Praemonenda ad lectorem.
Reading edition
Accipis hic, benevole lector, volumen primum operis amplissimi, quod ipsius auctoris manu scriptum atque in aedibus bibliothecae nostrae asservatum ante hos tres annos reperi. Cujus quidem operis quae saeculo XVI prodiit epitome vernaculo sermone sub finem saeculi XV ab auctore conscripta, quamvis sit tenuis admodum et succincta itineris illius descriptio, cum ab ipso Robinsonio, Americano, qui inter omnes, quos ab Hieronymi aetate ad nostra usque tempora locorum sanctorum investigatores novimus, facile nuper princeps extitit, multis iisque meritis laudibus saepe sit nominata; opus integrum quanti momenti sit et ipse judicabis et ego disputatione tertio volumini praemittenda uberius exponam. Nolo tamen id nunc silentio praetermittere, Felicem nostrum, dum Hierosolymis versaretur, nimis nonnunquam[TR1] monachorum nugis atque commentis a veritate deductum fuisse, quamvis in urbis sanctae quoque et illius regionis descriptione plurima eaque optimae frugis plenissima doceat, quibus ipsius Robinsonii observationes et augeri et emendari possint. Sed multo majoris illa sunt aestimanda, quae, quum suis oculis vidisset, de reliquae Palaestinae atque deserti Arabiae regionibus, deque urbium Cahirae, Alexandriae, Venetiarum et aliorum tunc temporis locorum conditione auctor tradidit sequentibus voluminibus in lucem edenda. Quam ob rem hoc jam sufficiat addere, opus ab ipso auctore duobus voluminibus descriptum societatis litterariae jussu in tres partes divisum esse, ita tamen, ut non sublata pristina indole ordo foliorum et paginarum codicis interpositis numeris atque litteris (ut 12 A, 44 B etc.) exprimatur, et qui tertio volumini addentur indices, ad hunc numerorum et litterarum ordinem, non ad nostrae editionis paginas referri debeant. Sed in reliquis etiam minime archetypi colorem immutandum esse existimavi, ut veram fideliterque expressam haberes libri imaginem. Latino quidem sermone scripsit auctor, sed fere isto, qui epistolis obscurorum virorum ludibrio fuit, nec usui vocabulorum nec linguae legibus rectaeque scribendi rationi satis congruo. Nihil ego mutavi. Litteras majusculas et minusculas in scribendis nominibus propriis praesertim ita permiscuit, ut nec in errore ipse sibi constaret; sermonis discrimina minime curavit: expressit, ubi omittere debebat, omisit, ubi exprimenda erant. Omnia retinui, nisi quae ita comparata erant, ut lector videretur non posse in errorem non induci. His levem medicinam adhibui; caetera intacta reliqui; quare id oro rogoque, ut ne, quae ipsius libri indoles fuerit, sive meae negligentiae sive typographi errori tribuas. Quae difficiliora erant lectu, sive quae perraro quidem addenda videbantur, uncinis variae formae inclusa addito nonnunquam interrogationis signo explicanda putavi. Sed haec hactenus. Tu vero, benevole lector, fac, ut Fratris nostri Felicis Fabri et meum hoc opus felix, faustum fortunatumque sit, ne quem in edenda hac itineris descriptione pessimo quidem calamo scripta collocaverim, taedeat me herculei laboris.
Ulmae tertio ante Calendas Martias.