Modus quo modo F. F. F. se disposuit ad secundam Evagationem vel peregrinationem Terrae Sanctae, Jerusalem, Syon, et montis Synai.
Reading edition
Evagatione mea prima peracta, ut pro parte recitavi, sanus quidem corpore Ulmam veni, et in apparentia laetum jocundumque me exhibui: tristis tamen et inquietus animo et corde fui, propter solicitudinem et curam, quam me habiturum sentiebam pro alia peregrinatione et reditu ad terram sanctam et Jerusalem: sicut proposui in egressu meo de civitate sancta, quod tamen propositum nulli hominum manifestavi. Nequaquam enim contentus fui de peregrinatione prima, quia nimis festina fuit et brevis, et per loca sancta cucurrimus absque intellectu et sine affectu. Non etiam dabatur nobis tempus visitandi quaedam alia loca sancta tam in Jersualem, quam extra. Nec permissi fuimus nisi semel duntaxat circuire montem oliveti, et loca ejus; et Bethleem ac Bethaniam non nisi semel, et in tenebris vidimus. Idcirco postquam Ulmam redii, et de sepulchro sanctissimo Domini ac praesepio ejus et de civitate sancta Jerusalem et de montibus per circuitum ejus cogitare cepi, species, formae et habitudines illorum locorum et aliorum fugerunt a me, et apparebat mihi terra sancta et Jerusalem cum locis suis sub quadam caligine tenebrosa, ac si in somnis ea vidissem. Et videbatur mihi quod minus scirem de omnibus locis sanctis, quam ante eorum visitationem; unde accidit, quod interrogantibus me de locis sanctis nullum verum dare potui responsum, nec certum conscribere Evagatorium. Vehementer ergo dolui, quod tantas miserias, angustias et labores (B) habueram, tantas etiam pecunias expenderam, tantumque temporis perdideram, sine fructu, sine consolatione, sine cognitione. Saepe dum pro mea consolatione me converti ad cogitandum de Jerusalem et locis sanctis, et dubiosa imaginatio mihi occurreret, mihi ipsi cum indignatione respondi: desiste quaeso de illis locis cogitare, putas enim te ibi fuisse. Ex his tunc inardescebat desiderium redeundi ad experiendum veritatem. Sed mox sequebatur in me nova tristitia, ex eo quod redeundi modum videre non poteram, imo impossibilem reputavi reditum. Sic ergo in fluctuatione steti, et nulli hominum ausus fui loqui de hac re. Verebar de hoc facere mentionem Reverendo Patri Magistro Ludowico Fuchs, licet esset mihi familiarissimus, et secretorum meorum conscius; cui etiam occulta conscientiae meae sine metu audebam committere: Propositum tamen meum redeundi in Jerusalem non audebam suae Paternitati revelare, ne eum perturbarem, et ne ipse et alii audientes, in me scandalizarentur, judicantes me instabilem et monastica quiete impatientem; aut forte diabolicis incitamentis vexatum, aut vitio curiositatis infectum, aut levitate motum; et ita suspensus stabam et in nullo me manifestavi, nisi quod de terra sancta et de Jerusalem interrogatus non loquebar absque suspiriis, et nonnunquam dicebam, me ignorare Jerusalem vidisse. Et dum interrogarent me, an desiderium redeundi haberem, respondi simpliciter, quod sic. Interea tanto aestuavi desiderio redeundi, quod nullum studium, nulla mihi placuit scriptura, nisi historiae Bibliae, et aliae facientes mentionem de Jerusalem. Ideo omnia quae ad manum venerunt de istis perlegi: collegi etiam omnia peregrinalia militum, et libellos peregrinorum, et terrae sanctae descriptiones, eaque perlegi, et quanto plus legi, tanto inquietior factus fui, quia imperfectam, superficialem, distractam et confusam fuisse meam peregrinationem ex aliis deprehendi. Et per annum sic in laboribus legendo et scribendo steti. Anno autem uno cum illa inquietudine transacto venit in nostram provinciam Generalis totius ordinis mei Praedicatorum, scilicet Salvus de Casseta de Pannormo, missus a S. D. Papa Sixto IV. contra Dominum Andream Archiepiscopum Crainensem, qui conabatur nescio quo spiritu motus convocare ad Basileam generale Consilium, et ibidem residebat sub Imperatoris Friderici tertii tutela: ut autem praefatus Magister Ordinis Praedicatorum contra illum Archiepiscopum efficacius agere posset, convocavit ad se ad Conventum Columbariensem famosiores nostrae provinciae Praedicatores. Inter quos et ego missus veni ad praedictum Conventum auditurus et pariturus praeceptis. (24 A) Itaque me cum Oridinis Magistro existente inter alia, de quibus cum sua Paternitate conferre habui, dixi suae Reverentiae desiderium meum de reintrando ad terram sanctam et Ierusalem. Qui statim sine magnis precibus me licentiavit et literam testimonialem mihi dedit sub sigillo ordinis, in qua etiam prohibuit, ne quis eo inferior mihi in illa peregrinatione impedimentum quovismodo praestaret. Obtenta ergo licentia, gaudens Ulmam redii, et literam Magistri occultam tenui, tempus optativum eam manifestandi exspectare volens. Post haec non multis diebus elapsis venit Ulmam Reverendus in Christo Dominus Udalricus Gislinus, Episcopus Adrimitanus et Suffraganeus domini Augustensis, mihi notus et gratiosus, cum quo etiam venit quidam Sacrae Theologiae Doctor, Ordinis minorum, qui Romam adire volebat, et ordinem Episcopalem recipere, quia Dominus Episcopus Frisiensis eum assumpserat in Suffraganeum. Ad hos dominos me contuli, et rogavi dictum Doctorem, quatenus mihi dignaretur a S. D. Papa licentiam impetrare visitandi loca sancta transmarina; pro quo etiam praedictus Reverendus Pater Dominus Udalricus Episcopus apud eum pro me institit. Promissit ergo, et promissum tenuit, mihique literam de data licentia misit. Qua habita adhuc silui et tempus magis optativum exspectavi, sperans quod casus desideratus se offerret, quo me non rogante desiderio meo satisfieret, sicut et factum fuit. Porro illo in tempore erat Ulmae Conradus Locher, vir prudens, Sacri Imperii ibidem ordinarius Balivus, multis nobilibus cognitus, et mihi non parum affectus: huic uti fideli amico primo cor meum apperui[TR43] et sibi desiderium meum et licentias revelavi, petens ab eo, si aliquem de nobilibus patriae nosceret, volentem ad Dominicum Sepulchrum in Ierusalem peregrinari, capellano ac servo indigentem, quod me apud talem promoveret, tanquam expertum et utilem pro ista peregrinatione et servilem in spiritualibus et corporalibus. Habens ergo vir praedictus scrutinium inter nobilis et invenit, quod generosus vir Dominus Johannes Truchsas de Waldpurg se disposuit ad transmarinam peregrinationem simul cum quibusdam aliis baronibus et nobilibus. Ad quos ille accessit et fidelissime me promovit, sicut rei probavit eventus.
Nam statim post, et fuit Anno 1483 in die St. Gertrudis Virginis, venit Ulmam praefatus vir nobilis dominus Johannes Truchsas de Waldpurg cum pluribus aliis nobilibus amicis suis; et statim misso nuncio ad conventum me accersivit. Cumque ad eum in hospitium suum venissem, interrogavit me, tanquam consilium petiturus de regimine debito volentium transfretare mare et peregrinari in Ierusalem. Audivi, inquit, vos fuisse in transmarinis partibus; consulite quaeso, quae me oporteat facere (B), ut incolumis reverti queam. Intendo, ait, visitare terram sanctam et praeclaram civitatem Ierusalem, et praesepe Domini dulcissimum, et sepulchrum Domini gloriosissimum: dicite, rogo, difficultates et remedia. Cui cum ad singula responsa darem, curiosius intuitus me omisit et destitit ab interrogationibus[TR44] inchoatis: et interrogavit me, an adhuc haberem voluntatem redeundi in Ierusalem? Respondi: nihil esse pro nunc in hoc mundo, cujus desiderium ardentius haberem, quam illorum sanctorum locorum iteratum contuitum. Sic ergo cognita voluntate mea vir nobilis redire me ad conventum fecit certificans me, quod secum pariter et sociis suis essem iturus Ierusalem. Conjuraverunt enim in unam societatem generosi viri et domini: Dominus Johannes Wernherus de Cymbern Baro; Dominus Hainricus de Stoefel Baro; Dominus Ursus de Rechberg de Hohenrechberg, et ipse praefatus dominus Johannes Truchsas de Waldpurg, quasi pater omnium praedictorum et causa ac motor eorum ad peregrinandum. Statim autem eadem hora postquam in conventum redii, misit praefatus nobilis quendam virum prudentem oratorem cum suis famulis, rogans reverendum Magistrum Priorem ex parte dictorum nobilium Baronum, ut illum fratrem, qui pridem in transmarinis partibus fuerat, quem concorditer in capellanum et animarum suarum curatorem elegerant, licentiare dignarentur, et abire cum eis permitteret. Ob hanc enim causam, ait Dominus Johannes Truchsas, jam cum suis amicis nobilibus ad civitatem hanc venit.
Audiens autem Pater Prior factum multum difficultavit, et tempus deliberandi de responso dando accepit. Quod cernens dominus Johannes Truchsas et timens quod forte oppositum suae intentioni per diutinam deliberationem interveniret, statim die sequenti mane assumsit secum omnes suos amicos nobiles et dominas Comitissas de Kyrchberg, quae secum venerant, et ascendit cum eis in praetorium, ubi jam Magistri-civium cum toto consulatu Ulmensi congregati sedebant, petentes audientiam; qua data institit apud Dominos consules, ut Priorem Praedicatorum ad hoc cum effectu inducere vellent, quatenus fratrem Felicem, quem ipse et sui socii in capellanum elegerant, pro transmarina peregrinatione sine impedimento dimitteret: praecipue cum eum ad hoc esse voluntarium scirent. Itaque Magistri-civium [TR45] et quidam de judicibus Conventum ingressi rogabant Patrem, ut intuitu Consulatus nobilibus illis condescenderet. Qui cum diceret, se non habere facultatem me licentiandi in Ierusalem, sed ad S. D. Papam et Generalem Ordinis nostri Magistrum spectaret [TR46] hoc negotium, statim produxi literas, (25 A) tam Papae quam Magistri Ordinis. Quas ut vidit, statim consensit in nomine Domini.
Accessi ergo ad Dominum Johannem Truchsas et secum conveni de die et loco ubi eum et tres alios dominos meos reperirem. Et assignavit mihi diem certum et locum Pontinam (Insprugg) oppidum, et sedem Ducis Austriae et his tractatis nobilis cum suis ad propria rediit. Ab hac ergo die barbam nutrivi et cruce rubea tam cappam, quam scapulare decoravi, quam quidem crucem deo dicatae virgines sponsae crucifixi[TR47] vestibus meis assuebant, caeteraque insignia illius sacrae peregrinationis, quae mihi competebant, assumpsi. Sunt enim quinque peregrinorum terrae sanctae insignia. Scilicet crux rubea in veste grisea et longa cum cuculla monachali tunicae assuta; nisi peregrinus talis religionis sit, quod ei non competat ferre habitum griseum. Secundum est pileum nigrum vel griseum etiam cruce rubea supra frontem insignitum. Tertium est barba longa in facie seriosa et pallida propter labores et pericula, ubique enim, etiam ipsi gentiles, peregrinantes barbas et comam nutriunt usque ad reditum, et hoc primo fecisse legitur Osiridem vetustissimum Aegypti regem, Deum aestimatum, qui mundum totum perambulavit. Quartum est saccus in humeris tenuem victum continens cum flascone, non ad delicias, sed ad sustentationem vitae vix sufficiens. Quintum, quod servit in terra sancta, est asinus cum asinario Saraceno, loco baculi. Itaque diem recessus mecum desiderio magno exspectavi et me silenter cum tranquillitate ad iter sacrae peregrinationis aptavi, propter inquietudinem pro me sollicitorum, qui me inquietabant.