← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

FRATER FELIX FABRI

Reading edition

Ordinis Praedicatorum, ad Fratres Conventus Ulmensis ejusdem ordinis

De peregrinatione Terrae Sanctae et Iherusalem et sanctorum montium Syon et Synai.

Religiosis ac devotis ac in Christo sibi delectis fratribus Conventus Ulmensis, ordinis Praedicatorum, Frater Felix Fabri, Ejusdem ordinis et Conventus, vester confrater, salutem in Domino sempiternam.

Petitioni vestrae, charissimi fratres, satisfacere pro posse conatus sum, qua me a vobis recedentem versus Orientem ad partes transmarinos seriosius propulsastis, exigentes, ut loca transmarina, praecipue tamen terrae sanctae loca, diligentius et accuratius considerarem, et conscriberem, ad vosque, si Deus me reduceret, fideliter referrem.

In peregrinatione ergo existens sola loca, ad quae me contigit divertere, intente perspexi, situmque ac dispositionem scripto mandavi, tam terrae sanctae, quam aliarum terrarum, marium, fluminum, et locorum Syriae, Palaestinae, Deserti, Arabiae, Madian, maris mortui, maris magni, maris rubri, ac Insularum ejus, et terrarum circumjacentium Graeciae, Macedoniae, Atticae, Achajae, Albaniae, Asiae minoris et majoris, Turciae, Illyrici, Dalmatiae, Pannoniae et Histriae, Italiae etiam et loca Germaniae sive Theutoniae, et breviter, omnia quae in tribus principalibus partibus mundi vidi, in Europa, in Asia, et in Africa, notavi et conscripsi. Siquidem has tres mundi principales partes attingit haec peregrinatio, ut in processu secundae partis patebit. Insuper [TR2] ea, quae mihi et aliis comperegrinis acciderunt prospera et adversa, amara et dulcia, ex proposito et a casu, et quaedam indifferentia, et aliqua singularia, intuitu vestrarum charitatum annotavi, et adeo ad particularia determinate descendi, ut narrandi modum excesserim, ipsamque narrationem intricatam quodammodo reddiderim. Contigit enim mihi sicut multum affectuosis frequenter accidere solet, qui dum ordinate, et de re, cui afficiuntur, aliquid dicere aut proponere debent, mox affectus rationem praeveniens orationem ipsam interruptionibus aut impedit, aut penitus confundit.

Qua in re (B) affectus magis pensatur, gratius acceptatur, liberalius remuneratur, et si quid forte inordinate actum fuerit, aut minus ornate propositum, affectui non effectui ascribitur, quod et mihi, utpote summe affectionato, tam ad vestras charitates, quam ad materiam traditam, oro fieri. Ut ergo clarius et latius possem vobis hanc, quam petivistis, descriptionem tradere, peracta prima peregrinatione in Conventu consistens, laboriose evagatus sum, peneque per omnes Canonicae et Chatolicae Scripturae libros legendo textus et glossas, peregrinalia etiam militum nova et vetera perlegi, et descriptiones terrae sanctae antiquas et modernas perspexi, de quibus omnibus tuli, quidquid deserviebat proposito meo, ex qua collectura grande volumen comportavi. Pro certo autem dico, quod non tantum laborem habui de loco ad locum peregrinando, quantum habui de libro ad librum discurrendo, quae rendo, legendo, et scribendo, scripta corrigendo et concordando. Sed quia post haec omnia in multis dubius remansi et incertus, quia multa legeram et pauca videram, ideo, ut certiores vos redderem, et audentius scribere possem, iterato[TR3] mare transivi ad civitatem sanctam Jerusalem, ibique in locis sanctis multis diebus degi; post quos magnum desertum intravi, et per Arabiam ad montem Synai, et inde in Aegyptum descendi per oram maris rubri: Accipiens in omnibus his locis certitudinem, conferens ea, quae prius legeram et collegeram ad ipsa loca, et concordantias sanctarum scripturarum cum locis, et loca cum scripturis quantum potui, investigavi et signavi. Inter haec nonnumquam de locis sanctis etiam, in quibus non fui, exactam diligentiam feci, ut earum dispositionem conscriberem, sed non nisi illo addito: ibi non fui, sed auditu aut lectione didici.

De extremis mundi finibus, etsi mentionem faciam, non tamen describam. Si quis autem legere cupit de his, legat Narratorium Fratris Odorici, Ordinis minoris, qui Orientem pervagatus mira sub testimonio jurandi dicit se vidisse. Legat et Diodori antiquas historias. Perscrutetur etiam et videat novas mundi mappas, et inveniet regiones Orientis adeo longe a nobis distantes, quod secundum modernos Geometras et Mathematicos ibi habitantes sunt respectu nostri Antipodes, quod tamen antiqui, ut Aristoteles, et Ptolomaeus, et Augustinus invenire non poterant. Hodie tamen in humanis sunt homines fide digni, qui in insula Zinpanga, illius regionis parte, dicunt se fuisse, et alios polos et stellas affirmant se vidisse, et silvas piperis, et nemora caryophyllorum, et hortos spicanardi, et campos Zinziberis, et agros Cinamomi, et regiones lignorum Sethim, et virgulta aromatum diversorum, et caetera multa asserunt se vidisse oculis, et manibus contrectasse. Illi legantur et interrogentur, et curiosis satisfacient.

De terra sancta, in qua noster polus cernitur, quae solo mediterraneo mari a nostris terris secernitur, locutio mea est, de qua et scripsi. Insuper conscripsi diligenter pericula, quae in mari magno in utraque peregrinatione sustinui, et angustias, quas per desertum perpessus sum, et tribulationes diversas, quibus affectus fui una cum aliis sociis meis peregrinis inter Turcos, Sarracenos, Arabes, et falsos orientales christianos, ut vestrae Charitati magis placere incipiat monastica quies, claustri stabilitas, regularis disciplina et obedientiae labor, discursus et evagatio vilescat.

Testis enim mihi Deus est, quod si scivissem, me ex hac peregrinatione ad tantam evagationem mentis et corporis implicandum fuisse, nequaquam eam, quantumcunque sanctam, aggressus fuissem, (2 A) quia, proh dolor, nimis a studio utiliori alienatus et distractus factus sum. Idcirco decrevi, hunc librum non Peregrinatorium, nec Itinerarium, nec Viagium, nec alio quovis nomine intitulare, sed EVAGATORIUM Fratris Felicis juste dici, nominari, et esse statui. Ex quo titulo, materia confusa et diversa libri, et compositionis indispositio et distractio patesceret.

Accipite ergo, mei desideratissimi, hunc vobis promissum fratris vestri Felicis Evagatorium, et pro solatio duntaxat in eo legite. Nec enim charitatibus vestris libellum hunc offero, tamquam in omnibus authenticam scripturam continentem, examinatam, probatam, auctoritatibus roboratam, aut rationibus firmatam, ut in eo vigilanti studio legendum sit tamquam in scripturis illuminativis. Sed vobis eum tribuo, ut tempore remissionis fructuosioris studii et vacantiarum diebus pro vitando otio et recreatione sumenda, cum hilari jucunditate eum, si vacat, legatis. Spero autem, quod inutilis non erit hujus Evagatorii lectio, cum etiam res prorsus fabulosas et fictiones poëticas ad profectum salutis vestrae sciatis retorquere. Scio enim vestrum tam ordinatum affectum, ut non solum res grandes et gesta sancta sint vobis virtutum materia, sed etiam res parvae et exiguae, et facta puerilia sint vobis aedificatoria. Ideo audentius inter magna et vera, sancta et seriosa, nonnumquam inserui puerilia, apocrypha, et facetica, cum intentione tamen numquam falsa, aut mendacia, aut irrationabilia, aut sacrae scripturae contraria, vel bonis moribus non convenientia. Quin imo non mediocrem intellectum sacrae scripturae, et multarum ambiguitatum dabit hujus evagatorii lectio, et animum admirantem, et mentem curiosam in multis quietabit.

Porro distantias locorum et longitudinem viarum, et numerum milliarium per terras et maria nolui ubique ponere, propter magnas diversitates, quas reperi de hoc in libellis militum, et propter incertitudinem illius mensurationis, et propter inaequalitatem milliarium. Nam per mare non potest haberi certitudo de numero milliarium, nisi essent semper aequales venti, quia cum uno vento potest navis per aliquem locum in tribus diebus attingere, ad quem cum alio vento non possum in tribus septimanis pervenire, sicut ratio dictat.

Nec de quantitate expensarum quicquam[TR4] posui, quia etiam non aequaliter omnibus temporibus cadit, nec thelanea et curtusiae (B) Ganfragia, Gundagia, et Pedagia semper sunt aequalia, sed nunc plus, nunc minus exigunt, et patroni quandoque multum, quandoque minus, pro naulo recipiunt. Tantum autem de expensis recipiendum mihi constat, quod bursa plena et manus larga magnam deservit pacem in peregrinatione illa. Multi etiam in suis libellulis peregrinalibus nituntur determinatas directiones dare de diaetis, de expensis, de regimine in mari, de conversatione cum Sarracenis, de provisione per desertum, et de hujusmodi, quae tamen omnia incerta sunt, et singulis momentis mutantur. Ideo etiam transeo de istis, et remitto legere volentes ad alia peregrinalia.

Substantialia et necessaria illius sacrae peregrinationis vobis in hoc Evagatorio late et clare aperui, et ad oculum ostendi. Non solum autem vobis, mihi utique charissimi, sed etiam quibusdam aliis, mihi minus notis communicavi, qui accepto meo processu sibi ad suas personas ex eo libellulos confecerunt, quod tamen mihi non displicet, sed plurimum placet, quia hoc, quod sine fictione didici, sine invidia communico. Eodem modo mihi placet, ut hoc meum Evagatorium communicetis aliis nostri ordinis fratribus; praecipue autem fratribus mihi singularissime dilectis Conventus Basileensis, inter quos a puero educatus, et in religione et sacris literis instructus sum. Demum autem dispositione Praelatorum et Superiorum nostrorum, vobis in confratrem sum datus, et conventui vestro appodiatus. Communicetis etiam rogo Venerabilibus et Religiosis Dominis et Patribus meis in insigni Monasterio Elchingen, sub generoso Patre et Domino, Domino Paulo Kast, Abbate dignissimo degentibus, Ordinis S. Benedicti. Dominis etiam ejusdem ordinis in Wiblingen, et in Blabüren vicinis nostris. Religiosis etiam Dominis et Patribus Cartusiensibus in Bono-Lapide, et in Buchsheim, et in Horto Christi. Idem communicari posco et devotis viris Dominis Canonicis Regularibus vestris Concivibus in monasterio Wengen. Sed et religiosis et reverendis confratribus nostris Minoribus Ulmae, vobiscum commorantibus, quaeso communicetur, ut et juvenes eorum legendo Evagatorium in stabilitate firmentur, et ex descriptione sanctorum locorum scripturam sacram lucidius intelligant, et in devotione et contemplatione magis proficiant. Non enim nisi ad profectum suum poterunt tam maturi et religiosi viri hoc evagatorio uti, et si reprehendibile aliquid in eo repererint, pie condonabunt et indulgebunt.[TR5] Pro quo humiliter supplico Reverentias eorum.

Porro si libellus iste ad manus venerit illorum, de quibus habetur Distinct. XXXVII. Sacerdotes, qui omissis Dei evangeliis et Prophetis comoedias legunt, et amatoria Bucolicorum versuum verba canunt, et Virgilium tenent, et (3 A) Carmina poetica student, et in pompa rhetoricorum verborum gaudent, scio, me non posse eorum detrectationes, derisiones, et subsannationes evadere. Qui omnia Scripta, etiam Canonica et Sancta, Rhetoricis floribus non redimita, aut locutionem Tullianam non redolentia dilacerant, et auctores eorum derident. Talibus Evagatorium nostrum fastidiosum erit, quia curiosa amant, Sacram Scripturam vilipendunt, Jerusalem non diligunt, et maxime si Felicem spernunt, quem garrulum et indoctum proclamabunt. Sed licet, inquit Hieronymus exedra sibilet, et victor qui si incendia non jactet, numquam meum Christo juvante silebit eloquium, etiamsi praecisa lingua balbutiet, quae adhaereat opto faucibus meis. Si non meminero tui, o Jerusalem. Legant, qui volunt; qui nolunt, apices eventilent. Ego destinato operi imponam manum, et scyllaeos canes obturata aure transibo.

Vos autem, fratres mei charissimi, Evagatorium accipientes primum eximio Sacrae Theologiae Professori, Magistro Ludwico Fuchs, Priori nostro praedigno, examinandum, corrigendumque praesentate. Quamvis enim ipsum vile opusculum non magnopere aut necessario veniat corrigendum, quasi periculo alicui esse possit: Absque tamen suae Rever. Paternitatis nutu et consensu in publicum prodeat nolo. Et in hoc non modo suae venerandae Paternitati detulisse, sed et ipsi opusculo videar consuluisse. Scio equidem et certus sum, quod ipsum Evagatorium, dum ex cella tanti Doctoris egredi videbitur, auctoritatis et splendoris plurimum accipiet atque valoris. Etiam pro eo habendo laborabunt, qui ante suae Paternitatis inspectionem de luto non levassent. Sic ergo, fratres amantissimi, per omnia quaeso facite, et in vicem laborum meorum Deum misericordem pro me deprecamini, et Reverendo nostro Magistro et Priori, praeceptori meo observantissimo, me recommendate. Valete in aevo felici.

Datum anno MCCCCLXXXIIII. post reversionem meam secundam a locis sanctis Jerusalem, et montibus Sion et Synai.

F. F. F. terrae sanctae peregrinus ordinis Praedicatorum conventus Ulmensis. V. c. confrater.

EVAGATORIUM hoc DUAS principales continet partes, secundum cursum duarum peregrinationum, quae sunt PEREGRINATIO HIEROSOLYMITANA, et PEREGRINATIO SYNAIANA sive CATHERINIANA. Et faciunt istae duae partes duo volumina, et continent hae duae partes has sequentes materias in generali, totque habent tractatus, quot menses; et tot capita quot dies. Et ita prima pars hujus VI. tractatus. Et secunda totidem. Processus incipit folio 25 A.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings