Sequitur Tractatus tertius.
Reading edition
Continens Acta Peregrinorum Terrae Sanctae per mensem Junium, quo terminos Terrae Sanctae attigerunt.
(B) Junius mensis, dum primum diem suum inciperet, incepit et nostra maritima evagatio. Erat autem dominica prima post festum S. Trinitatis. Summo ergo mane die illo surreximus ante solis ortum, et cunctas res nostras in barcam magnam, quae ante portam domus hospitii nostri stabat, quam conduxeramus, portavimus. Et valedictis omnibus de domo in barcam descendimus, et per canale extra urbem venetianam navigantes ad Sanctum Nicolaum alliiu [sic] applicuimus. Et derelicto custode rerum in barca in ecclesiam ingressi sumus. Est autem ecclesiae illi grande monasterium annexum monachorum S. Benedicti. Et quaesivi sacristam, petens ab eo peramenta promissa, et ut de boccali boni vini provisionem faceret, praeter vinum sacrificii, et in altari collocaret. Indutus ergo sacris vestibus accessi et Missam de dominica legi praesentibus peregrinis. Post Missam vinum allatum in boccali benedixi benedictione S. Johannis Evangelistae, et Dominis meis peregrinis potum dedi, amorem S. Johannis pro felici et prospero successu. Quo devote peracto reingressi sumus in barcam, et extra portum venetianum navigavimus per medium duorum castellorum, quae claudunt portum illum. Stabat enim galêa nostra quasi per unum miliare extra portum in mari. Porro nobis navigantibus surrexit ventus nobis inutilis, et impedimentum praestitit, ita quod vix in duabus horis cum magna difficultate poteramus galêam attingere. Tandem autem cum ad eam venissemus, ascendimus per gradus, eamque plenam hominibus reperimus, et socios nostros, quos quatuor dies antepraemisimus, debiles invenimus, quia ex ventorum impulsu navis contrariis motibus agitata ad anchoras jacens eos debilitaverat. In nostro tamen aspectu laetificati melius habere coeperunt, et Dominis amaritudines maris, quas modicum valde gustaverant, narraverunt. Eodem die rogavit me quidam miles, ut secum in barca redirem in civitatem, pro cista longa, quam sibi fieri fecerat ad cumbam suam, afferenda, super qua noctibus dormiret, quia dedignabatur jacere in terra, et stantia sua fuit in tali loco, quod in eo potuit cistam locare. Descendimus ergo simul in barcam et Venetias regressi sumus, et accepta cista eam usque ad galêam duximus cum difficultate, propter impedimenta venti: et tarda hora cum cista in carinam descendimus, et miles ipsam posuit ad cumbam suam cum gaudio putans se magnam quietem habiturum super eam. Sed si scivisset futura, nequaquam gavisus, sed inconsolabiliter turbatus fuisset. Nam super eadem cista miles ille dura (57 A) et horribili morte obiit: et fuit sibi non lectulus quietis, sed grabatum aegritudinis, et mare profundum fuit suum tumulum et coemeterium. Veruntamen non erat de societate mea, sed de alia quadam. Disposuimus ergo cumbas nostras cum lectulis ad quiescendum cum multo tumultu et labore et corrixatione, quia nondum assueti erant. Cum autem jam tenebrae essent, et omnia lumina extincta et omnes silerent; ecce ventus vehementissimus surrexit, qui navem agitans nobis pavorem et inquietudinem fecit. Sic ergo nobis jacentibus et silentibus et dormientibus in tenebris et timore inopinate quidam nobilis somnio horribili perterritus alta voce adeo terribiliter clamare coepit, ac si gladio perforatus esset; ad cujus clamores omnes in galêa expergefacti stupentes et in tenebris tumultuantes putabant militem latronis alicujus mucrone confossum, et surgentes nobiles gladios suos in tenebris quaerebant: alii ad fugiendum se parabant, timentes peregrinis esse aliquod malum paratum, et factus fuit periculosus tumultus in tota galêa inferius. Sed collateralis illius, qui clamaverat, rem intelligens clamavit voce magna, petens, ut quilibet se in locum suum reponeret, sicque nox ista transivit cum sua inquietudine. Et dominus patronus nondum galêam intraverat.
Secunda die Junii, ante ortum solis venit dominus patronus cum suis servis, et cum omni familia sua, ducens secum quosdam peregrinos, quos recenter in galêam acceperat. Inter quos erat quidam Flandrensis cum sua uxore intrans galêam. Ad ingressum autem illius mulieris multi turbati fuerunt, pro eo, quod ipsa sola erat in galêa, quia nulla mulier erat nobiscum, sed dominus Augustinus patronus alterius galêae omnes mulieres in suam galêam collegerat. Nec erat aliquis in nostra galêa, cui ingressus illius vetulae non displiceret, pro eo, quod una sola muliercula inter tot generosos viros commorari deberet, signanter cum satis vaga et curiosa primo aspectu videretur; et de facto sic fuit. Nam pro vero dico, quod VII illae vetulae, cum quibus prima vice transfretavi, ut habetur fol. 12. 4., quietiores fuerunt et rarius videbantur, quam illa unica anus. Discurrebat enim continue per navem, et curiosissima erat, omnia videre aut audire volens, et se multum odiosam faciebat. Maritus vero ejus videbatur vir honestus, propter quem multi tacuerunt: sed si ipse non fuisset, male illa stetisset. Omnibus erat spina in oculis haec foemina. Igitur cum jam omnes in galêa essent, et dies illuxisset, galêotae ad hoc deputati ornaverunt galêam, suspendentes septem vexilla serica et magna de castello puppis, et de keba dependentia deorsum, et ipsam kebam panno depicto circumducto ornabant. (B) Primum et principale vexillum fuit Dominorum peregrinorum S. sepulchri: et erat album cum rubea cruce de extremitate in extremitatem deductum. Secundum fuit Dominorum Venetorum S. Marci, etiam album cum rubeo leone mare anterioribus, et terram sub posterioribus pedibus habente. Tertium vexillum fuit S. D. Papae Sixti IV., aërei coloris, cum quercu virenti, glandes aureas habente, cum duabus apostolicis clavibus. Quartum fuit domini patroni, diversorum colorum et pulchrorum. Quintum fuit mixtum armis Venetorum et patroni: duo alia vexilla erant aequalia alba cum leone nigro. Galêa ornata incoeperunt navem aptare ad recessum, quia ventum bonum habebamus, qui ipsa vexilla in altum evexit, et inceperunt galêoti cum valido clamore anchoras extrahere et sursum in galêam trahere, et antennam in sublime cum involuto accatone erigere; et barcas sursum de mari galêae inducere, quae omnia maximis et durissimis fiunt laboribus et clamoribus, et in fine soluta galêa a tonsillis et explicatis velis ventoque impraegnatis et repletis cum ingenti laetitia a terra remoti sumus. Tubicines enim tubis concrepabant ac si jam ingressuri essemus praelium; et galêotae clamabant, et omnes peregrini simul cantabant: In Gottes Nahmen fahren wir &c. sicut habetur fol. 31. B. In his ergo galêa forti conamine sulcabat mare, et ejecta longius a portu venetiano ipsam urbem a tergo habuimus, a qua tanquam a carcere erepti laetantes recessimus, quia ad Jerusalem desideranter aspiravimus. In tantum autem vi bonorum ventorum navis impellebatur, quod infra spatium trium horarum nullos montes, nullam terrae petiam, nulla littora, nullam partem totius aridi videre poteramus, coelum et aquas solum prae oculis habentes. Adeo enim in alto maris eramus, in tam brevi spatio, quod etiam ipsas altissimas supergressi, eis superiores effecti, nec ipsas, uti in profundo existentes, videre poteramus, objiciente se maris rotunditate. Extra mundi autem aspectum ejecti deposuerunt galêoti omnem navis orantum, eamque ferialem fecerunt aptantes ad labores. Porro meridie transacto, cum comedissemus, vidimus ad sinistrum latus contra septentrionem montana Hystriae, quae est una natio provinciae Dalmatiae, et optabamus in eam applicare, ad portum parentinum, quia ventus prosper desierat flare. Non autem poteramus in Parentiam venire, sed praetergressi eam sumus, non tamen prospera navigatione. Sicque die deficiente, defecit (58 A) et ventus, et tota nocte mansimus sine profectione in instabili agitatione et inquietudine.
Tertia die aspirante luce factus est nobis ventus totus contrarius, et coacti fuimus nos vertere ad montana Hystriae, et cum magno conatu eripuimus navem a ventis contrariis, et ad montana appropinquavimus, inducentes navem in portum rubinensem, duobus miliaribus supra Parentiam, ubi alius patronus cum suis peregrinis erat. Portus autem ille Rubinae civitatis est quidem inconsuetus, sed est securus et pinguis. In ipso vero portu praestitit nobis patronus hanc gratiam, quod prandio nos refecit, quia hora prandii in eum venimus, quod tamen non tenebatur, cum in bono portu fuerimus, in quo nobis ipsis provisionem facere potuissemus. Finito prandio descendimus de galêa in barcam, et in civitatem nos duci fecimus, et in ecclesiam cathedralem ascendimus, orantes ibi Deum et Sanctam Eufemiam virginem, quae ibi honorifice in magna tumba marmorea jacet integra sepulta, quam tumbam ecclesiae praepositus nobis patefecit, et corpus sacrum ostendit. Quomodo autem S. Eufemia de Chalcedonia sit huc translata, et qualis sit illa civitas Rubina, et de portu ejus, dicam in reversione. Mansimus ergo in oppido usque ad coenam, et hospitio conducto coenavimus in eo, et bene viximus, et post coenam remeavimus in galêam, sperantes nos in nocte recessuros. Sed ventus ille inutilis, non audeo dicere malus, mansit per totam noctem, et nobis eam inquietissimam fecit, et navem tonsillis et anchoris alligatam importune agitavit et nos multum indispositos reddidit.
Quarta die mane non erant venti prosperi, idcirco extra galêam navigavimus et ad ecclesiam S. Eufemiae transeuntes ibi Missas legimus et audivimus, et post divina cum nostro hospite manducavimus. Erat autem hospitium nostrum quaedam exilis domuncula, quam conduximus a paupere quodam, in qua cocus Dominorum meorum paravit pro nobis ea, quae emimus sibi ad manus. Sufficientia autem omnium ibi reperiebatur. Sed hospitia non habentur in illis partibus sicut apud nos. Et si etiam sunt aliqua hospitia, sunt tamen miserrima, non habentes nec ollas, nec sartagines, nec caldaria, imo non scutellas, nec cochlearia. Ideo in magnis civitatibus coguntur necessitate domini peregrini intrare loca publica et lupanaria, in quibus reperiuntur necessaria, ut dixi, et habetur fol. 15. etc. Multas miserias sustinent peregrini propter defectum hospitiorum; praesertim illi, qui non habent propria paramenta. Peracto prandio ascendimus barcam, et in quandam (B) insillam, id est parvam insulam, navigavimus, ad ecclesiam S. Andreae, in quo quondam fuerant monachi ordinis S. Benedicti, quibus locum deserentibus fratres minores intraverunt, et possederunt, et conventum pulchrum aedificaverunt, more ordinis eorum: et ipsam insillam plantaverunt, et quasi paradisum fecerunt: de qua ligna et alia necessaria possunt habere, quia humus insillae fertilis est et pinguis, sicut omnium fere insularum terra fructuosa est. Et quia saepissime in sequentibus mentio fit de insulis in hoc Evagatorio, id circo hic de iis in generali aliquid dicam.
De insulis maris, et quomodo generentur, et quam bonae sint.
Insula est magna terrae petia, in mari sub aquas elevata, de profundo consurgens, aquis undique circumdata. Insilla est diminutivum ab insula, et dicitur parva insula. Porro, si de mari consurgit terra dura et infructuosa, ut sunt montes petrosi et rupes, non dicuntur insulae nec insillae sed scillae et scopuli, quos Italici nominant scoyas. Dicitur autem insula, quasi in salo sita, id est, [TR102] in mari: undique enim insula aquarum fluctibus clauditur, et tamen illaesa manet nec frangitur, nec dissolvitur, sed per repercussionem fluctuum potius solidatur. Sunt autem in omnibus maribus insulae. In Oceano Hibernia, Britannia, Anglia, Thanatos, Scotia etc. In mediterraneo, in quo nunc sumus, multae, ut patebit, et in pontico pauciores. Porro tantae bonitatis sunt quaedam insulae, ut fortunatae dicantur et nominentur, ut hoc suo vocabulo significent fere omnia bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aperte natura preciosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vicibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error, et saecularium carmine poëtarum propter soli foecunditatem easdem esse Paradysum putaverunt. Et hodie plures credunt Venerem in monte Veneris, qui est in insula Cypri, ducere vitam voluptuosam cum suis, cum qua canunt esse quendam dictum Tannhuser, de quibus habetur fol. 150. part. 2. Quomodo autem insulae generentur facile est videre. Siquidem cum mare per occultos gurgites et meatus subterraneos aquas mittit, et terram circumjacentem cavat per longa annorum spatia, et tandem, dum fundamenta, quibus terra sustentabatur, per aquae penetrationem sunt corrosa, tunc uno impetu mergitur tantum de terra, quantum per aquae corrosionem fundamentis privatum fuerat. Sic aliquando labitur tota terra adjacens, et una petra, cujus fundamenta corrodi non poterant, manet. Aliquando spatium terrae unius miliaris sicut insilla illa S. Andreae, aliquando ad spatium X. aut XX. aut centum miliarium (59 A) remanent, caetera omnia per multum spatium merguntur, et pars remanens efficitur proprium regnum ab eo distinctum, cuius aliquando erat pars. Ideo dicitur mare esse fur et spoliator regionum. Occulte enim subintrat, subitoque duas petias terrae regioni rapit, et in medium se ponens longe a primo aliud regnum efficit. Sic Sciliam Italiae abstulit et Cyprum Syriae, et Cyclades Macedoniae ac Graeciae. Et hanc insillam Histriae rapuit, eamque partem S. Andreae constituit, distinctam ab aliis terrae partibus. Rubina enim est in terra continenti, ita ut inde in Ungariam aliaque regna per terram transiri possit usque Jerosolymam, quamquam id cum magna difficultate fieri posset; et ab illa terra decisa est haec insilla modo praefato. De vulchana insula Siciliae dicitur, quod olim non fuerit, sed tempore Pompeii primo apparuit, quasi ex maris profundo se super aquam extollens. Cernis nunc, charissime lector, quam bene et convenienter libellum hunc Evagatorium nuncupaverim, in quo ab insilla minutissima deveni ad insulas maximas, Oceani et maris magni, et earum ortum et conditiones breviter expressi.
Igitur cum per aliquas horas in insilla praefata cum fratribus nos ducentibus circuivissemus, ad monasterium regressi sumus et cum fratribus collationem charitatis fecimus, quam dominus Johannes Truchsass liberaliter eis refudit in nostro recessu. In ipsa autem collatione cognovi unum de fratribus, quem videram in mea prima peregrinatione in monte Syon, ubi fuerat Vice-Gwardianus, et ipse etiam mei notitiam habuit, et charitative me suscepit, a quo certa avisamenta didici. Post collationem regressi sumus in barcam, et cum magna difficultate venimus in Rubinam, quia ventum contrarium in mari reperimus. Fecimus autem coenam in oppido, et deliberavimus manere per noctem extra galêam, et in scamnis dormire potius, quia graves noctes habuimus in galêa alligata anchoris et agitata ventis. Sed statim coena facta insonuit dominus patronus buccina, quod erat signum regressionis omnium in galêam. Hoc audito in galêam remeavimus. Eodem sero, ante solis occasum, levaverunt gubernatores anchoras, et solverunt galêam a tonsillis, et extra portum navigavimus: quamvis boni venti non essent in mari. Viderant enim a longe Augustinum cum sua galêa et timebant ne nos praecederet: ideo inutilem conatum fecerunt. Quam cito enim extra portum venimus, per inutilem ventum longius fuimus ad mare projecti, et sic in undis fluctuantes illa nocte mansimus satis inquieti.
Quinta die, manente eodem vento, inter fluctus eramus delati ad pessimum maris districtum, quem Cornerum nominant, in quo navigantes semper cum periculo versantur, quia mare ibidem velocissimo cursu contra Anconam tendit: et naves magna industria et vi a navigantibus teneri oportet, ne mare sequantur, quae tamen aliquando violenter rapiuntur, et in portum anconensem projiciuntur cum maximo discrimine navis et navigantium. In isto golfo existentes (B) vidimus montana quae dividunt fines Dalmatiae et Crawatiae a regno Ungariae, et Ungari, qui peregrinantur ad S. Mariam de Loreto, ibi mare ascendunt, et ad locum B. Virginis navigant. Sic ergo die illo parum navigavimus, et tamen in forti motu navis continue fuimus, et est bene mirabile apud non expertum, quod navi velocissime currente non navigatur, quod reputetur. Nocte adveniente invaluit ventus inutilis, et inquietissimam noctem habuimus, in qua plures de peregrinis debiles multum effecti sunt: ut capitis vertigo, et stomachi subversio, et gravis ac dolorosa evomitatio cunctis communis fuit: aliqui tamen debiliores aliis inde fuerunt facti. Porro tempestate invalescente, cum galêoti velum grande tenere vellent, et antenna jam erecta in altum supra kebam mali esset, alligata sibi involuto accatone, et cum ipsam antennam in alteram partem ruere sinerent, solutum est velum, et cecidit supra remos illius lateris, et cum ventus ipsum velum repente impleret, et sursum cum vehementia duceret, inhaesit velum remis, et navim adeo inclinavit ad illud latus, quod ipsa antenna aquam tetigit, et malus cum tota galêa in latus ruinam repentinam minaretur: propter quod factus est cursus magnus cum clamoribus superius, et nos inferius de lectulis nostris cecidimus in latus aliud, et patronus in puppi paravit se ad evasionem, scaphamque scissis funibus eiicere mandavit, ut in eam saltaret nave mergente: quod tamen peregrini inferius ignorabant. Si scivissent, intolerabilis tumultus ex festinantia fugientium ortus fuisset. Res tamen illa deo nos juvante cum pace fuit terminata, et ventus velum de remis tulit, navisque restituta fuit in suum solitum cursum. Si navis, prout in foribus fuit, in latus eversa fuisset, nullus de peregrinis, qui erant in carina, mortem evasisset.
Sexta die adhuc manebant venti inutiles, et doluimus, quod de portu rubinensi egressi fuimus, et navem iterum ad montana convertimus, ut aliquem portum intraremus ad expectandum ventos secundos. Stant enim signa in montibus mari adjacentibus, quibus navigantes cognoscunt, ubi sint securi portus, et ad terram possit esse accessus, et nisi illa signa viderint, non audent cum magnis illis navibus terrae appropinquare. Viso ergo signo securi portus et accessus convertimus rostrum galêae nostrae contra montana, et inter parietes rupium venimus, et ingressi cum galêa in vallem portum securum ibi reperimus, et ejectis anchoris ad rupes navem alligavimus sicque eam stabilivimus. Est autem portus nihil aliud, nisi locus montibus et collibus circumdatus, in quo naves absque ventorum molestia stare possunt, nec tamen posset esse portus solum ratione securitatis, sed etiam oportet, quod mare ibi sit profundum; nec insuper requiritur ad portum, quod ibi sint hominum (60 A) habitationes, sed sufficit, quod naves ibi possint stare securi a ventorum impulsibus, sive sit locus habitabilis, sive inhabitabilis. Portus enim ille erat in loco deserto in insulis Assaro dictis, qui locus per circuitum scopulosis et petrosis montibus erat cinctus. Prandio ergo in navi sumpto projici nobis scapham in mare postulavimus, et ad litus navigavimus, et pro temporis deductione per insulam deambulavimus. Stabant autem herbae odoriferae ibi: salvia parva nobilis sine mensura, et agnus castus. Transcursis autem aliquibus collibus venimus ad agros hordei, et laetati sumus sperantes prope aliquam villam esse, in qua panes recentes et ova emenda reperiremus: et procedentes per viam venimus ad quandam miserrimam [TR103] domunculam, in qua erant pauperrimi homines Schlavi, nihil penitus in domo habentes, nisi quasdam radices, quas ad solem exsiccabant, et induratas terebant et molebant in farinam facientes, et panes de ea coquentes. De illo pane ministrabant nobis, sed erat insipidus et nigerrimus: nec erat aliqua alia habitatio in illa insula nisi ista. His visis ad litus maris ex opposito galêae nostrae reversi sumus. Multi autem extra magis taediosi fuerunt, quam in navi et illi reintraverunt. Porro ego cum quibusdam nobilibus mansi extra in litore, a quibus cum industria me subtraxi, et in montem solus ascendi ad circumspiciendum, et vidi non longe a me quendam in habitu ordinis praedicatorum currentem, cui mox in occursum properavi eoque salutato interrogavi, unde esset aut quo pergeret, sed pauper ille frater nihil mecum loqui scivit, nec latinum, nec italicum, nec theutonicum, quia purus Dalmata sive Sclavus erat, et transivit ad galêam, ut mendicaret. Dimisso eo quaesivi mihi locum umbrosum et aptum, in quo me mundarem a vermibus tam albis quam nigris: et invento loco rejectis vestibus venari coepi. Sed me sic laborante sensi in cruribus magnam multitudinem pulicum parvorum et macrerum, [sic] reperi etiam vestimenta repleta pulicibus; propter hoc coactus fui nudus alium locum quaerere, et me tam ab illis alienis quam a meis mundare. Unde autem illi pulices ad locum illum desertum venerint, ignoro. Deinde ad mare descendi, et quendam galêotam reperi, carpentem herbam, quae de rimulis petrarum excrescit, quam dixit esse pro salutucio sapidissimam, et dixit quod nominaretur porcella. Et erat boni saporis salsa et acetosa sicut nasturtium, pinguior tamen et [TR104] substantiosior. Et mirabar quomodo tam bona herba crescere poterat de petris sale respersis, quia totum maris litus est sale respersum, quod contingit, dum in tempestatibus aqua maris supra petras ejicitur, et post sol splendens eam aquam in sal decoquit, et sal naturaliter sterilem reddit humum. Haec autem herba contra omnium naturam ex sale crescit. Collegi ergo de ea ad portandum in galêam. Reperi etiam ramos de nobilissimo agno casto, de quibus accepi, ut ejus odore faetorem navis repellerem a cumba mea. De hac planta vide P. II. fol. 189. plura. De ea naturales et praesertim dicit (B) Albertus VI. Vegetab. Tract. 1. c. 5., quod arbusta illa agnus castus est vocata, eo quod ejus succus flores et folia sunt efficacia inducendo castitatem, quia sua caliditate desiccat humoris seminalis materiam et ventositatem genitalia ad libidinem extendentem. Idcirco Graeci sapientes hanc herbam in dominibus suis substerni fecerunt, ut castitatis honor in matronis eorum polleret. Et hoc fuisse documentum Pythagorae, quia haec planta solet hominem mitem et castum, ut agnum reddere. Propter hoc sacerdotes Solis et virgines deae Vestae dicatae, quarum religio votum castitatis habebat, agni casti folia lectis et domibus suis substraverunt. Hujus plantulae notitiam a pueritia habui, quam Basileae accepi, quia habebatur in horto conventus nostri, quam quidam de patribus maritimis tempore concilii basiliensis plantavit in horto nostro. Et dicebatur, quod non posset transplantari, sed solum in loco, ubi ille posuerat, cresceret: quod non est verum, quia ego tempore, quo ibidem cursor extiti, unum palmitem discerpsi cum parte radicis, et ad hortum infirmorum posui, et crevit in magnam arbustam. Folia habet, quasi ut salix, sed sunt leniora et mollia, flores fert similes lavandro, ideo nominatus salix marina, et est odoris boni, acuti et sani. Multi tamen abominantur odorem ejus, nec possunt eum sustinere. Igitur in occasu solis redii in galêam, portans mecum porcellam herbam pro salutucio, et agnum castum pro odoramento et ornamento cumbae meae. Porro coenam communem neglexeram et ideo feci mihi salutucium de porcella, et eo refectus contentus fui. Nocte aspirante confortati sunt venti contrarii, et in tantum invaluerunt, quod etiam in portu existentes periclitabamur, et gubernatores aliis rudentibus navem stabilire cogebantur; quia procellae de alto maris accurrentes in scopulos nos circumdantes inpingebant, et usque ad nos pertingebant. Circa medium autem noctis fuit orta gravissima tempestas cum importuno vento, tonitruis, fulgure et magna pluvia, ita ut aquae ad nostras cumbas defluerent; et ita nullam requiem eadem nocte habuimus, et multum timorem, quamquam in portu fuerimus. Nam aqua ita importune allidebatur parietibus galêae, quod mirum est, quomodo lignum tantam impactionem possit sustinere.
Septima die nulla fuit dispositio pro bona navigatione, et ideo prandio peracto [TR105] iterum sicut heri ad litus in barca educti fuimus, non quidem omnes, sed aliqui, quorum ego unus fui. Difficulter tamen et cum periculo poteramus de galêa in barcam descendere, quia mare fremebat, et barcam elevat, et dijiciebat similiter et galêam. Id circo non audebant barcaleri cum barca prope galêam accedere, ne ventus eam ad galêam allideret, et comminueretur. Elevabatur enim a fluctibus in altum supra galêam, et rursum remergebatur in profundum ita quod de (61 A) galêa non poteramus eam videre, objicientibus se fluctibus. Si quis ergo illis temporibus de galêa in barcam vult descendere, vel de barca in galêam ascendere, oportet eum supra gradus galêae stare, et diligenter considerare, quando barca ita prope galêam sit, quod eam possit saltu attingere, non enim permittunt eam proprius accedere, et dum ita prope advenerit, statim oportet insilire, quia in momento, nisi saltaverit, iterum longius a galêa rapitur fluctibus, et dum in barcam saltaverit, non potest se in ea continere, quin cadat, vel in faciem vel in dorsum pronus vel supinus, quem inexistentes levant. Et illud est unum de majoribus et frequentioribus periculis peregrinorum quod quidem in principio durum videtur, sed postquam homo assuescit, opere facit, quod prius vix prae timore ausus fuit inspicere, vel cogitare. Vidi foeminas timorosas in principio, quae vix mare audebant inspicere, ita usu confortatas, quod jam de galêa in barcas audebant saltare. In principio quidem videtur homini, quod potius velit in galêa manens miserias sustinere, quam per tam periculosum saltum in bonum et solatiosum portum transire; sed quando homo multis diebus in navi tempestatibus et miseriis est conquassatus, et inedia extenuatus: dum venitur ad aliquem bonum portum, antequam maneret, quinque saltus periculosos subiret. Eadem autem difficultas est, dum barca ad litus venerit. Nam si litus est scopulosum et saxosum, non audent quovismodo mari fremente prope litus accedere, causa praedicta: ideo iterum oportet saltare, vel super scopulos vel in mare: et cum hoc oportet bene et caute observare recessum maris, quia dum adest, etiam scopulos altos operit; ideo sunt communiter aliqui servi in portubus, qui ad maris recessum currunt ad barcam, et eportant eos, qui volunt eis dare denarium, et festinant, ne mare accurrens eos inveniat. Haec et his similia multa videt mare transiens. Nunc ad propositum regrediar. Itaque ad litus perveni cum quibusdam peregrinis et galêotis, et fecimus in litore ignem, et per colles deambulavimus, et ita diem illum usque ad vesperas deduximus, et sero in galêam reversi sumus ad coenam victo periculo saltus de barca in galêam.
Octava die, quae erat dominica 2. post Trinitatis, adhuc mansit aura caliginosa et ventus contrarius, facto autem prandio paene omnes in barca educti sumus ad litus, et ibi per devia montium et collium aliqui discurrebant; aliqui simul confabulantes sedebant et jocundum diem habuimus. Hoc enim incomparabile bonum erat in ista galêa, concordia, pax, et omnium peregrinorum amicitia et unitas, cujus contrarium fuit in galêa meae primae peregrinationis, in qua fuerunt irae, rixae, contentiones et multae maledictiones, ut patet fol. 14. B. Igitur cum sol ad occasum tenderet ad coenam in galêam reversi sumus, nec illa nocte (B) nos a loco movimus, quamvis rigor ventorum lentesceret.
Nona eduxit nobis Deus ventum [TR106] de thesauris suis prosperum, bonum et nobis gratissimum: et levatis anchoris et solutis chordis, velis expansis ac vento commissis, statim ut educti extra portum fuimus in altitudinem maris ejecti sumus et ante meridiem ad Iadram civitatem Dalmatiae nominatam venimus. Ibi ergo dimissis velis et una injecta anchora et scapha in mare missa misit patronus servos in barca cum vasculis in civitatem ad efferendam aquam, quia aquae, quas tuleramus de Rubina, nobis defecerant: nec in insulis Assaro erat una gutta aquae potabilis. Noluit autem patronus, ne aliquis peregrinus educeretur, quia statim recedere intendebat. Nobis vero sic ibi stantibus, ecce dominus Augustinus cum sua galêa etiam venit, et nos praeterivit: longe tamen in maris alto eam vidimus repente ventum prosperum sequentem. De hoc nostri gubernatores turbati fuerunt, quia omnino proposuerant et conatum ad hoc adhibuerant, quod eum semper vellent cum nostra galêa antecedere, usque ad terram sanctam, sed ibi propositum suum annihilatum fuit. Aqua autem in galêa adducta statim secuti sumus Augustinum navigantes via multum solatiosa, in qua ab utraque parte habuimus villas, castra et terram fertilem, et venimus ad veterem Jadram, cujus ruinas grandes vidimus et ita adjuvante nos vento satis longam viam illo die fecimus. Verum in occasu solis siluit ventus noster bonus, et quidam alius nobis inutilis ei successit, cui navem accepimus, et eam ad montana convertimus, ne nos longius a semita nostra deduceret. Et ingressi montana in quodam portu deserto navem stabilivimus: noctem vero tempestuosam et terroribus plenam habuimus, propter aëris intemperiem, fulgura et tonitrua, quae navigantibus magis sunt molesta, quam in terra degentibus. Et dicebatur portus ille Oneum et est Crawacia, quae est una natio Dalmatiae.
Decima die non erat ventus nisi inutilis mane in ortu, et desperavimus nos illo die posse ab Oneo recedere. Verum post duas horas mutatus est ventus, et soluta galêa eam remis extra portum eduxerunt. Reperimus autem extra in mari ventum non multum nobis utilem lateralem, qui circumduxit nos usque post prandium. Quo peracto advenit ventus felix, validus et prosper, qui repente navem cum impetu per rectas maris semitas duxit. Sed ut fortius curreret, traxerunt galestreli trinketum supra kebam mali, et supra antennam ipsam ad collum kebae suspenderunt. Insuper et cowertam, [sic] hoc est, opertorium navis acceperunt, quo suis temporibus tota galêa a prora usque ad puppim operitur contra calores et pluvias, et sub polistrelo accatonis expanderunt per latitudinem galêae, de uno latere ad aliud oppositis malo, et omnem ventum puppalem possibilem retineri in adjutorium cursus nostri captivaverunt, et ita cursum valde velocem fecimus, et pertransivimus (62 A) Lesinam civitatem et Cursulam et multas alias, de quibus in reditu Deo donante dicam. Duravit autem ille felix ventus et optatus cursus noster illo toto die, et sequenti nocte, in qua quietissime dormivimus. Repente enim et dulciter ferebamur, quia galêae cursus non erat obliquus, sed directe currebat, et dormitionem promovebat. Quando enim ventus est prosper omnino et non nimis importunus, vix potest percipi motus ejus ab his, qui in carina sunt, quia currit quietissime, sine claudicatione, et tam peregrini inferius quam galêoti superius quiete dormiunt et omnia in silentio sunt: dempto illo, qui speculatur maris stellam, et illo, qui clavum gubernaculi tenet, de quibus fol. 47. Hi enim quodammodo applaudando felici cursui et fortunae bonae auram et ventum salutant, Deum et b. Virginem et Sanctos laudant, et sibi invicem respondent, nec tacent, quamdiu cursus directus est. Ad illum cantum si qui essent in navi, qui alias dormire non possent, de facto obdormirent, sicut pueri inquieti plorantes ad cantum matrum obdormiunt, qui in silentio flerent, et magis quiescunt ex eo, quod cantu sentiunt matrum praesentiam, quam propter suavitatem cantus. Ita et peregrini magis quieti sunt ex eo, quod cantu prosperum et directum navis cursum intelligunt, quam propter ipsum cantum; non enim aliter vociferantur, nisi sicut vigiles civitatis ulmensis, qui nocturnas horas pronunciant, quae pronunciatio neminem a dormitione impedit sed multos inquietos dormire facit. Porro in tempestatibus, quando sunt venti validi et prosperi, tunc importune et cum inquieta agitatione currit navis velocissimo cursu in tantum, quod sagitta de balista aut arcu emissa non potest aequari cursui navis. Hoc galêoti saepe ad oculum demonstrant, ponentes se ad puppim cum arcu et contra proram jacientes: sagitta retro manet et navis antecurrit. Tanto enim impetu ventus trahit velis navem, quod aqua maris videtur contra proram currere, et prorae rostrum videtur in contraconantem amnem impetuosissima sulcatione conari, ita quod aqua nonnunquam supra cornua prorae elevatur; ita fortiter enim aqua contra puppim currit, quod etiam saepe usque in domini patroni tabernaculum insilit, et cum hoc ventus vela implet, et ita fortiter trahit, quod videtur aqua contra galêam currere, et tamen notum est, quod ventus prosper est in puppi, et vadit nobiscum, imo nos trahit secum, et ipsum mare nobiscum currit Adeo tamen fortiter, ut dixi, ventus navem impellit, quod aqua videtur contra proram currere, quae tamen in veritate contra puppim currit tanta celeritate, quod vix visus potest ipsum mare comitari. Imo mihi videbatur, quod sagitta emissa non posset cursui maris contra galêam advenire, cum tamen galêa in decuplo fortius currat, quam ipsum mare. Paene incredibili celeritate in tali maris et aëris dispositione naves currunt. Credo enim quod in tempestate prosperae navigationis in una die et nocte tantam viam faciat, quantum est inter Coloniam et Venetias iter (B). Nam dum navis lento transitu progreditur et quasi pro nihilo transitus reputatur, non est equus adeo velox, qui posset tantum currere, quantum potest navis lente transire, et quando paene nihil transit, nullus cursor posset cum ea coaequare cursum, dum solum serpit. Verum quandoque contingit, quod vix movetur et omnino subsistit, et hoc navigantibus molestum valde est ut habetur fol. 44. Nos ergo ista nocte sic repente, sine tamen tempestate navigantes magnum processum fecimus. Interea obiit quidam miles nobilis de Holandia, cui persolvimus officium funeris modo supra dicto folio 51., eumque in maris profundo sepelivimus.
Undecima die, quae est festum Sancti Barnabae Apostoli, cursu nostro prospero profecti sumus, percurrentes civitatem Ragusinam totius Dalmatiae et Sclavoniae caput, de qua in reditu dicam. Et vidimus illo die terminos regnorum, ubi scilicet principatus Dalmatiae et Illyrici, et ducatus Albaniae et Moreae sive Achajae, et regnum Ungariae, et regnum Bosniae et Macedonia Graeciae se contingunt. Omnia enim ista ad oram maris se extendunt, et faciunt finem Christianitatis contra septentrionem, quia Turcus Achajam, Albaniam, Bosniam et Macedoniam possidet. Solatiosum ergo diem habuimus, et ventum bonum et pulchrum ab omni parte aspectum. Piscabantur autem galêoti hoc die, quia viderant infinitam piscium magnorum multitudinem, quos non aliter capiunt nisi cum cuspide tribus acuminibus acutissimo. Stant enim supra margines galêae et piscem visum repente perfodiunt, et educunt, et multos quidem vulnerant, sed paucos captivant. Circa vesperas remissus factus fuit ventus noster, sed sole occidente factus fuit fortis ut prius, et noctem prosperam habuimus, et viam magnam perfecimus.
Duodecimo die navigantes prospere longe a terra in mari eramus et vidimus Scodrum civitatem, quam nominant Scutarum, quam Veneti anno praeterito Turcis tradiderunt, [TR107] ad redimendum vexationes eorum, et venimus ex opposito Duracii, quae est nunc Turcorum civitas magna, in cujus loco Constantinus Constantinopolim decreverat fundare, ut dicam in reditu. Venimus etiam ex opposito urbis Lavilone, juxta quam fluvius de Turcorum terris egreditur et in mare funditur, per quem fluvium Turci de penetralibus terrae suae in mare vehuntur ad faciendas praedas in Christianos. Illo toto die captivavimus ventum per omnia, sicut supra die 7. fecimus. Et sole occidente invaluit ventus bonus, et partem velorum remisimus, ne nimis repentina nocturna navigatio fieret, et fuimus illo sero valde laeti omnes jubilantes, cantantes et fistulantes usque ad tenebras. (63 A) Et per totam noctem optatum habuimus ventum.
Tertia decima die in crepusculo invaluit ventus et factus est fortior et aliter mutatus. Gubernatores ergo vela etiam mutaverunt, in revolutione autem antennae navis in partem unam repente inclinata fuit, et peregrini quasi omnes adhuc in lectulis jacentes, de lectulis suis lapsi fuerunt, et fuit magnus terror in carina, sed superius nullum erat periculum. Porro orto jam sole vidimus ad partem sinistram insulam Corziri, quam Corphun nominant, quae est principium Graeciae, de qua dixi fol. 13. et ejus descriptio habetur fol. 184. part. II. Hanc insulam repente posttergavimus, [sic] quia pestis in ea grassabatur, et progressi mare epyroicum ingressi sumus, et a latere dextro Apuliam habuimus et Siciliam. Illo die felice cursu multas Turcarum insulas postergavimus et transcurrimus. Sole autem occidente conticuit ventus noster prosper et illa nocte paene nihil navigavimus, de quo turbati ideo fuimus, quia dominica instabat dies et sperabamus nos futuros in ea Metonae pro Missarum audientia, sed diabolus hoc non libenter admittit, ut dixi fol. 50. B.
Quarta decima die processimus via nostra et montana Achajae vidimus, ubi prope civitas Patras est, in qua S. Andreas crucifixus fuit, et orto sole stetimus nullum ventorum adjutorium habentes. Post prandium advenit ventus tepidus, qui galêam tarde serpere fecit contra Metonam, quam Modon nominant civitatem, ad quam venire desideravimus. Advesperascente die venit ventus bonus et fortis, et nos ab aspectu insularum Samafrae tulit, et ad montana Moreae in regionem Carenzae delati sumus et inde in Belventor venimus. Et cum sero factum esset, vidimus ad sinistram Archadiam regionem Turcorum valde bonam. Et ad dextram vidimus insulam quandam sine montibus, quam Strivale nominabant. In hac insula habitant monachi graeci regulae S. Basilii, quos Turci nunquam valuerunt inde ejicere, cum tamen multos conflictus cum eis habuerint. Mox enim ut Turci veniunt, monachi cum armis suis erumpunt, et cunctos contra se venientes in fugam convertunt: hoc totiens fecerunt, quod Turci contra eos amplius venire non audent. Contra illam insulam processimus, eam tamen, dum prope essemus, ad sinistram dimisimus. Porro dum jam nox esset, cessavit noster bonus ventus et illa nocte parum fecimus de via.
Quinta decima die, quae fuit dominica 3. post Trinitatis, et festum Sanctorum Viti et Modesti, idum aspiraret sol, inceperunt galêoti remis galêam trahere, quia venti non erant contra portum (B) urbis Metonae, a quo non nisi per unum miliare almanicum eramus, et cum magnis laboribus circa horam VIII. ante meridiem in portu eramus. Statim autem in scapham descendimus, et in civitatem navigavimus, et in ea peregrinos domini Augustini invenimus. Duxi autem Dominos meos et alios peregrinos ad ecclesiam fratrum Praedicatorum et ibi missam audivimus dominicalem. Prior vero loci et alii fratres optime me noverunt, ex prima peregrinatione. Porro finita missa ingressi sumus domum furnorum, ubi paximates vel paximacii coquuntur pro navigantibus, in qua domo habitat quidam theutonicus senex, et ibi prandio parato cibum sumpsimus. Caeteri vero peregrini ad domum dominorum theutonicorum transierunt, et ibi sibi provisionem fecerunt. Post prandium moenia civitatis ascendimus, et super ea circuivimus, et inexpugnabiles [TR108] ejus munitiones mirati sumus. Non enim est insula, sed terra continens, Turcorum terrae continua, de qua plenius dicam in reversione. Porro galêa domini Augustini etiam erat in portu illo et omnes peregrini sui in civitate, et habuimus simul jocundam et bonam societatem, quod tamen patronis displicuit, quia putabant, quod sicut ipsi discordiam et inimicitias ad invicem [TR109] habebant, quod et nos eodem veneno deberemus esse infecti, et a mutua conversatione fugere: sed non curavimus, et simul comedimus et bibimus: eosque in nostram galêam videndam, et ipsi nos in suam, induximus, et ita simul diem usque ad vesperas deduximus, cum laetitia gaudentes, quod in medio viae maris convenimus. Nam Metona civitas dicitur esse in media via a Venetiis usque ad Jerusalem. Porro circa vesperas ambo patroni insonuerunt buccinis vocantes peregrinos in galêas. Signo ergo audito omnes in galêas remeavimus. Eodem sero Augustinus cum suis peregrinis recessit; sed nos usque in crastinum in portu mansimus: hanc civitatem describam in reditu meo.
Sexta decima die ante plenam lucem traxerunt galeotae navem remis extra portum usque ad cornu montis, et ibi vento navem commisimus, et mare maleum ingressi sumus, pertranseuntes civitatem Coronam in rupe sitam. Post meridiem flare coepit ventus fortis, et festinanter processimus ad radices Maleae sine contrarietate et per promontoria[TR110] ejus sine difficultate navigavimus, quod tamen raro contingit. Semper enim occurunt [sic] in loco illo difficultates et pericula, ut patet fol. 170. partis secundae. Per totam autem noctem cum illo vento processimus pertranseuntes scyllas et scopulos multos in tenebris cum bona fortuna. Valde enim difficilis est navigatio in illa regione maris, quando venti prosperitas non arridet. (64 A)
Decima septima die vidimus insulam Cretam, sive Candiam aut Centapolim. Porro post meridiem factus est ventus remissus et sine profectu in fluctibus nunc huc nunc illuc volvebamur, nec Cretam illa die adire poteramus. Alius autem patronus Augustinus dimissa Creta de Malea in Cycladum insulas navigavit. Noster vero patronus Cretam praeterire noluit, quia visitare dominum patriarcham constantinopolitanum, qui archiepiscopatum cretensem tenet, voluit. Idem enim Patriarcha erat venetianus, et pater ac genitor nostri patroni: quare declinare ad illam insulam decrevit. Sed ne peregrini ocasionem[TR111] contra eum murmurandi ex hoc acciperent, exposuit illo die unum sericum pannum, atlas dictum, VI. ducatorum, ut pro eo luderent cum chartis. Hunc pannum lucratus fuit Dominus Beer de Hohenrechberg, unus de Dominis meis. Et fuit die illo magna saecularis laetitia in galêa propter ludorum varietatem. Nam omni die fiebant magni et criminosi ludi a nobilibus in navi cum chartis et taxillis, et nunc ille perdidit, nunc iste lucrabatur, et erat dissolutio magna in ista galêa, sine tamen contentionibus. Novi quosdam juvenes nobiles milites, qui tantam pecuniam secum attulerunt, quod cum ea ad Sanctam Katharinam pergere intendebant, et sufficientiam ad hoc habebant. Sed maledicto ludo interveniente ad inopiam et defectum venerunt, ita quod non poterant habere expensas usque in Jerusalem; nisi socii eis concessissent, sine militia ad propria remeassent. In diebus festivis, dum verbum Dei in galêa facerem, multum et terribiliter contra illos lusores clamavi, aliquos Dei gratia averti; aliquos vero magis duros reddidi: qui cottidie a mane usque sero ad tenebras sederunt ad lusum habentes in mensis ante se L. LX. C. aut CC. ducatos ducatos, quas ad unum ludum exponebant. Illo ergo die fuit laetitia magna licet stulta in societate mea, propter illius panni serici lucrationem.
Decima octava die post ortum solis habuimus ventum tenuem, qui contra Cretam paulatim navem nostram movit. Circa meridiem vidimus quandam armatam galêam non longe a nobis in mari vagantem, quam nostrae galêae armiregio sic ad se vocavit. Emisit contra eam bombardum, cujus sonitu audito illi, qui eam gubernabant, proram statim converterunt ad nos, et remis eam usque ad nos traxerunt: et injecta scapha in mare patronus ejusdem galêae et armiregio ejus ascenderunt ad nos in nostram galêam et colloquebantur quam diu cum nostro patrono et gubernatoribus. Nam et ipsa galêa S. Marci de Venetiis erat sicut et nostra. Est enim illa consuetudo maris, quod quando duae galeae vel plures se conspiciunt, illa, quae principalior vult esse, aliam modo praedicto advocat. Si venetiana galêa est major, major vocat minorem, et oportet ut minor compareat. Si non est galêa venetiana, si venit, dum vocatur, bene: si non venit, statim movet se illa, quae vocaverat, contra eam omni conatu; et committere cum ea bellum festinat, (B) disponens bombardas, arcus, balistas, et jacula, quod alii cernentes si timent, remittunt velum in signum subjectionis et amicitiae. Si non remittunt velum, signum est quod volunt reniti et rebellare, et tunc ab utraque parte ad congressionem se disponunt. Advesperascente itaque die in Cretam venimus, et hospitium quaesivimus pro coena, sed non aliud hospitium invenimus, nisi quod pudet dicere prostibulum, quod regebat quaedam mulier theutonica, magistra domus, ad quam ducti fuimus, quae mox ut [TR112] ingressi fuimus, omnes nobiles, sacerdotes et religiosi, domum mundavit, eamque cum omnibus cameris nobis assignavit. Erat autem mulier illa urbana et reverentialis, et discreta, et omnia nobis necessaria procuravit abunde, et habuimus gloriosam coenam cum vino cretico, quod nos [TR113] malfasetum dicimus. Et reperimus ibi uvas maturas illos die albas et nigras et in abundantia. Quia autem ventus bonus erat, dictum fuit nobis, quod in nocte recessuri essemus, ideo coena peracta in galêam reversi sumus et noctem in ea egimus.
Decima nona die, quae est Gervasii et Protasii, cum surrexissemus et recessum speraremus, vidimus quod galeotae eportaverunt de navi in civitatem suas merces ad forum, ad venditionem exponendas. Hoc viso intelleximus galeam non profecturam, statim et in barca ad litus reducti civitatem intravimus, et ad Praedicatores Missam audivimus. Post Missam ad hospitium nostrum transivimus et prandium bonum habuimus; facto autem prandio per ecclesias et monasteria civitatis transivimus, et reliquias deosculati sumus, de quibus omnibus in reditu clare dicam. Advesperascente die per tubarum voces revocati sumus in galêam, et cum in eam venissemus, cessavit ventus bonus, qui tota die flaverat, et mansimus per noctem sic in portu cum taedio et murmure et impatientia.
Vicesima die ante lucem cum magno labore eduxerunt galêam extra portum cretensem et per tepidum ventum delati sumus ad Standiam insillam. Sunt enim Candia insula et Standia insilla ex opposito sitae, et stabamus in medio earum sine profectu. Circa meridiem autem venit ventus recens et bonus, et tulit nos de mari cretico in mare aegeum ad insulas Cycladum, in quibus ferebamur hoc die et nocte sequenti.
Vicesima prima in medio Cycladum eramus, conantes contra Rodum insulam, quae prima et caput insularum Cycladum est, a parte orientali. Circa meridiem ex circulo Cycladum ejecti sumus in regionem, quae dicitur Napulia, quae regio est prima, quam Turci obsederunt. Post longam enim orbis evagationem (65 A) in hanc regionem venientes interfectis habitatoribus ejus et oppressis ibi regnare coeperunt. Ex hac regione totam Asiam minorem Christianis ablatam sibi subjugaverunt. Igitur transacta meridie ventus paululum desiit ad horam: sed postea fortior a Napulia nos contra Rodum duxit, et celeriter ad montana Rodi ascendimus, contra Colossum civitatem, principalem insulae. Interea sol occidit noxque nos comprehendit, antequam in portum colossensem veniremus: beneficio tamen luminis lunae adjuti navigavimus usque in ipsum portum [TR114] et ibi nave stabilita per noctem quievimus. In ipso autem portu reperimus galêam domini Augustini, qui cum suis peregrinis in civitate erat.
Vicesima secunda die, quae fuit dominica 4. post Trinitatis et festum decem millium Martyrum, obtenta licentia a magistro magno militum Ierosolimorum, sine cujus expresso consensu nemo ingredi civitatem permittitur, egressi sumus de galêa et colossensem civitatem, quam Rodum nominant, intravimus. Ascendimus autem in castellum dominorum in ecclesiam S. Johannis et ibi dominicale officium audivimus. Finita missa advenerunt domini Johannitae, nobiles de Alemannia, ad Dominos meos, et eos ac nos omnes cum multa reverentia et laetitia susceperunt, et reliquias ostenderunt; et post hoc nobis in domo quadam honesta optimam provisionem fecerunt, et ibi pransi fuimus. Infra prandium dominus Augustinus cum suis peregrinis recessit. Quod videns dominus Piro Lando, noster patronus, tuba cecinit, nosque in galêam revocavit, et festinanter processimus ad galêam. Dereliquimus tamen in civitate quosdam bonos et probos milites, qui infirmi facti ulterius non poterant procedere: inter quos erat dominus Jerotheus de Ratzenhusen et quidam Johannitae, qui de Venetiis nobiscum venerant, et fideles ac jocundi socii nobiscum fuerant, de quorum amissione omnes turbati fuimus. Valde enim socialis et jocunda familiaritas contrahitur in navibus, sicut in studiis et in balneis, et separatio sequens est poenalis. Remansit etiam unica mulier, quae nobiscum erat, quia extra civitatem ad quandam [TR115] ecclesiam evagata fuerat, non existimans, galêam hoc die recedere. De illius autem mulieris nemo tristis erat absentia, nisi maritus [TR116] ejus, quia fecerat se ultra modum odiosum suis fatuis locutionibus et curiosis indagationibus rerum inutilium. Erat etiam quidam pauper, quem patronus Dei amore usque huc duxerat, sed amplius eum ducere nolebat. Ille stetit in littore plangens et ejulans, quod non posset venire in Ierusalem. Cui Domini mei miserti eum in galêam susceperunt, et de expensis provisionem fecerunt. Quendam alium socium de partibus nostris egentem, qui etiam non poterat ulterius procedere, susceperunt, provisionem ei facientes. Ita ergo eodem sero recessimus inde (B).
Vicesima tertia de, quae est vigilia S. Johannis Baptistae, fortissima navigatione processimus, et nocte praecedente ita repente navigavimus, quod mane nullam terram vidimus, sed solum mare adriaticum et carpaticum. Cumque sol occubuisset et jam tenebresceret, disposuerunt se marinarii nostri ad faciendum ignem S. Johannis in galêa, et hoc modo fecerunt: acceperunt ultra [TR117] XL. lucernas de ligno et cornu perspicuo factas et impositis accensis luminibus suspenderunt eas, unam post aliam ad longam chordam vel funem; cum lucernis accensis sursum ad kebam traxerunt, ita quod lucernae ardentes a keba usque ad transtra dependebant et totam galêam illustrabant. Ad hoc spectaculum omnes de prora et puppi et de carina et de penetralibus galêae ascenderunt et circum circa steterunt. Et inceperunt trumpetae sive tubicines tubis canere, et galêotae et caeteri marinarii cantare, jubilare, chorizare, saltare et manibus plaudere; ex hoc omnes circumstantes moti clamore laetitiae et plausu manuum singuli gaudebant ob reverentiam beatissimi praecursoris Domini. Ante hunc ludum non vidi practicam de gaudioso manuum plausu, ad quem inducit psalmus, psalm. 46. dicens: Omnes gentes plaudite manibus, jubilate Domino etc., nec credidissem, quod communis plausus manuum multorum hominum simul factus ex laetitia tam vehementer movere posset humanum animum ad gaudendum. Facta est ergo laetitia magna in galêa et duravit quasi usque ad medium noctis, et cum omnibus his fortis et veloci ac tranquilla navigatione processimus via nostra. Deinde ad dormiendum nos collocavimus omnes tam peregrini quam nostri marinarii, et navem sequi ventum permisimus, cui tamen [TR118] nunquam ita confidendum est, ut humana industria et custodia cesset, cum in ictu oculi mutari possit, ut patebit.
Vicesima quarta, quae est festum S. Johannis Baptistae, mane vidimus Cyprum, cujus tamen aspectus perturbavit rectores galêae, quia viderunt, se multum a recto maris tramite declinasse, et verum iter per obdormitionem amisisse: nimis enim ad laevum fuerat galêa projecta; et si non dormivissent rectores, hoc mane in aliquo portu Cypri optato galêa stetisset. Quapropter facta est contentio et indignatio inter patronum et gubernatores: et rectores inter se concertabant, et galeotos inculpabant. Avertebant ergo galêam a coepto itinere ad dexta, et circa vesperas ad veram maris semitam revenimus. Sed mox ut semitam apprehendimus, siluit ventus et paene nihil illa nocte navigavimus. (66 A)
Vicesima quinta venimus ex opposito antiquissimi portus Cypri, qui dicitur Paphum, de quo habetur Actuum 13. v. 6. et 13., circa quam vidimus montem Veneris, ut dicam in reditu, et tarda erat nostra navigatio usque ad meridiem. Meridie venit bonus ventus, qui tulit nos inde, et repente pertransivimus ad latus regni Cypri portum limonnicensem et biscopiensem, et circa vesperas ad salinensem portum applicuimus et navem anchoris et tonsillis alligavimus. Statim autem dominus patronus cum suis famulis educi se fecit ad litus, et ibi conductis equis in Nicosiam civitatem et caput regni Cypri ad reginam equitavit, visitare volens uxorem suam, quae cubicularia reginae erat. De hac civitate dixi fol. 16. A. et ejus descriptio habetur fol. 143. B. P. II. Cumque dominus patronus recessisset, stetimus nos peregrini supra galêam terram respicientes, et ego stabam cum eis, dicens mecum stantibus de portus illius sterilitate, et conditiones illius regionis, quia in priori peregrinatione multis diebus ibi fueram. Ostendi etiam dominis peregrinis loca terrae, quae novi: et inter alia ostendi eis montem S. Crucis, qui est altior mons totius regni cyprii, et in ejus cacumine est ecclesia, in qua pendet crux dextri latronis cum Christo crucifixi, et dixi Dominis ea, quae referuntur de illa cruce, ut patebit. Cumque Domini mei, et alii peregrini starent et mirarentur de illa cruce, et montem respicerent, qui quinque theutonicis miliaribus a nobis distabat, dixi eis: ecce charissimi socii, dominus patronus intravit Nicosiam, et cras de sero vix revertetur, et ante ejus reditu recedere non possumus, et cras longissimam et taediosissimam diem habebimus: nunc igitur si quis vult mecum proficisci ad montem sanctum, veniat ad puppim, et visitabimus crucem sanctam, et die crastina tempestive hic erimus. Et his dictis processi ad puppim, et multi nobiles sequebantur me, putantes me joco illa dicere et facere. Conduxi ergo in puppi famulum, cui nota erat via ad sanctam crucem promittens ei marcellam a quolibet sibi dandum mecum ituris, conduxi etiam barcalerum, qui nos ad litus educeret. Videntes autem nobiles, non esse jocum quod gerebatur, abierunt omnes de mea societate retrorsum. Mecum tamen manserunt hi peregrini:
Dominus Hainricus de Schowmberg nobilis miles, vir audax.
Dominus Johannes Presbyter, archidiaconus transsylvanus, vir devotus et doctus.
Dominus Caspar Siculi, miles, vir juvenis audax et strenuus.
Dominus Burchardus Nusdorffer, miles, vir bonus et jocundus.
Rudolfus quidam Suitensis de Thurego, vir longus et probus.
Johannes quidam, mercator de Flandria, vir multum sitibundus.
Et frater Felix, motor omnium illorum, et famulus per me conductus, Andreas nomine. Nos octo de galêa in barcam descendimus, et educti ad litus (B) de nostra peregrinatione contulimus. Erat autem tarda hora, et sol occubuerat, et tenebrescebat. Servus ergo noster et ductor, duxit nos sic in tenebris ad villam quandam, quae dicitur Ornyca, distans 1 miliare a mari; et ibi excitato quodam homine rustico, quem noverat ductor noster. Protulit autem rusticus panem et vinum et caseum et manducavimus et bibimus. Conduximus etiam in villa octo mulas, super quas sedimus, et cum jubilo processimus. Interea luna exorta est, et sua luce expulsis tenebris nos laetificavit: erant enim electi VIII. socii, et tempus pulchrum, et provincia nobilis, et via bona, et cum hoc virgulta illius terrae suavissimum spirabant odorem, quia paene omnes herbae illius insulae sunt aromaticae diversarum specierum, et praecipue noctibus melius spirant, cum rore madescunt. Coninuavimus autem iter nostrum usque ad ortum Luciferi, qui solem antecedit, et in villam venimus, quae dicitur villa S. Crucis, ibique ligatis bestiis et accenso lumine socii mei biberunt: ego vero dixi matutinas, et abstinui, quia in monte sancto celebrare Missam proposui. Reclinavimus etiam nos ad quiescendum paululum, et usque ad claram diem dormivimus, jacentes juxta bestias nostras in terra.
Vicesima sexta, quae est Sanctorum Martyrum Johannis et Pauli, dum surrexissemus, rogavimus Graecum illum, ante cujus domum quievimus, ut de bono prandio nobis provisionem faceret, quia jejuni vellemus de monte ad eum reverti. Ascensis ergo bestiis processimus, montem sanctum prae oculis habuimus, horrentes quodammodo ejus celsitudinem. In pede autem ipsius montis venimus in vallem deliciosam, per cujus medium decurrebat aqua clara, dulcis et viva, cujus alveus floribus pulcherrimis nobis incognitis [TR119] et virgultis redolentibus erat plenus. Multae etiam arbores plenae corobi ibi stabant, quod saeculares nominant panem Sancti Johannis; per hanc vallem ascendimus in magno refrigerio, quia sol, licet suis ardoribus jam montes in circuitu incenderet, nos tamen in valle nondum tangere poterat. Tandem autem ad clivum praecipitem montis devenimus, per quod in bestiis ascendere montem non poteramus, et ideo bestias arboribus alligavimus, et pedibus transeuntes ascendimus cum grandi labore et multis sudoribus. Est enim mons altus et praecipitem habens clivum, et per omnia dicitur esse similis monti Thabor in terra sancta, in quo Dominus transfiguratus fuit; hoc audivi a quodam, qui utrumque ascendit. Cumque summitatem ejus attigissemus, ante ecclesiam prostravimus nos in oratione, et consedimus ad auram, antequam ecclesiam ingredi vellemus, ut spiritum resumeremus, et sudores, quibus pleni eramus, extergeremus, et incensio nostra tepesceret. Quo facto ego celerius me expediens, ut decens fuit, ecclesiam intravi, et campanam ibi pendentem pulsavi, ut aedituus audiens adveniret. Statim venit unus clericus latinae linguae ignarus, et protulit libros vetustissimos (67 A) [TR120] latinos cum aliis paramentis ad Missam. Compulsatione autem facta Missam legi de sancta cruce, et collectas recepi de sanctis martyribus Johanne et Paulo, et de iter agentibus. Finita Missa verti me ad socios et fratres meos, et exhortationem eis feci, pro digna et debita veneratione crucis, et dixi differentiam illius crucis nobis ostendendae respectu dominicae crucis, et convenientiam earum in aliquo. Hortatus etiam fui, ne nimis curiosi investigatores essent, et miraculum videre ne cuperent, quia nec in Jerusalem in sanctissimo sepulchro Domini visuri essemus miraculum, quanto minus hic quaerere deberemus. Hoc autem ideo dixi, quia satis rara et insolita de illa cruce audivimus, quae ibi viderentur. Accepi ergo post haec accensam candelam ad manus, et transivi ad locum crucis, et sequebantur me fratres mei peregrini: et capellanus comitabatur me. Dum autem ad locum venissemus, patefecit capellanus locum, ita quod crucem sanctam in prospectu coram oculis habuimus. Ego ergo primus accessi et crucem deosculatus fui, eamque diligentius ante et retro perspexi. Deinde accesserunt socii mei, eam honorantes, et diligenter considerantes unus post alium. Est autem crux satis magna, ab anteriore parte argenteis laminis deauratis obtecta, sed in parte quae respicit murum, nuda est, de pulchro et sano ligno, ac si esset cypressus. Et dicunt, quod sit crux Dysmae, latronis dextri, cui Dominus Jesus in cruce promisit paradysum. Nam sancta Helena, dum tres invenisset cruces sub monte Calvariae, unam crucem, scilicet Gesmae, sinistri latronis, abjecit. Secundam crucem, Dysmae, sibi retinuit. Tertiam vero Christi crucem toti mundo honorandam exhibuit. Crucem ergo suam Dysmae integram in montem hunc de Jerusalem adduxit, et hic monachorum monasterium construxit magnum, et ecclesiam, in quam crucem hanc tanquam singularissimas reliquias reposuit, et juxta altare in muro habitaculum sive reservaculum sibi construi fecit: eamque illac posuit. Et ibi usque nunc stat irremota, quamvis ipsum monasterium dudum sit per Turcos et per Sarracenos funditus eversum, et monachi ordinis S. Benedicti, cultores loci, sint dispersi. Porro mirabilis est hujus crucis positio sive locatio in loco. Stat enim in fenestra, non perspicua ipsa crux; et ambo brachia ejus sunt foraminibus in muro factis immissa, et pes crucis foramini fundamenti est immissus. Sunt tamen foramina brachiorum et pedis magna, ita quod non est proportio eorum ad foramina, nec tamen tangit murum, sed libera et soluta est ab omni parte a contactu muri; et hoc est mirabile famatum de hac cruce, quod sine fulcimento pendeat in aëre, et cum hoc stat ita firmiter, ac si solitissimis clavis esset affixa, vel muro connexa, quod tamen non est, quia foramina omnia tria sunt magna, ita quod homo potest manum immittere, et tactu percipere, quod ibi nulla est fixura nec in dorso nec in capite crucis. Ego quidem potuissem hoc curiosius investigasse quam feci, sed Deum timui, et (B) quod aliis facere prohibui, ipse non facere debui. Ascendi enim montem hunc ad crucem honorandam, non ad miraculum experiendum, vel ad Deum tentandum. Ut autem haec crux venerabilior esset, apposuerunt particulam unam de vera Christi cruce. In hac capella pendet una campana, quam pulsavimus, tam ante quam post Missam, et dixi sociis meis, quod amplius non essemus audituri campanam aliquam usque ad reditum nostrum in Christianorum terras. Et hoc fuit verum, quia postea in quatuor mensibus nullam audivi campanam, nisi hanc, quam credimus esse huc positam per Sanctam Helenam, quae et crucem huc collocavit. Sed qua ratione mota fuit illa sancta foemina ad ponendum illam crucem huc? Dicere possemus, quod hoc fecit rationabiliter illa sancta mulier multis de causis. I. Pro destructione gentilium rituum et errorum. Erat enim in monte hoc templum Veneri consecratum, cui et tota insula dicata extitit, quia in ea ubique exempla suae impudicitiae dereliquit. Ideo pudicissima Helena templo hoc destructo crucem pudicitiae regulam huc collocavit, et viros religiosos castitatis sectatores hic in confutationem Veneris habitare constituit. Et montis nomen mutavit: qui prius Ydolius dicebatur, jam mons Sanctae Crucis dicitur. Veteres etiam dixerunt, quod Perseus, totius nobilitatis Graeciae pater, ex hoc monte volatum accepit ad liberandam Andromedam, alligatam scopulo Joppae, et beluae marinae traditam devorandam. Ex eo etiam evolavit ad expugnandum Gorgonem. Multi ergo propter haec fantastica huc ascenderunt ad videndum. Ideo sancta mulier crucem, de qua latro volavit in paradysum, huc posuit. II. Hoc fecit pro confortatione Cypriorum, id est, hominum de Cypro. Nam in quodam loco hujus montis hiatus est, et ex eo agente spiritu quidam audiebantur rumores et murmura progredi, et dicebatur ibi esse descensus inferorum, et ex eo Cyprii magis infernum timebant, cum ejus descensum apud se esse cernerent. Contra hunc mutilem timorem opposuit sancta foemina crucem. II. Hoc fecit pro devotione peregrinorum. Nam peregrinantes ad terram sanctam ipsam terram totis praecordiis cupiunt videre, et quanto ei propinquiores fiunt, tanto magis videre eam concupiscunt. In hoc autem monte serenato aëre videtur terra sancta. Ideo peregrini antiqui frequenter in eum ascenderunt ad videndam desiderabilem illam terram. Quapropter Sancta Helena huc crucem posuit, et monasterium construxit, pro peregrinorum devotione et consolatione. IV. Hoc fecit pro morum instructione in hoc facto ostendens, quod quicunque crucem Christi perfectam cupit ascendere, oportet eum prius crucem poenitentiae latronis assumere. Igitur cum in ecclesia essemus expediti, egressi sumus et habitaculum capellani[TR121] intravimus, sperantes nos aliquid pro nostra confortatione invenire. Sed habitatio illa erat inanis et vacua, nec fuit ibi aqua frigida, nec paximacius, (68 A), nec loqui nobis poterat, quia purus Graecus erat, et latinum erat sibi barbaricum; italicum arabicum; et theutonicum tartaricum: et ita sine consolatione exivimus; et in supercilio montis deambulavimus, et antiquas spissas murorum ruinas ibi vidimus de templo Veneris relictas. Ad omnem etiam plagam circumspicientes longe lateque per insulam et mare vidimus. Sed quia prae nimio caumate erat quodammodo aër caliginosus et nebulosus, non poteramus terram sanctam videre: nec montes Armeniae, nec Cappadociae nec Coelesyriae, nec Galileae, quae omnia vidissemus, si aërem purum habuissemus. His peractis ingressi sumus ecclesiam et salutata ac deosculata sancta cruce de monte festini descendimus usque ad bestias nostras, et equitavimus in villam Sanctae Crucis et prandium paratum invenimus adoptatum, et cum gratiarum actione manducavimus. Porro recedere statim a loco non poteramus, quia valde incaluerat, et sol ut ignis ardebat. Transivimus autem in unam ecclesiam Graecorum, quae erat prope hospitium, ut in ea post orationem paululum in umbra quiesceremus. Nobis in ea sedentibus, venit clericus quidam, et latina lingua dixit nobis: quid, inquit, facitis in ecclesia graeca? Hic prope est alia ecclesia latina de ritu vestro, in qua orare et pausare debetis. Surreximus ergo, et cum eo in ecclesiam latinam venimus. Protulit autem ex archivo ecclesiae brachium S. Annae, matris B. Mariae Virginis argento venerabiliter inclusum. Protulit et unum clavum similiter argento ab inferiori immissum, quem dixit esse unum de clavis Christi, quo cruci confixus extitit. Has reliquias deosculati sumus, et clenodia nostra eisdem applicavimus ad contactum, ut dixi fol. 36. A. Didici autem, quod clericus ille erat monachus, quod tamen habitu cognoscere non potui, quia toga de schamlotta opertus erat, et fuit ambarum ecclesiarum plebanus, graecae et latinae, et per omnia se regebat secundum utrumque ritum. Nam dominicis diebus celebrabat primo Missam in ecclesia latina, et conficiebat more occidentalium in azymo. Illo officio finito transibat ad ecclesiam graecam, et more orientalium conficiebat in fermentato. Hoc mihi plurimum displicuit, et judicavi sacerdotem illum haereticum pessimum, seducentem populum hinc et illinc. Sunt enim illi duo ritus incompatibiles in una persona, et vix compati se possunt in una civitate, propter difformitatem in multis gravibus et magnis articulis. Ecclesia romana toleravit quidem olim ritum Graecorum, et tamen nec tunc licuit esse Graecum et Latinum simul, multo minus nunc, cum eos ecclesia tanquam schismaticos et haereticos condemnet, et ipsi Graeci nos in suis officiis vitent, et omnibus dominicis diebus ecclesiam latinam excommunicatam pronunciant suo populo, et nos Latinos usque ad exterminium odio habent. Quomodo ergo potest vir probus et bonus catholicus esse plebanus latinus et graecus? Nemo hoc agit nisi qui cupiditati et voluptati satisfacere (B) intendit. Tales enim ea, quae in utroque sacerdotio ad voluptatem pertinent, acceptant: onerosa vero et dura tam hic quam illic respuunt. Multi namque sacerdotes latini ad ritum graecum se transferunt, ut uxores ducere audeant, sed cum hoc libertatibus latinorum sacerdotum gaudere volunt, quae tamen eorum non sunt etc. Igitur cum solis ardores mitescere inciperent, meridie transacta bestias nostras ascendimus, et contra mare descendimus usque ad ecclesiam S. Lazari, quae supra maris litus stat: et galêa nostra ex opposito ejus longe in mari; ibique bestias dominis suis remisimus. Erat autem super litus maris magnum forum et hominum multorum congregatio propter galêam nostram, ex qua marinarii nostri mercimonia producebant, et negotiabantur cum Cypriis. Sic ubique fiebat in omni loco, ad quem applicuimus. Viso autem foro in galêam remeavimus ad Dominos et confratres nostros, eosque tristes et murmurantes invenimus pro eo, quod patronus nondum venerat, et taedio magno illo die affecti fuerant, et omnes peregrini ad nos congregabantur audire cupientes de his, quae videramus. Quibus auditis beatos nos dicebant, et dolebant se non fuisse nobiscum profectos.
Vicesima septima, cum videremus patronum tardare, iterum aliqui peregrini ducere se permiserunt ad litus, ut ibi diem deducerent, quorum ego unus fui. Major tamen pars peregrinorum in galêa remansit, timentes aërem cyprium, qui ut communiter nocivus est Theutonicis, nisi sint bene complexionati et fortes. Ideo nobiles cuti suae timentes Cyprum non ingrediuntur. In litore ergo existentes transivimus ad locum salinae, ubi ex ruinis comprehendimus olim civitatem non modicam stetisse. A tergo civitatis est locus collibus circumdatus, qui pro tempore mari intumescente aqua impletur, et fit quasi lacus, et dum mare iterum diminuitur, omnis aqua maris in loco illo remanens a sole in optimum et preciosum et albissimum sal decoquitur: et hoc sal venale ad multas regiones defertur, et regina Cypri multam pecuniam inde recipit a mercatoribus salis. In prima mea peregrinatione vidi multos homines ibi laborantes in salis segregatione ab aquis nondum decoctis: et multi alti cumuli salis ibi erant sicut monticuli; sed jam non erat unus homo ibi, et ubi prius stabant salis cumuli, jam fuit aqua profunda. Itaque circa vesperas in galêam remeavimus et indignati contra patronum eramus. Eodem sero revenit mulier illa, quae in Rhodo remanserat imbarcata. De cujus ingressu parvum gaudium erat. Compatiebar tamen misellae propter angustias ejus ex recessu navis perpessas. (69 A)
Vicessima octava ante solis ortum venit patronus de Nicosia cum quibusdam Cypriis, loca sancta in Jerusalem visitare volentibus, inter quos erat una pretiosa mulier, de pedissequis reginae, quae intendebat vitam suam in Jerusalem finire circa loca sancta. Levatis ergo anchoris et navi soluta a portu illo tarda navigatione recessimus propter ventorum tarditatem. Porro in meridie venit ventus fortis, sed contrarius, et repente retrorsum nos rejecit contra promontoria terrae Cypri. Ibi ergo bolide mari immissa invenimus terram prope temonem, et statim, ne in scyllas aut bythalassum incideremus, remisimus vela, et navem de manibus ventorum eripuimus, et ejectis anchoris et navi ligata ibi secundos ventos exspectavimus. Poenalis autem fuit nobis illa exspectatio, quia desiderio terrae sanctae flagravimus, scientes nos amplius terram nullam visuros nisi illam desiderabilem. Magis autem poenalis fuit illa tardatio domino patrono et suis, timentes ne Augustinus, qui nos praecesserat cum suis peregrinis terram sanctam ingredi permitteretur ante nostrum adventum, quia si hoc factum fuisset, tamdiu oportuisset nos in portu mansisse, quousque illi peregrinationem suam peregissent, et ad mare reversi fuissent: et hoc fuisset mors nostra, et nobis intolerabile. Si enim in portu terrae sanctae eos non invenissemus, statim in Cyprum reverti nos necesse fuisset, et ibi degere usque ad reditum eorum. Porro post solis occasum venit tenuis ventus, cui navem commisimus, et parum nocte illa serpuimus.
Vicesima nona die, quae est sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et erat dominica V. post Trinitatis, impulit nos ventus contrarius retrorsum, et prope portum limonicensem, quem quinta feria praeterivimus, venimus: ibique anchoram fiximus. Galêoti autem acceptis securibus in nemus propinquum navigaverunt, caedentes ligna ad coquinam, nec cogitabant esse festum Apostolorum et diem dominicum. Cum autem sero factum esset, mutatus est ventus in melius, et soluta navi repente a Cypro sublati sumus in maris altum, et nullam terram aut insulam videre potuimus, quia longius ejecti eramus.
Tricesima die, quae est commemorationis S. Pauli, et ultima Junii, fortiter navigavimus et cum ingenti desiderio exspectavimus illius desiderabilis et nobilis terrae promissionis jocundissimum aspectum. Sicut enim Moyses, dum per vastissimum eremum venisset et terrae promissae jam propinquus esset, desiderio ejus accensus ascendit in montem in verticem Phasca, et inde terram sanctam contemplabatur, ut dicitur Deut. 34. v. 1.; sic et nos educti de terris nostris per mare magnum, et facti propinqui terrae sanctae ad superiora navis (B) continue ascendimus, ut eam terram, ad quam tendebamus, visu praeoccupare possemus. Beatum enim se quilibet aestimasset, si ipse primus hanc de mari terram vidisset. Qua propter prece induximus et precio conduximus juvenes galêstrelos vigiles kebae, ut diligentius circumspicerent per maris latitudinem, et visa terra sancta clamore nunciarent, et cuiuscunque hoc nunciantis vocem primo audiremus, eum bona curtusia remunerare vellemus. Fateor hoc de me ipso, non ad aliquam jactantiam sed ad describendam decentiam, quod in utraque peregrinatione in illis diebus, quibus suspicabar nos terram sanctam citius videre, taeduit me dormire, manducare et bibere, et nocturnae tenebrae quieti humanae deputatae erant mihi poenosae, lectulus factus fuit mihi stimulus, cumba infernus, nec amplius potui legere aut scribere, nec colloquiis pristinis interesse, sed solatium meum erat sedere in prora super galêae cornua, et ibi incessanter oculos per latitudinem maris circumferre: ut saltem oculorum labore possem aestum mentis mitigare. Noctes advenientes turbato animo suscepi, et quod vix audeo dicere, eis nonnunquam ex subreptione maledixi, pro eo quod medium videndi, lucem scilicet, mihi auferebant. Porro omnibus his diebus auroram praeveni sedens in prora, eamque illucescentem gaudens suscepi, et deinde ortum solis praestolabar, et diligentissime per superficiem maris visum sparsi, et in orientem defixi, quem tamen infra aquam esse imaginabar, propter maris altitudinem. Ideo in altum non suspexi, sed partem coeli, quae parti maris conjungi videbatur termino orizontis, irreverberato intuitu inspexi, ut sole ad ortum procedente considerarem, an aliquod obstaculum aut corpus opacum videre possem, inter corpus solare lucidum et corpus aqueum clarum, et corpus sic se objiciens nihil aliud fuisset nisi mons aliquis terrae sanctae, quam ego scivi ad orientem contra nos esse. Nam quando galêa natat in alto maris et sol oritur, tunc videtur, quod de aqua prodeat, et nullum medium videtur inter solem et aquam, quod etiam in occasu fit, ubi sol quasi aquis immergi videtur. Sed dum galêa prope terram est ad XX vel XXX miliaria theutonica, tunc sol oriens videtur a montibus illius terrae prodire, ita quod montes antes solem cernuntur in rutilatione aurorae, quia inter solem et mare opponuntur. Sed quam statim sol ortus super montes est elevatus, montes illi amplius in duabus vel tribus horis videri non possunt. Sic ergo mane in crepusculo in prora stabam, et terram sanctam ante ortum solis cernere cupiebam, et propter ipsam terram solis ortum desiderabam, ipsumque solem orientem gaudiose salutabam, quia non nisi ejus beneficio terram illam cernere poteram. Sed dum solem viderem super mare elevatum, nec in ortu aliquid demonstratum, tristis visum repressi, et ad horam aliis intentus fui. Eodem modo erat et aliis peregrinis, non quidem omnibus, sed solum amantibus et desiderantibus. Ach Deus meus, quam dulce potest esse in devotis et contemplativis desiderium patriae coelestis, cum indevotis et (70 A) miseris criminosis et vagis peregrinis tam suave, dulcens [sic] et fervens desiderium patriae terrestris! Sicut enim Maria Magdalena igne amoris succensa saepe se inclinavit, et in monumentum sui dilecti introspexit: sic amorosus peregrinus in navi saepe erigit se et ad orientem intuitum defigit, ut terram monumenti sui dilecti cernere quest. Ideo toto die sedebamus respicientes per mare an aliquid possemus praeter aquam videre: et nonnunquam ex forti imaginatione aestimabant se aliqui terram videre, aliosque advocabant et ad videndum invitabant, et pio litigio concertabant, his dicentibus se terram videre, aliis hoc negantibus. Et aliquando altercantes unus se alteri obligabat pro sua veritate, et judicium committebant speculatori sedenti super kebam, qui data sententia unus alteri malfasetum aut aliam rem, quam obligaverat, solvebat. Inter haec prospera navigatione processimus et bonum valde ac tranquillum ventum habuimus. Videbatur autem nobis, quod ipsum amarum mare jam inciperet dulcescere suavem praestans navigationem, et hoc propter propinquitatem dulcissimae terrae illius, quae fluit lacte et melle. Sicque transivit dies illa cum nocte, et per consequens finem habuit Junius mensis.
Finitur Tractatus tertius.
Modus procedendi in tractatu peregrinationis terrae sanctae et Jerusalem.
Evagatione deducta per mare usque ad terram sanctam ex Dei dono consequenter ita procedendum erit, quod continuabo de die ad diem processum peregrinationis communiter incipiendo diem a vespera praecedente, sic enim processus per loca sancta agitur, ut patebit: et cum hoc loca, ad quae peregrinatio se extendit, describam fideliter cum omnibus, quae nobis contigerunt. Non autem intromittam me de descriptione aliorum locorum, ad quae non ducuntur peregrini, vel totalis terrae sanctae, aut antiqui status civitatis Jerusalem, nisi in quantum per accidens coactus fuero etiam de his, quae non vidi, facere mentionem. Si cui autem placet videre[TR122] terrae sanctae descriptionem pulcherrimam et verissimam, legat libellum fratris Burcardi, ordinis Praedicatorum, Ulmae in Libraria Praedicatorum. De qua etiam ingenuus Dominus Bernhardus de Braitenbach, ecclesiae moguntinensis dignissimus decanus, meae peregrinationis socius, sumpsit descriptionem terrae sanctae, suo peregrinali sive viagio inserens.