Sequitur Tractatus quartus, (continued 4)
Reading edition
Insuper [TR236] hanc sacram ecclesiam Dominus olim multis illustravit prodigiis, quorum illud fuit manifestum, quod semper sabbatho sancto paschae omni congregato vulgo et omnibus exstinctis luminibus, ita quod in toto templo non esset scintilla, mox (B) clero cantante et populo orante fulgur repente de coelo cecidit, et templum quasi igneum reddidit, adeo quod nemo ibi existentium intendere valuit in radium illum coelestem, quo radio cereus paschalis incendebatur, et omnes lampades et candelae. Hoc facto abcessit. Hoc miraculum multis annis contigit, et postquam cessavit, statim sepulchrum Domini in manus gentium evenit. Dicunt etiam, quod ultimo terra sancta recuperata ignis ille caelestis rediit, et cereum incendit. Sed ipso non veniente Christiani fuerunt repulsi. Est enim Christianis manifestum signum, si ignis ille paschalis apparuerit, quod digni sunt habitatores civitatis sanctae et possessores dominici sepulchri. Si non apparet, potentia eorum, etiamsi actu possideant, durabilis non est in terra sancta. Hodie Christiani, qui sunt in Jerusalem, omnes in vigilia paschae veniunt in templum, et Graeci includunt suum sacerdotem in monumentum Domini cum candela exstincta, quam cum magno clamore profert accensam, de qua omnes lampades accenduntur. Non autem miraculose accenditur, sed arte, quamvis simplex vulgus clamet in coelum, Deum laudans, quasi miraculum sit factum, et ita divulgant apud plebem, et etiam apud Sarracenos. Audivi pro certo, quod Sarraceni dicant, si Christiani ignem paschalem de coelo haberent, ut dicunt, nobis et de hoc certificarent, ad Christum converti essemus parati. Sed heu, signa nostra non vidimus, iam non est propheta, et nos non agnoscet amplius. Verum de illa miraculosa incensione ignis vel cerei paschalis nil loquitur Jeronymus in his, ubi eum legi, cum tamen valde pulchrum tractatum et epistolam scripserit elegantem de accensione cerei paschalis ad Praesidium, diaconum. Nec Gregorius episcopus Turonensis, scriptor antiquorum miraculorum, illius ignis facit mentionem.
De hoc igne vide pulchra fol. 264. et seqq. Praeter ea, quae dicta sunt, fiebant in ecclesia olim collationes et disputationes contra haereticos, et convocati vel fidei rationibus vel miraculis vincebantur, prout Cyrillus in epistola ad Augustinum refert de convictis haeresiarchis in ea.
Forma ecclesiae sancti sepulchri, in qua jam stat, et ejus moderna descriptio hic habetur.
Ecclesia dominici sepulchri, qualis nunc sit, videre restat. Pro quo notandum, quod ecclesia illa est trinomina, quia est duplex, et quaelibet habet suum nomen, et totum etiam habet suam nomen.
Ecclesia, in qua monumentum Domini stat, dicitur ecclesia sancti sepulchri; ecclesia, ubi est medium mundi, juxta rupem Calvariae, dicitur ecclesia golgathana; ambae dictae ecclesiae simul dicuntur Anastasis, i. e. ecclesia resurrectionis Domini. Est autem in veritate non nisi una ecclesia, et navis, continens sanctum sepulchrum, dicitur ecclesia sancti sepulchri. Et chorus illius ecclesiae dicitur ecclesia golgathana, quae est in loco Golgatha. Est autem ecclesia grandis et pretiosa, et si nihil esset, nisi navis ecclesiae, in quo dominicum sepulchrum stat, faceret per se magnam ecclesiam secluso choro. Nam ecclesia illa, secluso choro, rotunda est, magnis columnis marmoreis per circuitum fulcita, habet autem per diametrum de columna ad columnam LXXIII pedes, et a tergo columnarum usque ad murum templi pedes XXX. Et illud spatium per gyrum se extendit, et transitum facit inter columnas et parietem templi sive murum cingentem templum. Hic transitus supra est testudinatus, quae testudo ab una parte dependet super columnas (132 A) praedictas, ab alia innititur parieti templi sive muro circulari. Super illam autem testudinem olim erat circularis transitus communis, et altaria, et juxta portam templi est ascensus per lapideum gradum ad superiora. Nunc vero sunt superius habitacula et chori, per intermedios muros divisi, in quibus Christiani de aliis ritibus sua officia peragunt. De columna vero ad columnam ducti sunt arcus, super quos ulterius murus in altum consurgit usque ad tectum, in quo sunt fenestrae, per quas de testudine circulari est respectus in ecclesiam, et super sepulchrum Domini. Porro, suprema pars illius rotundae ecclesiae non habet lapideam testudinem, sed ligneam de trabibus cedrinis fabrefactam, ita tamen, quod in loco culminis trabes a muro ascendentes inclinati contra se invicem conveniunt in circulo magno, et aperturam rotundam faciunt, per quam lumen per totum templum spargitur, et directe sub ipsa apertura stat monumentum domini expositum coeli impressionibus. Ut patet supra fol. 127. A. Ipsae autem trabes et asseres ab exteriori parte versus coelum sunt plumbo tecti, interius vero sunt depicti coloribus, parietes vero sub tecto et sub arcu [TR237] sunt de opere musaico, depicti cum figuris novi testamenti, sed propter vetustatem perit illa pretiosissima figura, nec est qui decidentia renovet. Per circuitum illius ecclesiae rotundae sunt multae capellae, ut patuit in processione. In ejus medio est monumentum dominicum. Ad orientem ejus est chorus magnus et pulcher, ad quem directe respicit ostium sancti sepulchri, et stat ostium contra ostium. In medio chori est rotunditas magna et alta, sursum camerata et testudinata supra locum, ubi est mundi medium, in cujus summitate ad extra est ascensus, ubi videtur in experientia ibi esse mundi medium, ut dixi supra fol. 117. B. Chorum illum Graeci tenent, et juxta altare est sedes patriarchalis marmorea, in qua antiquissimis litteris latinis est scriptum: Crucifixum in carne laudate, et sepultum propter nos glorificate, resurgentemque a mortuis adorate. Super locum vero, ubi crux fixa fuit, scriptum esse dicit Magister in Specul. hist. sic: o Theos, i. e. Deus. Basilevs imon i. e. rex noster. Pro aeonon. i. e. ante saecula. Ergase i. e. operatus est, fecit. Sophias i. e. salutem. En meso i. e. in medio. Tisgis i. e. terrae. In hac ecclesia sunt supra et infra, extra et intra, multae capellae prophanatae, in quibus olim ardebant lampades, et fulgebant auro altaria et vitreis fenestris. Sed nunc lampades nullae, altaria diruta, et fenestrae obstructae et lapidibus obturatae. Major enim pars fenestrarum obstructa est lapidibus, et omnia ostia obturata sunt demto uno, cujus claves Sarraceni habent, per quod est ingressus. Ad occidentalem partem ascenditur per gradus ad quoddam ostium fortiter clausum, per quod Maria aegyptiaca conabatur ingredi, sed repulsa fuit, quousque se emendaturam devovit, ut patet in vitis patrum clare. (B) Propter fenestrarum et ostiorum obturationem est ecclesia tenebrosa, sed pavimentum totius ecclesiae est aequale, et de polito marmore, ita, quod etiam in tenebris ambulans non offendit. In una parte ecclesiae extra murum est cisterna magna, optimas habens aquas, pro custodibus templi. Et ab alia parte est etiam exitus in quandam curiam non tecto opertam, et altis muris circumdatam, in qua sunt loca honesta ad opus naturae agendum. Haec ecclesia habet annexam turrim altam, de albo lapide marmoris erectam, in qua olim pendebant campanae, quarum ligna et trabes adhuc videntur superius, in quibus pependerunt. Sed perdita Hierosolyma campanas omnes dejecerunt, non enim sustinent campanas pagani de ritu Machometi, quia in Alcorano eorum praeceptum habent, quod non utantur campanis ad Dei servitium, nec sustineant. Et tamen dicitur, quod libenter pulsum earum audiant. Sed solum ideo non habent, ne nobis essent conformes. Quod maledictus Machometus ubique praecavit.
Haec turris prima apparet ante omnia, venienti de Bethania in Jerusalem, sicut saepe consideravi. Limen super ecclesiae ostium est de candidissimo marmore, et ab extra est sculptum imaginibus de ingressu Domini super asinam in Jerusalem; et de illo, quomodo ementes et vendentes ejecit de templo; et de resuscitatione Lazari. Veruntamen imagines sunt violenter destructae, et mutilatae membris. Super ecclesiae valvas fuerunt haec metra inscripta lapidibus quae tamen ego videre non potui:
Anno milleno centeno quo minus uno, Quindecies Nilo jam phoebi lumine tacto, Vitae plus sacrae studio quam mitigare acre, Jerusalem Franci capiunt virtute potenti.
Columnae marmoreae pretiosissimae stant in atrio templi, sustentantes limen, et porticum ornantes. Si quis autem cupit videre formam hujus templi, videat peregrinale magnifici domini et ingenui viri, Domini Bernhardi de Braitenbach, ecclesiae metropolitanae moguntinensis decani, et ibi depictam ejus effigiem adeo clare intuebitur, ac si in atrio ecclesiae staret et videret.
Quomodo Anastasis est communis omnibus Christianis, et quomodo peregrini numquam intromittuntur, nisi dent tributum templi, et de modo ingrediendi templum, et de multiplici secta in templo.
Quarto et ultimo videndum est de inhabitantibus templum praedictum, et qui sint, qui in eo Officia sua peragunt, et circa hoc videbimus rem horribilem et monstruosam. Est enim modo (factum) hoc templum ad modum archae Noae, in qua omnium bestiarum, mundarum et immundarum differentiae, demtis piscibus. Sic et ibi nullus piscis, i. e. nullus aquis infidelitatis immersus, nullus idololatra, nullus Christum absolute negans, habet locum, nec in eo subsistendi locum inveniet, sicut nec (133 A) extra aquam. Sed solum Christicolae ibi manent, et hoc sive sint mundi fidei veritate, sive immundi haeretica pravitate, vel sive sint domestici catholica veritate, sive indomati et silvestres schismatica diversitate. Quaecumque enim gens Christum pro Deo colit, quocumque modo illud credat, sive credat coaeternum et coaequalem patri, sive non, creatorem aut creaturam puram, hominem verum aut phantasticum, passum aut non passum, mortuum aut non mortuum, sacramentorum vim, aut nullam, Papam esse vicarium Christi aut non, singuli reperiunt in templo hoc sibi similes, et ingredi sinuntur. Et si hodie aliqua gens veniret, adeo horribili haeresi infecta, ita quod nulli in sancta ecclesia illa eam ad sua Officia vellente admittere, Soldanus proprium chorum et habitationem eidem in illa ecclesia daret, etiam si crederet, Christum non fuisse hominem, sed bestiam, dummodo Christum dicat suum Deum esse. Nemo ibi excluditur, nullus repellitur; quicumque solvit Sarracenis tributum templi, pro ingressu quinque ducatos, ille ingreditur, quantumcunque immundus sit. Nec alicui Christiano templum aperiunt, nisi solutis quinque ducatis; et in hoc non parcunt nec fratribus montis Syon, quos non intromittunt, nisi soluto tributo; demto tempore, quo peregrini sunt in Jerusalem, cum quibus gratis intromittuntur. Et tempore absentiae peregrinorum non possunt mutare custodes templi, sed illi, qui cum peregrinis intromissi fuerunt, et custodes deputati sancti sepulchri, manent semper usque ad adventum peregrinorum. Nec fratres positi custodes exire possunt, nec alii fratres intrare, nisi velint solvere tributum. Et si volunt mutare custodes, oportet solvere tributum.
Verum bis in anno patefaciunt valvas templi, et gratis omnes Christianos intromittunt. Scilicet in Parasceve usque ad secundam feriam paschae; et in vigilia inventionis sanctae crucis usque ad vesperas sequentis diei. Et in illis diebus est templum repletum viris et foeminis, de omnibus mundi regionibus, et est tumultus magnus et compressio prae multitudine. Et ibi tunc audiuntur omnia idiomata mundi, et forum pretiosissimarum rerum et cararum fit tunc in ecclesia. Demtis ergo praefatis duobus temporibus numquam nisi auro dato aperitur illa ecclesia. Non sicut erat olim, dum alia erant tempora. Sed catholici Christiani semper et omni hora intrare gratis poterant, nec admittebatur quovis modo haereticus aut schismaticus in illam ecclesiam, nec pro pretio, nec gratis. Sed capto sepulchro Domini captivi sunt peregrini, ita quod non possunt in Jerusalem quidquam agere, nisi quod placet Sarracenis.
Porro, ante paucos annos erat sic consuetudo, quod Sarraceni mane in ortu solis ecclesiam aperiebant, eosque usque ad vesperas inclusos retinebant, et in occasu solis ejiciebant. Et hoc fuit tolerabile. Sed hodie contrario modo fit, sero enim nobis aperiunt, et mane nos ejiciunt. Et hoc est multum durum et molestum, quia noctibus illis, quibus in templo sumus, parum aut certe nil quiescimus, et hoc propter crebram locorum sanctorum visitationem et cricuitionem, et propter divinorum Officiorum continuationem, et propter ululatum et clamores mirabiles orientalium Christianorum, qui tota nocte ecclesiam clamoribus male sonantibus implent, et propter mercatorum negotiationes, et ultimo propter excessivam multitudinem pulicum (B), qui in pavimento undique saltant, et ubicumque homo ponit se ad dormiendum vel ad orandum, statim plenus est pulicibus, nec quiescere potest. Unde autem veniant nescio, nisi forte ex natura marmoris procreantur, vel custodes templi eos nutriunt et non occidunt. Post illos autem nocturnos labores et inquietudines statim expulsis nobis de templo cogimur ad alia loca visitanda transire, et iterum laborare, et ita peregrini nimis attenuantur vigiliis, jejuniis, et laboribus, et vix conceditur eis tempus modicum manducandi. Et ideo gravis modus nunc est quoad hoc, quamvis aliis respectibus melius sit illud, quam aliud. Ego enim multo libentius volo per noctem esse in ecclesia clausus, quam per diem.
De diversis hominum generibus in ecclesia sancti sepulchri habitantibus.
Sicut diversitas creaturarum decorat universum et creatorem mirabilem et perfectum ostendit, sic diversitas gentium, morum, linguarum et rituum plurimum decoraret ecclesiam catholicam, et Redemtorem nostrum mirabilem et perfectum ostenderet, si inter illa odiosa perversitas gentilium, haereticorum, et schismaticorum minime invenirentur, quamquam etiam ex ipsis mirabilis Deus et perfectus ostendatur. Ecclesia sancti sepulchri pulchrior est cunctis ecclesiis mundi ex diversitate gentium in ea Deum laudantium, redditur tamen deformis et monstruosa ex erroribus horribilibus intrantium eam. Olim enim ingrediebantur Christiani de toto mundo, et omnibus linguis sine erroribus, sine perfidiis, sine superstitionibus Deum colere volentibus, et non intromittebantur excommunicati, schismatici, haeretici praescisi, quibus iam, heu, templum plenum est, quibus ipsa basilica sordet. Sunt autem VII differentiae Christianorum in hoc templo, quorum quaelibet habet suam propriam sectam, proprium ritum, proprium chorum, cum diversis erroribus et damnosis etiam in substantialibus fidei. De quorum erroribus longum nimis esset hic dicere. Si cui autem placet aliquid de his videre, legat peregrinale domini decani moguntinensis ecclesiae, quod loco sui confecit venerabilis sacrae theologiae professor egregius, Pater Martinus Röth, Conventus phorcemensis Ordinis Praedicatorum, qui, uti vir doctus, multa de erroribus habitantium in Jerusalem gentium accurate disseruit per longum in eodem peregrinali. Ego vero ad posterius nihil, vel parum de his tangam, sed tantum quae loca templi sancti occupent gentes illae, brevius dicam.
De Latinis catholicis.
Latini Christiani primi et veri catholici, qui a Sarracenis nominantur Franci, hoc templum inhabitant, et sunt orthodoxi fide, devoti professores, viri religiosi, fratres minores, qui Conventum habent, ut dictum est, in monte Syon, multorum fratrum, (134 A), XXIIII scilicet, vivuntque sub [TR238] regulari sui Ordinis institutione, de eleemosynis devotorum peregrinorum illuc ex terris Christianorum venientium, et aliorum quorundam principum fidelium, qui sacrorum locorum devotione et pietate christiana moti annuas suas illis transmittere eleemosynas non negligunt. Nam felicis recordationis quondam dux Burgundiae Philippus censu annuo mille ducatorum subsidio, dum vixit, pro sua salute ad loca sancta contulit devotione ac fratrum Deo ibi servientium sustentatione. Quod et filius ejus Carolus, dum fuit in humanis, etiam fecit. Sed et successor ejus modernus, Dominus illustrissimus et victoriosus, dux Austriae et Burgundiae Maximilianus, nunc recenter rex gloriosissimus Romanorum creatus, ipsum idem suorum imitatur exemplum praedecessorum in ducatu Burgundiae, transmittens fratribus consueta subsidia. De his fratribus et eorum Conventu vide in visitatione locorum montis Syon inter septa monasterii, sub die XIII. hujus mensis, et singulariter fol. 96. B. et fol. 108. B.
Hi fratres loco Latinorum omnium ponunt ad minimum tres de suis in ecclesiam sancti sepulchri, sanctissimi monumenti custodes, qui die ac nocte manent et totum corpus ecclesiae romanae et latinae repraesentant, quibus fratres montis Syon necessaria per foramina portae ecclesiae porrigunt. Habent autem in ipso templo potissima et sanctissima loca. Nam claves dulcissimi Domini Jesu sepulchri et speluncae ipsi habent, ipsumque apierunt et claudunt, cui volunt, et in eo Missas celebrant, quando placet. Nec audent sacerdotes aliarum sectarum in eo celebrare, nisi de Latinorum expressa requisitione et licentia. Qualiter autem haec tam insignis potestas super sanctissimum Domini monumentum ad nos Latinos devenerit, longum esset dicere. Non multum tempus est elapsum, quod Georgici dominabantur et regebant dominicum sepulchrum. Et est mirum, quod alii Christiani aliarum sectarum sustinent Latinorum potestatem, cum de nulla secta sub religione christiana tam pauci habitent in Jerusalem, sicut de Latinis, et dum sint magis difformes vita, moribus, vestitu et lingua ipsis Sarracenis, quam quicunque alii Christiani. Insuper inter lampades, quae semper ardent in sancto sepulchro tres sunt Latinorum, quas nutriunt oleo et igne; reliquae sectae nutriunt alias XVI. Habent etiam Latini capellam beatae Virginis, de qua supra fol. 110. B. Et ibi celebrant, et horas suas perficiunt in ea. Et retro capellam habent locum amplum pro dormitione, coctione, commestione, et naturae exoneratione. In illa capella tres nutriuntur lampades ardentes. In monte Calvariae habent Latini proprium altare, et tres lampades super rupem crucis Christi ardentes. In loco inventionis crucis Christi habent altare unum, et unam lampadem ardentem in specu, ubi crux Christi inventa fuit. In loco (B) inunctionis corporis Domini de cruce depositi habent unam lampadem ardentem.
Cum Latinis adhuc communicant Bohemi in Jerusalem, et quando ad loca sancta veniunt, cum Latinis manent, et a Latinis divinae percipiunt, quamvis a romana ecclesia discesserint, et haereses in dies magis et magis crescant. Sed et Glagolae nobiscum sunt, quamvis Missas latinas non legant sed in sua materna lingua, quia ordines sacros Romae percipiunt, nec sunt haeretici.
Graeci quid habeant in templo sancti sepulchri.
Graeci habent praecipuum sanctae ecclesiae illius locum, chorum et caput totius Anastasis. Hi Graeci in primitiva ecclesia fuerunt celebres et famosi in fide, praeclaras civitates et insignes ecclesias quatuor patriarchales, Antiochenam, Jerosolymitanam, Alexandrinam, et Constantinopolitanam, per multa tempora sub ecclesiastica obedientia possidentes. A qua tandem recedentes in errores pessimos ceciderunt usque in blasphemiam spiritus sancti, et contra sacramentorum ritum, et contra ecclesiae romanae potestatem. Aliquotiens autem rationibus convicti ad ecclesiae gremium redierunt, sed XII vicibus relapsi nunc obstinati [TR239] cum Turcis et Sarracenis vivunt, et Latinos, si quo modo possunt, sine misericordia persequuntur. Nunquam Turci et Sarraceni tantum crevissent, si illi Graeci proditores non fuissent. Orientales alii Christiani dudum reducti ad ecclesiae unitatem fuissent, et hodie reduci possent faciliter, si Graeci infidi et superbi non obsisterent, et reductos seducerent. His tamen malis non obstantibus ecclesiam illam sanctissimam sepulchri dominici ingredi praesumunt, et qui malitiae caput sunt, caput ecclesiae injuste sibi usurparunt, et chorum cum altari summo possident hodie, et multas lampades ante altare accensas [TR240] servant. Habent etiam carcerem Domini, de quo dixi fol. 112 A., in quo unum habent altare cum una lampade ardente. In monte Calvariae duo habent altaria, quia Georgici, qui ipsum montem possident, sunt de secta eorum. In capella S. Helenae sub terra habent unam ardentem lampadem. Locum etiam divisionis vestium Christi habent, et in eo altare et unam lampadem. Et tantum de illis.
Georgici, quales Christiani sint, et quae loca habeant in ecclesia sancti monumenti.
Georgici, qui et Nubiani dicuntur, et Christiani de cinctura ut in plurimum vocantur, sunt de remotis valde partibus a terra sancta, viri bellicosi, qui etiam mulieres ad bellandum instruunt. Hi Christiani sunt, sed per omnia erroribus depravati, sicut Graeci. Possident autem in templo sancti sepulchri montem Calvariae, et semper juxta rupem sanctam habent, custodem ibi inclusum. Hunc locum sanctum non diu habuerunt, sed tantum [TR241] ab annis XV. Obtulerunt enim regi Aegypti, Soldano, munera, qui inde ejecit Armenos et (135 A) induxit Georgicos. Habent etiam locum et specum inventionis sanctae crucis, et tres in eo lampades, quas tamen raro accendunt. Habent etiam capellam sub monte Calvariae, in qua reges Jerusalem latini sunt sepulti. Ut patuit supra fol. 117 A.
De Jacobitis haereticis.
Jacobitae sunt etiam in templo, et possident in suis terris multa regna orientis. Sunt autem singulares heretici, in multis damnabiliter errantes. Circumcisionem servant; et pueros ad ubera matris pendentes sub utraque specie communicant; et circa Christi humanitatem multipliciter errant. Hi habent parvam capellam annexam dominico monumento, in qua habetur altare et lampades. Locum etiam inunctionis Domini possident, in quo VII habent lampades ardentes.
De Christianis de India, Abissinis.
Abassini, sive Christiani de India, sub abbate degentes, templum nostrum sancti sepulchri etiam possident. Sunt autem vitae valde austerae, pauperes, et multorum errorum. Laici eorum studiose ad Missam conveniunt in solennibus, et tunc omnes utriusque sexus incipiunt altis vocibus jubilare, saltare pedibus, plaudere manibus, conglobantes se in circulis ibi sex vel septem, ibi novem vel decem, et interdum per totas noctes sic canunt, potissimum in nocte resurrectionis Christi, qua non cessant canere et cursitare, donec illucescat, et ita ferventes sunt hoc agentes, quod multi propter labores illos infirmantur. Et quamquam ista faciant et observent, tamen perniciosis erroribus infecti sunt, et haeretici abhorribiles ecclesiae sanctae. Accipiunt enim cum Judaeis, Sarracenis et Jacobitis inutilem, imo damnabilem circumcisionem, et adurunt ferreo ignito calamo suos parvulos in facie, nec baptismum aquae curant recipere. Hi possident capellam, in qua sub altari lapis stat, super quem Dominus sedens spinea corona fuit coronatus, in qua habent lampadem et altare. Porro, capella eorum cum altaribus, in qua cottidiana sua Officia peragunt, est ad sinistram partem, circa ingressum sancti sepulchri, inter columnas templi sagis et mattis et aliis velis loco parietum circumdata, et sunt ad funes suspensa.
De Christianis de Syria, Surianis.
Suriani, qui et Syri, Christiani sub diversis gentilium principibus in servitute misera degunt, et sunt infecti erroribus Graecorum, quos imitantur, haeretici, et homines falsi, dolosi, fures, zelotypi in uxores, sicut Sarraceni. Hi etiam nobiscum sunt in templo sancti sepulchri, et possident capellam sanctae Helenae, ibi sua Officia peragentes. Morantur autem ad latus Indianorum in tabernaculo velis circumdato et caetera.
(B) De Christianis Armenis, quales sint?
Armeni etiam in hac sacra ecclesia nobiscum sunt, ab Armenia venientes, et [TR242] sunt Graecorum implacabiles inimici, nec tamen cavent errores eorum, nec eis carent. Dum enim conficiunt, aquam vino non apponunt, ut Graeci; sextis feriis carnes manducant; et diem nativitatis Domini colere nolunt; sed ipsi jejunant pro eo, quod ad nostras miserias illo die natus est Dominus; diem autem Epiphaniae solenniter celebrant, propter baptismum Christi, in quo dicunt esse festum spiritualis nativitatis Christi. In quo etiam errant. Hi Armeni, ut dictum est superius de Georgicis, habuerunt montem Calvariae, sed eo amisso emerunt a Soldano locum in superiori templi ambitu, et ibi chorum consecraverunt, et habitacula fecerunt. Sunt autem Armeni minus nobis difformes quam quicumque alii praefati. Porro audivi, frequenter esse quosdam Armenos, qui nullos habent sacerdotes, nisi fratres Praedicatores, qui sunt eorum episcopi curati et sacerdotes, et sunt optimi catholici, quos quidam frater Ordinis ad fidem convertit, et Summam S. Thomae in eorum linguam transtulit, et alios libros catholicorum doctorum. Solent illi Armeni pro tempore visitare generalem magistrum Ordinis Praedicatorum, et se filios suae obedientiae exhibere, et sepulchrum beati Dominici patris nostri visitant in Bononia cum multa devotione. Hoc audivi a multis fratribus, qui eos viderunt et audiverunt loquentes cum Generali, modo quo poterant, quia latina lingua carent et italicam ignorant.
Praefatae Christianorum gentes manserunt in Jerusalem, quando capta fuit civitas a Sarracenis; et expulsi Latini, patriarcha et rex Jerusalem cum omnibus suis, et tradita fuit illis Christianis ecclesia sancti sepulchri, ita tamen, quod loca in ea, quae placerent, emerent. Quod et fecerunt. Et facta est in templo hoc sancto confusio commixtae multitudinis ab anno Domini MCLXXXVII. die 11. Octobris, et manserunt praedictae gentes omnes, demtis Latinis, in Jerusalem, servientes Sarracenis sub tributo. Stetit autem civitas sancta multis annis sine latinis Christianis, quousque Robertus rex Siciliae multo auro comparavit a Soldano loca sancta aliqua, et ea fratribus minoribus tradidit, qui ea possident usque in hodiernum diem. De his vide supra, fol. 108.
Porro praeter gentes jam numeratas sunt plures extra fidem Christi in Jerusalem, ut Sarraceni, Judaei, Turci, Samaritani, Mamaluci, de quibus omnibus luculenter tractat saepe dictus magnificus dominus Bernhardus de Braitenbach, qui nullis parcens sumtibus pro ordinata compositione sui peregrinalis sive itinerarii induxit venerabilem magistrum, illuminatum theologum et ornatum rhetorem, videlicet patrem Martinum Roth, Ordinis (136 A) Praedicatorum, quod praefati domini itinerarium ornato et compto stilo composuit, et gentium diversitatem habitantium in Jerusalem cum erroribus et perversitatibus et moribus clare descripsit, reprobans errores et utilissimas doctrinas theologicas tradens cum solutionibus multarum difficultatum. Conduxit etiam pretio eruditum virum, Erhardum Rewich, subtilissimum pictorem, qui portus maris et civitates et terrae loca, et praecipue terram sanctam, et habitum gentium dictarum proprie figuravit, et figuras ad descriptiones aptavit. Ibidem ergo, si cui placet, legat, et multa a me dimissa inveniet. Ego autem pro nunc ulterius procedam ad evagandum.
Visitatio locorum sanctorum per civitatem S. Jerusalem et per circuitum ejus.
Quinta decima die hoc in festo divisionis apostolorum, diem inchoando a praecedenti vespera, denuntiatatum fuit omnibus peregrinis, ut in occubitu solis montem Sion adscenderent, [TR243] quia domini ductores nostri vellent nos eodem sero in Bethlehem ducere. Cumque omnes in plateam Syon venissemus, invenimus ibi asinarios nostros stantes cum asinis; currit autem unusquisque quaerens et clamans pro suo asinario, ut dictum est supra fol. 84. B. Et receptis asinis stetimus et ductores nostros diutius exspectavimus, tandem autem sole in occasum vergente venerunt tristes, dicentes, quod de Sodomis et solitudinibus Jordanis adscendissent in Bethlehem Madianitae, Arabes et Beduini, nosque ibi exspectarent, ut armata manu nobis occurrant ad spoliandum; idcirco hac vice manere in Jerusalem necesse foret, quousque populus ille rapax a Bethlehem discedat. Et ita reductae sunt bestiae in suum locum, nos vero visitavimus et circuivimus loca sancta montis Syon, et juxta locum divisionis apostolorum diutius oravimus, cujus instabat solennitas. De hoc loco vide fol. 104. A.
Cum sol autem occidisset, descenderunt peregrini ad hospitale suum pro quiete, multi tamen manserunt nobiscum in monte Syon celebrantes nobiscum vigilias in locis sanctis. Media enim nocte surreximus cum fratribus ad matutinales laudes, quibus finitis incepimus celebrare Missas privatas, unusquisque in loco sibi placito usque ad crepusculum. Die autem XV. illucescente, antequam oriretur sol, descendimus, nos qui eramus in monte Syon, in hospitale, et dominos peregrinos fratres nostros excitavimus ad peregrinandum, quibus paratis de hospitali exivimus, et aliqui fratres montis Syon nobiscum, et Calinus Elphahallo Sarracenus cum baculo salvum conductum (B) praestans et pueros arcens, ne nos lapidibus impeterent. Venimus autem primo in atrium templi sancti sepulchri, et ibi in loco, ubi Christus sub cruce cecidit, ut superius dictum est, procumbentes, indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
De porta, extra quam fuit Dominus Jesus ductus crucifigendus.
Exeuntes autem consequenter de templi atrio in vicum, qui ducit de monte Syon in montem Calvariae, et de illo ducit per descensum in civitatem per ejus longitudinem, quae est ab austro in aquilonem, et latitudo ab occidente in orientem, cumque per spatium aliquod descendissemus per vicum in via illa, per quam Dominus Jesus crucem bajulans in montem ascendit Calvariae, venimus ad quandam antiquam portam, ruptam in dextra parte, de qua non plus mansit, quam unum latus a terra sursum usque ad curvitatem, quae arcum sustentat, reliquum totum dissipatum est. Sed et illa pars, quae mansit, est iam intra domos constituta, quod non potuimus ad eam venire, e regione autem stetimus et eam intuiti sumus. Fuit autem porta alta, magna et firma, ut optime in ruinis cernere potuimus, de lapidibus sectis et quadris aedificata. Haec porta ante civitatis ampliationem per Aelium Hadrianum factam dicebatur porta vetus, quia fuerat ibi a tempore Jebusaeorum. Et post dicebatur porta judiciaria, quia in ea more antiquorum judicia agitabantur, et quae judicata iam erant et sententiata, extra eam mandabantur executioni. De utroque nomine habetur Nehem. 3. scil. de porta veteri et judiciaria, quae unum sunt. Extra hanc portam ductus est Dominus Jesus, crucem sibi bajulans crucifigendus. Unde de hac porta dicitur Hebr. 13: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ergo humani [TR244] peregrini ad eum extra portam, imperperam ejus portantes. Quis quaeso portam hanc nisi cum compassiva devotione potest intueri? Hic enim educitur Abel in agrum Afrem ut perimatur. Hic transiit Jsaac cum lignis, ut in monte immoletur. Hic videtur botrus in ligno portatus. Circa hanc ergo portam orationes praescriptas in processionali diximus, et genibus flexis indulgentias suscepimus (†).
De tabernis in via ad montem Calvariae, in quibus occidendi refocillabantur.
Progressi inde consequenter venimus ad loca, ubi tempore eductionis Christi erant tabernae, et quando morte plectendi educebantur, fuerunt aliqui pii homines, qui pro plectendis vinum solvebant, et dabatur eis hic bibere vinum forte, ut bibentes jocundi fierent, quia dicitur Esdrae VI., quod vinum omnem mentem convertit in securitatem et jocunditatem, et non meminit omnem tristitiam, [TR245] et debitum, et omnia praecordia facit honesta. Ab hinc etiam tulerunt in scyphis et cantharis vinum usque ad locum torturae, ut et eidem inebriarentur, ut dictum est supra (137 A) fol. 112. Sic etiam tradidit faciendum Talmut, statuens, morituros prius inebriari, ut impleretur Scriptura Prov. 13.: Date syceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo; bibant, et obliviscantur doloris sui. Ad has ergo tabernas, cum venisset Dominus Jesus cum cruce et duobus latronibus cum eo crucifigendis, processerunt festinanter cum Domino Jesu, et cum aliis duobus substiterunt, apportantes eis potum; et pro Domino Jesu tulerunt ex hospitio myrrhatum vinum, quod in loco crucifixionis fuit, et ministrant (ministraverunt), quod tamen non accepit, ut dicitur Matth. 27. Nec legitur, quod alii duo crucifigendi portaverint cruces suas, sed socii eorum portaverunt. Jesus autem Dominus noster suum portavit patibulum, quia omnes amici ejus dereliquerunt eum, et noti ejus recesserunt ab eo. Magis autem festinabant cum Domino Jesu quam cum aliis, quia, ex quo Pilatus invite tulerat sententiam, et coactus eorum importunitatibus paruit voluntati eorum, timebant, ne forte sententiam, quam injuste latam esse sciebat, revocaret. Ideo festinabant. Circa hunc locum stetimus et ex compassionis affectu oravimus.
Domus sanctae foeminae Veronicae.
Deinde progressi in descensu venimus ad locum Veronicae, quae dicitur fuisse mulier illa sanguine fluens XII annis, et ad tactum fimbriae vestimenti occultum fuit curata, quam Dominus filiam vocavit, fidem ejus plurimum commendans, ut habetur Matth. 9. Hanc quidam dicunt fuisse Martham. Sed Eusebius Lib. VII. Eccles. Histor. dicit, eam Veronicam fuisse, quae curata a Domino sequebatur eum, et erat matrona sanctitate et pudicitia insignis. Haec audiens tumultum populi praetereuntis domum ejus cum crucifigendis, exilivit de domo et cum lamento occurrit Domino Jesu cruce gravato, vidensque vultum ejus sputo et sanguine repletum, sudarium extraxit, et faciem salvatoris tersit; mansit autem figura faciei in sudario, ac si fuisset ei impicta, quod mulier illa penes se retinuit, et miram consolationem in eo habuit, et multis signis et virtutibus facies illa claruit, et celebris facta fuit. Haec mulier cum sudario a Tiberio Caesare per Volusianum militem e Hierosolyma Romam accersitur. Detinebatur enim Caesar magno infirmitatis morbo, qui, quamprimum mulierem sanctam suscepisset, et imaginem contigisset, curatus est. Quo curato postea usque ad mortem ibi moribus et sanctitate in pretio habita cum apostolis Petro et Paulo atque Clemente ecclesiam Dei constituens perseveravit. Ipsa autem imago panniculo impressa, Clementi Pontifici et successoribus ab eadem ex testamento derelicta, nunc usque Romae in beati Petri templo a Christi fidelibus maxima cum religione invisitur. Sacrum autem sudarium nomen mulieris retinuit usque in hodiernum diem, et dicitur Veronica (B). Hanc Veronicam vidi Romae in die ascensionis Domini anno 1476.
De hoc multi per tempora exquisitis celebravere laudibus, inter quas illa singularis habetur, et communiter dicitur, quae sic incipit:
Salve sancta facies nostri Redemtoris, In qua nitet species divini splendoris, Impressa panniculo nivei candoris, Dataque Veronicae ob signum amoris.
Igitur domum istam sanctae Veronicae jocunde contemplabamur, cogitantes, quomodo tota romana ecclesia acquisivit per illius domus hospitam decorem et gloriam accipiendo ab ea faciem Salvatoris, et fideles de universo mundo Romam currunt, ut faciem hanc desiderabilem videant, quam dum Christianus cernit, a fletu se cohibere non valet. Stetimus ergo ante domum, et ostium deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Porro post peregrinorum recessum a Jerusalem nos, qui mansimus, in ipsam domum intromissi fuimus per Sarracenum, qui eam inhabitat.
Domus Dodrucis, divitis illius epulonis, qui purpura indutus etc.
Consequenter descendimus per vicum, et ad domum vetustam sed pulchram venimus, quae dicitur fuisse divitis epulonis domus, qui proprio nomine Dodrux dicebatur, quod tamen Dominus in Evangelio exprimere noluit, sicut nomen pauperis expressit, propter causam, quam ponit Gregorius in oratione ejus de parabola. Hic Dodrux, abundans et deliciosus, infirmo ac mendico Lazaro micas mensae suae negavit quae cadebant de mensa. Hanc domum propter merita pauperis illius honoravimus, et indulgentias recepimus (†). Insuper peregrini omnes tam divites quam pauperes exempla emendationis vitae ibi accepimus, divites in divite voluptuoso, et in infirmo sepulto continentiam et misericordiam didicerunt; pauperes vero in Lazaro paupere, ulceribus pleno, et in sinum Abrahae deportato, spem et patientiam. De his duobus, divite et paupere, habetur Lucae XVI.
De bivio, in quo angariaverunt Simonem, ut tolleret crucem post Jesum, quod et fecit.
Processimus et consequenter in locum venimus, ubi duae viae se intersecant, et crucem faciunt, ita, quod stans in medio potest procedere ad quamcumque plagam. Christus autem in hoc bivio existens cum cruce debilitatus fuit, et eam remisit ad paululum respirandum. Pessimi autem Judaei festinabant multum, propter causam praedictam in articulo de tabernis; et dum ibi staret, supervenit Simon Cyrenaeus, qui fuerat gentilis et factus proselytus, Christi occultus discipulus. Hunc angariaverunt, cogentes eum tollere crucem post Christum, ut dicitur Luc. XXIII. Invitissime autem tulit crucem magistri sui, quia mysterium adhuc ignoravit et salutem. Accurrimus ergo ad locum illum, et Christo compassi pariter et congavisi. Compassi quidem, quia non erat ei adjutor aliquis, nisi hic Simon, qui coactus adjuvit eum portare crucem. Congavisi autem, quia jam non unus rusticellus veniens de proxima villa adest portare crucem Jesu, sed multi barones, nobiles et honorati, de castris et civitatibus longinquis nunc hic assunt, (138 A) qui de transmarinis partibus advenerunt voluntarie, portantes crucem Domini sui libentissime. In hoc ergo loco nos prostravimus, et orationibus signatis dictis indulgentias plenarias recepimus (††). In hoc loco quondam stabat ecclesia, quae nunc est tota destructa.
De loco, in quo Christus flentibus mulieribus dixit: filiae Jerusalem etc.
Ulterius cum processissemus per viam Domini durissimam, et iter laboriosissimum, quod cruce passus transivit, venimus ad locum, ubi Dominus crucem bajulans audiens et videns lamentabilem ululatum mulierum sequentium se praetermissa furentis populi turba ad amantes et plangentes se foeminas oculos et ora convertit, dicens: filiae Jerusalem, nolite flere super me etc., ut habetur Luc. 23. In hoc loco sacro in terram prostrati singultibus et fletibus vestigia Salvatoris nostri deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†). Ibi etiam quondam stetit ecclesia, cujus tamen nunc nulla apparent vestigia.
De loco, in quo beata Virgo perterrita paene exanimis effecta.
Transeuntes consequenter per sanctam et flebilem viam, non absque copiosis lacrymis devotorum peregrinorum ad locum venimus, ubi ad dextram viae partem est altitudo quaedam, in qua stetit moestissima virgo Maria toto mane, quo filius suus in praetorio apud judicem fuit, ut videret, quo duceretur, et sequi posset. Cum autem vidisset filium inter duos latrones procedentem cum gravissima cruce, coronam spineam habentem in capite, et vultum livorosum sanguine et sputis dehonestatum, turbis armatorum circumseptum, mox exterrita corruit, et syncopizavit. In hoc loco geminato moerore perturbati stetimus, et post orationes consuetas in terram prostrati locum et humum sanctam deosculati sumus; indulgentias (††) plenas ibi habuimus. Hoc in loco quondam solemnis stetit ecclesia, quae dicebatur ad sanctam Mariam de Spasmo, ex quo ibi spasmatizavit. Hanc ecclesiam Sarraceni destruxerunt, relinquentes muros eos stare, qui erant fortes de quadris magnis, ut Sarrecenus sibi super eos muros habitationem erigeret, quia in delectabili loco est et alto. Nam a loco Calvariae usque ad domum divitis epulonis est descensus, et a loco, ubi Simon angariatus tulit crucem post Jesum, est adscensus usque ad locum hunc, in quo muri ecclesiae sine aedificiis stant. Hoc enim insigne de loco refertur, quod, cum multi Sarraceni super veteres muros illos attentaverint sibi domos construere, numquam aliquis potuit structuram consummare, sed post labores et sumtus subito constructa corruere, et hoc totiens contigit, quod nemo in loco hoc attentat quidquam erigere, sed dimittunt murorum ruinas vacuas stare. Dicunt etiam, quod nec lapides possunt inde auferri, in signum sanctitatis loci et futurae ecclesiae ibi aedificandae.
(B) De loco, ubi Dominus Jesus ad mortem fuit sententionatus, qui dicitur Gabatha vel Lychostratos.
Inde progressi in vicum venimus, ad locum, ubi tempore passionis Christi erat locus judicii, dictus hebraice Gabata, et graece Lychostratos, latine vero collis moeroris, quia erat altitudo multae moestitiae illis, contra quos sententia ferebatur. De hoc loco habetur Joh. 19. Stat autem in loco illo arcus altus, de quadratis lapidibus, flexus de una parte vici in aliam, claudens superius vicum ad modum portae. Supra arcum vero murus est aedificatus, longitudinem viri habens. In hoc muro sunt immurati duo quadrati lapides albi, de polito et candido marmore, a se invicem distincti, contra vicum respicientes, ac si pro decore essent muro inserti. Tempore enim passionis Christi erat locus ille Lychostratos marmoreis tabulis pavimentatus, et in pavimento fuerunt elevati super alios pavimenti lapides duo politi, albi et quadrati unus sub tribunali, ita, quod judex sedens pro tribunali haberet pedes super eum; alter vero erat in medio pavimenti, super quem statuebatur reus judicandus. Et per circuitum erant scamna consulum et judicum. Ad hunc ergo locum Gabatha exivit Pilatus, ad sententiam peremtoriam faciendam contra Jesum, sedens in tribunali, pedes habens super lapidem, et Dominus Jesus summandus stetit super rei lapidem. Hos duos lapides acceperunt fideles, et eos super arcum hunc muro inseruerunt in perpetuam rei memoriam. In hoc ergo loco genua fleximus, et adorato Domino indulgentias accepimus (†). Reduximus ibi ad memoriam impias Judaeorum accusationes Christi, et proclamationem injustam, et judicis injusti metum, et Christi silentium, et multa, quae in hoc loco sacro contigerunt.
De praetorio et domo Pilati, in qua Dominus flagellatus, coronatus et multipliciter vexatus fuit.
Orationibus finitis in loco praefato surreximus, et per arcum jam dictum transivimus, et ad domum Pilati venimus, in qua domo, quanta Dominus Jesus sustinuerit, nullus Christianus ignorat. Erat in ea praetorium, in quod Dominus Jesus duris nexibus vinctus et catena ferrea collo circumdatus judici praesentandus fuit ductus, accusatus, examinatus, ad Herodem missus, et iterum reductus in hanc domum, et interrogatus, flagellatus, spinis coronatus, et multipliciter derisus, et plenus opprobriis populo fuit ostensus. Ante fores igitur illius domus in terram nos prostravimus cum multo fletu, et orationes in processionali praescriptas diximus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus, et surgentes lapides parietum deosculati sumus. Libentissime autem domum illam ingressi fuissemus, sed inhabitatores ejus nolebant eam aperire, stabamus namque ante domum, sicut Judaei stabant, quando Christum (139 A) praesentabant, qui nolentes ingredi hanc domum, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha, nos vero optavimus totis praecordiis ingredi, ut contaminationes nostrae et immunditiae mundarentur, et ut magis sanctificaremur, sed intromissi non fuimus pro hac vice. Post recessum autem militum a Jerusalem in eam venimus per practicam, sicut dicetur infra fol. 231. B. Domus illa, quamvis per Titum fuerit cum aliis eversa, remanserunt tamen muri aliqui, super quos in reaedificatione alia domus fuit constructa, et ita species prioris domus ablata. Remansit autem arcus portae, per quam Dominus inductus et eductus est, et nunc sub arcu illo non est introitus domus, sed alibi, et antiqua porta stat quidem, sed muro obturata. Sunt autem in lapidibus capitalibus et arcualibus antiquae portae rotae sculptae, et quadranguli, et trianguli, sicut si essent astrolabia. Et credo, quod propter aliquam superstitionem antiqui sic habuerint. Domus haec tempore passionis Christi fuit grandis, multorum habitaculorum, sed iam est satis stricta ab intra, locus tamen flagellationis est testudinatus, et fuit. Sed nunc projiciunt inquilini domus omnes immunditias et purgamenta domus in eum sanctum locum. In illa domo fuerunt columnae illae VII sudantes, de quibus dictum est supra fol. 113. A. Et in eam ascendebatur per marmoreos gradus XXVIII. Et cum Dominus sursum duceretur captivus cum furia et violentia, in gradu XI. cecidit supra sanctam suam faciem, ita, quod de naribus et ore sanguinem emisit, qui super gradum fluxit. Hi gradus, ut dicitur, translati sunt a Jerusalem Romam, et positi ad sanctum Johannem Lateranensem pro ascensu ad sancta sanctorum, et quotiescumque quis per eos adscendit, indulgentias plenariae remissionis acquirit. In maxima autem habentur veneratione hi gradus, per quos peregrini non ascendunt nisi super genua denudata, et dum ad XI gradum veniunt, ibi se prosternant, et diutius devotiusque orant, et locum deosculantur, ubi signum effusi sacri cruoris cernitur; qui locus est ferreis cancellis circumdatus. Non solum autem indocti et simplices id agunt, sed domini Cardinales et doctissimi per gradus illos modo praedicto pro indulgentiis ascendunt, et eos in domo Pilati stetisse praedicant.
Domus regis Herodis, in qua Christus fuit spretus et illusus.
A domo praedicta recessimus, et per vicum progressi venimus ad alium vicum, qui de illo sursum ducit per ascensum, et derelicto vico, per quem de monte Calvariae descenderamus, vicum illum ascendimus, et ad unam magnam domum venimus, quae fuit domus Herodis regis, in quam Dominus Jesus ductus fuit a Pilato per illum ascensum, in qua spretus fuit ab exercitu Herodis, et veste alba illusus, et multa perpessus, ut dicunt Evangelistae. Dicitur, quod vestis Christis alba, qua in domo Herodis illusus fuit, erat ad modum scapularis Praedicatorum et Carthusiensium. Ante hanc domum prostrati Dominum precabamur, (B) et indulgentiis acceptis surreximus (†). Ingressum enim in domum hanc in mea prima peregrinatione habere non potui, quia tunc erant in ea scholae puerorum Sarracenorum, in quibus pueri instruebantur. In mea vero secunda peregrinatione repente repulsi fuimus a domo, quia praefectus civitatis suas concubinas in ea locatas habuit, propter quas etiam post abscessum peregrinorum ingressum habere non potuimus.
De domo Simonis Pharisaei, in qua mulier peccatrix poenituit.
Festine domum Herodis dereliquimus, ne praefectum offenderemus, et in vicum pristinum descendimus, et ante fores cujusdam domus substitimus. In illa enim domo dicitur habitasse Pharisaeus ille, qui rogabat Jesum, ut manducaret cum illo, et cum ibi esset, venit mulier, quae erat in civitate peccatrix, et mirae poenitentiae et devotionis obsequia praestitit, ut habetur Luc. VII., adeo, ut etiam secundum Gregorium saxeum pectus lacrymae [TR246] illius [TR247] peccatricis ad exemplum poenitendi emolliat. Quot enim habuit in se delectamenta, tot de se praebuit holocausta; et convertit ad numerum virtutum numerum criminum, ut totum serviret Domino in poenitentia, quidquid ex se Deum contemserat in culpa. Ante hujus domus fores procubuimus, et indulgentias accepimus (†).
Porro videtur esse diversitas Evangelistarum de domo praedicta. Lucas ubi scripsit, videtur dicere velle, quod in Jerusalem hoc sit factum. Sed Marci 14. et Joh. 12. et Matth. 26. dicitur factum Bethaniae in domo Simonis leprosi. Ideo dicunt quidam magistri et sancti doctores, ut Hieronymus contra Iovinianum cap. 46. Et quod Evangelista Lucas loquitur de alia muliere, quam alii tres, qui de Maria Magdalena loquuntur, et suum officium exhibuit in Bethania, alia autem in Hierosolyma in domo hac. Et huic dicto demonstratio sanctorum locorum concordat, quia hic ostenditur domus Simonis Pharisaei, et in Bethania domus Simonis leprosi. Nisi quis velit dicere, quod Maria Magdalena in principio conversionis suae in hanc domum venit, et lacrymis pedes Domini rigavit, et postea circa tempus passionis in Bethania, effudit unguentum super caput discumbentis, et quod fuerit una eademque mulier. Quod ego magis credo esse.
De schola beatae Mariae Virginis, in qua literas didicit; ea an literas didicerit, resolvitur.
Surreximus ab oratione de praedicta domo, et consequenter properantes ad aliam [TR248] quandam magnam domum venimus, de lapidibus quadris, sectis, et sculptis, quae annexa erat atrio templi dominici. Dicunt autem quod eadem domus fuerit schola beatae Virginis, in qua literas didicit, quando per parentes templi servitoribus praesentata fuit, divino mancipanda obsequio. Hanc domum cum admiratione contemplabamur, et dubium in nobis ortum est, utrum beata Virgo Maria literas ab aliquo homine didicerit, et quis Judaeus ejus magister fuerit. Cum dicat Sap. 7.: Omnium artifex docuit me (140 A) sapientiam. Dominus enim omnium dilexit eam, ideo est ipsa doctrix disciplinae ejus, et electrix operum illius Sap. 8. Ideo videtur, quod non fuerit ab homine instructa. Insuper Damm. dicit, quod beata Virgo a nullo illustrium vincitur. Sunt autem aliqui sancti, qui non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi didicerunt, sicut St. Paulus ad Galat. 1 de se testatur. Sed et Salomon non ab homine, sed divinitus didicit sapientiam. Et caeteri apostoli omnes doctores orbis facti per inspiratam scientiam. Sanctus etiam Thomas de Aquino magis dicit se orando studuisse, quam legendo. Sic et S. Catharina de Senis instructa per Dominum Jesum libros scivit legere, et scripturas, et tamen nullius apicis nomen aut conditionem novit, nesciens distinguere ab a. b., vel b. a. c., ut videretur ejus instructio miraculosa. Sancta etiam Maria aegyptiaca in deserto novit scripturas per Domini revelationem. Ut quid ergo dilecte frater Evagator, ostende mihi scholam, in qua litteras beatissimam Virginem Mariam didicisse dicis, si a nullo illustrium vincitur quomodo ab homine instructa est? Cum alii per inspirationem notitiam Scripturarum habuerint, quis Judaeus fuit magister ejus, quae ab initio viarum suarum possedit aeternam sapientiam? Attende frater dilecte, et domum hanc nequaquam spreveris, sed eam scholam beatae Virginis fuisse crede. Quamvis enim doctore homine indigna [TR249] non fuerit, discipula tamen fieri propter meritum humilitatis non recusavit, sicut etiam legalem purgationem accepit, non ex necessitate, sed ex humilitate. Sic etiam Dominus Jesus, aeterna sapientia, inter doctores sedit, eos audiens et interrogans et nec auditu nec interrogatione proficere in scientia potuit. Recessimus ergo ad murum domus illius, et eum deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†) et consuetas orationes diximus.
De templo Domini, quod dicitur templum Salomonis.
Paululum inde progressi ad locum venimus, ubi ad dextram transitus erat testudinatus, qui transitus erat dealbatus, et lampades ardentes pendebant in eo; ante illum transitum stetimus, et per eum in templi atrium prospeximus, ipsum etiam templum, quod nominant Salomonis, vidimus. Fleximus ergo genua, et verum illius templi Dominum adoravimus, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus ibi.
Quamvis enim templum hoc pro nunc sit muschea et maledictus Machometus in ea colatur, olim tamen erat ecclesia sanctissima, et futura est, et multiplici miraculo Salvatoris nostri sanctificata. Ideo indulgentiae non obstante Machometo durant, cum ipsa ecclesia stet in sanctissimo loco, et olim fuerit Christo aedificata et dedicata. De hoc templo et ejus descriptione, et quis eam aedificaverit, et quale moda [sic] sit, dicam fol. 257 A et in sequentibus. De Sarracenorum muscheis, quas Canones nominant mesquitas, vide in spec. histor. Libr. [TR250] 24. C. 82, et infra P. II. fol. 104.
De loco nativitatis beatae Mariae Virginis super piscinam probaticam.
(B) Repulsi autem citius fuimus a templi inspectione. Non enim aequanimiter ferunt Sarraceni, ut hoc templum inspiciamus, vel quod ei quovis modo appropinquemus. Secessimus ergo ab eo, et progressi de vico, quum ad sinistram alium vicum intravimus, ad quandam ecclesiam magnam venimus, cui adjacet solemne monasterium cum omnibus officinis claustri, in qua olim deguerant [sic] moniales sub abbatissa Ordinis S. Benedicti, et erant divites et sanctae. Sub illa ecclesia est locus nativitatis Mariae beatae Virginis, quia ibi erat domus Joachim et Annae. Sarraceni ex illa ecclesia fecerunt muscheam, quapropter nobis ingressum nobis non indulgent. Stetimus ergo et orationes consuetas ante fores ecclesiae perfecimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Verum post peregrinorum recessum intromissi fuimus nos, qui in Jerusalem remansimus, cum magna tamen difficultate et occulte, ut fol. 230, in latere B, et ibidem etiam describitur locus et monasterium.
Et notandum, quod Sarraceni singulariter conantur illam ecclesiam etiam a memoriis Christanorum delere, quia in argumentum mendacissimi Alcorani est ibi. Habet enim Alcoranus, quod beata Maria Virgo fuerit filia Miriam, soror Aaron et Moysis, quod deliramentum falsissimum est, ut patet de cribra Alcor. l. 1. c. 1. et lib. 3. c. 17.
De probatica piscina Bethsaida, ubi paralyticus sanatus est.
Prope ecclesiam illam ducti fuimus per arctum vicum, et domum quandam pulsavimus, in qua residebant pauperes Sarraceni, qui ostium reserantes nolebant nos intromittere nisi prius daremus eis aliquot denarios. Quod cum factum fuisset, ingressi sumus, et per gradus lapideos in unam curiam vel planitiem non multum magnam descendimus, quae vallata muris quondam fuit, et adhuc pro parte est. Et sunt per gyrum portae arcuatae. In illo loco erat tempore Christi piscina probatica, quae cognominabatur hebraice Bethsaida, ubi Dominus Jesus paralyticum sanavit, ut dicitur Joh. V. Habebat autem piscina haec aquas,[TR251] quae confluebant tempore pluviarum ex stillicidiis templi, et in ea oves et alia pecora in templo immolanda lavabantur. Salomon etiam jussit lignum, quod ei Sibylla monstraverat, et in quo Christum pati praenuntiaverat, visceribus hujus piscinae immergi. Quod ibi latuit usque ad tempus passionis Christi, et tunc supernatavit, et acceptum crux Christo factum est. Propter dignitatem hujus ligni creditur angelus de coelo descendisse et aquam movisse, post ejus motum unus sanabatur, qui primus in ea cecidit. Ibi Dominus quendam sanavit, qui XXXVIII. annis motum aquae exspectavit, ut patet Joh. V.
Haec piscina nunc nullas habet aquas, sed in ejus medio est quaedam facta cisterna, quae pluviales aquas suscipit. In hoc ergo loco dictis orationibus, ut in processionali signatum est, indulgentias recepimus, (†) et terra deosculata de loco ascendimus, et iterum in vicum priorem transivimus (141 A) et ex opposito alium vicum ingressi ad quandam magnam piscinam venimus cum abundanti aqua, quae ab antiquo fuit ibi, et in Scriptura nominatur piscina interior, quam Ezechias rex Juda fecit, et in eam praeter aquas pluviales induxit aquas superioris fontis Gihon incidens ferro petram, ut dicitur Eccl. 48. et 4. Reg. 20. Nam multo studio ab antiquo usque nunc fuerunt in Jerusalem facta aquarum retinacula, ad quae tempore hiemali, et pluviali aquae de tectis concurrerent, ut per aestatem civitas aquas haberet. Caret enim sancta civitas aquis propriis et nutritur aquis de coelo vel a longinquo inductis. Credo quod hodie major cura sit, quomodo civitas sancta provideatur de aquis, quam prius umquam fuerit, quia Sarraceni continuis et cottidianis baptismatibus utuntur, magis quam Judaei; igitur lavatoria multa habent, et mirabili industria inducunt aquas in Jerusalem. Ut patet fol. 249 A. B.
Peregrinatio vallis Josaphat sequitur.
Visa piscina illa consequenter processimus, et ad finem civitatis venimus in parte aquilonari ad portam, quae olim dicebatur porta Ephraim, quia per eam via est ad montem Ephraim, nunc vero dicitur porta S. Stephani, quia per eam fuit eductus, et extra in valle lapidatus. Per hanc portam est via in Sichem, Samariam et Galilaeam provinciam. Exivimus ergo per portam illam, et quam statim extra venimus, dereliquimus vias aquilonis, quas e regione respicit, et convertimus nos ad orientalem plagam contra montem Oliveti, et procedentes civitatem sanctam in dextro latere habuimus. Cum autem venissemus ad angulum muri, in quo murus orientalis jungitur aquilonari, convertimus nos ab oriente contra austrum et per longitudinem muri prospeximus usque ad aliam civitatis portam magnam orientalem, cujus turris altitudo dejecta est, et rupta; haec autem porta dicitur porta aurea, per quam Dominus Jesus in die palmarum intravit, sedens in asino, sub qua Joachim et Anna convenerunt ad ante jussum, quoniam divino oraculo acceperant, nasci de se Mariam Virginem. Hoc etiam spectabile miraculum ibi contigit, quando Heraclius imperator, hostibus devictis, et cruce, quae capta fuerat a Persis, redemta, hic per eam portam equo residens cum imperiali pompa intrare voluit, mox ut ad portam hanc venit, submiserunt se lapides, et integer clausus murus factus est. Nec ingredi valuit, quousque omnem saeculi pompam deposuit, et cum omni suo exercitu discalceatus humiliatusque intrare meruit cum cruce Domini.
Ad hanc portam fuit Dominus deductus honorifice a monte in templum cum palmis et ramis virentibus, et intravit cum laude et gloria tali, sicut legitur 1 Maccab. 13. Simonem ingressum fuisse, et sicut habetur 2 Maccab. 10. de thyrsis et ramis viridis et palmis. Sarraceni non sinunt nos ad hanc (B) portam accedere, et nequaquam permissi fuimus ibi ire, quia ante eam sunt Sarracenorum sepulturae, super quas Christianos non sinunt ambulare. Genua tamen contra eam fleximus, et adorato Domino indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Data est enim hujusmodi indulgentia omnibus contra hanc portam e regione respicientibus et adorantibus, totiens quotiens id fecerint. Creditur enim, quod reliquiae illorum murorum, qui hodie ibi stant, sint adhuc de vera porta aurea, per quam Dominus intravit asino sedens, quia Titus, dissipans Jerusalem, reliquit quasdam turres pro fortalitiis et custodiis, de quibus turris portae aureae una fuit, cum vectibus relicta. Unde vectes ejus hodie sunt cupreis laminis deauratis tectae. De quibus laminis et clavis occulte accipiunt Sarraceni petias et particulas et Christianis vendunt, quia multi Christiani valde laborant ad habendum aliquid de illa porta, et saepe mortis periculis se exponunt noctibus accedentes et de ea vellentes particulas. Quidam pecuniis non parcunt, sed Sarrecenum aliquem disponunt pro pretio, qui de ea discerpat, et eis tribuat cuprum vel lignum pro auro et argento. Causa autem, quare reliquiae illius portae ita carae sunt, est, quia dicitur (an superstitiosum sit, ignoro), quicumque aliquid de illa porta secum portat, quod apoplexia et morbus caducus et pestilentia eum non potest invadere. Iuxta hanc portam quondam, dum Christiani Jersualem habebant, fiebat magnum [TR252] festum in die palmarum. Nam in vigilia vel sabbatho palmarum clerus omnis in Bethaniam exibat, et vigilias per noctem celebrabant in ecclesia sancti Lazari, et crepusculo cum processione ascenderunt de Bethania in Bethphage, et ibi aliquem de magnis episcopis posuerunt super asinum, inductum sacerdotalibus vestibus, et contra civitatem sanctam processerunt. Eis autem descendentibus de monte Oliveti reliqui clerici et religiosi cum universa plebe de civitate eis obviam cum ramis palmarum processerunt, et modo evangelico de olivis ramos caedebant et projiciebant in viam, et vestimenta sua in via prosternebant clamantes: Osanna, etc. Et cum de valle sursum contra portam ascenderunt, portas ipsas claudebant, et juvenes supra turrim stabant, cantantes: Gloria, Laus et caetera.[TR253] Et finito hymno deducebant episcopum cum magno jubilo in templum. Post perditionem vero civitatis sanctae et Latinorum expulsionem continuaverunt Armenii cum eorum episcopo hanc festivitatem multis annis, quousque diabolo instigante ibi suos damnatos mortuos sepelire coeperunt, et ex tunc portam obturaverunt. Nunc vero ita diem palmarum festinant: ipso die post Officium divinum et cibi sumtionem exeunt fratres montis Syon in Bethaniam, et cum processione et cantu ascendunt in Bethpage, (142 A) ibique aliquem fratrem sacris indutum ponunt super asinum, et cum laudibus ipsum comitantur contra civitatem. In [TR254] descensu autem montis Oliveti accurrunt eis caeteri Christiani orientales cum ramis palmarum et olivarum et cum prosternatione vestimentorum, et deducunt eum usque in torrentem Cedron, et ibi finitur processio, non enim audent sic cum laudibus contra civitatem ascendere, ne Sarraceni cum lapidibus processionem confundant. Et satis mirum est, quod tantum committunt; nam ante centum vel quinquaginta annos non permisissent, nec ante XX annos in tanta libertate erant Christiani, sicut nunc sunt. Deus pro sua laude adaugeat, ne in finem claudantur ora canentium se in tam sanctissimis locis.
De loco, ubi Saulus servavit vestimenta lapidantium sanctum Stephanum.
Expediti circa portam auream venimus descendendo per praeceps via aspera et lapidosa ad locum quendam, ubi stat petra, quae est in summitate plana. Super hanc petram posuerunt vestimenta sua carnifices illi, qui sanctum protomartyrem Stephanum lapidare volebant, ut expeditius jactare possent, et fortius ictibus Sanctum perimere. Et Saulus adolescens huic aderat spectaculo, et zelo pro Judaismo accensus omnium vestimenta custodiebat, ut sine sollicitudine lapidarent, quatenus sic omnium magis juvaret. Sedebat autem Saulus supra vestimenta et petram fremens in Stephanum et blasphemans Christum. Hunc ergo locum deosculati sumus, et indulgentias recepimus (†).
De loco, ubi S. Stephanus fuit lapidatus.
Paululum ab illa petra descendimus contra torrentem Cedron, et ad locum venimus, in quo Stephanus fuit lapidatus, ubi prositis genubus pro lapidantibus orabat, et cum gaudio suscepit lapides. Igitur canitur de eo: Lapides torrentis illi dulces fuerunt. Quantum autem oratio Stephani [TR255] valuerit, dicit Augustinus: si Stephanus non orasset, ecclesia Paulum non haberet. In hoc ergo loco ipsos lapides deosculati sumus, et indulgentias suscepimus (†). Siquidem locus ille repletus est lapidibus limpidissimis torrentis. In illoc loco quondam stetit ecclesia venerabilis, cujus tamen vix comprehendi possunt vestigia. [TR256] Ad sinistram enim adhuc remanserunt aliqui muri. Locus ille valde sanctus est, quia ibi mortem, quam Salvator pro omnibus pati dignatus est, ipse Stephanus primus in hoc loco reddidit Salvatori.
De valle Josaphat, et de torrente Cedron.
Ab hoc loco consequenter descendimus in vallem Josaphat, usque in torrentem Cedron. Haec vallis alio nomine dicitur Cela, secundum Hieronymum, et torrens Cedron dicitur Chrinarus. Dicitur autem vallis Josaphat eo, quod rex Josaphat solemne sepulchrum (B) in ea sibi excidi fecerat, de quo dicetur fol. 176 A. Infimum illius vallis dicitur torrens Cedron, qui quidem torrens aestivo tempore siccus et torridus est, sed hiemali tempore ex revolutione nivium fluit aquis. Dicitur etiam, quod aliquando super torrentem illum fuerint cedri plantati, a quibus dictus sit torrens Cedron et cedrorum. Haec vallis et torrens venit a parte aquilonari et contra austrum descendit, dividens montem civitatis et templi et montem Syon et Gion, a monte Oliveti et a monte offensionis, et continuatur cum valle Siloe et cum valle Hermon, quae contra orientem flectitur, et usque ad Sodomam extenditur. Unde torrens Cedron, quando aquas habet, decurrunt aquae ejus usque in mare mortuum per longum spatium gyrans in curvitate vallis. Nonnulli [TR257] tamen volunt dicere, quod torrens Cedron habuerit olim continuas aquas fluentes, et adhuc habeat sub terra meatum suum, quia vallis illa per consequentes devastationes civitatis sanctae fuit ruinis injectis repleta in imo, et sub illis ruinis dicunt decursum torrentis sempiternum esse. Quod ego non credo esse verum, quia per vallem illam descendi usque in Sodomam, longe a Jerusalem per profundissimos torrentes, ubi nullae ruinae sunt injectae, et tamen non guttam aquae semper fluentis potui considerare, sed solum siccum torrentem, per quem suo tempore est aquarum decursus ad horam, nec sit dubium alicui, si torrens ille habuisset antiquitus aquas semper ex fonte manantes, hoc sacra Scriptura nequaquam tacuisset. Et si adhuc sub terra esset sempiternus ejus fluxus, Jerosolymitae adjutorio omnium orientalium foderent usque ad ripam, quia aquae vivae pretiosae sunt in Jerusalem, et indigent eis, et dudum ars inventa fuisset, quod aquae sursum in civitatem directae fuissent, sicut aquae fontis Siloe, quas dicit Nicol. de Lyra in civitatem sursum quondam cursum habuisse; de quo tamen multum miror, cum fons ille sit profundus sub monte Syon.
De illis iam dictis vallibus, et de torrente et fonte Siloe, et de montibus paullo ante nominatis in sequentibus saepe mentio fit. Ideo volui modicum praemittere pro faciliori intellectu sequentium. Igitur cum ad ima vallis venissemus, transivimus torrentem per ipsum lapideum pontem, qui arcuoso opere est factus, et ad radices montis Oliveti venimus, et paululum ascendentes de torrente ad fontem draconis venimus, de quo habetur Nehemiae 2. Ibi contuli cum dominis militibus de diligentia Nehemiae, quomodo de captivitate de terra longinqua in Jerusalem venit, et gyrans nocte civitatem vidit ruinas ejus, stetitque juxta puteum illum, et deliberavit, quomodo muros Jerusalem dejectos et turres collisos et portas dissipatas et domos desolatas et templum combustum reaedificare posset cum licentia Artaxerxis regis. In quo facto segnities principum nostrorum reprehenditur, qui nullam curam habent pro recuperatione (143 A) civitatis sanctae, ac si non esset necessaria. Quare autem cisterna illa dicatur fons draconis, non memini me legisse; puto tamen, quod aquas olim habuerit ex aliqua origine fluente, a qua per dracones vel gurgites sint aquae in cisternam hanc inductae. Sic enim regio Draconitidis dicta est ab eo, quia nullas aquas habet nisi per dracones et per subterraneos meatus inductas.
De ecclesia sepulchri beatissimae Mariae Virginis in valle Josaphat.
Adscendimus consequenter et ad latus sinistrum declinavimus ad ecclesiam sepulchri beatissimae Mariae Virginis, quae profunde in terrae visceribus petris et rupibus est incisa. Dicunt tamen aliqui, quod in exordio suae aedificationis non fuerit sub terra, sed supra; et quod per inundationes aquarum de monte Oliveti secum ducentium sit cooperta et propter vallis repletionem. Porro, supra ingressum est quoddam aedificium in modum capellae factum, et ante ostium est atrium quadris marmoreis aedificatum. In hoc antrum descendimus et contra introitum ecclesiae properavimus, cumque ad ostium ecclesiae venissemus clausum invenimus, nec custodem ecclesiae praesentem. Dicebant tamen nobis Sarraceni prae foribus sedentes, quod in continenti esset adfuturus. Est enim sacrae illius ecclesiae aedituus homo sarracenus, qui a suo patre custodiam illius ecclesiae haereditavit, cui hoc, quod subjectum est, accidit: Sarracenus ille, scilicet pater illius, qui hodie est aedituus, nescio quo servitio promeruit, quod Soldanus hanc ecclesiam sibi pro munere donavit, ut sibi inde quaestum a peregrinis conquireret. Accepta ergo ecclesia videns, quod Christiani eam cum magno furore visitarent, adgravavit pretium, quod intrantes sibi solvere solebant, in tantum, quod de persona non minus quam II ducatos pro ingressu habere volebat. Propter quod gravamen peregrini resignaverunt visitationem ejus, et nemo amplius intravit, et locus quasi in oblivionem venit. Quadam autem nocte apparuit in somnis beata Maria Virgo illi Sarraceno avaro, durissimeque eum arguit, dicens: mente et sensu perdite inimice Dei, et legis praevaricator, impedimentum honoris mei, qua temeritate praesumsisti claudere fores meas servitoribus meis peregrinis? Surge igitur velox, et omnibus peregrinis gratis et sine gravamine patefacito ostium sepulchri mei. Sin autem, corpus tuum vermibus scaturiet, et domus tua citius destruetur. Et his dictis disparuit. Sarracenus autem plenus timore evigilavit, et tremebundus surrexit, et omnia, quae sibi dicta fuerant, familiae suae revelavit, prohibens, ne de caetero aliquem Christianum repellerent ab ecclesia ingressu, sed omnibus gratis aperirent et hoc posteris suis post eum fieri mandarent (B). Et ita factum est usque in hunc diem. Stantibus ergo nobis ante fores ecclesiae venit Sarracenus, vir grandaevus, filius supradicti, cui beata Virgo apparuerat, et ostium reseravit, intrareque permisit, et ad quemlibet in suo idiomate dixit: vade, et Deum adora, et virginem Mariam lauda. Ingressi autem ostium descendimus per gradus marmoreos quinquaginta duos in profundum, et cantor in descensu inchoavit alta voce hymnum: O gloriosa domina etc.
Quem nos prosecuti cum magno gaudio cantavimus, et in ecclesiae medio ad sepulchrum beatissimae Virginis venimus, quod ingressi unus post alium tumbam sacram devotissime deosculati sumus, et cum gratiarum actione indulgentiam (††) plenariae remissionis accepimus, et post hymnum: O gloriosa etc.: Salve regina cantavimus cum aliis etc. Valde jocundi in hoc sacro loco fuimus, et cum jubilo cantavimus. Numquam audivi tam suavem et bonam resonantiam in aliqua ecclesia, sicut in illa et in specu inventionis crucis sanctae, ut dixi supra fol. 117. A. Aliquando solus in hac [TR258] ecclesia fui per horam, vel duas, et ut mihi placuit oravi et cantavi, nec potest vox cantantis superius audiri. Notavi hoc aliquoties, quia aliquoties in illa ecclesia fui, quod semper peregrini laetiores et jocundiores sunt in hac ecclesia, quam in aliis locis. Et merito. Ex hoc enim loco gloriosa Virgo coelos ascendit, et ineffabiliter sublimata cum Christo regnat in aeternum. Regina mundi, inquit Jeronymus, in hoc loco de praesenti saeculo nequam eripitur, ideo gaudete, quia secura de sua immarcessibili gloria hinc ad coeli venit palatium, quam idcirco de praesenti saeculo transtulit, ut pro peccatis nostris fiducialiter intercedat. Nulli etiam dubium, quin in hora assumptionis beatissimae Virginis omnem coelestem Jerusalem exultasse ineffabili laetitia, et cum omni gratulatione jubilasse. Creditur enim, quod Salvator per se totus festinans huc cum universa coelestis regni militia venit, et anima corpori reunita eam resuscitavit, et cum gaudio secum in throno collocavit. Nec credendum est, quod casu beatissima Virgo Maria elegerit suam sepulturam in valle Josaphat, sed hac ratione, ut peccator metuens astare in hac valle futuro tremendo judicio, nunc ipsam vallem praeocupet, et matrem nunc imploret, in obsequium ejus se exhibeat, et revocari in hanc vallem non timeat, si favorem matris judicis obtinebit. Dereliquit autem beata Virgo pro nostra consolatione in sepulchro sudarium et vestes, quae per Juvenalem, patriarcham Jerosolymitanum ad instantiam imperatricis Constantinopolim translatae sunt.
Descriptio ecclesiae et sepulchri beatae Virginis in valle Josaphat.
Ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat dicitur ecclesia assumtionis, et juxta eam erat quondam monasterium monachorum, Ordinis sancti Benedicti, et Abbas infulatus, cujus tamen monasterii nec vestigia cernuntur jam, sed horti olivarum et ficorum sunt per gyrum. Ipsa vero ecclesia, ut dixi, est subterranea nunc, quamvis olim non fuerit, ut patet intuenti parietes, (144 A) in quibus adhuc fenestrae sunt, sed sine lumine, quia pluviarum inundatio secum terram de monte trahens eam operuit, nec habet lumen, nisi in ejus orientali parte est apertura facta versus coelum, et per hoc foramen parum de lumine intrat, et solum unum ecclesiae [TR259] angulum illustrat. Hoc foramen est superius muro et margine circumdatum, ad si esset cisterna. Haec ecclesia, secundum Hieronymum in sermone de assumtione, est fabricata miro lapide tabulata, sed a parte aquilonari sepulchri non est marmore vestita, sed nuda ibi patet petra, de qua fuit monumentum excisum, et est alta testudinata, plura habens altaria. Sepulchrum vero Virginis stat in medio, et est domuncula, sicut monumentum Domini, et est magnifice decoratum, et lampadibus illustratum, plus quam dominicum sepulchrum. Habet autem duo ostiola: unum venit ab occidente e regione tumbae sacrae, quae in orientali parte stat, caput habens ad meridiem, et pedes ad aquilonem. Aliud ostiolum est ab aquilone, et per unum est ingressus, per aliud egressus, quod non est in sepulchro Domini. In ipso sepulchro leguntur etiam Missae, sicut in Domini monumento, et ego ipse plures in eo celebravi, et est locus celebrandi omnium Christianorum, cujuscumque ritus sint, nec est alicui appropriatus locus ille. Caetera vero altaria illius ecclesiae sunt ritibus aptata. Nam altare sepulchro proximum est Armenorum. Secundum sub umbrosa testudine est Georgicorum. Tertium sub fenestra in choro contra orientem est Graecorum. Quartum ad aquilonem in angulo est Latinorum. Quintum juxta primum gradum ascensionis est Indianorum. Et ibi est pretiosum sepulchrum de candido et polito marmore, in quo est sepulta venerabilis Begina Milecendis, quae hanc ecclesiam aedificavit. Ab utroque autem latere graduum sunt sepulchra ornata, et nonnulli dicunt, quod in uno sancta Anna, mater beatae Virginis, sit sepulta; in altero vero Joachim, pater ejus. In ipsa ecclesia est una profunda cisterna, habens frigidas et claras aquas, et illi, qui dicunt, quod torrens Cedron sub terra decursum suum habeat, dicunt, aquas illas esse de torrente de subtus fluente; et in hujus signum, quando quis solus est in ecclesia illa, et aurem super os cisternae tenet, audit, ut sibi videtur, sonitum decurrentium aquarum sub terra. Alii dicunt, quod fons ille aquas habeat de Paradiso fluentes in honorem beatae Virginis et nostram consolationem. Non possunt utique esse aquae pluviales, cum nimis profunda in terrae visceribus sit cisterna illa. Et tantum de illo. Vide, si placet, plura de hoc sub die assumtionis.
Sanctus Thomas apostolus ibi recepit cingulum a beata Virgine.
Laudibus finitis in illa sancta ecclesia reascendimus, et sponte Sarraceno, aedituo ecclesiae, aliquos denarios dedimus, ut eo libentius (B) Christianos catholicos peregrinos intromitteret, et egressi coemeterium convertimus nos ad montem Oliveti, clivum ejus ascendentes. Et cum parum ascendissemus, ad locum venimus, ubi dicitur stetisse sanctus Thomas apostolus, in hora assumtionis beatae Virginis, et audiens concentum coelestium turmarum suspexit, et vidit matrem Domini cum corpore et anima coelestia regna petere, quae eidem projecit cingulum suum, in fidei suae soliditatem, quod cum ineffabili gaudio recepit, idque coapostolis demonstravit, certificans eos de assumtione in corpore et anima. Sicut enim hic apostolus meruit Christi vulnera tangere, ut cognosceret, Christum vere resurrexisse, sic meruit cingulum Virginis gloriosae accipere, ut eam cognosceret corpore et anima assumtam fuisse. Et sicut tactu vulnerum gloriosi Christi solidavit in nobis resurrectionis fidem, sic in hoc facto solidavit in nobis devotionem assumtionis Mariae. In hoc ergo loco orationes signatas legimus, et terram deosculantes indulgentias recepimus. (†).
De loco orationis Christi in monte Oliveti et agoniae, et peregrinorum devotio in illo loco.
Consequenter progressi paululum in clivo montis sancti inter macerias hortorum venimus ad os cujusdam speluncae et cavernae petrarum patens, et ingressi spatiosum et pulchrum specum invenimus, non quidem arte et manu factum per rupis incisionem, sed a creatione ab initio formatum et dispositum, ut esset locus orationi, meditationi et contemplationi, aptissimus, et solitudinem desideranti congruus. Hunc specum Dominus Jesus frequenter noctibus intrabat, exiens de civitate, et ibi in oratione vigilias sanctissimas continuabat. Ad hunc specum venit Nicodemus nocte ad Dominum Jesum, et dialogum altissimae theologiae ibi conficiebat, quem S. Johannes Evangelista conscripsit Joh. III. Hic est locus, quem sciebat Iudas, quia frequenter cum discipulis in eum exivit Dominus, ut dicitur Joh. XVIII. In nocte ergo post ultimam coenam egressus Jesus de civitate trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, et in horto specus, in quem introgressus positis in terram genibus oravit procumbens, seque prosternens lacrimabili voce dicens: Abba, pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu. Et trina vice hac oratione dicta factus in agonia prolixius orabat, et prae moerore, tristitia et timore sanguinem sudavit, cui angelus apparens animabat et confortabat. O Domini et fratres mei peregrini, quid faciemus hic? Quomodo exhibebimus nos in hoc sancto et terribili loco Redemtori nostro? Quibus quaeso gestibus, quibus motibus aut moribus orabimus? Certe, non aliis, nisi quibus ipse loci hujus sanctificator patri se coelesti in eo exhibuit. Studiose enim Evangelia legenti patet, quod in hac trina oratione Christus tribus differentiis gestuum usus est. Primo enim procidit in faciem toto (145 A) corpore se prosternens, secundum Matthaeum. 2) Procidit super terram procumbens super cubitos, secundum Marcum 3): Positis genubus prolixius orabat, secundum Lucam, et 4) stabat, reiterans illam dulcissimam orationem, quando elevatis in coelum oculis dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, Joh. 17., quam quidam dicunt esse factam in horto [TR260] coram omnibus discipulis in fine. Istis ergo modis peregrini usi in hoc sanctissimo loco diutius orabant, et abundantius flebant; miro enim modo locus ille concitativus est ad devotionis lacrymas, videtur enim de facto ex eo respirare quaedam inusitata dulcedo, quae percepta mox omnia quodammodo liquescit et cor emollescit. Nec mirum. Constat enim ibi esse effusum odoriferum balsamum suavissimi sanguinei sudoris, quo reviviscent mortui. Dicit enim Albertus fr. n., quod sanguis ille per vestes erumpens in terram cucurrit, ut etiam cineribus mortuorum infundatur ad potentiam resurrectionis. Dictis ergo orationibus praescriptis locum, in quo Dominus Jesus genua flexerat, deosculati sumus, et prominentem rupem de pariete cavernae, in quo angelus consolans Dominum creditur stetisse, etiam osculis venerati sumus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
Spelunca illa est circularis ab intra, et satis magna, in qua sunt aliae cavernae a parte sinistra, satis profundae, in quibus aliquando discipuli, Christo orante, quiescebant, non tantum in nocte ultima cum eo intus erant, sed quantus est jactus lapidis, ab eo semoti erant. In capite speluncae exit de pariete petrae rupes durissima, in qua angelus stans Christo apparuit. Sub rupe altare est, in quo interdum Missae celebrantur. Olim erant parietes cavernae depicti, sicut hodie diligenter inspicienti apparet. Pavimentum quondam continebat vestigia genuum Domini Jesu durissimae petrae impressa miraculose, quae tamen amplius non videntur propter peregrinorum abrasionem, qui de locis sanctis abscindunt particulas. A pavimento usque ad superpendentem petram est altitudo cubitus cum dimidio. Lumen habet sufficiens specus ille, quod imittitur per os ejus, per quod est introitus, et per quandam petrae scissuram magnam in parte sinistra per superpendentem petram.
De loco, in quo Dominus incepit tristis et moestis esse, dicens: tristis est anima mea, et in quo discipuli tres dormierunt.
Ordine illo ducuntur peregrini per loca passionis Christi, ut Domino obviam veniant, et e regione contra obviantem procedant. Si enim ductores ducerent nos per vias Christi eo ordine, quo ipse Dominus ductus fuit, facile esset describere, et ad intellectum dare dispositionem sanctorum. Sed quia modo contrario processio fit, difficilis est traditu. Procedamus ergo obviam Salvatori nostro. Igitur de praefata spelunca ascendimus, et ad latus clivi montis Oliveti ab ea discessimus in spatio, quantus est jactus lapidis; (B) ad tantum videlicet spatium Christus Jesus avulsus fuit a discipulis, dum ad praefatum locum processit, ut habetur Luc. XXII. In hoc loco stetit Dominus Jesus cum tribus discipulis, et coepit tristari, pavere, moestus esse et taedere, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem. Vigilate mecum, donec vadam ad orationem. Et progressus pusillum venit in specum. Discipuli autem tres dormire coeperunt. In hoc loco in terram procidimus, et vestigia sanctissima deosculati sumus Domini Jesu. Sedimus etiam ad locum dormitionis discipulorum pro devotione. Est enim in loco rupium elevatio a terra paululum, quibus homo sedens in terra potest et dorso et brachio inniti, et quiescere. In hoc ergo loco diximus signatas orationes, et plenariae remissionis indulgentias accepimus, (††) et salutaribus instructi sumus exemplis. Nec enim orationes multum efficaces sunt, nec indulgentiae multum valent, imo labor totius peregrinationis inanis est, nisi quis in locis istis sanctissimis exempla vitae suae emmendandae contemplatus fuerit et acceperit.
Ingens Christi tristitia mundi docet abdicare laetitiam, cum mundi laetitia, secundum Gregorium, nihil aliud sit, quam impunita nequitia, et omnes cum mundo gaudentes mundi nequitiis impunitis ostendunt, se esse participes. Discipulorum vero dormitio fragilitatis nostrae et miseriae [TR261] est ostensio. Multa promittimus, sed tempore redditionis tepescimus.
De loco, in quo Dominus obviam venit se capere volentibus, et captus fuit.
Ulterius processimus, et ad locum venimus horti, in quo Dominus Jesus se captivare volentibus obvius venit, trina vice prostravit, et demum se voluntarie in manus eorum tradidit, Judae se osculare indulsit. Hic locus est maceria circumdatus et valde devotus in clivo montis; quamvis locus non sit multum declivis, sed est ibi latitudo cujusdam agri, et dicitur hortus floridus. Hunc locum frequentant cum magna devotione Christiani orientales et occidentales. Sarraceni autem nobis invidentes communiter locum stercoribus foedant, et lapides, quos peregrini solent deosculari, immunditiis [TR262] perfundunt. Et in illo die, quando ad locum venimus, reperimus ipsum recenter turpiter foedatum. In quo facto non tantum Sarracenis facientibus indignati sumus, quantum in nos ipsos frenduimus, scientes per retro, quod exigentibus peccatis nostris hoc Dominus permittit, et ad hoc Sarracenis instigat forti spiritu, ut loca sanctissima dehonestentur in oculis peregrinorum nobilium et militum, ut et sic moveantur ad succurrendum terrae sanctae, et ad vindicandum malitiam tantae injuriae, et ad zelandum loca redemtionis (146 A) nostrae. Quod autem Deus Sarracenos ad hoc instiget instinctu forti, patet ex eo, quod locus ille est satis longe ab hominibus, et oportet stercora collecta de civitate portari in urceo, vel de supino montis Oliveti, ubi etiam sunt habitatones, et industriose loca nobis venerabiliora liniri immunditiis, quam immundam actionem nullus faceret, nisi fortiter instigatus alio spiritu, quam humano. Sed et hoc bonum in illo facto turpi apparet, quod judicant, nos illis locis multum affectos et per consequens fortes Christianos, et dum vident, nos non obstantibus stercorationibus honorare et deosculari loca sancta, etsi non aedificantur, tamen confunduntur. Ad locum ergo illum accessimus, et vestibus tersis immunditiis locum devotius deosculati sumus, et quadam compassione ad majorem pietatem et reverentiam moti sumus, prosternentes nos ad immunditias propter locorum sanctorum dignitatem, et indulgentiarum (†) participationem. Sicut quis videret eucharistiam in luto jacere, mox in lutum caderet, nec se deturpari curaret, dummodo irreverentiae sacramenti obvenire posset.
Locus, ubi Petrus abscidit auriculam Malcho nequam.
Inde consequenter processimus parum infra ad latus maceriae horti illius. Lapide signatus est ibi locus, ubi S. Petrus stetit, et videns Malchum quendam ministrum durissima alapa faciem Domini caedentem exarsit zelo, et occurrentem Malchum petiit gladio, volens sibi dividere caput. Quo ictum ferientis declinante auriculam ejus abscidit. Moxque eum Dominus reprehendit, gladio pugnare prohibuit, et laesum sibi adductum coram omnibus sanavit. Hunc locum deosculati sumus, et indulgentias accepimus (†).
De praedio Gethsamini, in quod venit Jesus.
Deinde magis contra torrentem descendimus, et in locum Gethsamini venimus, in quo manserunt octo discipuli dormientes, procedente Domino cum tribus ad locum orationis. In hoc loco orationes praescriptas diximus, et terram deosculantes indulgentias recepimus (†). In hoc loco tempore Christi erat praedium quoddam et villula Levitarum, in quo pecora immolanda in templo servabantur. Post Christi triumphum superaedificaverunt Christiani ecclesiam magnam, et monasterium monachorum multorum. Quae omnia jam sunt ad solum deducta; videntur tamen adhuc ibi murorum exilia vestigia.
De petra vestigia Domini Jesu paventis habente.
Haec quatuor loca jam praescripta sunt in una brevi circumferentia posita, sibi propinqua, in eodem districto. In quo districto ducti fuimus ad rupem quandam latam, consurgentem de terra, et facit quasi parietem latum, (B) et non multum altum, nec omnino erectum sed declinatum. Sub ipso autem rupis pariete est quaedam planities, in hac planitie Dominus Jesus stabat, quando Judaei eum apprehendere et capere accurrebant, nec poterat undique turbis circumdari, quia a parte orientali stabat paries rupis. Cumque iam impetum in eum facerent et irruere conarentur, expavit, et contra petrae parietem se vertens impetuositati cedere volens extensis brachiis in ipsum saxeum parietem incidit, non quidem ut fugae praesidium quaereret, sed ut importunitati [TR263] et violentiae locum daret. Eo autem sic parieti illidenti cessit sacerrimo corpori ipsa petra, mollem se praebens, ac si paries de flexibili cera fuisset, et in se recepit incidentis figuram secundum lineamenta corporis, eo modo, quo petrae illisus fuit. Et illa lineamenta sunt illi petrae impressa, ita, ut manuum et brachiorum, capitis et pilorum, pectoris et vestimentorum figuram perfecit. Nec potest suspicari, quod aliqua arte vel instrumentis sint illa lineamenta facta, sed pro illo momento, quo Dominus anxiatus parietem incurrit, figuram recepit supra artem et industriam formatam, ac si natura ab initio formam illam lapidi praestitisset. Est autem petra illa adeo dura, quod incisioni videtur inepta, et nullis ferramentis quidquid deponi potest. Circa hunc igitur parietem prostravimus nos, et orationibus dictis surreximus, et singuli unus post alium accessimus, et sacrae impressioni corpora nostra, prout potuimus, induximus, brachia, manus, vultum, et pectus concavitati imponentes, nos ipsos ipsi figurae commensurantes. Haec ut scripsi, Deum testor, sic in veritate vidi in mea prima peregrinatione, et me ipsum in vestigia illa applicavi, quae tamen virum multo longiorem ostendebant, quam ego sum. Et de hoc facit mentionem Frater Burcardus, Ordinis praedicatorii, qui ante CC. annos multis temporibus in terra sancta deguit, et ipsam terram sanctam per totum lucide et clare descripsit, et hanc, de qua loquor, figuram petrae vidit, et eam describit. Sed quid nunc dicam, prorsus ignoro, et erubesco, miror cum stupore, quid acciderit de [TR264] illa petra, nec suspicari possum. Nam in hac mea secunda peregrinatione ad omnia loca praefata ducti fuimus, petram autem illam nec vidimus, nec mentionem de ea audivimus, et ita Domini mei milites cum aliis peregrinis recesserunt, quod nihil de illa petra audierunt. Post eorum recessum, cum iam quietior fieri posset locorum visitatio, ego solus aliquoties ad montem Oliveti transivi, petram illam diligentissime in loco Gethsamini quaesivi, supra et infra, juxta et circa, sed minime inveni. Quodam die assumsi mecum dominum Hainricum de Schomberg, militem, virum strenuum, et ad experiendum diversa paratissimum, quia libentissime figuram illam vidissem. Et ambo supra et infra quaesivimus, sed nihil de hoc invenire potuimus. Alii etiam milites per me instigati vagabantur per clivum (147 A) montem ad quaerendum, sed in vanum laborabant. Duxi etiam mecum fratres [TR265] juvenes montis Syon, qui cum desiderio mecum discurrebant, sed nihil perfecimus. Imo dicebant, se numquam aliquid de hoc audivisse. Adii etiam Patrem Gardianum, et Patrem Paulum Gringlinger, et patrem Peregrinum Polanum, et fratrem Johannem de Brussia, experientiores et seniores, et fratres antiquos et devotos clericos et conversos, sed nullus eorum poterat mihi quicquam dicere, et videbar eis, quod delirarem, quousque ostendi eis descriptionem fratris Burcardi, quam mecum habui, et meum primum evagatorium, in quibus manifeste habebatur. Multos labores habui per montem discurrendo et quaerendo pro eo, quod certus sum, quod impossibile sit, petram illam a loco moveri, nisi miraculose. Nec sunt nova aedificia ibi erecta, et a tempore, quo prius vidi, non fluxerunt nisi duo anni, et inquietus hodie sum pro perditione illius loci. Et si scirem, fratrem Antonium de Flandria, Ordinis Minorum, qui tunc locorum ostensor fuerat, ubi degat, eum adire vellem, si licentiam habere possem, etiamsi in Anglia esset. Quamvis enim Evangelistae de hac petra nihil dicant, nec Scriptura canonica mentionem faciat, libenter tamen vidissem, sicut et plura alia loca, de quibus Evangelistae non determinant, vidimus et venerati sumus. Negligentia, mater oblivionis, hunc locum nobis abstulit. Veruntamen mihi auferre non potuit, quin locum ipsum viderim, et ejus speciem recentem apud me habeam. Simile prodigium recitat venerabilis Beda contigisse in Nazareth, circa locum praecipitationis Christi, de quo habetur Lucae 4. Unde dicit, quod cum Dominus de manibus Judaeorum elapsus de vertice montis descenderet et sub rupe latere vellet, subito ad tactum dominicae vestis saxum illud subterfugit, et instar cerae solutae quendam sinum effecit, i. e. concavitatem, in qua dominicum corpus reciperetur, in quo loco omnia lineamenta et rugae vel plicae vestis et vestigia pedum in rupe apparent adhuc, sicut testantur hi, qui viderunt. Haec Lyra fr. id Jesus autem transiens [TR266] per medium illorum ibat, Joh. IV. Leguntur etiam similia [TR267] de multis Sanctis, quibus divina virtute cesserunt petrae, vel liquescerunt, sicut de S. Barbara.
Locus, ubi videns Jesus civitatem flevit super eam.
A loco captivationis Domini nos removimus, et alta montis petivimus, et per viam quandam praecipitem et lapidosam, quae ducit Bethaniam, ascendimus. Per hanc enim viam ascendunt Bethaniam, qui per portam S. Stephani de Jerusalem illac pergere volunt. Alia est autem via, quae a monte Syon ducit Bethaniam, et eadem dividitur in superiorem et inferiorem, ut suo loco patebit. Per illam autem viam ascendimus, per quam Dominus in die palmarum descendit in asino. In ipso autem ascensu venimus ad locum in strata, ubi petra in latum extensa perviam ipsam semitam reddit bestiis transeuntibus formidulosam, quia petra plana est, ac si esset polita, super quam cum formidine incedunt bestiae, timentes casum, praecipue cum descendunt. In illo loco substitit Dominus cum asino, et conjectis oculis videns civitatem flevit super eam, et multo singultu ejus praesentem pacem deflevit, et futuras calamitates praenuntiavit. Ut habetur Lucae XIX. In illo ergo loco nos prostravimus, et orantes indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Stabamus autem diutius in hoc loco lacrymarum Christi, et civitatem sanctam contemplabamur, siquidem ex hoc loco valde clare videtur Jerusalem cum templo et cum monte Syon, cujus aspectus mentes pias efficax est ad movendum in fletum, et signatur, ubi Dominus legitur flevisse. Habet enim Jerusalem [TR268] ex hoc loco dulcem et delectabilem speciem, etiam hodie sub hac miseria.
Locus, in quo pronuntiatus fuit beatae Virgini obitus suus per angelum.
Consequenter per clivum ascendimus sursum montemque Oliveti, et cum jam altius venissemus a via communi declinavimus contra sinistram, et per quandam crepidinem plenam arboribus olivarum subivimus usque in jugum montis, quod in longum extendit se ab aquilone in austrum. In ipso autem jugo convertimus nos ad aquilonem, et progressi in cacumine ad quandam petram venimus, ibique locum arcus devotionis esse deprehendimus. Siquidem omnia loca sancta propter frequentes Christianorum accessus habent semitas singulares [TR269] tritas, et sunt signata [TR270] aliquibus lapidibus, qui lapides sunt propter deosculationem quodammodo sordidi, propter applicationem oris peregrinorum, de quorum labiis quaedam pinguedo remanet in lapidibus deosculatis. In hoc ergo loco, dum beata Virgo Maria visitatis quodam die locis sanctis constiteret, advenit Gabriel angelus, eamque officiosissime iterum per Ave salutavit, praenuntians ei instantem obitum et transitum ex hoc mundo ad patrem. Veni, inquit, gloriosa Domina, ad eum, qui ex te natus est, receptura materni uteri pignora, educationis mercedem, lactis et escae vicissitudinem, laborum retributionem, passionum remunerationem; erisque gloria beatorum, arca salvandorum, fons fluctuantium, bacillus imbecillium, scala ad coelos ascendentium, propitiatrix peccantium, et auxiliatrix omnium te invocantium. His dictis tradidit angelus Virgini ramum palmae speciosissimae missum de paradiso, in signum perfectae victoriae supra humani generis inimicum, et supra dolores et terrores mortis, jubens ramum hujus palmae ante feretrum deferri. Tradidit insuper ei vestimenta funebria supra humanam aestimationem candentia, in quibus mori, sepeliri, et in coelum ascensura esset. Et his peractis in coelum ascendit. In hoc ergo loco dictis orationibus praescriptis terram deosculati sumus et indulgentias accepimus (†).
De monte Galilaeae, qui est pars montis Oliveti, in quo Dominus post resurrectionem discipulis apparuit.
Deinde relicto loco praesentationis palmae per jugum montis contra aquilonem processimus et usque ad cornu montis Oliveti, ubi contra aquilonem finem facit, venimus ad supercilium montis; ibi multos cumulos lapidum invenimus, et locum orationis. Dicitur enim, quod tempore Christi ibi fuerit villula, dicta Galilaea, in qua promisit Dominus tempore suae passionis, se appariturum discipulis in die resurrectionis. Quando dixit Matthaei 26: Postquam surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Dicunt enim quidam, quod Dominus promittens se post resurrectionem discipulis apparere in Galilaea, aliquando loquebatur de illa villa Galilaea, aliquando vero loquebatur de provincia, Galilaea dicta, quia utrobique apparuit. De villa Galilaea loquebatur Matth. 26. et angelus (148 A) ibidem 28. dicens mulieribus, ut dicerent discipulis, ut eant in Galilaeam, ibi eum essent visuri. Et ecclesia canit ex ore Christi: In die resurrectionis meae, praecedam vos in Galilaeam etc. Notum est autem, quod post resurrectionem Domini evolutis multis diebus descenderunt in Galilaeam provinciam, et non in die resurrectionis. De Galilaea vero provincia loquitur Evangelista Matth. 28. ubi dicit: undecim discipuli abierunt in Galilaeam (provinciam), ubi et in monte et ad mare Tiberiadis eis apparuit. Si quis ergo Scripturam intelligit de utraque Galilaea, nulla difficultas est. Si autem solum de provinciam Galilaeae, magnam difficultatem habet. Item glossatores et postillatores, et Augustinus de concordantia Evangelistarum multum laboraverunt in expositione textuum, loquentium de apparitionibus in Galilaea promissis fieri, quia solum intelligunt dictum de provincia, et non de villa. Nec aliquem inveni doctorem antiquum, qui textus illos aliter intelligeret, quam de Galilaea provincia, quia apparitio ibi facta fuit generalis, et erant ibi in monte, Thabor scilicet, plus quam quingenti fratres, ut dicitur 1. Cor. XV. Ideo prae ceteris apparitionibus factis singulariter mentio fit de ibi facta, in Galilaea provincia. Dicitur tamen, quod Eusebius dixit in Historia Ecclesiastica, loquitur de villa Galilaea. Quod tamen me non memini legisse. Ludolphus etiam de vita Christi intelligit, aliquas apparitiones factas in Galilaea villa, quae est in Judaea, aliquas vero in Galilaea provincia. In loco ergo illo, ubi dicunt XI apparuisse, adoravimus, et indulgentias recepimus (††). Sunt enim ad locum hunc indulgentiae maximae positae. Omnes enim indulgentiae, quae in his sanctis locis sunt, ad quae Sarraceni peregrinos accedere non sinunt, sunt huc ad locum illum positae. Plura sunt enim loca valde sancta in Jerusalem, ubi est indulgentia plenaria, ad quae non admittuntur, ut est: templum Domini, porticus Salomonis, aurea porta, praetorium Pilati, domus Herodis, domus S. Annae, quae est nativitatis beatae Virginis. Horum locorum indulgentias hic accepimus. Acceptis igitur indulgentiis ascendimus super acervos lapidum, et longe lateque per terram aspeximus. Contra orientem vidimus ultra Jordanem et mare mortuum montes Arabiae, terras Moab et Ammon, montes Galaath, et caetera. Contra aquilonem vidimus montes provinciae Galilaeae, montes Gilboae, et Libanon. Contra occidentem habuimus ex opposito civitatem sanctam, et ultra eam vidimus montem Sylo, et montem Ephraim, et terram Philistaeorum, quasi usque ad mare magnum. Contra meridiem vero vidimus montem Bethuliae prope Bethlehem, et montana Hebron, et Judaeam, et Idumaeam. Deinde ad considerationem loci ipsius nos convertimus. Est enim, ut praemisi, finis montis Oliveti, et est locus aptus pro castro, et videntur ibi fuisse structurae. Est etiam ibi supra cacumen una cisterna, et locus totus est delectabilis. Dicunt historiae orientalium regum, quod dum tres reges juxta Hierosolymam venissent, quod tenebrae operuerunt terram, et caligo populos eorum regum. Ideo civitatem ingredi non valebant. Rex autem Balthasar cum suo exercitu in hoc monte pernoctavit, sicut rex Melchior (B) in monte Calvariae, ut dictum est fol. 117, A. Et rex Caspar in monte Gyon, et abscedentibus tenebris simul et simul in Jerusalem introierunt.
De loco ascensionis Domini et de ecclesia in eo constructa et de vestigiis Salvatoris nostri Jesu.
Recreati in monte Galilaeae reversi sumus per viam super jugum montis Oliveti, et contra austrum ambulavimus in alto contra quandam magnam semiruptam ecclesiam, ad quam dum venissemus, ascendimus per lapideos gradus in atrium, quod est ante fores ecclesiae, testudinatum. Porro ante fores ecclesiae locaverat se quidam Sarracenus cum fuste, nec alicui indulsit introitum, nisi daret sibi madinum unum, quorum XXV faciunt ducatum. Soluto autem madino intromisit nos. Porro, in medio ecclesiae stat una magna capella, pulchra, rotunda, testudinata, in qua est locus sanctissimus vestigiorum Domini Jesu Christi, quae dereliquit saxo impressa, dum de eo loco in coelos ascendit. Stetimus autem ante capellam, et hymnos et orationes signatas in processionali de ascensione Domini altis et jocundis vocibus cantavimus, et introgressi quotquot poterant simul intrare, in facies [TR271] nostras nos prostravimus, et sanctissima salvatoris nostri vestigia deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus. (††)
His peractis ad loci considerationem nos convertimus. Est enim locus ille in altiori culmine montis Oliveti, in fine ejus australi, sicut Galilaea praedicta est in fine septemtrionali montis, et locus praenuntiationis obitus Mariae Virginis in medio est inter Galilaeam et locum ascensionis sub jugum. In hoc sancto loco stat grandis ecclesia rotunda, ornate constructa, ita tamen, quod in supremo non est testudine operta. Sed ipsa testudo cum industria habet magnam aperturam rotundam, sub qua apertura stat dominicae ascensionis capella sub dio, sicut capella domini sepulchri. Dicunt autem historiae, quod dum fideles primo in loco ascensionis Domini ecclesiam fabricarent, eamque opere arcuato tegere vellent, lapides arcuum nulla arte potuerunt coaptari, et illos [i] lapides, quos ponebant, mox positi decidebant. Quod ut fideles viderunt, intellexerunt Dei voluntatem esse, quod locus dominicae ascensionis a terra usque ad coelum muris et testudine non esset occupandus, sed patens, liber et apertus maneret. Et ita aedificantes deduxerunt quidem testudinem per circuitum a rotunditate muri, sed non consummaverunt, quia aperturam ut dixi, magnam dereliquerunt, cujus oram sectis et politis lapidibus per gyrum clauserunt. Dum autem aedificantes ad pavimentandam ipsam ecclesiam marmoreis tabulis procederent, et locum, ubi steterunt pedes Christi ascendentis, cooperire vellent, mox ipsi lapides loco applicati resiliebant in ora aedificantium, et hoc totiens, quotiens locum illum (149 A) conabantur operire. Hinc ecclesiae erat quondam annexum grande monachorum monasterium, Ordinis nigri, habentes Abbatem infulatum, et ante multa tempora habitaverunt in loco illo sancti et devoti viri, ad quorum instigationem et petitionem sanctus Jeronymus conscripsit vitas patrum; ut habetur in prologo ejusdem libri. In illis aureis temporibus tot lampades in illa ecclesia ardebant, quae per fideles ibi nutriebantur, quod totum clivum montis Oliveti illustrabant, et anteriorem partem [TR272] civitatis Jerusalem fulgores eorum illuminabant ultra vallem Josaphat radiantes. E regione vero erat et est hodie templum Salomonis, in quo etiam tot lumina ardebant et lampades, quod partem anteriorem montis Oliveti illuminabant. Ex illis autem duabus ecclesiis luminibus refulgentibus illustrabatur vallis Josaphat tota, et mons templi ab ecclesia montis Oliveti, et mons Oliveti ab ecclesia montis templi. Insuper haec ecclesia quondam tali decorabatur prodigio, sicut didici ex peregrinali antiquissimo cujusdam sancti, qui interfuit et vidit. Mos erat antiquorum Christianorum, quod in die ascensionis Domini, post Missarum solemnia omnis populus de Jerusalem exibat, in montem Oliveti, et ibi orationibus insistebat, exspectantes horam meridiei, qua Dominus Jesus in coelum assumtus fuit. Qua adveniente validissima procella flaminis repente de coelo irruit, et per aperturam tecti ecclesiae se toto impetu infudit, adeo, ut mons totus concuteretur, et omnes, qui aderant, in terram corruerent, quousque illa delectabilis et terribilis procella evanesceret. Hoc singulis annis contigit in die ascensionis Domini.
Porro capta terra sancta per Sarracenos profanaverunt ecclesiam illam sanctam, et ex ea fecerunt muscheam. Sed quia Christiani peregrini illam ecclesiam non obstantibus prohibitionibus adibant et furtive noctibus intrabant ad deosculandum salvatoris vestigia, ideo nec sibi nec nobis eam dimiserunt et eam a parte orientali dissipaverunt, tollentes a parietibus omnem tabulaturam marmoream, et a pavimento, et columnas pretiosas deportaverunt. Capellam tamen loci vestigiorum Christi, et saxum vestigia sacra continens dereliquerunt intacta, quia et ipsi sacra vestigia venerantur. In ipso enim saxo vestigia amborum pedum Domini Jesu apparent, clarius tamen vestigium pedis dextri. Et haec vestigia tam Christiani quam Sarraceni deosculantur. Tamen quidam peregrinus jucunda pietate motus habens secum flasconem cum vino dulcissimo effudit illud in vestigiorum concavitatem, et deosculatus elambebant, et quotiens [TR273] evacuatum fuit, totiens reimplebat. In parte aquilonari ecclesiae est supra in pariete foramen, quod homo longus vix potest contingere erecto brachio; ad hoc foramen levant se peregrini, et imponunt manum, dicentes, ibi in muro esse de vero lapide, super quem Christus stetit, quando in coelum ascendit. Unde autem habeant hanc opinionem nescio. In orientali parte fuit lapis magnus, super quem Dominus sedit, quando (B) incredulitatem eorum exprobravit et duritiem cordis, ut habetur Matthaei ult. Nunc vero eadem pars orientalis est paene destructa, et intra eam sunt domicilia rusticorum, et stabula hircorum, quia villula ab oriente adhaeret ecclesiae, quae dicitur in eorum lingua . . . . . Est tamen murus per medium ecclesiae deductus, qui dividit orientalem partem a rusticis occupatam ab occidentali, in qua est capella ascensionis Domini. Haec ecclesia e regione stat, ut dixi, templi Domini multo altior templo, quamvis et ipsum in monte stet, et a longe videtur; ut supra fol. 90 B. Et est ad orientem directe templi Domini, quod nominant Salomonis, ita, quod aequinoctiali tempore videtur sol oriens quasi de ecclesia prodire et ascendere, sicut ego saepe consideravi, nec amplius mirabar, quod ecclesia cantat de ascensione Domini: Psallite Domino, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. De his venit plus dicendum fol. 171. B. De civitate Jerusalem usque ad locum ascensionis per viam, qua nos ascendimus, sunt tria bona milliaria italica.
Commendatio loci ascensionis Domini, in quo et ejus patebit descriptio, et etiam vallis Josaphat, torrentis Cedron, et vallis Toph, et Hinnon, quae omnia ad montem Oliveti radicantur.
Ascensionis Domini locus inter caetera loca terrae sanctae est valde devotus, ad quem peregrini miro affectu sunt inclinati, quia est septem privilegiis nobilitatus. Est enim
I. Venerabilis multum. Ab antiquo enim fuit ibi excelsum celebre, in quod David adoraturus ascendit, ut dicitur 2. Reg. 16. et infra fol. 171., et quia ibi constituti sunt discipuli principes super omnem terram, cum dictum est eis: Euntes in mundum praedicate evangelium omni creaturae, Marci XVI.
II. Est locus amabilis, quia hic in coelum ascendit, et iter ad regnum coeleste nobis ostendit.
III. Est mirabilis locus, propter Antichristi saevissimam dissipationem. Tradunt enim doctores, ut Richardus in IV. circa finem, quod Antichristus in hoc loco interficeretur a Domino Jesu. Nam juxta visionem Danielis II. veniet Antichristus usque ad verticem montis Oliveti, quem propheta nominat montem inclitum et sanctum. Et solium suum ponet in loco, de quo Christus ascendit, et finget, se etiam ascensurum in coelum. Et hunc Dominus Jesus interficiet cum spiritu oris sui dans horribilem vocem, ad quem clamorem Michael consurget contra Antichristum, et ab eo fulminabitur et in profundum abyssi magnae demergetur.
IV. Est locus [TR274] iste terribilis,[TR275] propter tribunal et sedem extremi judicii. Ponet enim Dominus Jesus sedem judicii (150 A) sui in eo loco, unde Angeli Actor. I. dixerunt: quemadmodum vidistis ascendentem in coelum, ita veniet cum potestate magna, judicaturus vivos et mortuos.
V. Locus ille est horribilis propter peccatorum in infernum demersionem. Stabunt enim damnandi peccatores in valle Josaphat, qui vallis, ut supra fol. 142 A. dixi, cohaeret valli maledictae Ennon vel Gehennon, quae se consequenter per horribilia deserta loca extendit usque in mare diabolicum, quod alias dicitur mare mortuum. Quam statim autem ut judicis haec horribilis vox insonuerit: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, Matth. XXV., erumpet a parte aquilonari vallis igneus torrens, rapidissimus, involvens omnes impios, et vehementer deducet eos de valle Josaphat in horribilem vallem Toph, Tophet et Hennon. Et de hoc vide notabilem textum Esaiae 30. Et consequenter per torrentem illius vastae vallis deducentur usque ad mare mortuum, quod etiam dicitur mare diabolicum; cujus faucibus igneus fluvius ille excipitur, et mox, ut ei inciderit, totum mare ab eo incendetur, et sub mari aperiet infernus os suum, sine termino, et omnia deglutiet. Est enim de facto et realiter loci dispositio talis: mons Oliveti est ad orientem longus, extendens se ab aquilone in austrum, cui in eodem latere adhaeret mons offensionis per longum spatium se extendens. Ad occidentem vero est mons civitatis sanctae, et mons Syon ei adhaeret, post quem est mons Gyon ex opposito montis Oliveti et offensionis, et intermedium spatium dicitur vallis Josaphat, cujus fundus est torrens Cedron. Vallis autem Josaphat et torris Cedron incipiunt in loco lapidationis S. Stephani, et finiuntur ad radices montis Syon, in loco, ubi aquae Siloae torrenti junguntur, et tunc dicitur vallis Siloe; quae durat usque ad fontem Rogel; a quo incipit vallis, quae nominatur umbrosa; post hanc dicitur vallis Hennon et Toph, et Tophet, unde et Gehenna nomen sumtum est; et hoc nomen retinet per totum descensum, inter horribiles [TR276] montes, et per abruptissimas petras, usque in maledictum et foetidissimum et falsissimum mare mortuum, sub quo abyssus infernalis creditur os suum patens habere. Ita ergo, cum impii judicati fuerint, torrens Cedron igneo fluvio redundabit de parte aquilonari, ubi incipit erumpere, quia ab aquilone pandetur omne malum, Jer. 1. Et involvet deducetque per valles jam dictas, quae condependent sine interstitio montium, usque in mare mortuum. (B) Erit ergo vallis Josaphat locus damnandorum, qui stabunt in torrente Cedron tamquam immundi. Nam hic locus semper fuit quasi sentina immunditiarum, vel potius canale per quod decurrunt immunditiae in sentinam, hoc est, in mare mortuum. Legimus enim 2 Regum 15., quod rex Asa confregit simulacrum turpissimum matris suae, Priapum, et combussit in torrente Cedron, et universas sordes idolorum. Et 2. Paralip. 29. Sacerdotes ingressi templum, ut sanctificarent illud, et extulerunt omnem immunditiam in templo repertam, et asportaverunt in torrentem Cedron foras. Et Paralip. 30. dicitur, quod filii Jsrael congregati in Jerusalem confregerunt altaria, et universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subverterunt projicientes in torrentem Cedron. Pulverem etiam idolorum et altarium comminutorum effuderunt in torrentem Cedron. Omnes etiam aliae immunditiae civitatis sanctae defluebant in torrentem Cedron, et in torrente inundante deducebantur omnia cum impetu in mare mortuum.
Ex alio etiam reddebatur vallis immunda et abominabilis, quia in ea cultus daemoniorum erat, et in ea divinabatur, sicut legitur de rege Achas 2. Paral. 28. Qui adolevit incensum in valle Hennon, et ibi lustravit filios suos per ignem juxta ritum gentium. Vallis Hennon idem est cum valle Josaphat et Cela etiam dicitur eadem vallis, et torrens Cedron Chrinarus nominatur. In hoc ergo valle congregabuntur omnes cognationes terrae, ut communiter tenetur et praedicatur. Ideo solent homines quaerere ab his, qui in terra sancta fuerunt, de magnitudine vallis, an sit ita late, quod ibi possent stare omnes homines in judicio? Praetermissis enim omnibus aliis de vallis Josaphat magnitudine sunt simplices solliciti, et nonnumquam factum est, et fit, quod aliqui peregrini ponunt sibi lapides in valle, praeoccupare volentes locum ante judicium, ut in judicio sedendi ibi habeant oportunitatem. Et aliquando simplices quidam dant pretium peregrinis in Jerusalem peregrinare volentibus, ut lapidem pro eis signent locum in valle Josaphat, quo se credunt venturos ad judicium. Quaerentibus ergo de vallis illius magnitudine, in veritate respondendum est, quod vallis illa non est magna, et sub ista dispositione, ut nunc est, non esset capax unius gentis, vix enim possent in ea stare Suevi illi, qui actu in humanis sunt, taceo de illis, qui fuerunt, aut erunt. Tempore autem judicii erit alia vallis illius, sicut et totius terrae dispositio, quia ante judicium conflagrabitur mundus et purgabitur non solum foeditatibus, sed etiam ab angustate, ita, quod loca angusta erunt spatiosa, sicut prava, indirecta et aspera in vias planas. Quod autem vallis illa amplianda erit, patet Zachar. 14., ubi habetur, quod mons Oliveti scindetur ab oriente in occidentem, et una pars montis erit ad austrum, alia ad aquilonem, (151 A) et erit illa scissura montis profunda, sicut vallis Celacin continuabitur ab occidente.