentibus [existimentur]. Quia enim in die palmarum pueri Ebraeorum et discipuli Christi Osanna clamabant, lapides tacebant, et si hi tacuissent, lapides clamassent: sic si mortem innocentem et acerbam homines flevissent, lapides lacrymas non dedissent. Sed quia illi non flebant, lapides lacrymas fundebant, sicut et scissi in morte Christi leguntur. Nullum ergo inconveniens vulgi pia habet opinio, dicens: columnas illas in morte flevisse, nisi quod in Scriptura non legitur: facilius est enim, lapidem lacrymari, quam laudes decantare. Dicunt consequenter, quod columnae illae ideo sine cessatione flent, quia homines, qui semper flere deberent et Christi passionem et sua propria peccata et calamitatem hujus miseriae, gaudent et rident. Et si homines a risu intemperato abstinerent lapides lacrymas non funderent. Alii simplices in bona fide de his columnis dicunt, quod Christo patiente Maria virgo dolore repleta, sola flens, sic has columnas est affata: non est, inquit, quod doleat mecum, et tantum pondus amaritudinis sola sufferre quomodo possum? Vos ergo lapides mecum flete. His dictis aquis stillare coeperunt. De his columnis forte dicitur Sap. II.: data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. Et Habac. II.: lapides de pariete clamabunt. Et Job. 9.: qui commovet terram, concutiet columnas ejus. Ea, quae supra dixi de columnis, audivi a devotis et simplicibus catholicis, et a mulierculis devotis, quarum nolo spernere pietatem, nec abjicere devotionem. Scio autem bene, quod ea, quae operatione naturae fieri possunt, non sunt ascribenda miraculis; est enim certa species lapidis, in genere marmorum, emdros appellatur, de qua semper aqua stillat, ubicunque in aedificio fuerit locatus, quia ex frigidissima ejus complexione aërem circumstantem incrassando transmutat in aquam, quasi in habentibus aptitudinem faciles transitus aquae in aërem [TR212] subtiliando, et aëris in aquam inspissando, quo fit, ut aërem aquam factum et petrae circumpositam naturaliter per guttas desudet a petra decidens. Unde simile dicitur Constantinopoli in veteri palatio, ubi in quodam habitaculo sunt conchae marmoreae de simili lapide, quae per se ipsas aqua replentur, et dum evacuantur, iterum, nullo homine faciente, replentur. Quod vulgus stupet, tenens pro miraculo, quod tamen naturaliter fit. Sic credo esse istas columnas emdronicas, naturaliter madentes et sudantes.

In eadem capella est una lapidea concha in muro, juxta altare pro aqua benedicta imponenda, quae jam semper est vacua et sine aqua benedicta. In hanc concham dum homo caput ponit et auscultat, audit quasi stridentes ignium flammas et strepitum, quasi decursum aquarum multarum, praecipue tamen, quando homo solus est in capella, et haec audire cupit, tunc audit horribilem tumultum, sicut egomet saepe audivi. Simplices hoc audientes terrentur multum, et dicunt, de subtus esse purgatorium, et sonitum illum causari ex illatione poenarum, et ex rugitu tortorum. Sed ego existimo, quod ex deambulatione superius in templo causetur inferius talis sonitus.

Iuxta utrumque latus graduum sunt cavernae magnae et altae, petris incissae, quae fuerunt capellae consecratae olim cum altaribus et penitus sunt (114 A) absque lumine. Mirum est videre antiquorum devotionem in his et similibus. Duo altaria habet haec capella, et juxta majus altare ad latus dextrum est una cathedra saxea et juxta cathedram fenestra per petram, per quam est respectus in foveam inferius, in qua sancta crux fuit inventa. Et dicunt, quod dum Helena sanctam invenisset crucem, primo hanc capellam aedificavit, et in illa cathedra sedens continue in speluncam, ubi crucem invenerat, oculos conjecit per fenestram, et semper ibi manens, aedificatoribus formam templi erigendi tradidit, et impensas solvit, et in tenebrosis capellis lectulum suum habuit, et ibi cum ancillis suis diebus et noctibus mansit, quousque tota ecclesia consummata fuit. Hanc capellam nonnulli [TR213] nominant ecclesiam S. Jacobi, dicentes, quod S. Jacobus, primus in Jerusalem episcopus, ibi sedem suam habuerit, et ideo etiam ipsam cathedram nominant S. Jacobi sedem. Sed hoc est contra rationem, cum tempore S. Jacobi nulla fuerit [TR214] ibi ecclesia, sed locus extra urbem despectus propter montem Calvariae.

De spelunca, in qua sancta crux fuit inventa a S. Helena.

De hac capella ulterius descendimus per XVI gradus, qui ad latus dextrum sunt, cum cantu de sancta cruce, et in aliam capellam venimus penitus tenebrosam, et lumine coeli carentem, lampadibus tamen multis illustratam. In imo illius capellae est fovea sub rupe superpendente, XXII pedes habens longitudinis, in qua sancta imperatrix Helena pretiosissimum thesaurum invenit, qui ultra CCC annos ibi latuit. Reperit enim ibi cruces tres, clavos, spineam coronam, tabulam tituli cruci superpositam, ferrum lanceae, quo Christi cor fuit transfixum, calamum cum spongia et omnia instrumenta, quibus usi fuerant in crucifixione Christi et duorum latronum, quae omnia cum crucibus, tamquam immunda, in locum projecerant. Hanc sacram speluncam circumstetimus cum cantibus et laudibus, inventam ibi crucem laudantes, et singuli provoluti locum deosculati sumus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Porro in loci illius deosculatione sensim dulcem spirare odorem ex specu, ex quo odore plurimum aedificati, confortati, et consolati fuimus, pro eo, quod percipere meruimus reliquias illius dulcissimi odoris, qui ex eo specu exhaluit, dum Judas Quirinus fodiens super crucem venit, ut legitur de inventione crucis sanctae.

Horribilis est locus ille et profundus in rupibus. Sed quomodo cruces tam profunde in viscera terrae fuerint immersae, facile est videre illi, qui civitatis sanctae antiquam dispositionem scit et legit. Antiqua namque civitas Jerusalem a parte occidentis, ubi crucifixus fuit Dominus, erat profunda voragine cincta, quae ab austro in aquilonem protendebatur ad longitudinem civitatis. Et ista vorago non fuit arte, sed naturaliter, pro civitatis fossato scopulis et rupibus sese respicientibus ab utraque parte voraginis. Super interiores scopulos et petras erat murus civitatis (B) circumductus, exteriores vero rupes eminebant in civitatis munitionem. Inter scopulos autem exteriores dicebatur unus Calvarius, et locus sub eo Golgatha. Et in Calvario crucifixus est Dominus cum duobus aliis, quibus a crucibus solutis ipsas cruces in voraginem illam projecerunt cum aliis instrumentis crucifixorum, quia Calvarius stabat super marginem voraginis, et non aliud fecerunt, nisi quod cruces de foraminibus petrae extraxerunt, et in foveam praecipitaverunt, sicut et alias immunditias in eam projicere solebant, quibus cruces post modicum opertae fuerunt, quia de muro civitatis cottidie immunditias effuderunt. Demum anno XLII. post passionem Christi, cum Titus Jerusalem everteret, projici fecit muros et turres ibi in voraginem illam, et ita cottidie cruces magis ac magis operiebantur. Deinde post LXXVII annos venit Helius Adrianus imperator, et in odium Christianorum aedificavit in Golgatha templum spurcissimum, Veneris statuam marmoream in ipso collocans, ut refert Jeronymus in epist. ad Paulinam, et in odium Judaeorum posuit statuam cum imagine sua in locum, ubi templum Domini fuerat, in quo Judaei oratorium fecerat, et quam statim imperator dorsum civitati vertit, Judaei statuam imperatoris destruxerunt. Quod audiens Adrianus reversus est, et totam civitatem funditus evertit eliminatis Judaeis, et abiit. Et ita iterum fuerant muri projecti in voraginem supra cruces. Non multo post Caesar redit, et civitatem de novo instauravit, et praecepit, ut murus antiquus occidentalis totaliter in voraginem praecipitaretur, eamque jussit repleri, et reliquae terrae aequari, et templum Veneris muris civitatis coincludi, et pro tanto civitatem amplificari fecit. Et ita factum est, quod vorago illa, in qua sancta crux jacuit annos circiter centum LXXX, ut Hieronymus in ... [loco dicto?] dicit, quousque sancta Helena venit, et vix locum invenire potuit, qui in oblivionem venerat. Specum ergo mundavit, et eum consecrari fecit, et suam capellam et habitationem desuper construxit, sicut hodie est. Stabamus ergo in loco illo quasi rapti prae admiratione scopulorum et petrarum, sub quibus sancta crux inventa fuit, quia rupes praerupti pendebant super capita nostra, qui ruinam minarentur. In hac sacra voragine multam devotionem hauriunt peregrini. Sed Christiani orientales et etiam Sarraceni in ea vacant superstitionibus vanis. Nam de rupibus illis frusta descindunt pro medicinis. Dicunt enim, quod febricitans, bibens de vino vel aqua, in qua aliquid de illis rupibus est impositum, quam statim sanetur. Insuper, dum quis sentit capitis dolorem, statim comam capitis abradi facit, et pilos abrasos ad custodes templi mittit, ut imponant loco inventae sanctae crucis. Quod dum factum est, sanatur dolens. Similiter faciunt, dum quis dentium dolorem patitur. Tunc barbam abrasam in specum mittunt, ut sanentur. Sic, qui dolent pudenda, etiam faciunt. Unde accidit, quod omnia foramina petrae et rupium sunt repleta barbis, comis et pilis. Hunc profanum ritum ex antiquis idololatris ad eos devenisse nemo dubitet. Dicit enim Diodorus libro 2. c. 4. antiquarum historiarum, quod olim Egyptii, vota diis facientes pro aegrotationum evasione vel curatione, capillos abrasos aureis vel argenteis imposuerint vasis, mittentes eos ministris idolorum in templa, et sanabantur. Sic et illi criminosi faciunt hodie. Est enim retro locum inventionis sanctae (115 A) crucis concavitas profunda in rupe, quae repleta est barbis et comis hominum. Et quamvis Sarraceni, Turci, non credant, utuntur tam illo loco et loco Calvariae pro suis superstitionibus. In illo specu est optimus sonus et resonantia, cujus similem non audivi in aliquo choro vel ecclesia. Unde aliquoties, quando solus in eo fui, plena et alta voce cantavi antiphonas de inventione sanctae crucis et hymnos.

De sanctissimo monte Calvariae, in quo Dominus Jesus crucifixus pependit.

Consummatis omnibus, quae agenda erant in specu sacro, mox de loco ascendimus et per ostium templi reingressi sumus, et circumeuntes cantor alta voce inchoavit hymnum: Vexilla regis prodeunt, fulget, etc. Et cum illo cantu usque ad ascensum sanctissimi montis Calvariae venimus; in quem XVIII gradibus lapideis ascendimus ab inferiori ecclesia sursum et superius; in unam lucidam, pulchram, marmore polito et vario ornatam capellam venimus, in qua multae pendebant lampades ardentes et tria ibi altaria stabant decorata picturis de opere musaico, et erat capella de opere arcuario facta, in medio columna marmorea sustentante aedificium. Sub arcu testudinis depicti erant David et Salomon. David quidem cum illo versu: qui edebat panes meos magnific. Salomon autem cum illo: sapientiae aedificavit sibi domum; et signa immolationis Isaac. Haec capella est super montem Calvariae aedificata. Cum omnes in eam venissemus, et iam ad oculum nobis ostenderetur petra illa mirabilis, rupes desiderabilis, scopulus amabilis, lapis laudabilis, [TR215] saxum venerabile cum spectabili foramine, in quo sanctissima crux cum Crucifixo fuerat infixa, et haec intueremur, perterriti vehementer et concussi a tanta sanctitate, proni in terram cecidimus in facies nostras, et iam non audiebatur cantus, sed planctus, non hymnus, sed fletus et ululatus. Nullus ibi erat, qui se posset a lacrymis et gemitibus continere; quis enim tam durum cor habere posset, quod non scinderetur in loco, ubi oculis suis videt scissam petram durissimam? Quis ibi non etiam alto gemitu fleret, ubi Christus Deus noster in cruce supensus alta et magna voce emissa clamavit, oravit etiam pro crucifixoribus, latroni paradisum promisit, matrem moestissimam Johanni commendavit, felle et aceto potatus fuit, omnia ibi consummata esse dixit, spiritum in manus patris commendavit, et exspiravit; latus ejus miles lancea aperuit, sanguinem et aquam ibi fudit. Ecce, peregrine devote, hic Abel occisus a fratre, Isaac ligatus a patre, serpens aeneus suspensus a Moyse, agnus paschalis immolatus in lege, Deus occisus ab homine, Jesus crucifixus carne, rex tuus suspensus cruce, Dominus tuus condemnatus morte, mitis et humilis et innocens perfusus cruore, sacerdos et hostia offerens sese. Haec et his similia in hoc tremendo loco contemplabamur, et diutius in oratione prostrati mansimus. Finita autem oratione unus post alium ad petram sanctam, quae prominebat supra fundamentum, accessit, et ad foramen crucis se quilibet juxta loci (B) dispositionem traxit, et locum ipsum eximia cum devotione deosculabatur et faciem, oculos, os quilibet super crucis foramen posuit, de quo nimirum foramine dulcis admodum spirat odor sensibilis, qui perceptibiliter hominem recreat. Brachium, etiam manus in ipsum foramen misimus usque ad suum fundum. Et cum his indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Porro in latere sinistro foraminis est in ipsa petra grandis scissura, a summo usque deorsum, quae in Christi exspiratione facta creditur. Ad illam scissuram etiam accessimus unus post alium, et ipsam deosculati sumus, capita nostra ei imponentes magis et corpus, quantum fieri potuit. Insuper ab utroque latere sancti foraminis sunt alia duo foramina, in quibus duorum latronum cruces fuerunt impositae, qui crucifixi fuerunt cum Iesu, Dysme et Gesme: sed illa foramina videri non possunt, quia super ea stant columnae, non altae, in quarum capitibus sunt ferrei clavi, ad quos cerei et candelae affiguntur, et sunt istae columnellae quasi candelabra. Ipsam tamen columnam dextram deosculati sumus. Ut patet supra, fol. 67. A.

In pariete retro petram sanctam est pictura nova, valde pretiosa, Crucifixi, beatae Virginis, et S. Johannis Evangelistae. Fuimus ergo in monte Calvariae cum processione plus quam per horam, orationi et devotioni vacantes et erat profusa nox, quasi IX. hora ante medium noctis.

De ipsa scissura in persuasione ad Soldanum Nicol. de Cusa tradit libro III. cap. 17. de editore Alchor.

Descriptio montis Calvariae, et ejus dispositio. Vid. fol. 130. et fol. 264.

Calvariae locus non dicitur in Scriptura mons, sed solum vulgaris locutio ipsum montem appellat, cum tamen in veritate mons non sit, sed scopulus aut rupes, aliquantisper elevatus a terra, et tamen non hanc distinctionem habet mons Calvariae, ut patet in figura.[TR216] Rupes, mons et locus fuit ab antiquo valde venerabilis, quia ibi

Adam, primus parens, fuit in eo mortuus, Abraham a Melchisedech benedictus, Isaac a patre huc ad immolandum ductus, Serpens aeneus hic fuit collocatus, Dominus Jesus hic est crucifixus et mortuus;

non quod mons Calvariae continet magnam civitatis partem. Locus Calvariae totius templi spatium designat. Rupis Calvariae tantum sustentat crucem. Porro ante civitatis ampliationem stetit hic scopulus ex opposito muri civitatis, super marginem voraginis profundae, quae civitatem a parte occidentali cingebat, ut supra dixi fol. 114, A. B. Et non erat longe a muro civitatis, quia ipsa vorago profunda quidem erat, sed non adeo lata, quin de muro cum lapide usque ad ipsum scopulum Calvariae quis jacere potuisset. Quam magnus autem fuerit scopulus, non potest bene sciri. Sed hoc ex ipsa templi structura patet, quod major fuerit, quam nunc est, quia necesse erat in circumductione muri partem de eo demere. Et quamvis rupes illa prope murum fuerit, ut dixi, longus tamen erat circuitus a lithostrato, ubi Dominus crucem assumsit, usque ad portam judiciariam, et a porta transeundo per voraginis pontem usque ad rupem, quae non erat statim ante pontem, sed per aliquod spatium distabat sursum transeundo super marginem voraginis, et ibi scopulus super marginem ita dispositus erat, quod Dominus in eo crucifixus dorsum ad orientem contra civitatem habuit, vultum vero contra occidentem vertit. An autem Dominus crucifixus sit super scopulum, vel intra, venit in dubium, (116 A) quia propter structuras nescitur, quam latus fuerit in suo culmine scopulus. Ego credo, quod infra scopulum fuerit Dominus crucifixus, et eo cruci affixo crucem cum ipso super scopulum traxerunt sursum, et ibi eam rupi imposuerunt.

Ante crucifixionem Christi fuit locus Calvariae honorabilis ab antiquo. In eo fuit Adae testa decalvata reperta, a qua Calvaria est locus dictus, vel Calvaria et Golgotha, quod idem est. Judaei ab antiquo hunc locum venerati sunt, quia credunt, in eo Abrahamum voluisse immolare Isaac, filium suum, ut dicetur. Et ideo unum de excelsis erat in loco isto, ut creditur, in quibus populus immolabat etiam constructo templo, quod saepe reprehenditur in libris Regum, ubi etiam de sanctis regibus dicitur: et fecit bonum coram Domino, veruntamen excelsa non abstulit, adhuc enim populus immolabat in excelsis. Fuerunt enim quaedam loca in terra sancta, in quibus quaedam memorabilia facta fuerunt peracta a Domino, et in quibus ante templi aedificationem colebatur Dominus, et hostiis placabatur; quod facto templo non licuit. Ut fuit locus Sylo et Galgala, et mons Oliveti, et locus Calvariae. Singulariter tamen in hoc excelso populus nimis immolando excedebat, quia in eo collocatus fuerat serpens aeneus, de quo habetur Numeror. 21., quem populus multum venerabatur usque ad tempora Ezechiae regis, qui eum comminuit, ut habetur [TR217] 4. Reg. 18.

Venerabantur ergo antiqui locum hunc, quia Melchisedech ibi Abrahae occurrit cum pane et vino; et ibi est etiam mundi medium, de quibus omnibus patebit statim.

Porro, dum Judaei amisissent regnum, et regibus alienigenis et gentilibus gubernarentur, qui eos odio habebant, in displicentiam Judaeorum locum Calvariae et Golgathae fecerunt locum punitionis malefactorum, in quo fures, latrones, homicidae, blasphemi puniebantur, et morte plectebantur, ut locum abominabilem redderent Judaeis in despectum, et ita loci despectio fuit facta usque ad Christum, quo resurgente et ascendente coepit locus coli a Christianis et venerari. Sed hoc idololatra Helius Adrianus imperator non sufferens templum Veneris ibi construxit, et statuam meretricis in scopulo Calvariae erexit, et ita locum dehonestavit, eum christianis exosum faciens, ut Hieronymus habet in epistola ad Paulinam. Et mansit ita centum et octoginta annis abominabilis Christianis, quousque S. Helena supervenit, et eliminata omni spurcitia locum mirifice decoravit, ut patebit in templi descriptione. De hoc monte vide infra fol. 130. et 255. Et in sermone beati Bernhardi ad milites templi, C. 10.

De loco, ubi Christus crucifixus fuit, et in quo Adae testa reperta fuit, et de scissura petrae.

Rupe sancta deosculata cum processione descendimus per gradus iterum ad ecclesiae pavimentum, et ingressi sumus capellam, quae est sub capella montis Calvariae, de qua consurgit scopulus crucis Christi, sursum usque in superiorem capellam se tollens. In hoc loco procidimus in terram, eamque cum multa devotione deosculati sumus, venerantes Jesum in cruce, cui ibi fuerat confixus. Si enim scopulus fuit, sicut hodie est, non poterat in eo crucifigi Christus, sed sub ea, et locus crucifixionis hic (B) fuisse necesse est, quamvis de hoc nulla habeatur scriptura aut certitudo, nisi quod loci dispositio videtur id ostendere. In hoc loco reduximus in memoriam ignominiosam Christi denudationem, quomodo hic eum omnibus vestibus nudantes spoliaverunt, et quomodo in exuitione vestium vulnera in flagellatione accepta renovata fuerint, et quomodo nudatus in terra incurvatus sedit prae verecundia, quia totaliter nudus erat, et prae debilitate, quia undique dilaceratus erat. Et cum iam crux parata esset, et crucifixores eum super crucem trahere vellent, receptis viribus surrexit, et genibus flexis ante crucem oravit, dicens: suscipe, sancte pater aeterne, me dilectum filium tuum, quem tibi offero in sacrificium immaculatum pro salute humani generis in remissionem peccatorum. Et his dictis ad manus se crucifigentium libere dedit, qui eum super crucem projicientes crudeliter extenderunt. Quod cernens mater moestissima accurrit, et velum ad tegendum filii pudenda obtulit, quo et tectus fuit. Nam locus, in quo beata Virgo et Johannes sub cruce steterunt, prope hunc locum est, quamvis extra templum ingressum habeat, ut suo loco patebit. Ex quo etiam argumentum capio, quod Christus fuerit inferius crucifixus, et cum cruce supra rupem elevatus cum clamorosa derisione Judaeorum.

Post loci illius deosculationem, in quo Christum crucifixum suspicabar, processimus contra altare, quod ad rupem Calvariae est aedificatum, in cuius dextro latere vidimus in rupe scissuram, quae a summo descendit usque in terram. In eodem loco mortuus est et sepultus Adam, primus parens noster, ut multi dicunt. Nec obstat, quod dicitur Josuae XIIII., quod Adam sit in Ebron inter Enakim sepultus, i. e. inter gigantes. Quia dicitur in supplemento Chronicorum, quod Adam mortuus et sepultus fuerit in monte Calvariae, et postea corpus ejus demto capite translatum sit in Ebron, in speluncam duplicem. Caput vero Adae repertum est post multa tempora in monte Calvariae. Ideo pictores consueverunt testam humani capitis sub cruce depingere. Unde Ambrosius et Athanasius, Chrysostomus et Jeronymus in epistola ad Marcellam et in pluribus aliis locis, et Hebraeorum doctores, dicunt: Adam hic peccasse, et fuisse sepultum, ideo, ut ubi corruptum est genus humanum, ibi Christus proprium corpus exposuit, et ubi seminata est corruptio, ibidem incorruptio oriretur. Haec Anthonius. Sanctus etiam Jeronymus saepe idem dicit. In quodam tamen loco dicit: quod dicere, Adam ibi sepultum, sit favorabile et aures demulcens. Locum ergo scissurae deosculati sumus, et locum sepulturae Adam patris nostri.

Porro Orientales dicunt, in eo loco sepultum fuisse Melchisedech, primum sacerdotem Jerusalem. De quo habetur Genes. XIV. et Psalmo 109. Sed hoc latina et occidentalis ecclesia non recipit, propter dictum apostoli Hebrae. cap. 7., ubi dicitur, quod Melchisedech sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habere, neque finem vitae. Quod tamen non ita accipiendum est, quod Melchisedech nec natus nec mortuus fuerit, et sine genitoribus exstiterit, sicut Melchisedeciani haeretici dicunt, qui ipsum fuisse non hominem profitentur, ut habetur...: quidam autem etc. Sed ita accipiendum est, quod in veritate genitores habuit, vitae initium et finem, sed hoc investigare nemo unquam potuit, ut esset figura conveniens aeterni sacerdotii Christi. Unde Hieronymus in epistola ad Evagrium mirabiliter invehit contra eos, qui dicebant, Melchisedech non fuisse hominem, sed Dei filium aut angelum. Et hoc dicentes censentur ab ecclesia haeretici Melchisedechiani.

In hac capella sunt sepulti reges latini, qui virtute magna (117 A) et maximis laboribus terram sanctam in manus Christianorum reduxerunt et subdiderunt, et Sarracenos ultra modum vexaverunt, et mirum est, quod non discerpunt ecclesiam propter corpora illorum. Sunt autem hi reges ibi sepulti, scilicet, rex Gotfridus de Bullion primus, dux Lotharingiae, qui anno Domini MLXXXXVI. capta Hierosolyma per universos principes occidentis creatus fuit rex Jerusalem, et mortuus hic in ecclesia S. sepulchri sepultus est. Rex Balduinus II., III. rex Balduinus. IV. Fullo. V. Balduinus. VI. Almaricus. VII. Balduinus. VIII. Balduinus. IX. Guido. Hic ultimus pusillanimis fuit, et sanctam civitatem et regnum Jerusalem neglexit. Contra quem insurgit dominus Betrandus, comes tripolitanus, qui etiam erat catholicus. Sed quia rex Guido potens fuit, nec potuit eum Bertrandus debellare cum suis, convocavit in auxilium contra regem Jerusalem regem Egypti, Soldanum, et fecit pactum cum Sarracenis, et Guidonem expugnavit. Videntes autem Sarraceni et gentiles dissidium regni, et quod Christiani in se ipsis essent divisi, conglomerati ceperunt civitatem sanctam, ejectis inde Christianis, et per consequens totam terram sanctam amiserunt Christiani. Et praefati reges omnes regnaverunt annis LXXXVIII et XIX diebus in Jerusalem, et cessavit regnum translatumque est et additum regno Aegypti, sicut est die hac.

Ecce, quantum iterum evagatus sum de proposito, sed iam redeo. Capella praefata sub monte Calvariae est Christianorum de Nubia, qui ibi officia sua celebrant, et dicunt, quod rex Melchior, unus de tribus Magis, de quibus habetur Matth. 2., erat rex Nubiae, qui, dum de Nubia prope Hierosolymam venisset, urbem ingredi non voluit, sed juxta montem Calvariae hospitatus fuit, ideo sit eis hic locus datus ab antiquo. Ideo hac capella officiis processionis finitis et indulgentiis acceptis (†) recessimus.

De loco illo, ubi corpus Christi inunctum fuit et linteamine vel sindone involutum.

Exeuntes autem a capella illa de pede montis Calvariae processimus ad IX passus cum hymno: Pange lingua gloriosi proelium certaminis, de passione Christi, et venimus ad locum, in quo in ecclesiae pavimento jacet niger lapis, quibusdam rubeis maculis respersus, bene politus, qui dicitur ibi fuisse tempore passionis Christi juxta sepulchrum Joseph ab Arimathia. Nam Judaei suos lavant mortuos, et super tabulam ligneam aut lapideam corpus ponunt, et officia consueta explent lavando et unguendo [sic]. Joseph ergo, qui sepulchrum sibi exciderat de petra in eo loco, etiam tabulam marmoream politam sibi fieri fecit, in qua corpus suum lavaretur et ungeretur. Sed sicut suum sepulchrum Christo tradidit, ita et lapidem loturae. Cum ergo Joseph et Nicodemus cum suis adjutoribus corpus Christi de cruce solvissent, portaverunt ipsum huc, et nudum super hunc lapidem sanctum posuerunt, ibique unguentis foventes vulnera linimentis et in sindone munda involventes; (B) et in hoc funeris officio affuit gloriosissima et moestissima Maria, sedens, et in sinu suo caput vulneratum filii habens, ipsumque sudario circumligans, et Maria Magdalena pedes sacros, quos etiam in vita unxerat, diligentissime ungebat, et juxta necessitatem ipsum pretiosissimum corpus in hoc lapide evolvebant. Super hunc sanctissimum lapidem, pro dolor, imprudenter steti, ut supra fol. 109. A. B. patuit. Hunc lapidem cum processione circumstetimus, et cantibus finitis unus post alium provoluti ipsum deosculati sumus, et indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. De hoc loco portaverunt corpus Domini ad sepulchrum, quod ad quinquaginta passus ab eo distat. Super hunc locum est chorda extensa de uno pariete ad alterum, in qua pendent multae lampades ardentes, et post processionem posuerunt mensam super lapidem, in qua celebrant Missas, qui volebant.

De loco, ubi dicitur esse centrale medium totius mundi.

Cum omnia loca sancta ante dominici sepulchri ingressum prius visitassemus, declinavimus cum processione a via, per quam portatum fuit Domini Jesu corpus in sepulchrum, gyrantes sepulchrum sanctum, et golgathanam ecclesiam, quae est chorus totius templi, ingressi sumus; ibi cum ad medium venissemus chori, circumstetimus lapidem quendam, qui est rotundus, a caeteris lapideis tabulis elevatus, in cujus medio est rotundum foramen, in quo homo posset pugnum, h. e. manum complicatam, immittere. Lapidem hunc dicunt jacere in centrali medio totius mundi, et dicunt Orientales, quod Dominus Jesus ante passionem suam cum discipulis ibi stans digito hunc locum commonstravit, dicens: ecce, hic est medium mundi. Dicunt enim veteres historiae, quod ante templi hujus aedificationem fuit in hoc loco a philosophis erecta columna alta marmorea, quae in aequinoctio aestivali umbram non faciebat meridie, sole directe super eam stante. Hujus experientiam quidam miles peregrinus societatis meae accipere volens, accepta licentia a domino Sabathytanco, magistro hospitalis, qui dicitur Calinus major, ascendit cum quibusdam sociis super convexum testudinis chori, quae testudo multum alta est, et habet gradus, per quos potest fieri ascensus, et in supremo convexi est altana cum lapidibus arte facta, in qua possunt sine periculo stare et circumspicere. In hanc ascendit miles ille in meridie, et vidit, an corpus suum umbram faceret. Qui dixit nobis pro certo, quod corporis sui umbram nullum vidisset, stabat enim directe super locum illum, quem superstetimus, quia ita altana est aedificata, quod supra locum stat, et quod illa experientia ibi capiatur. An autem hoc sit verum, et evidens signum, quod locus ille sit in medio terrae, ubi in meridie sol splendens sic directe super capita corporum [stat], quod umbram corpus non reddit, non video. Legi etiam in pluribus libris de multis locis, ubi corpora aliquo tempore non reddant umbram, sicut recitat Dionysius libr. 3. Antiq. hujusmodi, de quadam insula versus meridiem in oceano sita, in qua circa meridiem nullam fieri rei cujus umbram, cum supra verticem sol existat: quae insula longissime distat ab Hierosolyma. Sed et Petrus de Albano consiliator Doctrina 67. idem dicit fieri in civitate Athenae, in qua ipsemet experimentum hujus accepit. Et in civitate Sienae super Nilum idem dicit fieri sole in aestivo tropico existente. Et Ptolemaeus in tertia tabula Africae et in quarta multas regiones inducit, ubi sol stat meridie supra verticem. Et quod his amplius est, in tabula eadem assignantur loca plurima, ubi bis in anno sol super verticem stat sine umbra. Sic sunt loca in Asia multa, ut videri potest in 6. tabula, in 9. et 10. et 11. et in 12. Et notum est, easdem regiones non esse mundi medium. Multi aestimaverunt, certam insulam esse in mundi medio, in qua tamen sol semper meridie umbram relinquit. Caterum vulgi imaginatio omnem locum totius orbis mundi medium opinatur, quia credit, homines per gyrum circumfusos orbi, et conversis pedibus stare, et cunctis scilicet coeli verticem esse, cunctosque mundi aut orbis medium calcare. Sed Augustinus de civit. Dei lib. XVI. c. 9. omnino negat antipodes esse, cum nec Scriptura, nec historia, nec experientia id doceat, et impossibile sit in oppositum orbis devenire locum propter oceani immensitatem, quam nulla navigatione pertransire est possibile. De his quaere in Specul. nat. l. 7. c. 10. Sed infallibilis veritas sacrae Scripturae testimoniis inducit, Jerusalem in medio mundi esse. Multi tamen dicunt, Jerusalem quidem esse in medio mundi habitabilis, sed non in medio machinae totius mundi. Sit tamen sic vel sic, Scripturae sacrae credendum est, quae Jerusalem in medio terrae positam esse dicit, et Salvatorem nostrum salutem in medio terrae operatum fuisse asserit. Unde de primo dicit Ezech VI.: Ista (118 A) est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terram. De secundo Psalm 73.: operatus est salutem in medio terrae. Unde Hilarius: locus crucis talis est ut punctum [positus] in medio terrae, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. Locus enim, ubi crux fixa fuit, et rupis, stat ad latus dextrum hujus centri et ab eo est ostium de choro super montem Calvariae. Sicut ergo Christus est persona media in Trinitate et mediator Dei et hominum, tenens semper medium in mundi redemtione, mundi medium elegit, statuens crucem in medio. De quo medio videtur esse illud Genes. 2.: lignum vitae in medio paradysi i. e.[TR218] crux Christi in medio mundi. Ideo Deuter. 6.: Dominus Deus tuus in medio tui. Et de ecclesia sancti sepulchri dicitur Levit. 26.: ponam tabernaculum meum in medio vestri, i. e. templum sepulchri mei in medio mundi.

In hoc ergo loco singulari quodam gaudio exultavimus, pro eo, quod cum salute et prosperitate de extremis mundi partibus mundi medium attigimus, et laudibus Domino solutis indulgentias accepimus (†).

De loco, ubi sanctae mulieres viderunt revolutum lapidem a monumento.

Recedentibus nobis ab hoc loco de golgathana ecclesia, per ostium, per quod intravimus, reexivimus in ecclesiam sancti sepulchri, et in locum venimus, in quo tres Mariae venientes, ut ungerent Jesum, viderunt revolutum lapidem a monumento, de quo fuerant per viam multum solliciti, dicentes: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, et hae respicientes viderunt eum revolutum. In loco illo intrantes procidimus, eumque deosculantes indulgentias accepimus (†).

Notandum: quod ubicunque talis pictura et signum est sancti sepulchri, et quotiens eam inveneris, scias me in ecclesia sancti sepulchri per noctem vigilasse ad dominicum sepulchrum in mea secunda peregrinatione. In prima vero tres noctes in ea fui.

F F F F F.

Image designating a nocturnal vigil.
Image designating a nocturnal vigil.

De ingressu peregrinorum in sanctissimum Domini Jesu sepulchrum.

Expergiscemini nunc, et surgite fratres et Domini peregrini, et ad procedendum celerius festinate, sed non nisi festive venite. Omnem tristitiam deponite, lacrymas ab oculis vestris abstergite, a lamentationibus silete, et jucundissimum paschale Alleluja pariter concinite, nam post tristia sabbatha felix irradiavit mundo dies, ex squalido et tenebroso sepulchro, quod iam ingressuri sumus; multo enim magis fuit mundus ex eo illuminatus, quam a caeli micantibus sideribus fuerit illustratus. Venite ergo cum laetitia et laude, et videte locum, ubi positus erat Dominus, et terminum vestrae peregrinationis conspicite. Igitur cantor festiva et jucunda voce hymnum paschalem: Ad coenam agni providi etc. inchoavit, et cum isto cantu processimus, et ad dulcissimum Domini Jesu sepulchrum venimus, et ante eum cantica paschalia cum crebris Alleluja personavimus, cum tanto gaudio, et forte cum majori, ac si festus dies Paschae post laboriosam et tristem quadragesimam advenisset. Sicut enim in monte Calvariae Christo Domino nostro compassi sumus, et lacrymas fundimus, sic hic congavisi sumus nostro redemtori, et dulces laetitiae lacrymas cum alacri cantu reddidimus. Et merito. Nam Salvator noster Jesus, post fletus et tristitias, post illusiones et verbera, post aceti et fellis pocula, post supplicia crucis et vulnera, post ipsam terribilem mortem, post lamentabilem sepulturam, post infernorum et aeternalium tenebrarum penetrationem, post ferreorum vectium effractionem, post principis tenebrarum ligationem, et omnium electorum patrum absolutionem, ex hoc quem cernimus tumulo gloriosus triumphator surrexit, ex hac caverna tenebrosa tantum lumen emicuit, tantus splendor illuxit, tantus candor resplenduit, tanta serenitas radiavit, tanta jocunditas prodiit, tanta salus spiravit, ut exultent simul terra, pontus et aether. In hoc namque sepulchro et exiguo tugurio renovata est juventus aquilae, leo catulum suscitavit, phoenix revixit, Jonas de ventre ceti illaesus exivit, vestitum est candelabrum auro, tabernaculum David, quod cecidit, suscitatum est, refulsit sol, qui prius erat in nubilo, vivificatum est granum frumenti, quod in terram cadens mortuum fuerat, cervus resumsit cornua, Samson tulit portas et evasit per custodias, Joseph eductus de carcere tonditur et decoratur et dominus Aegypti constituitur. Saccus Christi Jesu conciditur, et laetitia circumdatur, et cum his omnibus hic nostra laboriosa peregrinatio et taediosa evagatio finitur et quietatur. Deponamus ergo obsecro in hoc loco piissimas tristitiae querelas, ac nubila moeroris, (119 A) et in laetitia respiremus serenum, et qui funera redemtoris nostri prosecuti sumus cum dolore, nunc de ipsius resurrectionis gloria jocundemur. Venite ergo ac simul conglobemini milites et peregrini humani, sepulchrum sanctissimum ingredimini et videte, manibus tangite, ore contingite locum, ubi positus erat Dominus. Itaque cum laetitia ingressi sumus unus post alium in dulcissimum Domini Jesu sepulchrum, et loculum sanctissimum devotissime deosculati sumus, et indulgentias plenissimae (††) remissionis omnium peccatorum accepimus. Singularissimo enim gaudio affecti fuimus, plus quam in caeteris locis. Unde Bernhardus in sermone ad milites templi C. II. dicit, quod inter sancta et desiderabilia loca sepulchrum tenet quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi quievit, quam ubi vivens conversatus est. Atque amplius movet ad pietatem mortis quam vitae recordatio; puto, quod illa austerior, haec dulcior videatur, magisque infirmitati blanditur humanae quies dormitionis, quam labor conversationis, mortis securitas, quam vitae rectitudo. Vita Christi vivendi mihi regula exstitit, mors a morte redemtio. Accepta ibi consolatione et indulgentiis cum laeta gratiarum actione egressi sumus, et ita finem habuit haec processio una hora ante noctis medium. (Descriptio sancti sepulchri patet fol. 124. B.) Finita autem processione contraxerunt se peregrini per societates ad angulos templi, unaquaeque societas in suo loco sedens, eramus enim lassi et elaborati, et fecimus sobriam collationem. Post collationem ad paululum quiescendum reclinavimus capita nostra ad parietem, et in pavimento jacentes dormitavimus. Ego vero mansi cum fratribus montis Syon intra capellam beatae Virginis, qui dederunt mihi quietum locum pro dormitione, sed omnino oculum non potui ad dormiendum claudere. Ideo statim surrexi, et accenso lumine cum vigilantibus ad loca sancta transivi. Major enim pars peregrinorum accensis luminibus per omnia loca sancta superius dicta ad placitum gyraverunt, et nunc huc nunc illuc ex devotionis spiritu migraverunt. Potest enim peregrinus totiens quotiens intrare sanctum sepulchrum, et montem Calvariae ascendere, et in specum inventionis S. crucis descendere, et ad alia loca, prout placet transire. Major autem devotio et collectio est in istis singularibus visitationibus sanctorum locorum, quam in communi processione, in qua est magna compressio, et tumultus et inquietudo, et cantus et planctus; ibi vero est silentium et quies. Dum autem denuo circuitum fecissem, descendi in locum inventionis sanctae crucis, et matutinas meas legi. Multam enim delectationem in eodem subterraneo loco habui, quia quietus et mihi proportionatus erat; nam mons Calvariae, et dominicum sepulchrum, et alia loca superius erant continue plena peregrinis et tumultuosa. Interea aliqui de Dominis meis et servis eorum discurrebant per templum superius, lustrantes singulos angulos, quaerentes me ad confessionem eorum audiendam, nec suspicabantur me esse in loco. Tandem autem descendentes ad me, eos ibi audivi, sedens in cathedra S. Helenae, de qua superius mentionem feci fol. 114. A.

De Officio dominico in dominico sepulchro celebrato, et de modo celebrandi, et de ordine.

Ut autem factum est noctis medium, sacrista cum tabula lignea cucurrit per templum, et magno strepitu ad matutinas signum dedit. Quod ut audivi, statim ascendi, et nondum confessis aliam (B) horam statui, qua eos audire vellem, et ingressus sacristiam, quae est capella beatae Virginis annexa, indui me ad Missam celebrandam (habet enim ecclesia haec, sicut et Bethlehemitana, privilegium, quod semper mediis noctibus possunt celebrari Missae); paratus ergo exivi in sanctissimum dominicum sepulchrum, et primum in eo locum celebrandi cum quiete habui, et jucunde de dominica resurrectione celebravi. Sub Missa mea aliquos de nobilibus communicavi in monumento sancto de commissione patris Gardiani. Post me alii sacerdotes ad Missae celebrationem accesserunt, in sancto sepulchro et in aliis tribus locis, ut dixi fol. 110 A. in 6. artic.

Est tamen pro loco sancti sepulchri major contentio sacerdotum, et praecipue quando sunt plures. Stant enim ante sepulchrum et exspectant celebrantem, qui dum ab altari discedit, statim alius accedit, et dum ille, qui celebravit, se exuit sacris vestibus, astant sibi quinque aut sex, aut plures, qui omnes contendunt accipere easdem vestes, et dum albam deponit, omnes sex aut plures eam apprehendunt et trahunt, et offendunt se ipsos verbis in tantum, quod quasi usque ad verbera procedunt. Vidi sic certantes in tantum commotos, quod unus sacerdos dicebat alteri: dimitte mihi vestem.[TR219] E contrario alius dicebat: ego eam tenebo, tu non es dignus, ut me praecedas. Alius respondit: et tu non es dignus celebratione, ideo te praecedam, quia dignior sum, quam tu. Et inter haec usque ad turpia improbria et maledictiones procedebant, trahentes albam quasi usque ad diruptionem. Ecce quis unquam audivit litigium irrationabilius! O quanta fatuitas, quanta temeritas, quanta coecitas! Judicavi, sic litigantes habere coecam, fatuam, et Domino et hominibus abominabilem devotionem, et incomparabiliter melius esse talibus abstinere, quam se cum tanta coecitate divinis ingerere, imo, melius eis fuisset Jerosolymam non vidisse. Condolui vehementer saecularibus, qui adstabant, et cum grandi scandalo haec considerabant. Ego forte ex indevotione mea non tantum fui affectus ad celebrandum, quantum illi, potius a Jerusalem sine celebratione recessissem, quam pro loco contendissem. Semper tamen sine litigio locum habui in locis optatis, in prima et secunda peregrinatione. Vidi quosdam alios, qui quidem non contendebant, nec litigabant, sed et cum vi et impatientia irruebant, albam ad se trahentes, adeo potestative, quod nemo ausus erat se eis opponere. Et illos imperfectiores litigantibus judicavi, et magis temerarios. Illa contingunt ex defectu ordinis, quando res non ordinatur. In prima enim mea peregrinatione erant multi sacerdotes peregrini, et pauci laici, et non erat res ordinata per fratres, et tunc multa talia acciderunt. In secunda autem peregrinatione erant pauci sacerdotes, et multi saeculares, et pater Gardianus, vir prudens, bene cuncta ordinaverat, quod res pacifice transibat.

Caussae autem, quare sacerdotes sic festinant, et pro loco contendunt, sunt variae. Una est quandoque furor et devotio ad loca sancta, quae tanta est, quod generat zelum indiscretum, et praecipue in eis, qui non habent discretionem et sanctitatem, (120 A) et tales timent semper, quod tempus non detur eis, quo suae devotioni satisfiat. Alia est, quia multi sacerdotes in voto habent, quod velint celebrare Missam unam aut duas in sancto sepulchro; et illi, ut votum solvant, contendunt et conatum faciunt. Alia est: quidam veniunt missi ab aliis, qui votum veniendi implere non possunt. Et illi mittentes committunt eis tot Missas celebrare in sancto sepulchro, et juramenta ab eis exigunt, et dant eis expensas, et tales timent perjurium, ac festinant et litigant. Alia est, ut redeuntes ad patriam dicere cum veritate possint: ego celebravi in sancto sepulchro Missam, et videtur eis, si locum habere non possent, quod esset eis verecundia et scandalum, quod ita recessissent a Jerusalem. Alia causa est: aliqui milites praesentes dant aliquando alicui sacerdoti ducatum unum, ut illo die unam Missam pro se celebret in sancto sepulchro, et illi etiam conatum faciunt magnum. [TR220] Et hoc multoties contingit. Aliqui etiam religiosi a suis praelatis habent commissionem, ut tot Missas in sancto sepulchro celebrent. Et aliqui in recessu a suis caris et amicis promittunt eis, quod celebraturi sint in sepulchro dominico pro eis. Hi omnes festinanter pro loco contendunt. Alia causa est, et forte superstitiosa. Dicitur enim, quod de qualibet Missa in sepulchro dominico dicta, liberetur certe anima de purgatorio. Sic etiam dicitur de Missis celebratis ad catacombas Romae. Et praecipue liberentur animae, pro quibus intendit celebrans. Et qui hoc credunt, valde festinant, et cum suo detrimento et fratrum offensione et scandalo saecularium animabus succurrere contendunt. Alia caussa est: quidam putant, Missas in sancto sepulchro dictas, efficaciores esse tam pro se, quam pro aliis vivis et defunctis, et magis impetrativas gratiarum. Alia caussa est cupitositas quorumdam et irreverentia, quo nulli deferunt, sed antecedere conantur, quia patientiam habere nesciunt. Alia caussa est, quae est prima et ultima: peregrini bene sciunt, quod non nisi tribus noctibus in ecclesia sancti sepulchri manere permittuntur, nec vacat eis tempus, nisi pro tribus Missis, et ideo quilibet conatur se primo de Missa in sacro sepulchro dicenda expedire, et ea non dicta non quiescit, timens sibi deficere tempus, sicut saepe tempus multis defecit, et sine Missa in sancto sepulchro recesserunt cum tristitia. Igitur, sicut dictum est, Missas celebravimus, et cum jam sol oriretur, iterum sacrista cum tabula cucurrit per circuitum in totam ecclesiam, et signum fecit ad summum Officium ad primam et tertiam cantandum in monte Calvariae. Ascendimus ergo omnes in montem sanctum, et pater Gardianus cum suis ministris sacris induti ad altare accessit, et cantor Officium de sancta cruce: Nos autem gloriari [TR221] orationem, inchoavit, et cum altis vocibus prosecuti sumus Officium. Sub Officio communicaverunt (121 A) Domini milites, et omnes peregrini saeculares cum magna devotione, et protractum est Officium quasi usque ad horam VIII. ante meridiem, et in puncto, quo finivimus, venerunt Sarraceni ad expellendum nos.

Ejectio peregrinorum de templo sancti sepulchri, et visitatio locorum, in quibus indulgentiae habentur per circuitum ecclesiae.

Finitis Officiis et Missis celebratis venerunt domini Mauri pagani, et januas ecclesiae patefecerunt, [TR222] facientes magnum strepitum ad valvas, ut citius exiremus. Quo audito territi sumus pariter et turbati pro seperatione a tam dulcibus locis, et cucurrimus per loca, deosculantes ea; circa quae dum moras facerent peregrini, commoti sunt Mauri, et januas templi concusserunt fortiter, adeo quod cardines stridebant, et horribilibus clamoribus discurrebant per loca sancta, et peregrinos vi ab eis repellebant, extra ecclesiam ejiciebant nos omnes, demtis consuetis custodibus sancti sepulchri. Nobis autem ejectis clauserunt valvas ecclesiae, et abierunt, nos in atrio relinquentes. Ibi iterum ad visitationem quorundam locorum sanctorum templo cohaerentium nos ordinavimus.

De loco, in quo Maria Virgo et Johannes Evangelista stabant sub cruce Jesu, quando eos sibi invicem commendavit.

Primo ergo de ostio ecclesiae declinavimus ad dextrum, et ibi ad murum templi est adscensus per gradus lapideos ad montem Calvariae, et olim supra gradus erat ostium, per quod introibant ad scopulum Calvariae, quod ostium jam est per Sarracenos obstructum. Sub istis autem gradibus est ostium, per quod est introitus in unam capellam, quae est intra septa ecclesiae sancti sepulchri, ab intus tamen est muro circumdata, quod nemo ab intra eam ingredi potest, quia Sarraceni etiam ejus interius ostium obstruxerunt. Et in ista capella est locus, in quo beatissima Virgo Maria et sanctus Johannes Evangelista steterunt sub cruce, ad radicem scopuli Calvariae, quando eos ambos vidit Dominus Jesus, et Johannem matri, et matrem discipulo commendavit. In hoc sancto loco procidimus, et in terra prostrati indulgentias accepimus (†).

Hunc locum Indiani habent, et officia sua in eo peragunt.

In hoc loco contemplabamur[TR223] dolorem immensum Virginis, quia omnibus doloribus cujusvis corporeae passionis ibi eam cruciatam novimus. Quidquid enim crudelitatis inflictum est corporibus martyrum, leve fuit, aut potius nihil comparatione ipsius passionis, quae nimirum sua immensitate transfixit penetralia sui benignissimi cordis. Stabat enim, ait Evangelista, juxta crucem Jesu Maria, mater ejus, non utique otiosa, aut superfluis occupata, (122 A) sed mente turbata, et voce querulosa, dicens: Fili mi, animae meae olim consolatio et gaudium, nunc autem gladius penetrabilior omni mucrone auctissimo. O quam infelix mihi et tibi facta est dies illa, et quis poterit mederi vulneribus dolorum meorum? et mitigare angustiam misellae matris tuae? Cum inspiciam filium meum ut leprosum factum, qui speciosus eras prae omnibus filiis hominum; ut maleficum et reum cum iniquis deputatum, qui sanctus sanctorum es. Et super omnia mihi intolerabilia te cerno velut oblitum mei, viduae matris tuae. Jam ecce, jam moriens, et nihil mihi dicis. Et quid faciam ego sine te filio meo? Quo divertam. Ad quem confugiam? Tu mihi pater; tu mihi frater; tu mea gloria. O me desolatam! quae tantum filium in cruce video deficere. O amantissime fili, loquere mihi matri tuae, ut audiam vocem tuam, ut sic saltim audiens verba tua patientior fiam ad tolerandam, quae me cruciat pro amore tuo poenam, ne deficiam in hac indicibili tribulatione. Cui quaeso me orphanam derelinquis? His, et similibus lamentationibus in hoc loco Virgo Maria calamitatem filii sui et suam deflebat. Quam filius videns dixit: mulier, ecce filius tuus. Compassi ergo sumus in hoc loco matri, sicut in monte Calvariae filio. Sed et ipsi Evangelistae, qui in tanta afflictione ibi stabat, quanto amore prae caeteris flagrabat. Stabant autem beata Virgo, et Johannes, et alii, non sub brachiis crucis super rupem, sed sub rupe, contra Christi faciem.

De capella sanctorum Angelorum, et quare sit ibi?

Dictis orationibus in loco praefato, in aliam capellam transivimus, quae consecrata est in honorem sanctorum Angelorum. Hanc Jacobitae inofficiant, et in ea prostrati indulgentias accepimus (†). Quo facto contulimus simul, quare sanctorum angelorum capella esset huic sanctissimo templo adjuncta. Et responsum accepimus, quod propter effectualem illius ecclesiae custodiam, quam angeli habent, sit haec capella aedificata. Si enim S. angeli non in singulari hanc custodirent semper ecclesiam et dominicum sepulchrum, dudum per infideles funditus eliminata esset. Peregrini etiam de transmarinis partibus ad sepulchrum dominicum venientes multa discrimina et mortis pericula evadunt, muniti angelorum custodia, quibus in hac capella grates referunt, et petunt, cum prosperitate reduci ad propria sub eadem angelica custodia.

De capella S. Johannis Baptistae

Ab ista capella transivimus consequenter ad aliam, in honorem S. Johannis Baptistae consecratam, quam inhabitant Georgici. In quam cum venissemus, procidimus orantes, et indulgentias accepimus. (†) Valde rationabile est, quod major inter natos mulierum locum habeat et oratorium juxta ecclesiam majorem inter omnes ecclesias, et etiam ideo, quia sanctissimus Baptista, Christum digito demonstrans, dixerat: ecce, agnus Dei, qui tollit peccata mundi; quod in hoc loco constat (B) esse completum, in quo sacrificium pro reconciliatione totius mundi se obtulit. Insuper ideo ibi capellam Baptista habet, ut ipsi templo Sarraceni magis parcant, quia magno honore venerantur Christi Baptistam.

De capella S. Mariae Magdalenae in atrio templi.

Ulterius procedentes in aliam capellam S. Mariae Magdalenae venimus in sinistro latere, juxta turrim campanarum. Fuit autem olim ecclesia magna, cum annexo monasterio monialium, sed iam major pars est destructa. Hanc capellam Graeci in Officiis provident. Ex magna autem ratione antiqui patres huic sanctissimo templo sancti sepulchri adjunxerunt ecclesiam S. Mariae Magdalenae. Nam cum omnes apostoli hunc desererent locum, et a sepulchro recederent, ipsa Maria Magdalena sola in horto mansit, circumiens et quaerens, nec abesse poterat huic loco; qua sedulitate meruit hic habere oratorium, ut perpetuis temporibus hic honoraretur. In hac capella dictis praescriptis orationibus et acceptis indulgentiis (†) recessimus ad alia.

Locus, in quo volebat Abraham offerre filium suum Isaac.

Quatuor capellae praefatae stant per circuitum plateae vel atrii templi sancti sepulchri, et de atrio sine ascensu vel descensu est introitus in eas, quibus visitatis, ut dictum est, retraximus nos ad dextrum latus atrii, et ibi per unum ostium ingressi per obscurum transitum ivimus in veteribus structuris ita, quod penitus nil videre poteramus, ex eo quod locus erat obscurus, et nos recenter de splendoribus solis in locum caliginosum ingressi fueramus. In ista caligine processimus per aliquot passus, et venimus ad gradus lapideos, per quos sursum ascendimus, et aliquos [sic] cellulas ibi reperimus et camerulas, in quibus quidam miseri Christiani orientales habitant, ad quas pulsavimus, et non nisi unam servulam et nigram vetulam ibi invenimus, quae, ut nos vidit, reseravit capellam, propter quam ascenderamus. Est enim capella pulchra, vario et polito marmore strata, super montem Calvariae sita, ad latus crucis rupis, extra tamen ecclesiae septa. Haec capella dicitur in eo loco constructa, in quo Abraham ex praecepto Domini volebat immolare filium suum Isaac, juxta sententiam catholicorum doctorum, Jeronymi et Augustini, et etiam Rabi Judaeorum. Alii tamen dicere volunt, quod in monte Seyr vel Sardenai prope Damascum sit factum. Caeteri dicunt, quod in monte Moria, in quo Salomon post ea templum construxit, sit factum. Sed nostrum dictum magis est catholicum, et rationi consonum, ut figura et veritas, etiam quoad locum, convenientiam haberent. Quia, sicut Abraham proprio suo filio non pepercit, ut habetur Genes. 22., sic Dominus ipso filio suo non pepercit, sed eum pro nobis omnibus tradidit. Ut habetur Rom. VIII.

Iuxta hanc capellam ab extra stat una vetusta (123 A) arbor olivarum, quam dicunt esse plantatam in eo loco, ubi aries haerebat cornibus inter vepres, quem obtulit Abraham pro filio, ut dicitur Gen. 22. In illa ergo sacra capella in terram nos prostravimus, et cum orationibus praescriptis indulgentias (†) recepimus. Indulgentiis adeptis convertimus nos ad contemplandam eximiam ipsius Abrahae obedientiam, qua sine omni contradictione voluit ad unicum Domini praeceptum re sibi carissima carere, et amantissimum occidere suis propriis manibus, unigenitum suum sibi miraculose natum ex legitima uxore, cui promissiones factae fuerant. Et cum his omnibus erat filius bonus, sanctus, obsequiosior omnibus, pulcher, sanus et innocens. O quale exemplum virtutis, mente inspicere illos in hoc loco in practica hac arduissima laborantes. Abraham erat senex, Isaac XXV annorum, et erant soli per omnia ambo Deo parere parati. Ecce, inquit Isaac, habes me, pater, filium tuum ad votum, stringe manus et pedes meos funibus, interfice me, sicut tibi et Deo nostro placet. O peregrine, quid erat videre venerandum senem illum mirando fervore ligare manus et pedes filii, elevatumque evaginatum gladium, ut illum perimeret. O inaudita obedientia patris et filii! O ardentissima utriusque voluntas ad obsequendum Deo! Heu confundatur hic, reprehendatur, corrigatur, emendetur nostra tepidissima obedientia, admonet Deus, hortantur praelati, clamant scripturae, experientia testatur, vota ligant, exempla docent; et tamen obedire contemnimus. Sanctos ergo patriarchas invocemus in hoc loco, ut detur nobis gratia a Deo.

Locus, ubi occurrit Melchisedech Abrahae cum pane et vino.

Inde egressi in unam aliam capellam aeque pulchram inducti sumus, quae in loco illo est erecta, in quo Melchisedech sacerdos Dei summi et primus rex Jerusalem Abrahae occurrit, eumque benedixit, et promissionem [TR224] de nascituro Christo ex eo praenuntiavit, panemque et vinum obtulit. Cui Abraham primitias et decimas omnium, quae habebat, dedit. In hoc loco terram deosculati sumus, et indulgentias (†) recepimus, et fecimus, juxta quod hortatur Apostolus Rom. 7. dicens: intuemini, quantus hic Melchisedech sit, cui decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. De illo S. Melchisedech habes supra fol. 116. B. Ab illa capella transivimus ad murum chori ecclesiae, supra ad dextram gyrantes, et longe lateque per civitatem respicere poteramus, et distantiam a porta, per quam Dominus Jesus cum cruce eductus fuerat, usque ad montem Calvariae, optime notare poteramus.

Atrium ante ecclesiam sancti sepulchri haec loca habet, et in eo sunt, quae sequuntur.

His visis descendimus per gradus, per quos ascenderamus in templi atrium, et prope ostium monstratus fuit nobis lapis quidam in pavimento (B), cui erant impressa vestigia duorum pedum hominis, ac si homo staret super massam cerae mollis, et pedes infiguret, et videtur manifeste, quod figurae illae vestigiorum non sunt artificiose lapidi incisae, sed aliquo miraculo; de quo tamen nulla habetur certitudo. Dicunt tamen, quod vestigia illa sint Domini Jesu ibi stantis sub rupe Calvariae, et suam crucifixionem exspectantis. Ante hunc lapidem prostravimus nos, et sancta deosculati sumus vestigia. Inde consequenter processimus prope exitum de atrio, et in locum venimus, ubi Dominus bajulans sibi crucem gravem dicitur sub cruce corruisse prae angustia et horrore, cum vidisset ante se rupem Calvariae, ut supra patuit fol. 92. Hic locus sacer signatus est lapide, in quem multae cruces sunt incisae per peregrinos. Hunc ergo locum deosculati sumus et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

Palatium regis Jerusalem juxta templum.

Post haec de atrio exivimus et in sinistra parte ecclesiae per ostium quoddam ingressi in hortum quendam venimus, consitum pomerantiis et malogranatis, et de horto in domum magnam cum multis habitaculis ascendimus, in qua tamen domo tantum pauperes quidam Graeci habitant pauci, et possent in ea centum homines habitare cum quiete, quia, ut dixi, est habitatio grandis, solennis cum valde multis cameris testudinatis, et adhaeret a parte occidentali ecclesiae sancti sepulchri, ita, quod de principali habitatione est fenestra per murum in ecclesiam sancti sepulchri, per quam respectus est super dominicum sepulchrum.

Haec domus olim fuit habitatio regum Jerusalem, et in ea habitabant, ut semper sanctissimo dominico sepulchro adessent, et omnibus diebus dabantur de ea cuilibet peregrino tres panes tempore regum latinorum. Sed et dominus Soldanus capta et possessa civitate sancta multis annis continuavit; sed nunc totum periit, et illi Graeci, qui regium palatium inhabitant, vix vivere possunt prae paupertate. Sed et ipsa domus undique ruinam minatur, et in multis locis ruit, nec est, qui reficiat vel sublevet ruinas illas.[TR225] Peregrini de Graecia in illa domo habitant, quando sunt in Jerusalem, et dicunt, quod sit palatium patriarchae Graecorum.

De hospitali Sancti Johannis et locis eidem annexis et coaedificatis.

De illa domo exeuntes ex opposito in hospitale Sancti Johannis ascendimus, in quo peregrini dormiunt et manducant. De quo supra fol. 39. A. patuit. Huic autem habitaculo, in quo peregrini morantur, erat (124 A) quondam annexum grande palatium et solennis habitatio dominorum militum sancti Johannis, qui erant piissimi hospites, et largissimi peregrinorum, et fuit illa consuetudo, quod quando peregrinus hospitale ingrediebatur, dabat hospitalario II marchetas venetianas, et sine querela habuit liberum hospitium, etiam si per annum in Jerusalem mansisset. Et tam amplus et gloriosus fuit locus iste, et hoc hospitale, quod si mille peregrini venissent, omnes locum sine pressura habuissent, sicut in ruinis videri potest, et in ea parte, quae semirupta mansit, quae adeo magna est, quod in ea quadringenti peregrini possent manere.

Ex opposito hospitalis sunt ruinae ingentes murorum, reliquiae domus dominorum theutonicorum, apud quos hospitabantur olim honorabiles peregrini de Alemannia. Juxta eandem domum erat alia curia magna, in qua manere solebant foeminae peregrinae, quae viris in hospitali magno cohabitare minime permittebantur. Haec omnia peccatis nostris exigentibus in acervos lapidum sunt redacta.

Porro ad latus magni hospitalis erexerunt Sarraceni turrim altam, pretiosam, polito et albo marmore ornatam, et juxta turrim moscheam, contra faciem templi sancti sepulchri. Et in hac turre clamant et ululant die ac nocte secundum maledictae suae sectae institutiones. Ego omnino credo, hanc moscheam cum turri in despectum Crucifixi, et in praejudicium Christianorum esse aedificatam. Juxta moscheam sub turri est una schola puerorum, in qua pueri paganorum de lege Machometi imbuuntur, et toto die mirabili ejulatu clamant. Ego quadam alia vice, cum solus caussa orationis de monte Syon in atrium templi descenderem, et pueros clamantes audirem, accessi ad ostium scholae et introspexi, et sedebant ordinate in terra, et eadem verba omnes pariter altis vocibus personabant, inclinantes caput cum dorso, sicut Judaei faciunt etiam in suis orationibus. Totiens autem repetebant verba eadem, quod ipsa verba et notam retinui, quae sic sonabant:

Musical notation accompanying the text 'Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach.'
Musical notation accompanying the text 'Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach Ha y la Ha lyl la lach.'

Illa enim sunt vera principia et professio fidei eorum, et ea in principio pueris tradunt studenda, et ea eis repetitis vicibus inculcantur. In turribus etiam frequenter ea proclamant, ut patebit fol. 95. part. II. Alia etiam habent, quibus pueri instruuntur, quae aliter sonant, sicut saepe (B) audivi. Sub illa schola intra moscheam et templi atrium sunt duo carceres civitatis, in quibus includuntur malefactores, et sunt parvae domunculae, quasi clibani, et stant in manum impedimentum et terrorem peregrinorum. Saepe enim mihi contigit, quod quando ad ecclesiam sancti sepulchri descendere volui, et orationes meas ante ostium templi dicere, si vidi circa carceres armatos statim, regressus fui, ne mihi aliquam injuriam inferrent. Credo etiam hos carceres ibi aedificatos in dedecus templi et hospitalis, et in terrorem peregrinorum.

Ab hospitali usque in templi atrium est parva via, nec prohibetur peregrinis descendere, quotiens volunt per diem, nisi concursus populorum ad carceres praedictos impediat. In mea prima peregrinatione non fuimus ducti ad hospitale Sancti Johannis, sed in quandam domum magnam in Millo, sub area David, nec poteramus ad ecclesiam sancti sepulchri descendere, nisi sub tutela alicujus Sarraceni. Quae autem caussa fuerit, quod alibi sumus locati, quam in hospitali, ignoro. Hoc tamen scio, quod ante nos peregrini multis annis fuerant in eadem domo hospitati, quia parietes erant depicti cum armis nobilium nostrorum, in quo notavi, eos ibi fuisse, et non in hospitali Sancti Johannis. Est enim domus eadem magna, cum multis habitaculis et cum horto pulchro, situata inter montem Syon et Jerusalem in Millo, etc.

Igitur omnibus locis praedictis, ut dictum est, visitatis regressi sumus omnes, quilibet in locum suum. Peregrini milites saeculares in hospitium Sancti Johannis, religiosi vero cum fratribus minoribus ascenderunt in montem Syon, et ibi manducavimus, bibimus et quievimus. Et hic est finis illius peregrinationis.

Sepulchri dominici Jesu descriptio, quale fuerit ab initio, et quale nunc sit, et caetera.

Natura et ars in constitutione rei, quamvis totum finaliter intendant, a partibus tamen incipiunt, et primo a nobilioribus, constituendo partem post partem, quousque resultet totum, quod intendunt. Eodem modo faciendum arbitror in dispositione ecclesiae sancti sepulchri, quam ponere intendo: antequam ad ejus descriptionem procedam, prius principales ejus partes describam, quae sunt sepulchrum sanctum, quod est caput, et principalior pars totius templi, a quo totum templum denominatur, et postea montem Calvariae describam etc.

(125 A) Sepulchrum dominicum descripturus, quamvis non sit res magnae importantiae, difficultatem tamen non parvam patior in ea re, et hoc propter diversitates, quae de hoc reperiuntur in libellis peregrinorum. Et etiam propter hoc libenter ejus dispositionem fratribus meis tradere vellem adeo clare in scriptis, sicut ego vidi oculis. Quod est impossibile, cum necesse sit, me plus vel minus scribere de hoc, quam viderim. Principaliter tamen de hoc tria dicenda.

I. Quale fuerit dominicum sepulchrum tempore, quo in eo fuit corpus Domini locatum.

II. Quale illud sit, quod modo stat, quod visitavimus et honoravimus.

III. An illud sepulchrum sit idem, in quod Dominus Jesus fuit positus. Et in illo articulo stat tota difficultas.

Quoad primum, sciendum, quod facile est dare intelligere, quale fuerit dominicum sepulchrum tempore mortis Christi. Nec patitur difficultatem in eo, qui antiquas sepulturas illarum terrarum vidit, quamvis ex dictis sanctorum Evangelistarum non possit id clare haberi, quia succincte et breviter de hoc loquuntur. Matthaeus dicit cap. 27.: et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti. Marcus vero cap. XV. dicit: Joseph mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum in petra, et advolvit [TR226] lapidem ad ostium monumenti. Et cap. XVI. dicit de lapide advoluto: erat quippe magnus valde; et introeuntes in monumentum viderunt juvenem etc. Lucas autem cap. XXIII. dicit: Joseph petiit corpus Jesu, et depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Et cap. XXIV. dicit: mulieres invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Et in eodem capite: Petrus surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina, posita solo. Johannes plus dicit, quam alii. In cap. XIX. dicit: erant autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat, ibi ergo propter Parascevem Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. Et cap. XX. dicit: quod Maria Magdalena vidit lapidem revolutum a monumento, et annuntiavit Petro et Johanni, qui, venientes ad monumentum, Johannes se inclinavit, et vidit linteamenta posita, et non introivit.

His praelectis, homo, qui vidit monumenta antiqua terrae sanctae faciliter intelligit, quale dominicum monumentum fuerit. Quia iam nullo modo est, sicut fuit, propter templi superaedificationem, et propter ejus ornatum, ut patebit in secundo, et propter mutationem loci, quia erat templum sepulturae extra muros Jerusalem, sed postea murus est circumdatus, et aedificia adjuncta, quod non mansit aliqua loci dispositio, juxta Evangelistarum narrationem. (B) Si vis ergo scire, quale fuerit, imaginare hortum extra murum et fossata civitatis, et inter fossata et hortum stratam publicam maceriam horti habens ab una parte, et murum exteriorem fossati aut rupes, si rupibus cingitur, sicut in Jerusalem fuit, ab alia. Ulterius imaginare in ipso horto rupes hinc inde parvas et magnas e terra consurgentes, inter quas una rupes magna et lata ad modum domunculae stat integra non cavata. Talis fuit hortus, de quo Johannes dicit, quod in loco, ubi crucifixus est Jesus, prope erat hortus. Fuit enim Jesus extra hortum crucifixus intra rupes voraginis, ita, quod via publica dividebat rupem crucis a maceria horti. Omnes enim horti per circuitum Jerusalem sunt rupibus pleni, et de fundo inaequali, propter rupium elevationem. Homines ergo, qui in suis hortis rupes magnas habebant, ipsas cavabant, et sibi sepulchra incidebant et habitacula pro mortuis. At si rupes magna erat, facto uno habitaculo iterum in projecta ostiolum excidebant, et aliam cavaturam faciebant pro aliis amicis sepeliendis, et post hoc iterum petram incidebant pro alio habitaculo. Si petra non habuit nisi unam simplicem cavaturam, dicebatur spelunca simplex; si duas, dicebatur spelunca duplex, sicut legimus, Abraham emisse speluncam duplicem, Genes. 23. Si tria habitacula, spelunca triplex; si quatuor, quadruplex. Et sic deinceps. Vidi ergo in aliquibus hortis juxta agrum Acheldamah in parietibus petrarum tot speluncas, sibi invicem succedentes, unam post aliam in ipsam petram incisas, quod non ausus fui usque ad ultimam procedere, postquam enim ingressus fui tertiam, et lumen per primae speluncae ostiolum immissum amplius cernere non potui, substiti propter horrorem tenebrarum. Posset enim ingrediens errare et exitum amittere, quia antiqui profunde petras pro suis mortuis sepeliendis cavaverunt. Joseph ergo ab Arimathia, vir bonus et justus, nobilis et dives, potens et prudens, emit pro se hortum juxta civitatem ad latus rupis Calvariae, et rupem integram incidi et cavari fecit. Mortuo autem Domino cessit Josephus juri suo, et hortum cum monumento Christo dedit, qui primus et altius in eo sepultus fuit. Dum enim de cruce depositus fuit, portaverunt eum a rupe Calvariae per maceriam in hortum, et super lapidem ad hoc factum corpus unxerunt, et in sepulchrum intulerunt in secundam speluncam, quia erat spelunca duplex, et primum ostium primae speluncae erat altum et latum, ad mediam speluncam ducens. Ostium ad secundam speluncam ducens non respiciebat ostium primae, quia erat in latere sinistro ingredientis, et erat demissum et parvum ostiolum, et a parte dextra erat locus (126 A), in quo positus fuerat Dominus in aquilonari parte, ibi enim cum industria fuit intermissa cavatio, et tantum de petra dimissum, quantum corpus hominis in dorso jacentis occupat in latum et in longum, tribus palmis et dimidia a terra sursum. Pro quo nota, quod scribentes de dominico sepulchro faciunt differentiam inter monumentum et sepulchrum. Monumentum enim dicitur tota petra cavata, et totum habitaculum. Sed sepulchrum dicitur locus corporis sarcophagus, sive tumulus, sive tumba. Monumentum ergo Domini non habuit sepulchrum sive sarcophagum mobile, sed de ipsa eadem petra factum. Fuit tamen a parte anteriori cavatio ad imponendum corpus, quod in medio sepulchri ponebatur, ita, quod supra fuit quasi tabula coopertum, et infra fundamentum a terra elevatum derelictum, ubi corpus ponebatur. Ita videntur loqui Sancti de dominico sepulchro scribentes. Magister in historia sacra allegat venerabilem Bedam, dicitque: monumentum Domini domus erat rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut vix homo longus manu extenta culmen posset attingere, introitum habens ab oriente, cui magnus lapis appositus erat pro ostio. In parte vero ejus aquilonari locus dominici corporis in eadem petra factus est, VII pedes habens longitudinis, tribus palmis altius pavimento eminens, quasi sarcophagus super impositus fundamento. Vel in ipso pariete loculus factus erat, sicut fit in muris domorum, ad utensilia reponenda, et sarcophagus ille non desuper, sed a latere meridionali erat, ut esset quasi loculus vel tumba in latere jacens, aperturam non sursum, sed ad latus habens. Color vero monumenti et loculi rubicundo et albo dicitur esse permixtus. Haec Magister, uti supra. Illa erat prima dispositio dominici monumenti et sepulchri.

Hanc dispositionem immutavit Helius Adrianus imperator, qui in loco templum Veneris erigi fecit, ut etiam supra patuit fol. 116. A. Monumentum tamen Domini non deposuit, nec rupem Calvariae, sed utrumque Deo disponente templo inclusit, sicut hodie est. Illam tamen irreverentiam locis illis exhibuit, quod in spelunca dominici sepulchri posuit Jovis simulacrum, et rupi Calvariae superposuit statuam Veneris. Ut Jeronymus habet in epistola ad Paulinum. Et sub ista dispositione prava et abominabili mansit locus sanctus annis circiter centum octoginta, et fuit intra civitatem, quia praefatus Adrianus voraginem implevit, quae erat pro fossatis civitatis, et murum circumduxit, templum civitati includens, ut patet fol. 114. B. Ex hoc venit locus in oblivionem, et fuit sepulchrum Christi factum capella et oratorium Jovis. Rupes vero Calvariae fuit factus mons Veneris. (B) Et ita fuit locus iste totaliter cultui daemonum deditus et gentilium errorum plenus usque ad tempora Sanctae Helenae, quae locum a delubris purgavit et Christo Domino reconsecravit.

Quomodo sanctum sepulchrum illo tempore sit et quale?

Secundo videndum est, quale nunc sit dominicum sepulchrum, cujus figurae et formae sit. Pro quo notificando accipio descriptionem, quam honestus vir Johannes Tucher, civis Norimbergensis, confecit in lingua theutonica de dominico sepulchro, qui anno 1479, uno videlicet anno ante meum primum introitum, fuit multis diebus in Jerusalem, et dominicum tumulum curiosissime inspexit, et manibus, pedibus, digitis, et extentis brachiis mensuram ejus accepit. Cujus quidem descriptionem mecum in Jerusalem habui, et per omnia, sicut scripsit de sancto sepulchro, sic inveni. Ideo eum de theutonica lingua in latinum transumsi, et evagatorio meo, inserui, uti veram et a viro maturo et veraci confectam. Sed ne alicui terminorum aequivocatio ambiguitatem generet, hoc praenotandum est, quod ubicumque ipse dominus Johannes Tucher ponit in suo theutonico libello Klaftern , ibi ego cubitum pono, cujus mensura accipitur extentis ambobus brachiis de termino medii digiti unius manus usque ad terminum alterius. Et ubi ipse ponit Spanne, ibi ego ponam palmum, qui accipitur manu extensa de principio pollicis, usque ad finem auricularis vel medii digiti. Describit ergo praefatus vir, Johannes Tucher, dominicum sepulchrum et monumentum sic. Monumentum Domini ab exeriori apparet primo aspectu quasi quaedam turris bassa, non alta, per circuitum duodecim angulos habens, et ad quemlibet angulum stat columna lapidea sexangularis, unius palmi spissa, et illae columnae sustentant parvam testudinem, quae est supra monumentum, a qua testudine exit quaedam circumferentia per circuitum, quae columnas excedit ad mensuram dimidii pedis. Habet autem rotunditas totius domunculae cum columnis XII cubitos magnos, mensurando ab extra per gyrum totum monumentum, sed ab intus mensurando habet IX palmos paullo minos in longitudine, et totidem in latitudine. Et a pavimento usque ad summum concavi testudinis habet viri et dimidii altitudinem. Sepulchrum autem sine tumba monumenti, quae est in dextra parte domunculae albo et polito marmore vestita tabula marmorea operta, super quam potest celebrari Missa, habet in latitudine IIII palmos et III digitos, a terra vero sursum manu mensurando tres palmos et quatuor digitos. Ostiolum autem speluncae, per quod ingressus patet, habet in altitudine IIII palmos et dimidium, et III digitos. Murus autem ostioli sive foramen petrae habet in spisso tres palmos. Porro altitudo totius monumenti sive domunculae (127 A) a terra sursum cum testudine habet duos cubitos cum dimidio magnos. Supra convexum testudinis est aedificatum tabernaculum in sex angulos in altum, sicut turris, cum duplicatis columnis sex, habentes in altitudine II cubitos, qui sustentant culmen tabernaculi, quod habet in altitudine unum cubitum. A supremo vero culmen illius tabernaculi mensurando per aerem sursum usque ad aperturam tecti, quod supra monumentum patet, per quam lux in templum intrat, sunt forte VI cubiti, et illa apertura est rotunda, et adeo lata, sicut tota domuncula monumenti, ita quod, si ipsa domuncula mobilis esset, et sursum traheretur, per ipsam aperturam posset extrahi. Ex quo patet, quod monumentum Domini stat sub dio, ita quod pluit et ningit per praedictam aperturam super eum. Porro ipsum tabernaculum subtili schemate est fabrefactum de polito marmore, et intus et extra cum columnis et culmine fuit deauratum, sicut hodie patet, quod a fundamento templi usque ad summum culminis tabernaculi monumenti sunt in altitudine V et dimidium cubiti, a fundamento vero usque ad aperturam texti sunt XII cubiti, aut paullo plus. Porro, ante introitum monumenti est atriolum quoddam, habens in latitudine tres cubitos, minus uno palmo. Ostium primum domunculae est in medio, habens in altitudine I cubitum magnum, et III palmas cum dimidio. Capella ante speluncam tumuli, quae est spelunca prima, habet in latitudine unum et dimidium cubiti, et in longitudine totidem, et in quolibet latere unam parvam fenestram quadratam. In eadem spelunca anteriori tribus palmis ab ostiolo speluncae interioris est supra fundamentum elevatus lapis quadratus, qui habet per quadrum II palmos et dimidium, super quem dicitur angelus sedisse post Domini resurrectionem, qui lapis est pars illius magni lapidis ad ostium monumenti revoluti, de quo lapide patuit supra fol. 102. B.

Ecce, illa est dominici monumenti descriptio, prout hodie stat; et haec descriptio [TR227] ad oculum patet in peregrinali, quod fecit magnificus et ingenuus vir, Dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus metropolitanae ecclesiae Moguntinensis, qui fuit comes meae secundae peregrinationis, in quo artificiali effigiatione fecit figuram dominici monumenti depingi, sicut et alia, ut patebit. Receperat enim secum ingeniosum et eruditum pictorem, quem pretio conduxit, qui a venetiano portu et deinceps potiorum civitatum et locorum habitudines et formas figuraret, quod et magistraliter et proprie fecit. Cui ergo placet, eandem picturam inspiciat, et praefatam descriptionem clare intelliget.

Hoc dominicum monumentum in medio ecclesiae resurrectionis dominicae stat, sicut in die parasceves in ecclesia parochiali civitatis ulmensis sepulchrum ponitur. Sed ecclesia sancti monumenti est rotunda, et supra operta, ut patebit.

Tria quodammodo habet ostia sanctum sepulchrum. Primum est in atriolo, mihi spelunca prima, quod atriolum habet murum, non altiorem, nisi quod homo intus existens potest super ventrem jacere in muro, et per ecclesiam circumspicere. (B) Unde aliquoties super ipsum murum sedi, et merces negotiatorum in pavimento inferius perspexi. Verum introitus in atriolum non est prope ostium, quia super caput ingredientis nihil est, cum careat superiori limine. Sed inter duos muros se respicientes est ingressus, qui, si essent altiores, et limen superponeretur, ostium fieret. Secundum ostium est de atriolo in primam speluncam monumenti. Et hoc ostium janua clauditur et seris obfirmatur. Hujus ostii claves iam habent latini fratres minores; ante paucos annos Georgici eos habebant. Tertium ostium est de illa capella, vel prima spelunca, in secundam speluncam, in qua est dominicum sepulchrum. Haec spelunca nullam habet fenestram, nec lumen in ea est, nisi quod ab lampadibus XIX in ea ardentibus habet, quae pendent super sarcophagum Domini, et quia spelunca angusta est, causatur ab igne lampadum fumus et foetor, qui valde turbat intrantes et moram in ea facientes. Ardent etiam multae candelae super sepulchrum, quas ponunt peregrini pro devotione eorum. Unde ex fumo lampadum et candelarum denigrata est superficies interior ex toto, quae tamen vestita est candido et polito marmore per totum scilicet pavimentum parietis et arcus. Et tantum de illo.

Quid sentiendum sit de sepulchro illo Domini, an sit suum verum et proprium, vel an sit aliud postaedificatum?

Tertio videndum est, an illud[TR228] monumentum et illud sepulchrum, de quo iam dictum est, sit idem in quod Dominus fuit positus, de quo et eum resurrexisse credimus? Et hic articulus majoris difficultatis est. Circa ejus determinationem dicam ea, quae legi in antiquis et modernis peregrinalibus. Nollem enim ex propriis quicquam temere asserere, quod devotionem ad dominicum sepulchrum posset tollere aut diminuere in Christi fidelibus. Porro, difficultas in hac re resultat ex diversis et differentibus sancti sepulchri descriptionibus antiquorum et modernorum. Venit etiam ex diverso statu civitatis Jerusalem et crebris ejus devastationibus, ex desiderio etiam et devotione ipsum sepulchrum visitantium et aliquid de eo reportare pro magnis reliquiis quaerentium. Ex vestitu etiam ipsius sepulchri ambiguitas surgit, cum nec intus nec extra, nec in monumento, nec in sarcophago quicquam appareat de rupe vera et petra, sed totum, ut patuit, est candido et polito marmore vestitum et ornatum, quod ab initio non fuit. Videamus ergo, quid alii de hoc sentiant, et quod magis rationabile est, imitemur.

Quidam Sanctus, dictus Alculfus, qui visitavit dominicum sepulchrum et longe ante tempora latinorum regum Jerusalem, ut mihi videtur, in Jerusalem fuit, antequam post Eraclium imperatorem civitas sancta esset per Sarracenos capta, hic in suo libello sic dicit. In spatio medio rotundae interioris ecclesiae rotundum inest in una eademque petra excisum tugurium, in quo possunt homines stare et orare, et a vertice arcus non brevis staturae hominis usque ad illius domunculae cameram aut arcuaturam pes et semipes mensura in altum extenditur. Hujus tugurioli introitus ad (128 A) orientem respicit, et totum extrinsecus electo marmore tegitur, cujus summum culmen auro ornatum auream non parvam sustentat crucem. In[TR229] hujus tugurii aquilonari parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum habetur intus, sed pavimentum humilius est loco sepulchri. Hoc tugurium nullo intrinsecus ornatu tectum est, sed per totam ejus cavaturam ferramentorum ostendit vestigia, quibus dolatores in eodum usi sunt opere. Color vero illius ejusdemque petrae, monumenti et sepulchri duo permixti sunt, rubeus et albus, inde et bicolor eadem ostenditur petra. Insuper hoc sepulchrum simplicem facit lectum capacem unius hominis, super dorsum jacentis, in modum speluncae introitum habens ad australem monumenti partem respicientem e regione, culmenque humile desuper eminens [TR230] fabricatum. In quo sepulchro duodenae lampades juxta nomina XII apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent. Haec ille, et plura alia scribit praefatus se vidisse, quae ostendunt eum ante mille annos terram sanctam vidisse. Et valde placet mihi illa descriptio, quia multum concordat cum descriptione venerabilis Bedae, quod patet fol. 126 A.

Quidam alius peregrinus, qui anno Domini 1200 dominicum sepulchrum vidit, dicit sic. Spelunca, in qua est sepulchrum Domini, est exterius undique tecta marmore, sed interius est rupes nuda, sicut fuit tempore passionis Christi. Si ille intelligit per hoc, quod dicit speluncam esse totam exterius tectam marmore totam superficiem speluncae ab extra et ab intra, tunc erat spelunca sicut hodie est. Si vero vult dicere, quod solum superficies partis exterioris fuerit tecta marmore, et interior nulla sit, concordat cum praecedenti descriptione. Et ita credo eum sensisse.

Alius quidam peregrinus sic dicit. Capella sancti sepulchri est testudinata in modum semicirculi, nullam habens fenestram, et in ea est sepulchrum, quod est de integro lapide excisum, sed ne a peregrinis rodatur, est tabulis marmoreis vestitum, et tabula anterioris partis habet tria foramina, per quae verum saxum sancti sepulchri tangi et deosculari potest. Est tamen tabula adeo artificialiter lapidi adjuncta, quod unus lapis esse putatur. Et idem dicit: credo, quod in nulla ecclesia de vera petra sepulchri Domini habeatur. Si enim, inquit, per petias et grana posset deportari, dudum deportatum fuisset, etiam si magnus mons fuisset. Idem etiam vult, quod nullae lampades in sepulchro ardeant, nisi tempore, quo peregrini ibi morantur, qui oleum emunt etc.

Peregrinus alius fuit anno MCCCXXX. in dominico sepulchro, qui ad instantiam cujusdam Cardinalis intraverat, ut rem consideraret, et modo dicto describit sanctum sepulchrum, haec adjungens. Advertendum est, inquit, quod monumentum illi sanctissimo loco superpositum non est illud, in quod corpus Christi exanime primitus fuit positum, quia sacro testante eloquio monumentum Christi erat excisum in petra una, sicut antiquorum monumenta sunt in illis regionibus. Illud vero ex pluribus petris est compositum, caemento conglutinatis, non multum artificialiter, nec est ibi aliquid de vero sepulchro, nisi in parte sinistra eminet de muro domunculi unus lapis grossus, ut caput hominis, et albus, septem palmis a terra elevatus, et hunc peregrini deosculantur pro reliquiis veri sepulchri Christi. Haec ille.

(B) Novissime peregrini ingressi contraria in suis libellis referunt, et quilibet hoc, quod sibi videtur, conatus est ita tradere, quia non sit fas alicui contradicere. Quidam dicunt, quod sub tabulaturis marmoreis sit adhuc integra monumenti et sancti sepulchri petra, quamvis minime videatur. Alii dicunt, quod nemo pro certo sciat vel possit asserere, sub tabulaturis esse petram veram vel non. Alii manifeste asserunt, quod non manserit ibi de petra vera in quantitate grani milii. Et ad hoc allegant plures rationes. 1) Malitiam paganorum, qui tanto odio in Christianos inardescunt, quod nihil eorum, quae Christiani diligunt aut venerantur, incorruptum derelinquunt. Sciebant autem sepulchrum Christi nobis esse venerabilissimum, ideo majori furore in eum exarserunt, et discerpserunt. Sciebat insuper, quod stante sepulchro illo Christiani semper anhelarent ad rehabendam civitatem Jerusalem, sed eo deposito minus curarent de ea, ideo nihil ex eo ibi reliquerunt. Saepe etiam multo tempore fuerunt a Christianis vexati et impugnati et fugati ipsi Sarraceni, qui dum etiam victoria potirentur, et Christianos expugnarent, injurias et vexationes perpessas prius a Christianis vindicaverunt in sancto sepulchro, ipsum destruentes, et ecclesiam sancti sepulchri devastantes in Christianorum despectum. 2) Alia ratio assignatur, quare nihil de sancto sepulchro in loco remanserit. Cum enim Christiani ultima vice victi a Sarracenis cogerentur Jerosolymam tradere eis et emigrare, hanc traditionem tali conditione et pacto fecerunt, ut exire dimitterentur salva vita et omnibus rebus, quae asportari possent. Et ita Sarraceni consenserunt, ut emigrarent a Jerusalem, et omnia, quae vellent, secum asportarent. Tunc patriarcha hierosolymitanus cum omni clero suo, et rex Jerusalem cum omni militia civitate sancta emigraverunt, in qua transmigratione creditur omnia tulisse usque ad fundamenta, quae sancta reputabant, inter quae dominicum sepulchrum praecipuum erat, quod nullatenus ibi gentibus conculcandum dimiserunt. [TR231] Cum etiam nunc fideles illa loca visitantes de petiis et terra, quantum possunt auferre, tollunt, et si possent, totam terram asportarent, ne a porcis illis conculcaretur. Et nemo dubitet de illo, si possibile esset locum sancti sepulchri removere, dudum ipsum transtulissent, quanto magis petram, quam deportare possunt in particulis. Alia ratio, quare dicunt nil remansisse de sancto sepulchro, est indiscreta devotio fidelium, qui propter nullum praeceptum nec prohibitionem dimittunt, quin de locis sanctis tollant particulas, si possunt. Et ex hoc argumento dudum petram sancti sepulchri deportatam.

E contrario rationibus praefatis alii opponunt, dicentes ad primam de malitia infidelium, quod numquam adeo fuit ferox, ut in sanctum sepulchrum saeviret, Deo et angelis id custodientibus, ut dictum est supra fol. 122 B. Et de immanissimo tyranno Cosroe legitur, quod dum Hierosolymam incendisset, et ad templum sancti sepulchri accederet, ut ipsum dissiparet, perterritus fuit ante ecclesiam, ut festinus ab ea recesserit, nec ad sepulchrum dominicum venire (129 A) potuit. Sciebant etiam, quod sepulchro manente Christiani nullis expensis parcerent, sed ipsum visitarent, a quibus pecunias multas pro theloneo habere possent, et pro intromissione in dominicum sepulchrum aurum et argentum praeberent. Ideo ratione quaestus et utilitatis servaverunt sanctum sepulchrum, Deo in ipsis amorem pecuniae augmentante, ut servaretur suum sepulchrum. Nec credendum est, quod Sarraceni a Christianis vexati vindictam in sancto sepulchro et ultionem quaererent cum tanto eorum detrimento. Hoc potius credo, quod ipsum stare permiserint, ut Christiani benigniores ad eos esent, quia valde timent eos. Insuper non videtur rationi consonum, quod fideles emigrantes a Jerusalem tulerint inde dominicum sepulchrum, cum sit petra integra, de visceribus terrae excrescens, et si raserunt petram, quaero, quo portaverunt saxa abrasa? Numquam vidi in aliqua ecclesia lapidem de sancto sepulchro in quantitate unius digiti, et tamen fui in multis et praecipuis ecclesiis orientis et occidentis. Nec intelligendum est, quod omnes Christiani fuerint expulsi de Jerusalem, sed tantum latini, cum quibus agebatur bellum, et non alii orientales. Expulsis autem latinis orientales confoederati et jurati Soldano sepulchrum Domini possederunt, ut patebit. Imo, nec omnes latini ab Hierusalem migraverunt, sed plures manserunt, jungentes se Sarracenis, quos Papa excommunicavit. Legimus etiam, quod Christiani victi a Sarracenis, antequam de Jerusalem egrederentur, convenerant cum iis, ut peregrinos advenientes de latinis intromitterent. In quod libentissime consenserunt. Et ideo Soldanus consuetam eleemosynam quam rex Jerusalem per singulos dies dare solebat peregrinis, in hospitali sancti Johannis existentes, solvebat eo modo, quo rex Jerusalem fecerat. Ideo nihil est de asportatione Sancti sepulchri. Verum est tamen, quod legimus, templum sancti sepulchri fuisse aliquando dissipatum, et etiam ipsum sanctum sepulchrum, numquam tamen ex toto fuit erutum. Hujus rei experientiam talem accepi. Accepi candelam accensam in ecclesia sancti sepulchri, dum in ea vigilarem, et ad dominicum monumentum accessi, curiosissime perscrutans, an aliquid non marmore tectum possem videre, et ab extra per circuitum totum inveni marmore tectum. Ingressus per primum ostium anterioris capellae parietes utriusque lateris marmore vestitas inveni, sed parietem ante faciem meam, qui dividit speluncam anteriorem ab interiore, in quo est ostiolum ad dominicum sepulchrum, nudum inveni, et adhibito lumine petraeam parietem vidi, non quadris compositam, sed integram, in qua instrumentorum ferreorum signa manifeste apparent. In superiori tamen parte videtur ruptura fuisse, quae lapide et caemento est resarcita. [TR232] Ex quibus videbatur mihi, quod dominicum sepulchrum fuisset aliquando destructum, sed numquam ex toto erutum, et jam stat reparatum, et sicut hodie stat, ita stetit plus quam ducentos annos, nisi iam est diligentius [TR233] marmore vestitum, ne peregrini de parietibus lapillos eruant pro reliquiis, et propter eandem causam (B) deposita fuit a sancto sepulchro tabula cum tribus foraminibus, de quo supra habetur, quia peregrini foramina cum instrumenti ferreis forabant ad accipiendum aliquid. Quamvis peregrini semper conati fuerint recipere particulas de sancto sepulchro, numquam tamen ad missum est eis, sed alii lapides porriguntur loco verae petrae. Semper enim assunt domino sepulchro custodes, qui prohibent corrodere volentes. Ideo non valet, quod illi dicunt de indiscreta devotione fidelium, qui, et si habeant illam indiscretam devotionem, tamen non admittitur eis, ut indiscrete agant.

Ex praedictis etiam patet, quod dominicum sepulchrum in principio habuit partem superiorem acutam, ita, quod quasi operculum esset, tegens tumulum cum dorso acuto, sicut fieri solent tumulorum opercula, sed fideles abraserunt illam elevationem, et operculum planum fecerunt, quasi tabulam, ut Missa in sancto sepulchro super tumbam posset celebrari.

Ex omnibus jam dictis de sancto sepulchro hoc teneat devotus peregrinus et pacificus, quod, sive illa spelunca, quae hodie stat, sive verum Christi monumentum et totum, sive sit pars ejus ibi, sive nihil sit ibi de eo, parum refert, sive hoc sive illud sit, quia principale ibi mansit, quod asportari et demoliri nullatenus potest, scilicet locus sanctissimae sepulturae et resurrectionis Christi, in quo loco, etsi non sit ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus fuit positum, est tamen ibi Christi monumentum, in quo corpus ejus saepissime fuit consecratum, et priori monumento simillimum, spelunca duplex, ejusdem sanctitatis, dignitatis, et reverentiae; sicut tabulae, quas fecerat Moyses ad instar priorum, quas fregerat, eadem praecepta continebant, et ejusdem sanctitatis et reverentiae erant pro maximis et sanctissimis reliquiis in arca testamenti repositis. Et illa sufficiant de sancto sepulchro.

Reperi in quibusdam antiquis peregrinalibus libellis sequentes versus, quos invenerunt lapidibus sancti sepulchri insculptos, quam tamen scripturam ego non vidi.

Super tabulam sepulchri sic erat scriptum: Mortuus hic jacuit, mortem dum morte redemit, Hic leo dormivit, qui pervigil omnia trivit. Super ostium monumenti sic scriptum erat: Aspice plasma meum, qui transis ante sepulchrum Quo triduo jacui, cum pro te passus obivi, Et Behemoth dirum contrivi compede plexum. Vectibus et tetri confractis prorsus Averni Abstulit inde suos secum super astra locatos. In rotunditate S. sepulchri sic erat scriptum: Vita mori voluit et in hoc tumulo quievit, Mors quia vita fuit, nostram victrix abolevit. Nam qui confregit inferna, sibique subegit, Ducendoque suos fortis dux ipse cohortes Atque triumphator hinc surrexit leo fortis, Tartarus inde gemit et mors lugens spoliatur.

Dispositio montis Calvariae ejusque brevis delineatio.

Mons Calvariae post sanctum dominicum sepulchrum tenet in dignitate et sanctitate locum secundum. Ideo quamvis supra fol. 117. B. ejus descriptio habeatur, hic tamen propter ordinem et quaedam alibi omissa rememoratur. Pro quo notandum, quod mons Calvariae, vel Golgatha, locus est ad septentrionalem plagam montis Sion, et est differentia, quando dicitur mons Calvariae, et scopulus vel rupes Calvariae. Mons Calvariae continet magnam civitatis partem. Locus Calvariae est tota platea, continens totum templum. Rupes Calvariae continet tantum Christi crucem et latronum. Mons Calvariae dicitur tota illa altitudo, quae est a porta veteri, cujus pars adhuc stat, usque sursum ad ecclesiam sancti sepulchri. Est enim ascensus satis longus ab illo bivio, ubi Christus dixit mulieribus flentibus: filiae Jerusalem, nolite flere super me etc., usque ad locum crucifixionis, et superius est latitudo satis magna, in qua totum templum sancti sepulchri consistit, quod totum est mons Calvariae sive Golgatha, et illo modo ecclesia sancti sepulchri jacet super montem Calvariae. Sed rupes Calvariae et locus sive monticulus, in quo crux dominica cum Domino et duobus[TR234] latronibus stetit, ut ante habitum est. Ad hanc rupem sanctissimam sunt tres ascensus. Primus est de ecclesia golgathana, a loco, ubi est medium mundi; secundus est ab inferiori ecclesia sancti sepulchri; et tertius est ab atrio templi exterori. Et hunc ascensum Sarraceni obstruxerunt, sicut et alia templi ostia, ne quis sine eorum scitu posset in ecclesiam venire. Est ergo rupes Calvariae petra crucis; et mons Calvariae tota altitudo a domo divitis epulonis, sive a bivio praefato sursum; nec est imaginandum, quod mons Calvariae sit altus locus, supereminens alios in circuitu, quia tam ad occidentem quam ad meridiem sunt altiora loca, quam ipse sit. Sed dicitur mons respectu locorum illorum, a quibus est ascensus ad eum, ut dictum est. Et tantum de illo. Plura vide de hoc monte fol. 115 et sequenti, et fol. 255.

Descriptio ecclesiae sancti sepulchri et ejus dispositio.

Ecclesiam sive templum sancti sepulchri descripturi videbimus quatuor. I. Quis eam fundaverit? II. Quantae gloriae et honoris olim fuerit? III. Qualis nunc sit? IV. Qui sint eam inofficiantes et differentiae eorum, qui in ea Christum colunt. Et ex his quatuor resultabit ejus plenaria descriptio, et per consequens ejus cognitio.

Quis fundator fuerit ecclesiae sancti sepulchri, et quoties destructa et reparata fuerit.

Templum dominici sepulchri quis aedificaverit ambiguum est propter varietates de hoc loquentium. Aliqui opinantur, quod illa ecclesia fuerit templum Veneris, quod Helius Adrianus imperator super locum crucifixionis et resurrectionis exstruxerat, et Sancta Helena superveniens idola ejecit, et domum Christo dedicavit.

Aliqui dicunt, quod templum praefatum funditus evertit, et ecclesiam illam erexit. Legimus etiam in libris bellorum Christianorum et Sarracenorum, quod templum sancti sepulchri saepe per infideles fuit eversum, et per fideles reerectum. Cosdroë hoc templum conabatur evertere, sed territus divina virtute fugit ab eo. Dum autem Tartari sanctam terram et Jerusalem occuparent, capta civitate templum sancti sepulchri dicuntur evertisse. Sed non multo post imperator constantinopolitanus venit in Jerusalem, et templum reaedificavit eo modo, quo prius fuerat. Post hoc Sarraceni furentes in Christianos ultionem in templo sumserunt, et templum everterunt funditus. Sed quidam imperator constantinopolitanus reerexit. Et de his quaere veritatem luculentam fol. 264. B., ubi habetur etiam locus crucifixionis et sepulturae.

Quam gloriosum olim fuerit templum S. sepulchri, et de reliquiis ejus ac ornatibus.

Gloriosum valde fuit hoc templum olim structura et cultura, et non solum sanctum propter sancta loca in eo conclusa, sed propter reliquias pretiosissimas in eo reservatas. Ibi olim erat recondita S. crux, ut patet supra fol. 111 A., et alia insignia passionis Christi per sanctam Helenam reperta. Ibi ostendebatur catena quaedam magna, quae Domino Jesu in horto, dum caperetur, ad collum fuit posita, et peregrinis advenientibus etiam ponebatur ad collum, et multae virtutes fiebant per eam. Ibi etiam habebatur calix argenteus magnus, de quo Dominus Jesus in ultima coena communicavit discipulos, de quo dicit: hic calix novum testamentum est in meo sanguine, Luc. 22. Ibi etiam erat pelvis, in quo Dominus Jesus pedes suorum discipulorum lavit in ultima coena. In hac ecclesia fuit illud pretiosissimum sudarium, quod beatissima virgo Maria circumligavit capiti Domini Jesu, cum de cruce deponeretur, ut dictum est supra fol. 117. De hoc sudario habetur Joh. XX., quod Petrus intrans in monumentum vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput Jesu non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum, et mansit ita jacens in sepulchro per aliquot dies post Christi resurrectionem. Quidam autem Judaeus, volante fama de resurrectione Christi, occulte sepulchrum Domini est ingressus, et videns sudarium pulchre involutum tulit illud in domum suam, quia pauper et infelix Judaeus erat. Ex ea autem hora, qua sudarium (131 A) in domum suam intulit, benedixit Dominus domui Judaei, et factus est dives et inclitus. Hoc ut Judaeus perpendit, sudarium sanctum diligentissime inclusit, tanquam thesaurum pretiosissimum, nec tamen ad Christum conversus, sed inveteratus ad extrema pervenit, et convocatis duobus filiis suis, divisit illis substantiam, dans seniori sudarium, et juniori omnia alia. Senior autem sprevit sudarium, quanquam pater cunctis opibus diceret esse nobilius, et cum fratre suo mutavit, et sudarium juniori cessit, qui fortunatissimus mox effectus est, et frater ejus e contrario in dies defecit. Cum autem et ipse haeres sudarii in extremis ageret, suo dilectiori filio dereliquit, [TR235] dicens sibi virtutem ejus, et ubi repertum fuisset. Qui accepto sudario subito ditatus est, et ita Judaei de ista linea magis facti divites et honorati. Et transivit sudarium haereditario jure de uno ad alium multis temporibus usque ad quintam generationem, in qua facta fuit contentio inter fratres de sudario, et res in publicum venit. Hoc audientes Christiani instabant pro sudario habendo, tamquam pro re sua, sed Judaei nullo modo dare volebant, unde facta est seditio magna in Jerusalem, insurgentibus Christianis contra Judaeos pro sudario. Unde ad sedandam seditionem visum est prudentibus, ut judex illius rei et sententiator poneretur, qui nec Christianus nec Judaeus esset et in ejus sententiam ambae partes consentirent. Quod cum placuisset, advocatus est Mabius, rex Sarracenorum, ut ferret sententiam de sudario, et omnia sunt sibi narrata a partibus. Qui statuto die, convocata omni plebe Christianorum, Judaeorum, et aliorum, in publica platea sedit cum tribunali, jussitque sibi apportari sudarium. Et allatum est ei in scrinio. Demum jussit apportari ligna, et copiosum ignem in medio accendi. Et stabant Judaei ab una parte rogi, Christiani ab alia, gentiles vero inter utrosque. Rex ergo accepto linteolo clamavit, dicens: nunc Jesu Nazarene, ecce sudarium tuum, Dijudica, cui parti debeatur. Et hoc dicto linteolum flammis injecit. Quo injecto, moramque aliquantulum faciente, cuncti ejus consumtionem suspicabantur. Sed ecce, subito illaesum de igne consurgens, et in altum sursum se tollens, quasi avis expansis alis volare coepit, et aliquamdiu per aerem circumvolans paulatim coepit descendere. Et stabant omnes suspensi vultibus, et elevatis manibus, exspectantes, cui parti advolare vellet. Angelo autem duce in brachia Christianorum consedit, qui flexis genubus illud susceperunt, et in ecclesiam sancti sepulchri cum magno gaudio portaverunt. Et mansit ibi multis annis in magna veneratione inter reliquias sancti sepulchri non minimum.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings