Sequitur Tractatus quartus,
Reading edition
Continens Acta peregrinorum terrae sanctae per mensem Julium, cum descriptione sanctorum locorum in Ierusalem et in circuitu ejus.
Julius mensis, peregrinorum jubilus, mensis in cujus prima die omnium terra terrarum dignissima illis peregrinis apparuit, qui in hoc evagatorio notantur. Nam cum prospera et repentina navigatione de mari pamphilico in pelagum Syriae et Phoenicis venissemus; inde contra austrum retracti in optatum fretum palaestinum incidimus ipsa nocte. Mox autem ut aurora rutilare coepit, resplenduit et terra sole clarior, terra inquam sancta, terra Chanaan, terra nominatissima. Quam cum vidisset primo speculator in keba vigilans, in hunc subito prorupit clamorem: o Domini peregrini surgite et ascendite, ecce apparet terra, quam cupitis videre. Hoc clamore audito confestim omnes de galêae penetralibus eruperunt, viri et foeminae, senes et juvenes, sani et debiles, et sursum ascenderunt, ut viderent terram illam, propter quam proprium solum reliquerant, seque multis miseriis et mortis periculis exposuerant. Verum quia adhuc longe a nobis distabant, nos nihil nisi mare videre poteramus. Ipsi autem marinarii omnes affirmabant, se terram videre. Habent enim usum maris et valde a longinquis patet eis adventus navium aut terrarum intuitus: quem visum non habens nullo modo potest discernere. Porro post spatium unius horae cum magis et magis appropinquaremus, incepimus et nos promontoria videre et montium cacumina quasi de mari prominentia. Marinarii tamen nostri adhuc dubitabant, quae terra esset. Quidam dicebant, quod esset Cappadocia, alii quod esset Cilicia, caeteri affirmabant quod esset Syria Phoenicis. Majors pars dicebat, quod Cappadociam haberermus ad sinistram, et supra eam jam ascendissemus, ita quod in latere Antiochiae essemus, et illud apparens ad sinistrum supra nos esset Syria Phoenicis. Hoc autem ante faciem ex opposito esset longe, (71 A) tamen esset Palestina Phylistinorum, terrae sanctae contermina, et ita erat. Cumque jam nullum dubium esset quin terram sanctam videremus, et montes Israel prae oculis haberemus; imperavit patronus silentium fieri, et praeconis voce certificavit nos hanc illam esse terram benedictam, in qua filius Dei Jesus Christus, Dominus noster, conceptus, natus, conversatus, crucifixus, mortuus, sepultus et tertia [die] de sepulchro resuscitatus est, sicut certissima fide confitemur. Idcirco dignum et justum esse intimavit, gratias redemptori agere, et altissimis vocibus hymnum laetititiae decantare.[TR123] Duo ergo de peregrinis sacerdotes et religiosi bene vociferati ascenderunt de transtris ad malum, ad locum, ubi solet legi Missa navalis, et uniformiter alta voce emissa canticum Ambrosii et Augustini inchoaverunt: Te Deum laudamus; quod caeteri clerici more ecclesiastico prosecuti sunt, cantantes unusquisque secundum notam chori sui. Nunquam audivi tam laetum et suavem cantum. Erant enim voces multae, et ex multiplici dissonantia dulcis quodammodo discantus et harmonia causabatur. Nam omnes eadem quidem verba sonabant, sed notis quadam suavi modulatione dissonabant, et jocundum valde fuit audire, tot clericos simul eundem cantum concinere ex laetitia. Ibi erant clerici latini multi, sclavi, italici, lombardi, gallici, franci, theutonici, anglici, hibernici, ungari, scoti, daci, bohemi et hispani, et multi eiusdem [TR124] quidam linguae, sed de diversis dioecesibus et de diversis ordinibus. Et hi omnes mirabile Te Deum cantabant, quibus etiam saeculares tam galêotae quam peregrini consonabant prae gaudio [TR125] ad sortem conclamantes. Sed et tubicines vel trompetae nostri fortissime tubis vel trompetis concrepabant, et schalmiis sonabant, et bogadellus quidam joculator cum tympano et sambuce ludebat, et quidam alii fistulis et musis voces dabant. Inter haec quidam contra terram sanctam orabant, alii prae gaudio in cantu flebant; et sic cantabant omnes canticum novum ante sedem Dei, et resonabant terra et mare in voces eorum. Videbatur enim nobis sic cantantibus, quod galea nostra resultaret et celerius curreret, mareque liberius sulcaret, ventus quoque vela ipsa copiosius impleret, et aqua vento mota velocius nos impelleret. Itaque finito hymno et laudibus signum cum tubis ad mensam dabatur: et cum gaudio quilibet se ad mensam parabat. Quidam autem sacerdos vir corpore gravis, honestus et annosus, qui ad latus meum dextrum cumbam habebat, ad stantiam suam post cantum festinabat, et dum per scalam descendere vellet, et pede primum scalae gradum lubricatum ex continua deambulatione tangeret, facillari coepit pedibus,[TR126] et deorsum subito ruens importune in carinam cecidit, et ibi quasi mortuus (B) jacuit: ad hoc omnes accurrimus pro fratris consolatione. Sed vir ille confracto capite et dissolutis membris pro mortuo trahebatur in cumbam suam. Post horam tamen ad se reversus ligaturas et curas accepit, et aliquantulum post tempus aliquorum dierum convaluit. Prandio finito in marginibus navis stetimus, et tantum montana videre poteramus, quae omnia calva et alba nobis videbantur. Post meridiem vidimus in aquilonari parte montes altos, inter quos mari propinquior erat mons Carmeli, in provincia Phoenicis. In cujus aspectu recordabar, quomodo sanctus propheta Helias in eo monte Deum pro pluvia deprecatus est, quando non pluerat annis tribus et mensibus sex, et quomodo eo orante ascendit nubecula parva quasi vestigium pedis de mari illo, ex qua generata fuit grandis pluvia, ut habetur[TR127] 3. Regum. 18. Cogitavi etiam, quomodo rex Saul in illo monte erexit fornicem, arcum triumphalem ad gentilium morem, in quo descripsit suos triumphos, et in altum erexit, ut a transeuntibus terram et mare navigantibus videretur fornix, in quo facto Deum valde offendit, ut dicitur[TR128] 1. Regum.[TR129] 15. Admirabar etiam cur sponsus, Cantic. 7., caput suae sponsae huic monti assimilari voluit, dicens: caput tuum ut Carmelus. Ab hoc denique monte propter sui foecunditatem tota terra sancta denominatur Jerem. 2.: introduxi vos in terram Carmeli. In isto monte fratres Carmelitae sumpserunt exordium, et olim ibi habebant magnum conventum. Fuit autem hic ordo institutus ab Alberto quodam patriarcha Jerosolymitano tempore, quo Christiani latini habebant Syriam, et tradidit eis dictus Albertus cappam ferre superiorem ex serico quibusdam [TR130] largis virgis et griseis circulatam. Sic enim dicunt Heliam Prophetam vestitum fuisse, quod tamen nec ex canonica scriptura nec authentica auctoritate haberi potest. Post modum Honorius III. Papa chlamydem circulatam mutavit in album, sub titulo b. Mariae Virginis de Carmelo confirmavit et approbavit. Dicunt autem Soldanum Aegypti ordinem istum, dum priori habitu uteretur, mirum in modum reverentia, devotione, et eleeomosynis et beneficiis amplexatum esse ob memoriam Heliae prophetae, quem Sarraceni colunt: eo mutato e finibus atque omni regno ejecisse, unde necesse fuit monasteria in Europa fundari, sicque a monte Carmel rejecti ubique nunc in Christianitate sunt diffusi. Si habitum album non assumpsissent, usque hodie sine impedimento Saracenorum Carmeli montem incolerent. Nam apud Sarracenos albae vestes ita in pretio habentur, ut nemo christicola eis uti permittatur: et idcirco fratres Praedicatores, quia albis vestiuntur, ejecti fuerunt ab agro Acheldamach, quem emerant multo auro a Soldano, et hodie si fratres minores mantella alba susciperent, eos Sarraceni non sustinerent Ierosolymis. Sub eo monte est torrens Cison, in quo Elias propheta prophetas occidit Baal, ut dicitur 3. Reg. 18. Sub eo etiam sunt illae magnae civitates Tyrus, Sydon, Acon sive Phtolamaida, de quibus multa in scripturis habentur. Demum ab aquilone avertimus oculos, et contra orientem eis conjectis vidimus Judaeam cum montanis suis, et praesertim montem Modin, super quem erant sepulti Maccabaei, et super sepulchra eorum aedificavit Symon aedificium altum visu, lapide polito, retro et ante, et statuit septem pyramides eisque circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam, et juxta arma naves sculptas, quae viderentur a navigantibus mare. 1. Machab. 13. Hunc montem et alia, quae noscere didici, ostendi Dominis meis de mari. Inter haec terrae sanctae appropinquavimus, et ad portum Joppen applicuimus ibique galêam domini Augustini cum suis peregrinis nondum eductis invenimus, de quo plurimum omnes laetati fuimus, quia si educti fuissent, nos neglecti fuissemus, ut patet supra fol. 69. die 28. cum autem non longe a galêa Augustini essemus, injecimus mari bolidem, et invento fundo anchoras injecimus et navem stabilivimus extra scopulos Andromedae, qui portum illum muniunt. Non enim ausi fuimus propius litori accedere, ne Sarracenos offenderemus, quorum salvum conductum non habuimus. Et ut notarent illi Sarraceni, qui in turribus Joppen portum custodiebant, adventum nostrum esse pacificum remisimus antennam, et involvimus velum grande, et nulla festa penitus (72 A) fecimus in portu isto, sicut in aliis portubus facere consuevimus: nulla enim vexilla ereximus, nullas bombardas sonare fecimus, scapham non submisimus, omnem galêae ornatum cavimus, tubis, schalmiis et cornibus non cecinimus, sed ut timorosi, humiles, domini Soldani tributarii, salvo ejus conductu necessarii, Maurorum et Saracenorum captivi servi, exspectantes gratiam ex opposito turrium Joppen stabamus. Porro dominus Augustinus alterius galêae patronus ante adventum nostrum miserat famulum suum ad eos, qui in turribus Joppen erant, ut tractaret cum eis de habendo salvo conductu pro sua duntaxat galêa. Dum Sarraceni intellexissent, adhuc aliam galêam cum peregrinis superventuram, nolebant dominum Augustinum audire, et repulerunt a se, cogentes regredi in galêam, quousque et alia galêa superveniret, [TR131] quod tamen fuit contra mentem patronorum, quia quilibet intendebat suos peregrinos per se, sine societate aliorum, per loca sancta ducere propter invidiam, quam adinvicem habebant. Sed Sarraceni se mentibus intentionibus peregrinorum magis conformabant quam illorum invidorum. Erat enim peregrinorum ambarum galearum mens et voluntas, ut simul omnes per loca sancta duceremur. Sic ergo finita fuit prima dies Julii, et per noctem, sicut oportuit, [TR132] quievimus in galêa.
Secunda die Julii, quae est visitationis gloriosae Virginis Mariae, ante solis ortum submiserunt gubernatores scapham ad mare, et patronus misit aliquos servos ad hoc aptos, ut navigarent ad litus, et de salvo conductu providerent. Similiter fecit Augustinus, alius patronus. Porro Augustinus habuit unum galeotum natum de Jerusalem, Saracenum baptizatum, qui et mores et linguam eorum scivit, quem etiam pro expeditione illius causae emisit. Ascenderunt ergo utrorumque patronorum servi Ramatha et adventum peregrinorum praefecto Ramathae intimaverunt et consequenter ascenderunt in Ierusalem, et negotium patri Gardiano montis Syon nunciaverunt: rogantes eum, quatenus sine mora a capitaneis Ierusalem, Ramathae et Gazarae salvum conductum procuraret, et Trutzelmannum Calinum cum armatis Mamalucis adduceret, et asinos cum asinariis disponeret, et omnia alia pro inductione peregrinorum necessaria, citius quo posset, ordinaret, et veniret, eosque de mari tolleret. Interim autem, quo haec aguntur, peregrini in navibus manserunt, exspectantes eorum eductionem. Eodem die, hora qua Missa celebrari consueverunt, convocavi omnes peregrinos theutonicos et eis sermonem feci de peregrinatione beatissimae Mariae Virginis, quam peregit in visitatione et transitu per montana Iudae, et regulas nostrae peregrinationis ex ejus devotissima peregrinatione collegi et proposui, et praeconia ac laudes nostrae peregrinationis exposui et peregrinationem hanc Ierosolymitanam extuli. Sed montis Synai visitationem super omnia laudavi, volens movere aliquos, ne nimis trepidarent. Eram enim ego intentionis peregrinationis Synai, sed nulli hoc manifestavi, nec aliquis mihi de se, et ideo vehementer timui, ne forte (B) in tanto peregrinorum agmine nullus esset ad montem Synai iturus, sicut et in prior peregrinatione contigit. Sic[TR133] ergo finita fuit dies illa et iterum noctem in galêa egimus.
Tertia die cogitavi tempus adesse, quo Dominis meis intentionem meam de peregrinatione montis Synai manifestarem. Et solos quatuor Dominos convocavi in partem segregatis omnibus servis et lachrimosis oculis ac moesto corde et facie dixi: ecce generosi Domini mei, et charissimi filii, fratres et socii, de gratia vestra usque huc perductus sum, fateor, et per vos licentiam et expensas pro isto tempore habui, pro quo beneficio ingentes grates refero. Sed unum est, quod plurimum me conturbat et sollicitum ac anxium reddit. Sperabam in egressu nostro de terris et locis nostris, si Deus nos omnes sanos usque huc perduceret, quod ad minus aliquis vestrum, etsi non omnes simul, post terrae sanctae lustrationem ulterius peregrinaturus esset, ad sanctum montem Synai, ad Sanctam Katharinam, cum quo et mihi oportunitas daretur veniendi ad eadem loca sanctissima; sed heu! spe mea frustratus sum, quantum ad hoc. Insuper nec audeo, nec debeo petere licentiam a vobis recedendi, et vos derelinquendi, cum in reversione majus periculum vobis immineat. Si tamen licentiam mihi sponte dare dignaremini, pro munere gratissimo eam accipere vellem a benignitate vestra. Quam[TR134] si dare nolueritis, vobiscum libens revertar usque Venetias, sed Venetiis procidam ad pedes vestrarum Dominationum et expensas petam revertendi huc, nec unquam Alpes transcendam, nisi montem Dei Oreb et Synai ascendero, et sepulchrum beatissimae Katharinae Virginis visitavero. Hoc enim voto dudum emisso promisi. Cum autem Domini mei audivissent hanc meam intentionem, et serium vidissent, deliberanti spatium acceperunt, et post horam me revocantes licentiaverunt. Et ne, inquiunt, putetis, quod nobis non fueritis dilectus capellanus, ostendimus signum nostrae dilectionis ad vos in nostra separatione, et contribuemus et subveniemus vobis in expensis. Si autem nihil factum fuerit de illa peregrinatione, vel vos poenituerit, eritis in nostro consortio sicut prius, et deducemus vos usque in domum vestram. Hoc cum audivissem, gratias egi cum debita et condigna reverentia Dominis illis, et me pro hac gratia in perpetuum eorum obsequium exhibui: et peregrinationem hanc ita me facturum promisi, ac si ab eis ad hoc motus et missus fuissem. Tantum autem laetificatus fui ex illa licentia, quantum fui Ulmae dum data fuit mihi licentia ire Jerosolymam. Hoc ergo sic juxta votum adepto transivi per galêam ad milites mihi notos, an aliqui inter eos ad Sanctam Katharinam essent peregrinaturi, et inveni quinque electos nobiles milites, qui in scriniis pectoris sui hoc hucusque celaverant. Post prandium descendi de galêa in barcam et duci me feci ad galêam domini Augustini, ac si aliquos (73 A) mihi notos visitare vellem. Dum autem ad eos venissem, secrete investigavi de illa peregrinatione montis Synai a quodam mihi magis noto, qui occulte dixit mihi, quod XII peregrini essent in eadem galêa, qui inter se conjurassent ad illam peregrinationem peragendam, inter quos unus et principalis esset dominus Johannes de Solms, Comes; nollent tamen hoc praedicari in publico, sed in occulto haberi. Nam semper illi peregrini, qui intendunt visitare montem Synai, occultant, quam diu possunt, illa ratione, ut si illos non ire contigerit, non derideantur. Porro magna mihi cura erat statim explorare, an aliqui essent montem Synai adituri, quia experientiam habui, nisi hoc in navi existens fecissem, in terra sancta et in Jerusalem, veritatem vix hujus rei percepissem. Sunt enim peregrini in terra sancta nimis occupati, et raro vel nunquam omnes simul et distracti, et nisi in navi rem illam cum Dominis meis expedivissem, omnino me ipsum neglexissem. Percepta ergo veritate in galêa domini Augustini remeavi cum laetitia in galêam nostram gaudens me invenisse socios. Porro post laetitiam statim subsecuta fuit tristitia. Quum enim de barca in nostram galêam ascendi et ante puppim cum quodam starem, vocavit me dominus patronus in commodum suum et ingressus inveni cum eo sedentem unum Mamalucum armatum, qui in barca de Joppen venerat, et nova, quae recitaverat, voluit patronus me etiam audire. Dixit enim Mamalucus ille, quod Arabes devastassent monasterium S. Katharinae sub monte Synai, et omnes monachos occidissent, et propterea hoc anno nulla posset fieri peregrinatio ad montem Synai. Eodem etiam die venerunt aliqui Sarraceni ad nos adducentes de terra panes recentes et aquam et uvas, et ea nobis vendebant, qui eosdem rumores dicebant de Arabia. Auditis his malis rumoribus prima quidem fronte turbatus fui, sed postquam deliberavi, spem accepi. Suspicabar enim statim, quod ex practicis patronorum haec divulgarentur mendacia, ut peregrini terrerentur et a proposito peregrinandi ad montem Synai resilirent, quia in quolibet peregrino montis Synai perdunt XII ducatos, et hoc avaritiae eorum est adeo intolerabile, quod exquisita mendacia excogitant, et pro conformatione mendaciorum mendaces Sarracenos et apostatas Mamalucos inducunt. Minus ergo curavi verba illa, et socios meos territos confortavi, quia sciebam patronorum fallacias in hoc facto. Ita etiam me firmavi, quod si verum fuisset hoc, quod dicebatur, nihilominus ad montem Synai (B) intendebam ire, quia etsi Arabes poterant destruere Sanctae Katharinae monasterium, et ejus vastare sepulchrum, nunquam tamen poterunt montem Dei Oreb et Synai destruere, aut transferre, ad quem magis anhelabam quam ad sepulchrum S. Katharinae. Toto ergo die illo fui in illa re occupatus, ut rem ad suum terminum deducerem in illa quiete; quare post exitum de galêa scivi tempus nullum vacare ad tractandum. In illo die incepimus primo gustare fructus terrae sanctae, et aquas ejus bibere. Praefatus autem mendax Mamalucus, qui nova illa in galêa divulgaverat, sedit in castello cum patrono et aliis, et contra legem Machometi sui bibit vinum, et inebriatus fuit, ita quod de galêa in barcam descendere nequaquam poterat propter vertiginem, et ita in galêa nobiscum pernoctavit illa bestia maledicta.
Quarta die cum sol oriretur, nescio ex qua dispositione aëris, aquae vel elementorum accidit, quod pisces maris supernatabant, et se plus solito ostendebant in superficie maris. Et ibi vidimus mirabiles pisces. Quidam erant magni et totaliter rotundi sicut vannus. Quidam habebant capita canina cum auribus longis dependentibus, et delphinos multos vidimus illo mane, et magis manifeste quam prius. Porro post prandium vidimus exercitum armatorum Sarracenorum venientem in equis et mulis, qui in litore et circa turres Joppen et in monte fixerunt tentoria et erexerunt tabernacula contra nos. Hoc cum vidissent patroni, navigaverunt ad eos, putantes advenisse praefectos et dominos: sed non erant nisi servi praemissi ad loci praeparationem, et in crastinum venturi erant domini Mauri. Toto ergo die illo concurrebant ex adverso in litore, et sedentes in mulis faciebant inter se jocosas congressiones ac si bellare vellent. Vidimus etiam cavernas et speluncas super litus maris in clivo montis, ad quas intrudendi eramus, et Sarracenos vidimus toto illo die ingredi et egredi continue, et mirabamur, quid facerent in obscuris hospitiis nostris. Sed quid egerint in speluncis nec suspicari quidem poteramus, donec cum molestia narium experti sumus: faedaverunt enim locum urina et stercoribus, ut patebit.
Quinta die mane confluxit magna armatorum multitudo, ut operiretur superficies terrae, et mirabantur patroni et omnes galêotae et marinarii, quid sibi vellet tanta multitudo populi, et conturbabantur, quia nunquam cum tanta potentia prius eos viderant (74 A) venire, et timebant quod malum aliquod esset nobis paratum. Tres enim potentes capitanei praefecti cum suis armatis personaliter aderant: scilicet: praefectus de Jerusalem, et praefectus Gazarae, et praefectus de Rama. Ad hos navigaverunt patroni cum suis muneribus, quibus eos in eorum affectionem flectere conabantur, eisque salutationem cum muneribus exhibebant, et pro nostra pacifica inductione instabant, quilibet patronus pro suis peregrinis. Et accipientes munera patronorum promittebant, se fideliter nobiscum acturos. Interrogaverunt autem patroni dominos Mauros, cur cum tanta potentia advenissent, et quae necessitas, peregrinos inermes cum tot armatis inducere. Ad hoc responderunt, quod Arabes de locis desertis ascendissent in terram in magna multitudine, et spoliarent obviantes eis, nec alicui parcerent, nisi potentioribus se: et jam actu exercitum magnum in montibus ducerent, et opinio multorum esset, quod propter peregrinos Christianos venturos illum exercitum collegissent. Idcirco [TR135] cum forti manu venissent, ut nos tute in Jerusalem possent ducere. Praeter hanc causam illius insolitae multitudinis aliam assignabant quidam dicentes, quod in isto vere facta sit valida tempestas in regione civitatis Mechae, ubi templum sepulchri detestabilis Machometi est, in qua tempestate fulgur de caelo cecidit, et sepulchrum Machometi cum ejus maledicto corpore combussit et in pulverem redegit. Ex quo facto sui cultores argumentum cessationis suae perversissimae legis accipiunt, et Christianos eis dominaturos metuunt: idcirco cum valida manu venerunt, ne aliquid per peregrinos fieri posset. Ambae autem causae fuerunt verae. Secundam autem de Machometi comminutione ipsi non dicebant manifeste, sed fuit nobis per quendam Mamalucum occulte dicta. Sed ne cultores Machometi diffiderent, et desperarent, et peregrinationem, quam annue in Mecham faciunt, dimitterent, tale mendacium excogitaverunt sacerdotes eorum. Dicunt enim, Deum Sarracenis hoc anno fuisse nimium offensum et eos voluisse penitus delevisse. Sed Machometus intercessit pro eis, et Deum petivit, ut averteret iram ab eis, et in se malum eorum retorqueret; quam petitionem Deus audivit, et fulmine misso de coelo corpus ejus consumpsit. Hoc mendacium populo praedicant, et major jam est peregrinatio ad Mecham, quam prius fuerat. De illa peregrinatione vide part. II. fol. 62. Interea dum patroni cum dominis colloquerentur, vidimus alium novum exercitum ad litus maris venientem, in quo exercitu non erant equi, sed (B) tantummodo [TR136] asini, qui erant collecti de diversis villulis pro nobis. In illo asinorum exercitu, venerunt etiam aliqui domini de Jerusalem, duo scilicet Calini, major et minor Trutzelmanni, et venerabilis Pater Gwardianus montis Syon cum duobus fratribus, et cum eis aliqui mercatores christiani de cinctura.
De egressu peregrinorum ex galêa et introitu eorum in terram sanctam.
Evagatio diu desideranti animo exspectata jam jam instat. Cum enim patroni cum praefectis locuti fuissent et eis placuisset, ut nos de galêa in terram ducerent, navigavit ad nos venerabilis Pater Paulus, provisor ecclesiae latinae in Oriente et Gwardianus montis Syon cum suis fratribus, et cum Calino majori, Sarraceno, qui erat magister hospitalis in Jerusalem, et consederunt cum patrono nostro puppi. Convocatis autem omnibus nobis, incepit Pater Gardianus, vir maturus, barbatus et doctus, latino sermone nos civiliter et ornate salutare, et beneventos esse dicere, et hortabatur nos ad devotionem, et ad patientiam et ad exemplaritatem, et promisit quod in Rama regulas regiminis nostri per terram sanctam inter Sarracenos vellet nobis tradere. Sic etiam dominus Calinus Sarracenus, Trutzschelmannus noster, nos honorifice salutavit, et prohibuit, ne quis arma, gladium aut arcum secum de navi eportaret, sed inermes sicut peregrini procederent. Et his dictis Pater Gardianus cum suis fratribus et Calino descendit in barcam dicens nobis, ut citius nos expediremus et sequeremur. Erat autem prandii hora, et vocatis peregrinis ad prandium comedimus et bibimus cum festinantia, ut citius in terram sanctam veniremus. Sub prandium venerunt omnes galêotae officiales unus post alium, et de peregrino ad peregrinum cum argenteis phialis transierunt, petentes curtusias, quas nos bibales nominamus. Et improba valde erat eorum postulatio, et quicunque eis denegavit donum, hunc nolebant de galêa in barca ad terram ducere. Et fuit magna inquietudo in navi, propter inverecundam et improbam illorum petitionem. Peracto illo inquieto prandio et solutis curtusiis disposuimus nos ad exitum, et accepimus duo vascula vini et saccis immisimus, ne Sarraceni viderent, quia non patiuntur vinum manifeste circumduci. Sed si vident, vasa ipsa, si possunt, rumpunt. Accepimus etiam in sacculos nostros caseum et arefactas ad fumum carnes, et flasculos nostros, et omnia nostra (75 A) peregrinalia, et de carina in puppim ascendimus. De puppi vero in barcam descendimus, et contra terram sanctam navigare incepimus, [TR137] et cum gaudio magno altis vocibus cantavimus: In Gottes Nahmen fahren wir, seiner Gnaden &c. ut habetur fol. 10. Hunc autem cantum nostrum non poterant audire Sarraceni in litore, quia inter nos et litus erant scopuli Andromedae, in quibus mare magno fremitu saevit, et sonat et hoc sono noster cantus non audiebatur. Venimus autem in ipsos scopulos, et inter scyllas per stridentes undas transeuntes aqua perfusi et madidi facti raptum naviculae et allisionem in rupes, quae minabatur, evasimus, et usque ad litus venimus et de navicula egressi sumus. Statim autem ut humum sanctam pedibus nostris calcavimus, proni in facies nostras cecidimus, et terram sanctam cum ingenti devotione deosculati sumus. In ipso vero contactu terrae benedictae indulgentias plenariae remissionis accepimus, quae signo tali (††) consequenter denotari ordinavi. Nam ubicunque ponitur crux simplex, ibi est indulgentia septennis: ubi vero ponitur crux duplex, est indulgentia plenariae remissionis a poena et a culpa, sicut solet dici: et prima crux significat indulgentiam culparum, secunda vero indulgentias poenarum. Finita ergo gratiarum actione de alveo maris ascendimus sursum per praeruptas rupes, quibus mare ibi cingitur et ora pelagi septa est. Stabat autem superius Pater Gardianus montis Syon et sui fratres cum praefectis terrae et senioribus Sarracenorum et Maurorum cum scriptore, et ita ordinaverant se ab utraque parte, quod per medium eorum transire peregrinos necesse erat: nec duo peregrini simul poterant transire, sed unus post alium; non autem sinebant nos transire continue, sed quemlibet tenebant, et acute intuebantur, ac nomen suum proprium et patris sui nomen requirebant, et scriptor ambo nomina in scriptis redigebat. Nescio autem quam difficultatem hoc nomen Felix in eorum lingua facit: quia tam in altera, quam in illa peregrinatione aliquotiens oportebat me eis ipsum nomen replicare, et tamen nec exprimere, nec scribere poterant, nisi praemisso quodam raro dyptongo et fractis in gutture syllabis non Felix, sed quoddam nomen mihi inexprimibile loco ejus ponebant. Illam difficultatem cum illo nomine postea melius notavi. Fuit enim mihi familiaris factus quidam Sarracenus, Calinus minor, qui italicis verbis aliquotiens petivit nomen meum. Cui cum eum dicerem, nullo modo poterat ipsum exprimere, sed horribile quoddam nomen loco ejus expressit, de quo mirabar, cum fuerit in lingua italica peritus. Quam statim ergo nomen peregrini et sui genitoris inscriptum fuit, fuerunt ibi Sarraceni deputati, qui mox ipsum peregrinum rapuerunt, et trahebant ad introitum cujusdam tenebrosae et vetustae habitationis ruinosae testudinis, in quam ipsum contrudebant, sicut ovis jam emulgenda contrudi in stabulum solet. (B) Porro in ipsa spelunca septennis est indulgentia (†), quam consequitur peregrinus, dum devote ingressus fuerit. Et dicuntur haec speluncae cellaria S. Petri. Propter has indulgentias et alias consequendas multi de peregrinis fecerant prius in galêis mihi et aliis suas confessiones, et aliqui hic in litore maris confitebantur. Igitur cum in speluncas essemus intrusi, invenimus ipsum locum mansionis nostrae abominabiliter foedatum et deturpatum urina et humanis stercoribus nec erat [TR138] locus sedendi nisi in stercoribus. Ideo unusquisque locellum pro suo corpusculo cogebatur mundare, et stercora pedibus removere ad medium: unde factum est, quod in medio habitaculi congestus fuit magnus cumulus stercorum et immunditiarum. Et locavimus nos ad parietes per circuitum unusquisque ad latus alterius, sicut in galêa, super nudam et madidam humum. Ecce quam miserum pandocheum, quam defectuosum hospitium, quam immundum habitaculum! Numquid merito posset peregrinus devotus et Deo familiaris ex pia impatientia vel potius admiratione querulari et dicere: o Domine Jesu, quali curialitate recipis tuos peregrinos, terrae tuae sanctae hospites? de transmarinis et cisalpinis et de extremis mundi partibus venientes, ut curiae tuae se praesentent, te honorent, seque tanquam milites regi suo subjiciant. Numquid, piissime Jesu, propter te tanto itinere fessis et longae viae labore confectis debueras melius sternere, quam in irrenatorum foetidissimo stercore? Numquid non habes alium stratum, nisi horridum sterquilinium? Ad haec Dominus, non est, inquit, servus major Domino suo, neque discipulus super magistrum, neque apostolus major eo qui misit illum. Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo haec et majora his passus sum, et vos eadem passione armamini. Advena ego fui in terra hac, et peregrinus, et quando primo die de mari divinae profunditatis et de navicula uteri virginalis ad hanc terram descendi, non in triclinio, sed in stabulo foetido, in diversorio inquieto, in pandochio defectuoso fui susceptus: nec in molli lectulo, sed in praesepio duro stravit mihi mater mea dulcissima, et inter bestias collocavit, quia alias non erat mihi locus in diversorio. In tota vita mea propriam mansionem non habui in terra hac: quia in propria quidem veni, sed mei me non receperunt. Inquilini enim domus meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum, Job. 19. In hac terra vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; filius autem hominis non habuit ubi caput suum reclinaret. Si quidem non sub murata testudine, sed in monte sub divo frequenter eram per noctes in oratione. Denique in opulenta et regali civitate Jerusalem non habui stratum, nisi ignominiosum crucis patibulum, nec habui proprium sed alienum post mortem sepulchrum. Sic enim oportuit filium hominis (76 A) pati, et ita intrare in gloriam suam. Non ergo dilecte peregrine sit tibi molestum, si in terra hac non habes molle lectisternium, si locaris in sterquilinium, si hospitaris in sentina immunditiarum. Recordare quod Dominus suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Sic David existens juxta de post foetantes accepit eum et regem Jsrael constituit. Inclytus Job depauperatus et ulcere pessimo percussus sedit in sterquilinio, et sua patientia duplicia promeruit. In sterquilinio enim dicit Gregorius super Job latet margarita Dei, scilicet cognitio propriae vilitatis, et abnegatio paupertatis. Hanc margaritam tu peregrine quaere, sedens in sterquilinio. His auditis devotus peregrinus gratias agit, pro eo quod dignus est habitus esse imitator sui Domini. Igitur in loco turpitudinis existentibus venerunt Sarraceni pauperes et stramina, sarmenta collecta nobis vendiderunt, quibus humum humectatam cooperimus, et nobis stratum aptavimus. Insuper mercatores, qui venerant de Jerusalem et de Rama, cum suis suaveolentibus mercimoniis ad nos ingressi, ibi forum fecerunt, portantes in vitriolis aquam rosaceam de Damasco pretiosissimam, et pro uno denario venetiano vendebant. Aliqui balsamum habebant, aliqui muscum, aliqui savetiam, [sic] aliqui lapides pretiosos, aliqui fasciola de bysso candidissimo, et mitras, et alia multa pretiosa et odorifera fuerunt ad nos illata; sed et ipsi mercatores et Sarraceni sunt unguentis aromaticis et liquoribus destillatis delibati, ita ut procul ex eis odor diffundatur.[TR139] Denique ipsi mercatores foetorem et squalorem habitaculi non ferentes incenderunt thura et thymiamata arabica: et ita factum est, quod locus ille turpissimi foetoris factus est apotheca suavissimi [TR140] odoris, et illi, qui locum ante deturpaverunt, per se mundaverunt, et suis pedibus immunditias conterentes deportaverunt. In brevi enim spatio ex continua deambulatione factus fuit locus, paulo ante abominabilis, totus humanus et delectabilis, et quem ante bestiae intrare horruissent, nunc homines delicati et infirmi si intrassent, ex odoribus [TR141] bonis convaluissent. Cum magna quidem displicentia et amaritudine ingressi sumus; sed in spatio unius horae refrigerium et solatium ibi habuimus. Interea venerunt aliqui Sarraceni, et ova in frixorio oleo infuso coxerunt, aliqui panes, aliqui aquam frigidam, aliqui fructus, aliqui lacticinia aliqui placentas de ovis calidas apportantes, et nobis vendiderunt. De quibus emimus et comedimus, et pro dormitione nos aptavimus, quia dies jam inclinata erat. Cumque jam quilibet in loco consisteret, ubi per noctem manere volebat, (B) ingressus est ad nos unus Sarracenus saevus armis accinctus, fustem manu bajulans, et exegit a quolibet peregrino unum denarium Venetianum, quod prius non videram, ad redimendum tamen vexationem solvimus denarium pro hospitio. Porro cum jam tenebrae fierent, conduximus pretio duos Sarracenos, qui nocte ad ostium speluncae vigilarent, ne quis ingrediens nos molestaret, quia populus varius et multus erat ibi. Sic ergo noctem illam non sine formidine egimus. Aestimo autem, quod exactor praefatus fuerit nunc dominus et possessor illius speluncae, unde audaciam accepit petendi censum pro jure sibi debito.
Sexta, quae fuit dominica VI. post Trinitatis, antequam plene illucesceret, rediit ille saevus exactor, qui in sero nos vexaverat, et posuit se cum fuste ad fores speluncae, nec aliquem sinebat exire ad opus naturae complendum, nisi dato sibi denario. Quem cum impatientia solvimus omnes, et non tantum imputavimus exactori, quantum patronis et patri Gardiano et Trutschelmanno, qui superius sub papilionibus quiescebant, et nos hic incarceratos novis exactionibus vexari sinebant, qui tamen tenebantur nos protegere et ab his defendere. Itaque denario soluto permissi sumus exire ad necessitates naturae, nec ausi fuimus longius ire, nisi ad oram maris, quia undique circumdati fuimus armatis paganis. Interea venerunt mercatores cum suis mercibus, et coci cum suis instrumentis, et juxta nos pro lucro suas operas exponebant, et diem dominicum ignorabant. Intendebam autem, in ipsa spelunca peregrinis pronunciasse evangelium diei dominicae cum exhortatione, et tantus erat tumultus circa mercatores et cocos et concursus Saracenorum et juvenum discursus, quod non potui complere horas, nisi cum multis impedimentis. Videntes enim me in libro legere, circumsteterunt, riserunt, clamaverunt, literas inspicientes et admirantes. Prandio peracto venit ad nos in speluncam Calinus parvus, id est, magister hospitalis minor, dictus Elphahallo, Sarracenus, probus tamen, ut sequentia docebunt, qui me optime novit, ex priore peregrinatione, et sciebat loqui italicum et corruptum theutonicum, quod didicerat a peregrinis, cum quibus saepe ad S. Katharinam peregrinatus fuerat. Hunc ergo virum interrogavi, quomodo res se haberent circa montem Synai, et dixi sibi, quae in galêa fuerant dicta. Respondit, omnia dicta illius mamaluci esse mendacia, et quod peregrinatio S. Katharinae esset jam securissima, quamvis anno praeterito Arabes monachos tribulaverint ad S. Katharinam, Soldanus tamen totam [rem] complanasset. His verbis fui multum laetificatus et duxi virum ad Dominos meos, eos sibi commendans. Statim autem vir dixit nobis, ut iremus secum et eduxit nos de specu, et circumduxit undique per medium (77 A) castrorum, per tentoria Sarracenorum, et ostendit nobis apparatum eorum, et magnas ruinas civitatis Joppensis, et circuivimus duas turres in alto stantes, quae ibi derelictae sunt, et singulis lustratis reduxit nos in carcerem. Invenimus autem ipsam speluncam inquietam, propter juvenes Sarracenorum, qui diversis modis exercitabant et vexabant peregrinos, et multos insultus faciebant eis, de quibus longum esset dicere. Quaerunt enim cum industria occasionem, ut peregrinum offendant, si possunt, sine magna occasione ei data, et eo offenso accipiunt causam irascendi, et pecuniam postulandi. Circueunt peregrinos, et quicquid repererint, furantur, vel rapiunt, et aufugiunt. Quidam nobilis duxerat secum de Candia grandem flasconem cum malfaseto pretioso, et ipsum vas suspenderat juxta se ad parietem, quod videns quidam armiger Sarracenus per medium peregrinorum irruit, et flasconem arripuit, et fugit. Post modicum reversus flasconem evacuatum in habitaculum projecit. Quidam imberbis juvenis peregrinus de Biccardia valde fuit per eos vexatus turpibus jocis, non poterat se ab eis abscondere, quantumcunque latitaret inter peregrinos, nec pacem habere. Conquestus est autem rem Trutschelmanno, qui parvi pendit querimoniam, dicens: si aliquis sibi irrogasset injuriam et percussisset et nocuisset, vellet eum defendere et vindicare; sed propter jocum juvenum non posset aliquid facere, nec jocum juvenibus interdicere. Hoc audito peregrinus ille, ne aliquam maculam famae et honoris incurreret, et ne cottidianum ludibrium Sarracenis esset, postposuit peregrinationem, et remeavit in galêam, ibique exspectavit inter galêotas, donec peregrini reverterentur percursis locis sanctis. Erat enim peregrinus ille juvenis valde pulcher et propter hoc Sarraceni eum infestabant, forte magis ad vexandum, quam ad abutendum. Mille modos quaerunt juvenes illi, ut peregrinos subtiliter ad impatientiam provocent; ut, si ex subreptione percussionem aliquam facerent, poena pecuniaria mulctentur. Ibi locum habet illud Matth. 5. nolite resistere malo. Siquis consilium hoc tenere nequiverit, per terram sanctam cum pace non ibit. Similiter locum ibi habet illud Lucae. 6.: qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Et necesse est etiam ad literam illud Mathaei 5. servare: siquis percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram. Cum autem jam sero factum esset, et tenebrae essent, venit quidam et stetit in ostiolo speluncae, meque ex nomine vocavit, sic clamans: domine Felix egredimini foras. Territus autem respondi, me ibi in loco quietis esse, nec velle me exire; ad quod rogare me coepit, dicens: magnam imminere necessitatem. Exivi ergo ad eum, et erat quidem barcalerus nostrae galêae, missus a quodam, qui in galêa constitutus in agone mortis pro me clamavit, ut mihi confiteretur. Licet autem invitissime ad galêam reverterer, tamen ne animam fratris negligerem, in tenebris ad mare descendi, et in barca per scopulos periculosissimos in galêam navigavi, quae pene ita remota stabat (B) a litore, sicut Seflingen ab Ulma. Et statim infirmum illum expedivi, et lectulum meum de cumba mea sursum portavi, et in uno transtro, de quo mihi erat aspectus ad litus, quievi, ut in casu, quo peregrini de spelunca educerentur ad recessum, motum exercitus videre possem. Ex remotione enim lucernarum ardentium juxta tentoria dominorum Maurorum potuissem peregrinorum recessum percepisse. Nam juxta quodlibet tentorium pendebant VI ardentes lucernae in altis stipitibus propter honorem [TR142] Machometi, et dominorum ibi dormientium reverentiam, et propter populi consolationem. Haec ego vidi de mari, et magnum compassionem cum Dominis et fratribus meis peregrinis habui, qui in spelunca squalida, et tenebrosa jacebant, et omni solatio luminis carebant, et illi canes Sarraceni illustratione copiosa gaudebant.
Septima die ante solis ortum descendi in barcam, et per stridentes aquas inter rupes ad litus remeavi festinus, quia putavi, nos illico recessuros. Sed quia patroni nostri discordes erant, ideo diutius detinebamur. Discordia vero illa Venetiis incepit, videlicet fol. 33., et usque huc duravit. Conabatur ergo quilibet suos peregrinos per terras sanctam ducere sine alterius patroni peregrinis, et volebant duas[TR143] societates, vel duas separatas turmas facere, quae nec eodem tempore, nec in eisdem locis convenirent. Nos vero omnes petivimus duci simul et semel sub eadem pactione, quod et Sarracenis placuit in tantum, quod nullo modo volebant nos dividi ab invicem, pro qua tamen divisione ambo patroni constanter instabant. Videns autem Pater Gardianus montis Syon, quod discordia illa patronorum peregrinationem impediret, et Sarracenos scandalizaret, eosque impatientes redderet, convocatis ad se notabilioribus peregrinis et quibusdam pacificis ac maturis Sarracenis, pro pacificanda lite laborabat. Sed post multa hortamenta et verba non erat ibi vox neque sensus concordiae, et post multas interlocutiones videbantur patroni magis indurari, et contra se invicem commoti. Toto ergo die illo de pace tractabant patronorum. Porro alii peregrini, qui tractatibus illis non intererant, animosi et audaces facti sunt, et de caverna exierunt ad litus maris, et ad locum, in quo stabant asinarii cum asinis, et in exercitum Sarracenorum transierunt sine timore, et emebant a Sarracenis, et cum eis societatem contrahebant. Ego etiam cum quibusdam sociis per longum spatium per litus maris descendi ad fontem aquae vivae, fluentis de saltu, et ibi bibimus gratis de aqua illa. Multis enim diebus non biberamus aquam nisi argento comparatam et emptam. Infra hunc fontem stat una rupis in mari, de profundo se super aquam erigens, circa quam dicunt S. Petrum Apostolum piscatum fuisse, et addunt simplices scripturam et evangelium ignorantes, quod ibi sit locus, ubi Dominus Jesus ipsum Petrum et fratrem ejus de mari vocaverit, dicens: venite post me etc. sicut habetur Matth. 4. et saeculares milites in suis libellis scribunt hic contigisse. Sed verum non est, quia illa vocatio apostolorum facta fuit in mari Galileae, nec legitur quod (78 A) Dominus Jesus fuerit personaliter in Joppe, licet S. Petrus legatur hic fuisse. Actor. 9. Ideo non nego, eum hic forte piscatum fuisse. Reperimus etiam in maris litore innumeram multitudinem de testis ostrearum in multiplici et varia forma, de quibus collegimus eas, quae nobis magis pulchrae et mirabiles videbantur. Eodem die quidam miles emit a quodam Sarraceno lapides, quos venales habuit in spelunca, pro 5. ducatis, et putavit quod essent pretiosae gemmae. Quos dum suis sociis ostenderet, comperit, non esse gemmas veras sed sophisticas et falsas de vitro colorato. Retulit ergo vitrum ad mercatorem, et aurum suum rehabere cupiebat. Sed mercator ille nequam nec aurum reddere volebat, nec vitrum recipere. Miles ergo patrono suo dolum indicavit, et patronus praefecto de Rama Sarracenum accusavit. Statim autem, ut praefectus audivit, misit apparitorem cum baculo ad carcerem nostrum, in quo mercator cum suis rebus sedebat, et abstulit ab eo vi illos quinque ducatos, restituens eos peregrino, et eo multis plagis cum baculo vapulato tradidit et vitrum. Sic ergo deduximus diem illum cum minori taedio, quam praecedentes. Cum vero nox facta esset venerunt quidam juvenes Aethiopes valde protervi et mali, scutiferi dominorum Maurorum, et volebant ingredi speluncam ad furandum et ad nos vexandum, sed custodes, quos conduxeramus, non permittebant eos intrare, et diu simul concertabant et litigabant ante introitum. Cum autem vidissent, quod ingressus eis non pateret, posuerunt se ante ostiolum, et tota nocte cantaverunt, ululantes, latrantes, grinientes sicut bestiae, canes et porci. Pessimas enim voces habent omnes Orientales, nec possunt formare melodiam, sed cantus eorum est caprarum clamor et vitulorum. Cum ista ergo inquietudine nox illa transiit.
Octava laborabat Pater Gardianus et alii maturiores de peregrinis et Saracenis pro concordia patronorum, sed nihil proficiebant. Quod cum domini Mauri et Sarracenorum praefecti vidissent, prudenti usi consilio ambos patronos advocaverunt, dicentes, quod nisi in continenti unirentur, eos captivare vellent, et ad Gazaram in custodiam mittere, quousque per dominum Soldanum diffinitum fuerit, quod de iis fieri deberet. Peregrinos vero vellent repellere in galeas sine locorum sanctorum visitatione, et eis de aliis patronis providere, et ad propriam terram remittere. Hac comminatione coacti sunt duo patroni se unire, et dextris sibi invicem datis pax inter eos facta est. Et conventione facta cum praefectis et dominis pro omnibus nobis, venit Elphahallo, minor Calinus, dicens, quod deberemus nos disponere ad recessum. Disposuimus ergo nos reperte, et sacculis ac flasconibus onerati stabamus exspectantes. Cumque domini Sarraceni se ante speluncam nostram locassent, ut iterum, sicut quando de mari ascendimus, numerarent nos, et multi peregrini jam dimissi essent ad asinos, ecce subito conversi in furorem, nescio qua de causa nos cum magna indignatione in specum retruserunt violenter (B) cum baculis minantes, in speluncam sicut bestias a se repulerunt; illos autem peregrinos, qui jam numerati descenderunt et circa asinos erant cum baculis percusserunt, et ad speluncam recurrere compulerunt. Et ita hoc die etiam in specu mansimus, nec unquam poteram experiri, quae causa fuerit illius repulsionis.
Descriptio portus Joppen, et [de] civitatis illius antiquitate et sanctitate.
Antequam de portu illo recedamus, videre de eo convenit, quando ortum habuerit, in quibus locis sacrae scripturae insertus sit praecipue, cum ad eum amplius non sint peregrini reversuri: quia in portu Alexandriae naves ascendimus, quando revertebamur, nec illum portum ulterius vidimus. Joppen portus antiquissimus et civitas vetustissima provinciae Palaestinae, et fuit octava mundi civitas, ante diluvium Noë aedificata, in cujus signum fuerunt ibi repertae arae post diluvium illorum deorum, qui ante diluvium colebantur. Est autem haec civitas binomina. Dicitur enim Japha a Japhet, filio Noë, qui hic dicitur ad tempus habitasse, eamque reaedificasse post diluvium; et dicitur Joppen a Job, viro simplici et sancto, quem etiam hic moratum fuisse aestimant. Porro in divisione terrae XII. tribuum Israel, cecidit haec in sortem tribus Dan. De hoc portu loquitur S. Jeronymus de distantiis locorum, dicens: Joppe oppidum Palaestinae in tribu Dan, ubi hodie quoque saxa monstrantur in litore, in quibus Gigas virgo, Andromeda, filia Cyphei, matris crimine et Amonis sententia alligata scopulo, et monstro marino exposita, stabantque[TR144] parentes ejus in litore flentes. Perseus autem, qui fuerat totius nobilitatis Graeciae pater, filius Jovis et Danis, habuit equum alatum, et scutum Palladis, et talaria ensemque Mercurii. Hic de monte Ydolii in excelsum volatum arripuit, et dum in excelso volaret in equo suo alato, vidit virginem illam scopulis alligatam, in portu Joppe, et marinam ingentem beluam eam devoraturam. Hoc viso statim advolavit, et pactus cum parentibus, si eam a belua liberaret, uxor sua esset. Quod cum parentibus placuisset, venientem horridam beluam interemit, et virginem liberavit et nuptias cum ea habuit. Quod videns Phyneus, frater Cephei regis Joppe, cui ante sententiam Andromeda fuerat desponsata, vi voluit eam sibi auferre. Sed Perseus eum devicit, et abiit in Persas, et bello Persidem obtinuit eamque a se denominari fecit. Quod autem [TR145] Cepheus fuerit rex Joppe, ostendunt antiquissimae (79 A) arae, in quibus veteres ejus titulum repererunt. Ossa vero illius marinae beluae, quam Perseus occidit, erant ingentia, et in litore ante civitatem Joppen jacebant in publico, et advenientibus Joppen ostendebantur. Sed postea per Titum et Vespasianum translata fuerunt inde Romam, et in publico suspensa, propter admirationem, quia erant admiratione digna. Omnes enim costae ejus quadringenta [TR146] unius pedum longitudine protendebantur. [TR147] Porro S. Sylvester et alii Sancti, qui Romam Christo dedicaverunt, illa ossa et alia monstruosa comminuerunt, ne propter talia peregrini illuc venirent, et ne peregrini etiam ob honorem Dei et apostolorum Romam visitantes aspiciendo illa monstruosa tempus perderent, et devotionem amitterent. Sunt alii, qui dicunt, haec ossa fuisse Andromedae Gigantis virginis, quod non videtur, quia Perseus duxit secum Andromedam in Persidem, et ibi finivit vitam, et ad Joppen nunquam rediisse legitur. Josephus dicit, se vidisse catenas et circulos aeneos ingentes in scopulis, quibus Andromeda alligata extitit. Hujus Andromedae meminit Jeronymus saepe, singulariter in superallegato loco, et de peregrinatione S. Paulae. Et Boccatius lib. 12 de genealogia deorum, cap. 25., et Josephus. Canonica etiam scriptura hujus portus persaepe mentionem facit. Nam ad hunc portum misit rex Tyri Hiram ligna cedrina de Libano per mare, et inde tulit ea Salomon et duxit in Jerusalem, pro aedificio templi, ut habetur 2. Paralip. 2. et 1. Esdrae 3. Insuper rex Josaphat fecit in portu hoc classem, ut iret in Ophir insulam propter aurum inde tollendum, sed divino judicio confractae sunt naves, ut habetur 3. Reg. 22. Ad hunc portum fugit Jonas propheta, ut dicitur Jonae 1. Et ascendit hic navem, ut fugeret in Tharsis, id est in Affricam, in civitatem Chartaginensem, quam Jeronymus dicit nuncupari Tharsim et dum extra scopulos venisset intumuit mare. Unde libenter reingressi fuissent portum, sed non poterant quicquam proficere, nisi Jona in mare misso, quem piscis devoravit, eumque post triduum ad litus Joppe evomuit. Hunc portum Judas Macchabaeus cum omnibus navibus ideo succendit, propter Judaeorum submersionem, quam dolose Joppitae procuraverant, ut dicitur 2. Macchab. 11. S. Petrolus apostolus de Judaea pulsus in Joppen venit, ibique praedicavit, et Tabitham viduam suscitavit. Actor. 9. et 10. Et hospitatus fuit juxta mare in domo Symonis coriarii. Et nonnulli volunt, et rationi consonum est, quod testudines illae, et speluncae arcuatae, sub quibus inclusi stabamus, fuerint habitationes domus Symonis hospitis S. Petri. Hunc portum Jonathas et Symon Macchabaei munierunt, ut habetur 1. Macchab. 10. et cap. 14. Sed postea Romani eum devastaverunt bina vice, et ibi multa milia Judaeorum necaverunt, ita ut sanguis in mare deflueret, et partem maris, quae intra scopulos est, colore suo rubricaret. Deinde Christiani portum illum reaedificaverunt, (B) et multa proelia ex eo gesserunt, propter quod ultimo Sarraceni civitatem et portum penitus destruxerunt, nihil ibi integrum derelinquentes, nisi duas turres ob maris custodiam: caetera omnia dejecerunt suffodientes muros aedificiis combustis, [TR148] ne erecti manerent. Vix vidi adeo grandes ruinas sicut ibi, et mirabar, qua arte potuerint tam spissos muros prosternere. Quam fortis autem haec civitas fuerit, ruinae indicant. Iuxta exitum de mari dereliquerunt testudines duas, quae in montem ipsum constructae sunt, et sunt superius humo operta et ruinis: propter quod semper est sub illis testudinibus humidum, et a superioribus aquae distillant, et parietes madidae sunt, et fundamentum lutosum, et toto anno ingrediuntur Sarraceni ad naturae necessitatem explendam. Ad has latrinas detruduntur peregrini Christiani, dum veniunt, ut dictum est; hoc vero singulariter grave est peregrinis ibi detentis, quod in ingressu speluncarum testudo est superius rupta et dependunt magni lapides, ruinam minantes, ita quod digito posset quis magnum lapidum cumulum dejicere, et sub istis periculosis ruinis intrant et exeunt continue peregrini. Accessus etiam de mari ad hunc portum est multum difficilis, et periculosus, et credo quod vix per circuitum maris sit adeo horribilis portus. Nulla namque grandis navis a quacumque parte veniat, potest ingredi portum illum, sed oportet foris manere et bolide fundum sibi quaerere pro sui stabilimento. Sunt enim altiore in mari, quantum arcus jacere potest, petrae et scopuli praerupti scyllaeque et rupes de profundo consurgentes, et super aquam excrescentes et eminentes, inter quos mare semper fremit etiam quando alibi quiescit, et percutit petras cum tanto impetu, quod aqua allisa in altum salit, et sonitum magnum facit, qui per longa maris et terrae spatia auditur. His scopulis septus est portus ille, ac si artificialiter in ejus munimentum essent ibi circumpositi: nec patet parvis navibus ingressus, nisi ab una parte per medium duorum eminentium scopulorum, per quos magna cautela naves inducuntur, quia aqua ibi mira celeritate currit et recurrit impetuose ad utramque partem scopulorum se alidens. Et nisi barcalerus sive barcarius sit circumspectus, aqua barcam rapit, eamque scopulis illidit, et in mille frusta [TR149] confringit. Ideo intrantes oportet quod fortissime remo tumentes fluctus confringant, ne barca elevata a medio dilabatur ad hanc vel illam partem et ad rupes impingatur. Sit tamen barcarius quantumcunque agilis, vix potest effugere illapsum aquae deorsum decidentis, ab utraque parte sursum ex forti collisione ad petras projectae. Isti sunt scopuli Andromedae, ut patet.
Nona die, longe antequam illucesceret, venit quidam Sarracenus cum lumine in nostram speluncam, excitans nos ad recessum. Surreximus ergo cum laetitia et de carcere egressi sumus, quasi captivi de loco captivitatis eorum [TR150] (80 A) Est autem ad partem aquilonarem inter speluncas et mare descensus per rupes ad locum, ubi asinarii cum asinis stabant et via per descensum est stricta, inter parietes petrarum, ita quod non potest quis ire nec ad dextram nec ad sinistram nisi per hoc medium. Stabant ergo domini patroni cum Sarracenis ante artitudinem, cum luminibus, lucernis et faculis, et unum peregrinum post alium de nomine suo et genitoris interrogabant, et in cedula, quam inscripserant in exitu nostro de mari, nomen quaerebant; et eo invento peregrinum illum descendere permittebant ad gregem asinorum, qui inferius juxta mare stabant. Si autem minor numerus fuisset peregrinorum, vel major, de quo patroni rationem reddere non potuissent, omnes retrusi in carceres fuissemus. Descendimus ergo ad locum asinorum, et stabant asinarii nos exspectantes, et quam cito peregrinus in planum venit, arripuit eum proximior asinarius, et duxit eum ad asinos suos. Unde nonnunquam contingit, quod duo vel tres trahunt unum peregrinum, unus ad illam partem, alius ad aliam: quia, postquam rustici in villis proximis audiunt peregrinos adesse, [TR151] adducunt multos asinos, et plures quam sint peregrini. Ideo quilibet conatur peregrinum ad suos asinos ducere. Unus enim Sarracenus adducit VII vel VIII ainos, qui sui sunt. Idcirco contingit, quod non sunt nisi ducenti peregrini, et adducuntur quadringenti asini; ideo asinarii simul contendunt pro peregrinis, et trahunt eos hinc et inde: quia ille, ad quem nullus peregrinus veniret, gratis cum suis asinis advenisset. Hanc rem in prima mea peregrinatione non intellexi, et cum descendissem, accurrit unus Maurus niger, et importune arripuit me, trahere me volens ad asinorum gregem, juxta quem erat mirabilis tumultus. Ego vero timens ne me spoliare vellet, fortius retraxi, et vi magna me de manibus ejus excussi, et cum festinantia reascendi in locum, ubi stabant praefecti cum luminibus, et Patri Gardiano rem gestam narravi. Hoc audiens Gardianus dixit: cito cito descendite, et quicunque vos ducere velit, sponte cum eo ite. Me autem descendenti occurrit [TR152] mihi quidam Sarracenus, et casu dextra sua apprehendit dextram meam, et velociter cucurrit, quia jam cuncti in asinis sedebant; eo vero currente, cogebar et ego currere lateraliter et male, quia, ut dixi, sua dextra fortiter tenebat meam dextram, et ita currebat mecum, per lapides, ad quos ego ad latus currens, offendi aliquotiens, et cecidi. Tandem ad asinos suos pervenit mecum et mihi bonum asinum parvum et ex toto nigrum dedit, et multam amicitiam et benevolentiam mihi per totam primam peregrinationem ostendit. Licet enim facie crudelis videretur, ita quod in principio valde eum timerem, tamen totus benignus erat, et miris obsequiis mihi ministrabat, etiam antequam novit conditiones meas. Erat autem servus cujusdam domini Sarraceni, quem ego non novi, qui dicebatur Galela, et servus nominabatur Cassa, et quicunque servum illum vocare voluit, ambobus nominibus eum vocavit Galelacassa. Et hoc (B) asinarius Cassa mihi dixit, quod quando eum vellem vocare, deberem dicere Galelacassa. Illum enim asinarium, quem quis in portu Joppen acquirit, per totam terram sanctam habebit, et nullius alterius asinum accipiet: et quando est recedendum de aliquo loco, oportet peregrinum currere in asinorum gregem, et clamosa voce suum asinarium vocare, eumque quaerere. Igitur cum in illa secunda peregrinatione a loco, ubi stabant praefecti, descendissem, optabam invenire asinarium meum priorem, et antequam in asinorum gregem venirem, clamavi vocans asinarium mecum Galelacassa: hoc audientes alii asinarii nullus me traxit ad suos asinos, videntes me habere notum asinarium. Me sic clamante dominus asinarii mei Galela, quem non novi, in equo sedens, Sarracenus realis et nobilis, ad me equitavit, et cum baculo, quem manu tenebat, tetigit me leniter, dans mihi signum ut tacerem, secumque starem in quiete. Est enim valde inquietus cursus et recursus peregrinorum et asinariorum, et omnes festinant, ut provideantur. Cum autem sic starem et omnes alii currerent et ducerentur ad asinos, anxiari coepi, ne forte Sarracenus ille me negligere vellet, et nisus fui ab eo recedere; quod ut vidit, loquebatur mihi chaldaice aliqua, quae non intellexi: hoc tamen dicebat, sicut postea conjicere potui: Sta hic mecum, ego sum Galela, et servus meus Cassa statim ad me veniet, qui tibi providebit de bestia. Tandem Cassa venit ad Galelam dominum suum: statim autem, ut me vidit, agnovit me, et ego eum, et ruit more Sarracenorum in osculum meum, et laetissimo vultu me suscepit, plurimum gaudens et admirans de reditu meo, et multa cum risu loquebatur mihi, quae ego non intellexi. Duxeram autem de Ulma mecum duas strepas ferreas, quas sibi propinavi, quas cum multa gratulatione suscepit: duxit ergo me in gregem ad asinos suos, et optimam bestiam mihi assignavit. Et mirabantur Domini et nobiles de tanta Sarraceni ad me amicitia, cum frequenter peregrini multas molestias patiantur a suis asinariis, percussiones et dejectiones de asinis et furta: a quibus omnibus fui liber: et sicut in priori peregrinatione, ita et in illa fidelissime mihi servivit, et in omnibus, in quibus eum invocavi, obtemperavit, ac si fuissem princeps. Saepe asinos meos mutavit, ut mihi magis placentem retinerem, in ascensu asini me levavit, et in declivis et asperis viis me tenuit, ne caderem, aquam de sua amphora mihi praebuit, et de suis paximaciis mihi dedit; ad hortos per macerias ascendens intravit et mihi inde ficus et uvas et poma attulit. Stimulum suum, quo utebatur (81 A) pro asino suo, mihi dedit, cum tamen alii asinarii non patiantur, quod peregrini habeant stimulos ad pungendos asinos. Propter tanta servitia aestimabant nobiles et socii mei, quod ei multos denarios occulte darem: sed non fuit ita, nihil enim penitus dedi ei, nisi ad quod obligabar. Ego saepe cogitavi, quod forte suspicaretur, me esse aliquem magnum dominum, et quod ideo ita sedule mihi ministraret. Hanc enim fortunam in utraque peregrinatione habui, quod nullus Sarracenus, nec Arabs, nec Madianita, nec Mamalucus, cum quibus conversatus fui, unquam mihi aliquam molestiam intulit, nec possum dicere de percussionibus et vexationibus personae meae illatis, quamvis alios peregrinos saepe viderim graviter percuti et vexari. Semper habui bonas bestias in utraque peregrinatione, et cum hoc sanus et fortis mansi, Deo sit laus.
Recessus peregrinorum a mari in asinis.
Evagatione maris peracta nunc procedendum est ad evagationem terrae. Cum ergo, ut praemisi, ad gregem asinorum venissemus, et jam cuncti cum bestiis essent provisi, desuper sedimus in litore maris, et ibi aliquantulum exspectavimus, donec domini Mauri essent parati. Erant autem aliqui peregrini, qui ex devotione nolebant asinos habere, sed currere post exercitum volebant. Quod quidem admiserunt Sarraceni, et placuit eis: dummodo tantum currerent, quantum nos in asinis de via faceremus, et non post exercitum sed in exercitu irent. Sed dum procederemus festine, non poterant illi comitari nobiscum propter festinantiam et propter viam arenosam: et ideo sua necessitas cogebat eos accipere asinos. Nec est verum, quod apud nos solent dicere, quod Sarraceni nos cogant in asinis ascendere in Jerusalem et terram sanctam pertransire,[TR153] quia aestiment nos indignos, ut pedibus terram calcemus. Non curant, utrum peregrinus pedibus incedat vel in asino, dummodo conventio patronorum cum eis teneatur, et quod pedibus incedens non a longe sequatur, quod oporteat eum exspectare. Ideo cogunt nos asinos recipere, ut semper simul maneamus, et ut sani in Jerusalem veniamus. Si enim peregrini deberent a mari pedibus ambulando ascendere in Jerusalem, et pertransire loca sancta in tantis caloribus et per viam arenosam in campestribus, et aspersam in montanis, pauci vivi manerent, et propter calores et sitim et laborem in alieno aëre. Insuper si pedibus per loca sancta deberemus ambulare, quomodo possemus Arabes et rusticos in villis, qui insurgunt contra nos, effugere, vel eis resistere. Et ideo (B) pro bono nostro disponuntur nobis bestiae, et non propter despectum, ut inexperti dicunt. Igitur cum omnes essent parati, patroni cum praefectis processerunt in equis equitantes de mari, et nos in asinis sequebamur, et servi dominorum Maurorum post peregrinos equitabant, et asinarii nostri nos concomitabantur; et in isto ordine omnes a mari cum magna festinantia recessimus. Et erat ingens exercitus collectus ex Sarracenis et Christianis. Et vertimus mari dorsum, quod vergit ab aquilone in austrum, et habet Joppen quasi medium portum. Nam ad austrum habet Jamniam et Gazaram, et ad aquilonem habet Caesaream Palaestinae, et Ptolemaidam, Tyrum et Baruthum et Tripolim: haec omnia reliquimus post nos ad mare, et contra Orientem processimus, per terram Philistim, non omnino planam, sed collibus humilibus et dissimilibus dispositam, et est terra bona et fertilis, si in ea essent cultores et habitatores, est enim terra sancta pro majori sua parte deserta. Cum autem dimidium miliare a mari essemus, venimus juxta civitatem Geth, quae quondam erat civitas bellicosissimorum gigantum, de qua Goliath Getheus natus fuit, et, ut historiae tradunt, S. Christophorus in ea genitus fuit, et ad regem Geth confugit David a facie Saul; de illa civitate dicunt historiae, quod natura loci sit, quod ibi generentur feroces et fortes homines, unde etiam novissimo tempore Christiani multo effuso sanguine ceperunt civitatem illam, et de ea proelia fortia Sarracenis intulerunt, demum eam iterum cum magna strage tam Christianorum quam Sarracenorum perdiderunt: quam infideles capientes usque ad solum destruxerunt, ita quod hodie stat sicut Joppen. Interea sol oriebatur, et pertransivimus terram delectabilem et multis ruinis murorum confusam. Ad latus autem cujusdam civitatis dictae Assur, quam aedificavit Salomon, ut habet Jeronymus de distantiis locorum, transeuntes mirati fuimus ejus ruinas. Tribus autem vicibus venerunt contra nos Arabes, qui tunc in diversis locis terrae sanctae erant diffusi, sed quia bene muniti eramus armatis defensoribus, violentiam nullam intulerunt, nec lapidibus, nec armis, sed se in exercitum occulte ingesserunt ad latera peregrinorum, et furari saccos, vestes, et hujusmodi satagebant. Sciebant enim nos esse inermes, et ideo circa nos currebant, et quidquid cecidissent peregrino, aut non caute custoditum fuisset, rapuissent. Si enom non cum tanta potentia transivissemus, violentiam nobis intulissent, et cum fustibus et baculis ac lapidibus nos coëgissent, sicut saepe inter Joppen et Rama contigit. Et quando Arabes non sunt in provincia, tunc in transitu peregrinorum conglomerantur villani, et impetunt exercitum peregrinorum cum multis injuriis. Unde periculosum valde est iter de Joppen ad Rama ob (82 A) hujusmodi insidias et insultus paganorum. Inter haec procedentibus nobis vidimus in colle non multum alto civitatem Rama in fertilissimo et pulcherrimo loco. Cum autem unius jugeris spatio prope venissemus, descendere de asinis et pedites ire cogebamur, singulique res suas in humeris portare. Asinos itaque asinariis resignavimus, et contra civitatem properavimus, cum magna molestia ex eo, quod calor erat intensus et pulvis hinc inde agitabatur, et compressio populi magna. Non enim patiuntur pagani, quod Christiani eorum civitates et oppida ingrediantur equitando, nisi venerint in tenebris: clara die non possunt. Praecipue tamen hanc civitatem Rama digniorem caeteris reputant, quia Thadi, id est episcopus eorum ibi residet; observant, ne Christiani, nisi pedites, ingrediantur. Ingressi autem urbem, non remote a porta civitatis, venimus ad quandam domum cum submisso et parvo ostiolo, ante quod stabant praefecti et unum post alium numerabant, sicut fecerunt, quando de mari exivimus: et per ostiolum intrare jubebant. Porro ab intus erat curia magna et pulchra, cum multis cameris et diversis habitaculis testudinatis et fons sive cisterna bonas et sanas continens aquas. Hanc domum Philippus quondam Dux Burgundiae bonae memoriae in hospitium comparavit peregrinorum, ac fratribus montis Syon commendavit. Unde et hospitale peregrinorum nominatur. Fratres autem montis Syon eam locant alicui Christiano orientali, qui ibi habitat. Audivi, quod antequam domus illa esset pro peregrinorum hospitio comparata, cogebantur peregrini manere in civitatis diversorio juxta plateam in magna despectione et miseria, et multas sustinebant a Sarracenis injurias. Singulares enim inimici Christianorum sunt Sarraceni et Mauri de Rama, et magni vexatores, ut patebit. Divisimus ergo nos per habitacula socii ad socios compares, et Domini mei cum omnibus suis famulis habuimus habitaculum satis amplum, ad quod mattas emimus, cooperientes terram, ut non in nudo humo nos sedere, jacere, dormire et manducare oporteret. Non enim erat ibi nisi camera testudinata cum pavimento et parietibus vacua omni supellectili, dempta illa, quam nos intulimus. Erat autem, quando civitatem ingressi sumus, circa horam IX. ante meridiem. Porro Pater Gardianus cum suis fratribus in interiori horto domus, ubi erat habitatio patronorum, disposuerant et erexerant altare ad stipitem magnae palmae, quae ibi stabat repleta dactilis, et omnibus peregrinis vocatis ad illum hortum, et obstructis januis, ne pagani nos impedirent, unus de fratribus Missam celebravit. Sub Missa vero Pater Gardianus pulchrum sermonem fecit (B) latinum, quia Italicus erat, et Theutonicum ignorabat. Et quia non habebat secum fratrem Theutonicum eloquentem, qui suum sermonem Alemanis interpretaretur, rogavit me sibi assistere, et peregrinis Theutonis sua hortamenta proponere, quod libens feci: et ad ejus latus steti, et prolata ab eo propositione in Latino, eandem ex ore ejus sumpsi, et in vulgari Theutonico protuli. Porro in ipso sermone proposuit certos articulos peregrinis, in quibus comprehendit regimen et videndi ordinem, quem tenere deberent inter Sarracenos et infideles conversantes in terra sancta, ne ignorantia periculum incurrere contingeret.
Primus articulus: si aliqui peregrini venissent sine expressa licentia Papae, et ex hoc excommunicationem Papae incidissent, tales finita Missa deberent se sibi praesentare, et ipse eos auctoritate apostolica sibi commissa vellet absolvere. Est enim casus papalis, qui sine licentia ad terram sanctam peregrinatur, ut patuit supra fol. 5. A. Ratio hujus excommunicationis est, quia postquam Christiani fuerunt de terra sancta expulsi, aliqui mali Christiani etiam latini manserunt in ea, et confoederaverunt se Sarracenis, praestantes eis juramenta, aliqui etiam, qui emigraverunt, revertebantur ad eos, et se subjiciebant, [TR154] qui postea navigaverunt ad partes Christianorum et inde ferramenta, arma, quibus orientales carent, induxerunt. Hoc Papa considerans excommunicavit omnes cum Sarracenis remanentes et confoederationem cum eis habentes. Excommunicavit etiam illos, qui eis arma et alia necessaria deferrent. Ipsam etiam terram excommunicavit, [TR155] ut quicunque eam ingrederetur sine ejus licentia, anathema esset, quia ibi morari non posset sine communicatione cum infidelibus et cum haereticis. Excipiuntur tamen ab illa excommunicatione religiosi terram sanctam ingredientes, et si cui amicus detineretur apud Saracenos captivus, potest sine licentia Papae ingredi et cum Sarracenis pacisci pro amici liberatione. Haec legi in quodam peregrinatorio cujusdam peregrini, qui ante CL annos fuit in terra sancta. Generalis tamen magister ordinis praedicatorum nulli dat licentiam fratri, nisi prius frater habet licentiam Papae.
Secundus articulus: nullus de peregrinis debet solus per loca vagari sine ductore Sarraceno, quia intutum et periculosum est. Hunc articulum ego. F. F. F. male tenui, ut sequentia monstrant.
Tertius: caveat peregrinus ne super sepulchra Sarracenorum transeat, quia invitissime vident, et cum lapidibus percutiunt transeuntes, quia aestimant, quod transitus noster defunctos cruciet et perturbet.
Quartus: si percussus fuerit quis de peregrinis a Sarraceno quantumcunque injuste, non repercutiat, sed percussorem Gardiano vel Trutschelmanno (83 A) accuset, vel Calino, et illi sibi justitiam [TR156] facient, si possunt: si non possunt, quia quandoque juvenes protervi sunt et durae cervicis, patientiam habeant pro Dei gloria et pro suo majori merito.
Quintus: caveant peregrini, ne de sancto sepulchro et de aliis locis aedificatis particulas descindant, et formatos lapides deforment, quia sub excommunicationis sententia prohibitum est: de hoc in sequentibus plura dicentur fol. 217. B.
Sextus: quod peregrini nobiles non deturpent parietes depingendo arma sua, vel scribendo nomina sua, aut chartas, in quibus eorum arma sunt depicta parietibus affigendo, aut instrumentis ferreis columnas et tabulas marmoreas radendo et forando ad inducendum signa suae praesentiae. Hoc enim valde scandalizat Sarracenos, et tenent facientes haec pro stultis.
Septimus: quod peregrini ordinate et sine tumultu et litigio procedant ad visitationem locorum sanctorum, et non conetur unus alium praecurrere, quia multa deordinatio solet circa hoc contingere, et multorum devotio ex hoc impeditur.
Octavus: caveant peregrini, quod non simul corrideant ambulantes in Ierusalem per loca sancta: sed maturi sint et devoti propter loca sancta, et propter infidelium exemplum, et ne suspicentur, quod eos derideamus, quod valde aegre ferunt. Semper enim risus et laetitia peregrinorum est eis suspecta.
Nonus: caveant peregrini summopere, ne jocentur cum pueris et masculis Sarracenorum accurrentibus, et ne eos arrideant, quia quamvis bono animo hoc fiat, tamen multa inde sunt saepe mala exorta, et si quid risui dignum egerint tales pueri, avertat se peregrinus, et seriosus sit et pacem habebit.
Decimus articulus: caveant peregrini, ne in foeminas, si quae occurrerint, figant oculos; quia Sarraceni omnes zelotypi magni sunt, et posset peregrinus nesciens periculum incurrere propter vehementiam alicujus zelotypi.
Undecimus: si peregrinus a muliere aliqua nutibus et signis in domum invitatus fuerit, nullo modo ingrediatur, quia mulier ex instinctu virorum id facit dolose, ut Christianus intrans spolietur, et forte vita privetur. Magnum enim periculum imminet incautis.
Duodecimo: caveat peregrinus ne in itinere vel alias Sarraceno petenti potum vini praebeat, quia statim ad unum duntaxat haustum inebriatur, et insanire incipit primo in ipsum peregrinum insurgens.
Tertio decimo: teneat peregrinus suum asinum, quem primo a suo asinario recepit, et non mutet vel mutuet alteri, nisi de consensu asinarii, quia alias turbatio oritur. (B)
Quartus decimus: cavent domini peregrini nobiles, ne se coram Sarracenis de ingenuitate prodant, quia imprudenter ageret multis respectibus.
Quintus decimus: non imponat peregrinus capiti suo praesentibus Sarracenis mitras albas, nec involvat caput albo sudario aut panno; quia hoc sibi putant solis licere: et est signum eorum distinctivum ab aliis gentibus; nec sustinent Christianos albis indutos vestibus, quod tamen est contra Alchoron suum, in quo aliquotiens Christani nominantur albi, et quotiens de eis mentionem facit, albos vocat, ut habet Nicolaus Cusa de cribratione Alchoron: plura enim Sarraceni sibi praeter Machometi ordinationem reassumserunt, quae olim idolatrae habebant, ut est de vestibus: vestiuntur enim ita, quod nec vir, nec mulier apparet veste hermofrodica, sicut olim legitur de Semiramide regina, quae sic inter armatos contra Bactrias processit vestita, quod nemo novit eam, vel virum vel foeminam, et iste modus hodie in oriente viget. Sic etiam ex gentili more capita linteaminibus involuta et bullata habent, sicut legimus Dionysium, Semeles filium, luxuriae crapulaeque deditum fecisse: nam si quando ex potu bibentis caput agitaretur, mitra illud alligabat, unde et Mitriphoros dictus est. Quem Machometus ebrius imitatus caput semper illigatum habebat: verum post vino abdicato pro homicidio in vini furia commisso capitis bullam retinuit, eam suis cultoribus reliquit, quia hodie bullati et quasi coronati lineis incedunt et nobis non admittunt capita albis tecta habere.
Sextus decimus: non portet peregrinus cultellos, nec aliqua alia dependentia, ne ab eo discerpantur et auferantur, et nulla portet arma.
Decimus septimus: si peregrinus contrahit cum aliquo Sarraceno familiaritatem, caveat, quod non nimis sibi confidat, quia dolosi sunt, et praecipue caveat, ne in joco cum eo habito manum sibi in barbam mittat, vel manu involucrum capitis sui percutiat, etiam jocose et leniter. Hoc enim omnino foedum est sustinere apud eos, et omnis jocus obliviscuntur, et irascuntur. Hujus facti ego F. F. F: accepi experientiam.
Decimus octavus: diligenter custodiat peregrinus res suas, et nullibi, ubi Sarraceni sunt, jacere permittat, alias statim evanescunt, sint quaecunque res.
Decimus nonus: si peregrinus habet flasconem vini, et placet sibi bibere, si Sarraceni assunt, occultet flasconem, et occulte bibat: roget socium, ut ante eum se ponat, vel se pallio operiat, ut occulte bibat. Quia ex quo ipsis potus vini est interdictus, quando vident nos bibere, invident nobis, et si possunt, molestant bibentem.
Vicesimus articulus: non faciat peregrinus commercia cum Sarraceno, nisi cum tali providentia, quod sciat se non falli. Conantur enim nos fallere et arbitrantur, se Deo obsequium praestare, dum aliquem possunt fallere et decipere. Et ante omnia sit peregrinus providus et custodiat se a Judaeis theutonicis; quia toto nisu ad hoc tendunt, ut nos fallant, et pecuniis spolient. Sic etiam custodiat se a Christianis orientalibus in commerciis, quia nullum habent conscientiam, minus quam Judaei et Sarraceni, et si possunt, decipiunt peregrinos.
Vicesimus primus: peregrini facientes contractus cum Sarracenis non litigent cum eis, nec jurent, nec irascantur. Sciunt enim, haec esse contraria christianae religioni, et quando talia vident, statim dicunt: O male Christiane. Nam hoc Italicum vel Latinum omnes sciunt; et ad omnem motum vitiosum peregrini objiciunt nomen Christiani, ac si dicerent illud Augustini de doctrina christiana. Tu, inquit, quomodo Christianus diceris, in quo Christiani actus non sunt: Christianus justitiae (84 A) bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae, humilitatis, humanitatis, innocentiae et pietatis nomen est. Debet ergo peregrinus sic se gerere, ut non blasphemetur nomen tam nobile in ipso etc.
Vicesimus secundus: caveat peregrinus, ne Muscheas, id est, Sarracenorum templa et oratoria ingrediatur, quia si reperiretur, imperturbatus nequaquam exiret, etiam si cum vita evadere posset: de hoc plenius fol. 261. et consequenter.
Vicesimus tertius: caveat summopere peregrinus, ne Sarracenos orantes et gestus sui cultus exercentes irrideat, quia hoc omnino non possunt sustinere. Nam et ipsi cavent, ne nos in orationibus nostris impediant, nec derideant.
Vicesimus quartus: si contingeret peregrinos longius detineri in Rama et in aliis locis, quod habeant patientiam, nec Patri Gardiano imputent: sed Sarracenis, qui in ista re faciunt, quod eis placet, et non quod nobis utile esset.
Vicesimus quintus: quod peregrini ad redimendas multas vexationes non sint nimis tenaces, sed dent debitam pecuniam cito, et cum pace. Asinariis autem nullus det pecuniam, cum domini patroni totum solverint; nisi aliquis det ex liberalitate asinario denarium pro pabulo asini, quod tamen facere non tenetur.
Vicesimus sextus articulus: quod peregrini aliquid donarent hospitalario hospitalis, in quo eramus, quo domus in ruinis refici et restaurari posset.
Vicesimus septimus et ultimus: quod peregrini habeant sibi recommendatum pauperem Conventum fratrum montis Syon in Jerusalem, quorum procuratione inducuntur et educuntur peregrini, et quod eleemosynis suis conventum foveant et fratribus succurrant, qui ibi inter infideles commorantur in consolationem peregrinorum, et peregrinis pro posse servire parati sunt, etiam subjiciendo se pedibus eorum, si necesse foret. Et si non cuilibet peregrino fuerit factum juxta necessitatem suam, et voluntatem, non imputet fratribus, quia si omnibus deberent satisfacere ministrando vinum et panem, post abscessum peregrinorum non haberent, unde viverent. Infirmis autem et debilibus peregrinis omni conatu et diligentia ministrare parati essent, eosque in suo infirmitorio refovere et charitative tractare.
Haec in Latino et Theutonico sunt peregrinis pronunciata. Porro cum sermo sic protraheretur, Sarraceni, qui in anteriori atrio stabant seclusi, impatientes facti cum lapidibus ad ostium pulsaverunt, ac si ostium rumpere vellent. Alii ascenderunt super domum et in curiam respexerunt, ubi eramus, ridentes et clamantes. Nos vero ex hoc conturbati contra juvenes illos seriosis vultibus (B) respeximus, annuentes ut tacerent et descenderent. Qui videntes serium nostrum conticuerunt, et unus post alium abscessit. Et totum officium cum pace perfecimus, et erat jam facta hora meridiei. Reserato ergo ostio exivimus in nostram curiam, et eam plenam reperimus Sarracenis, Judaeis, Haereticis, Christianis orientalibus diversas res venales habentes, et praecipue ea, quae ad victum pertinebant. Ibi reperimus pullos et gallinas coctas, lac coctum, pulmenta de farre et de riso cum lacte coctis, panes optimos, ova, uvas et botros dulcissimos, mala granata, poma, pomerancias, angurias, lemunas, ficus magnas et parvas, confecta etiam de amigdalis et melle, et caricas, et quaedam confecta de zukaro et amigdalis et dactilis, et aquas frigidas. Quidam etiam attulit in stangneis [sic] vasculis poculum confectum, quo utuntur magni domini Sarracenorum loco vini. Emimus ergo cibaria ad placitum, et in cubilibus nostris manducavimus. Eodem die facto prandio duxit nos Calinus minor, qui dicitur Elphahallo, per civitatem Rama ad vicos mercatorum, et vidimus ibi diversas merces pretiosas et Muschkeas magnas, et ad quoddam aestuarium ivimus, in quo multi peregrini balneabantur cum Sarracenis. Hoc aestuarium sicut et alia Sarracenorum aestuaria miro ingenio et modo aedificatum est, quatuor inclusum turribus, quod de subtus ex fornace per pavimentum stratum pulchro polito et vario marmore calorem transmittit. Vide de aestuariis Sarracenorum multa, et an sit licitum Christianis, cum eis communicare in balneatione, et plura de hoc Part. II. fol. 15. A. B. Visa ergo civitate in locum nostrum reversi sumus; et cum sero factum esset, ejecimus omnes mercatores et ostium domus repagulis obfirmavimus, et ad dormiendum nos locavimus.
Decima die, quae est 7. fratrum, mane ante solis ortum, priusquam Sarraceni et mercatores surgerent, excitati fuimus ad Missam, et erecto altari in curia nostra quidam de fratribus celebravit, et post Missam intimatum fuit nobis, quod disponeremus nos ad visitandam ecclesiam S. Georii in Dyaspoli, ubi martyrizatus fuit idem Sanctus. In mea prima peregrinatione non poterant nos ducere ad locum illum, quia Arabes villam illam vallaverant, et nos exspectabant, ut spoliarent. Cumque parati essemus, sicut intravimus, ita et exivimus civitatem, et ante urbem asinarios nostros cum asinis paratis reperimus. Cucurrit autem quilibet in gregem asinorum voce magna clamans et vocans suum asinarium, et clamor meus erat: Galelacassa! Galelacassa! Alii aliter clamabant, secundum quod diversis nominibus appellabantur. Sedimus ergo super asinos et cum magna festinantia contra Dyaspolin properavimus, quae fere duobus miliaribus italicis a Rama distat. Venimus ergo in Dyaspolin, quae etiam Lidda dicitur (85 A) et Lyddia, et olim fuit grandis civitas, sed per Sarracenos destructa nunc villa non parva est. Ad locum ergo, in quo S. Georius fuit diversis suppliciis martyrizatus, accessimus et locum devotius deosculati sumus, ipsum clinodiis nostris contingentes, et indulgentias septennes[TR157] (†) recepimus. In hoc loco vidimus maerore cordis nostri ruinas pulcherrimae ecclesiae altae et magnae, de qua adhuc pars chori stat, dejectis tamen testudine et tecto, et in choro est locus martyrii S. Georii, in quo semper ardent duae lampades, quas nutriunt Christiani graeci, qui morantur in villa. Porro reliquam partem ecclesiae per muri intercisionem separaverunt a choro, et in ea parte Machometo Muschkeam fecerunt pulchram et ornatam cum alta turri. Stabat autem ostium ex adverso ita, quod in atrium Muschkeae videre poteramus et in Muschkeam, et erat sicut paradysus mundum et pulchrum. In illa civitate suscitavit S. Petrus Aeneam et praedicavit ibi ut habetur Actor. 9. Tempore, quo Christiani terram sanctam possederunt, erat ibi episcopatus et divinus cultus magnus. Prope civitatem illam vidimus montem Modin, in quo quondam fuit civitas Macchabaeorum, virorum fortissimorum, ubi et sepulti sunt Matthatias cum filiis suis: de quorum sepulchris habetur fol. 71. B. Et videtur fuisse civitas haec Lidda de tribu Neptalim. Cum ergo in Dyaspoli expediti essemus, reversi sumus in Rama ad prandium [quod] ibi fecimus. Post prandium stitimus parati ad recessum, sed nec patroni, nec Trutschelmannus, nec aliquis praefectus apparuit nobis: sed erant simul in arto consilio toto illo die in conclavi, et compugnabant, propter quod omnes in timore stabant. Insuper auditum fuit, quod Arabes diffudissent se per itinera, quibus iter in Jerusalem, ita quod non pateret nobis ascensus, quousque se moverent. Hanc enim plagam permisit Deus super terram illam, et super omnes regiones per circuitum, quod Arabes, populus nudus, miserrimus, bestialis, profugus, solius deserti inhabitabilis inhabitator, omnes vexat, turbat et domat, etiam ipsum regem, potentissimum Aegypti Soldanum. De his Arabibus alio loco venit latius dicendum. Igitur dominis Mauris et patronis occupatis in consiliis nos mansimus in curia cum magna inquietudine, quia curia tota erat plena mercatoribus, et tumultus ingens fuit ibi. Concurrebant enim Sarracenorum juvenes mali, et pueri ac senes, et nos nimis fatigabant, et stabant ante nos videre et audire nos, et praesertim illos, quos passionatos notaverunt, et illos, qui ad eorum ludos riserunt. Non facile possem tribulationes et trufas juvenum Sarracenorum enarrare. Inter alia tamen contigit, quod quidam protervus juvenis locavit se ad pedes cujusdam peregrini nobilis et maturi viri, et circumspexit, an aliquem colludentem invenire posset. Tandem conversus ad nobilem, ad cujus pedes (B) se locaverat, arripuit ei pedem, ut traheret, miles autem ille perpendit primo incautum esse jocum, retraxit pedem ad se, quasi non esset sibi curae de eo: juvenis vero videns se contemni, alterum pedem nobilis in terra sedentis arripuit, trahens nobilem, ut eum in dorsum poneret. Et dum fortiter traheret militem, miles commotus, et emisso cum violentia alio pede, quem retraxerat, in ventrem Sarraceni adeo dure trusit, quod juvenis pedem tentum dimisit, et eversus capite deorsum et pedibus sursum usque ad medium pavimenti revolutus sicut globus volvebatur. Et surgens juvenis confusus habitaculum exivit: in hoc facto valde timebamus, ne juvenis concitaret aliquos contra nos. Sed nihil mali secutum fuit. Alius quidam juvenis trufator ingressus stetit ad faciem cujusdam peregrini, et fecit quasdam digitorum plicationes, turpitudinem quandam signantes, quod ille peregrinus sustinere non valens, cum suis manibus manus illius trufatoris fortiter percussit, et ei turpem figuram, quam digitorum plicatione fecerat, destruxit. Quod cum vidisset armiger quidam Sarracenus, vehementer iratus contra peregrinum insurrexit, et nisi peregrinus ille se occultasset, in captivitatem ductus fuisset. Stabat enim armiger ille cum complicibus suis, et diu exspectabant, si illum peregrinum possent in loco oportuno apprehendere. Sed peregrinus amplius non exivit de latibulo suo. Aliud, quod nobis accidit, referam. Quidam nobilis peregrinus taedium fugere volens depinxit in pariete arma sua et suorum sociorum satis pulchre et ornate, et cum jam opus perfecisset, in quo multis horis laboraverat, quidam de Sarracenis occurrit, et manu stercorizata, et stercore linivit turpiter picturam istam, et abscessit ridens. In hoc facto nobiles pessime erant contenti, et juveni quidem maledicebant, sed nemo in illum manus ausus erat mittere. Si fecisset in partibus nostris, fuisset in frusta dilaceratus. Multa talia sustinuimus in illa civitate: sed non tantum, quantum in mea prima peregrinatione. Nam capitaneum, qui de Joppen duxerat nos in Rama, captivaverunt in oculis nostris, et in artam custodiam eum posuerunt: dicentes, eum nullam habuisse auctoritatem ducendi peregrinos in terram, et nos sine salvo conductu in terram venisse, et ideo tributum denuo nos solvere oportere: quod si facere recusaremus, Jerosolymam visuri non essemus, sed in galêam reverti necesse esset; et pro temerario ingressu in terram iuxta dominorum Maurorum decretum pecuniam daturi. Et mansimus quatuor diebus in Rama in illa suspensione, quod non aliter intelligere poteramus, nisi quod in galêam reducendi essemus, et sanctum Domini sepulchrum non visuri. O quantam tristitiam in cordibus nostris habuimus et inquietudinem! Tandem tamen ad loca optata duci sumus etc. Nunc ad propositum regrediar. Cum dies advesperasset, venit unus de famulis patronorum, dicens, nos illico recessuros. Receptis ergo sacculis nostris de habitaculo egressi sumus, et juxta ostium domus sedimus, expectando tempus recessus. Post horam venit quidam (86 A) dicens, quod quidam Mamaluci armati venissent de Chayro, propter quorum adventum non possent ductores nostri hoc sero recedere. Et ideo deberemus cum quiete ad habitacula nostra reintrare. Hoc auditu cum impatientia cameras nostras ingressi sumus. Et dum sessum capere vellemus ut prius, ablatas mattas vidimus, in quibus sedere et jacere consueveramus. Ille enim Sarracenus, a quo emeramus multis denariis, aportaverat eas. Eo ergo accersito petivimus, ut mattas nobis restitueret; sed nullo modo facere volebat, nisi eas denuo emeremus: dicens, quod non vendidisset nobis eas, nisi ad nostrum exitum de habitaculo. Et quia cameram vacuam demiseramus, exspirasse dixit terminum illius emptionis, non obstante quod reversi essemus. Multas contentiones habuimus cum illo Sarraceno, quia furiosissimus erat, et in litigio saepe contra nos sputum projiciebat. Mansimus ergo in habitaculo sine mattis, quia sibi denarium nullum volebamus dare, ne suae avaritiae refrigerium praeberemus. Demisisset profecto [TR158] nobis eas pro paucis denariis, sed repulimus eum a nobis. Cumque jam nox esset, manserunt aliqui in habitaculo dormientes super nudam humum. Ego verum cum quibusdam aliis, ascendi supra testudinem domus, ubi dormiebat Calinus magnus et quidam Sarraceni alii, et ibi etiam supra pavimentum nos ad quietem locavimus sub dio dormientes. Sunt enim domus in orientalibus partibus ita aedificatae, quod supra eas fit deambulatio, et temporibus, quo sol absens est, ascendunt homines pro refrigerio et ibi laborant, manducant, et sibi sternunt et dormiunt. Sole autem splendente sub testudinibus in umbra manent. Omnes enim domus sunt testudinatae et totae lapideae, quia ibi valde pauca ligna habentur. Sic ergo supra domum mansimus, sed certe quietem, quam quaesivimus, non habuimus, [TR159] propter clamores Sarracenorum Soquorum, qui in Muschkea prope nos clamabant, et more suo cantabant, quasi usque ad medium noctis. Similiter super turres stabant, et ullulabant cum ardentibus lampadibus. Sunt enim turres eorum altae et rotundae, in quibus stant Sarracenorum sacerdotes, gerentes officium campanarum et professionem fidei eorum pronunciant. De quibus plenius infra dicam fol. 94 in part. II. de officio eorum et ritu. Erat enim illa nox eis sollemnis, ideo plus solito clamabant, nosque inquietabant, et ita nox illa praeteriit.
Undecima die, quae est Procopii confessoris, ante lucem surrexi et officium meum dixi, in eminentiori testudine quam dormieram, sedens supra convexum cujusdam altioris camerae, de quo poteram omnes per circuitum jacentes videre. Cumque jam dies illucesceret, surrexerunt Sarraceni, et stratis compositis ac vestimentis applicatis, mox (B) ponebant genua ad orationem et junctis manibus sursumque elevatis cum quodam devotionis rugitu et magno serio adoraverunt: aliquotiens capita cum dorso inclinantes usque ad terram, et diutius sic inclinati manebant, et iterum se erigentes vultum ad coelum levabant, et omnes simul eosdem mores servabant, ac si fuissent monachi ejusdem regulae. Et oratione finita ad solita negotia properabant. Hoc ibi vidi illo mane et postea saepe alibi. Porro post solis ortum nostri peregrini surrexerunt, et statim nulla praemissa oratione colloquium habere coeperunt, et risum cum dissolutione serio et sine devotione. Cumque sic sedens comparationem facerem eorum, quae vidi ab his et ab illis, mente contristatus et confusus fui, ex eo quod isti irrenati et homines perditissimi in augmentum suae aeternae damnationis cum tanto serio et maturitate [TR160] adorando, iram Dei contra se implacabiliter provocant, Angelos et Sanctos et caelestem curiam suis blasphemis orationibus cum tanta disciplina et gravitate inhonorant; et nos Christiani miserrimi et ingratissimi, Christi pretiosissimo sanguine redempti, cum levitate et dissolutione et indicibili continua tepiditate et distractione et taediositate Deo vivo et vero orationes nostras offerimus, a quo speramus fide certissima gratiam et gloriam nos recepturos. O Domine Deus, quam gratiam dabis pro indevotissimis et brevissimis orationibus nostris! Et utinam saltem orationes nostrae tepidissimae fide integra fierent! Sed quid dicam? Multi timeo Christiani integrum diem sine aliqua Dei veneratione et oratione transcurrunt, quod tamen apud Sarracenos, Turcos, Barbaros, Iudaeos, Arabes absurdum esset fieri. Habent namque gentiles illi orationum suarum etiam positionem et modum, quem non transgrediuntur pro ulla occasione, nisi sit inevitabilis. De eorum orationibus et jejuniis vide fol. 94. part. II. Occasionem loquendi nunc de illis praebuit mihi, quia eos et nostros consideravi, ut dictum est. Igitur cum sol ortus fuisset, non vidimus dispositionem ad recessum, et regressi sumus in nostra habitacula, et ementes cibos manducavimus. Sedentibus nobis sic ingressus est ad nos quidam pauper et miser Sarracenus, portans in sporta pomerancias et botros ad vendendum nobis, et posuit se cum sporta in terra sedens juxta latus meum. Accepimus autem de fructibus suis, et dedimus sibi panem et ea, quae superaverunt nobis de pulmentariis et commedit ut esuriens. Porro in capite habebat pileum rubeum cum signo sarracenico. Et quia videbatur mihi bonus simplicianus, tuli sibi pileum de capite, et eo inspiciente finxi me habere nauseam, et faciem rugosam feci, et caput meum a pileo, quem manu tenebam, averti, quasi detestans ritum Sarracenorum, et sputum contra linteum pileo circumligatum projeci, videre volens, quid tamen ad haec dicere vel facere vellet. Sarracenus autem (87 A) per omnes angulos habitaculi circumspexit, et cum neminem vidisset, quem timeret, arepto proprio pileo et congeminato in ore sputo super signum sarracenicum projecit, et ligaturae maledixit et cum dextro pollice sinistrae suae signum crucis impressit, et locum signatae manus deosculatus est, et lachrymans multa loquebatur nobis, quae non intelleximus: hoc tamen optime intelligere potuimus, quod Christianus fuerat, et coactus abnegare fidem, et quod non erat Sarracenus, sed pauper Mamalucus. Comestione peracta mansimus in habitaculo nostro in umbra et quiete. Porro in pariete uno nostri habitaculi audivimus quendam laborantem cum ferro in opposita parte, quasi murum perfodere conaretur, de quo nulla nobis fuit cura, nec alicujus periculi suspicio. Tandem foramen fuit factum, per depositionem unius lapidis. Erant autem in alia parte mulieres sarracenae, quae foramen fecerant, ut peregrinos viderent, quibus aspicientibus quidam milites corridebant, et signis ac nutibus hoc, quod verbis non poterant, expediebant. Quod cum quidam frater minor, qui deputatus fuit per Guardianum circuire cameras peregrinorum, notasset, statim attulit cementum et foramen obstruxit, iurans per Deum, si Sarraceni hoc vidissent, omnes peregrinos atroci cruciatu tribulassent, quia sunt vehementissimi zelotypi, et ad zelotypiae vindictam simul sine ratione concurrunt. Satis enim lascivae videntur foeminae Sarracenorum esse. Nam quidam juvenes milites, dum supra domum deambularent et circumspicerent, viderunt in domo quadam tres foeminas stantes: quae signabant eis manu, ut ad eas descenderent. An hoc fecerint ex lascivia, vel ex dolo et malitia, quod magis credo: utrumque periculosum est; nam statutum hoc habent: si Christianus repertus fuerit, coire cum sarracena muliere, datur sibi optio, ut vel abneget suam fidem vel subeat mortem, nec medium ibi est. Interea hora horae successit et tempus transivit et nos sic stabamus, et ad recessum anhelavimus. Iuvenum enim insultus et vexationes crescebant de hora in horam, et vidimus nobis ex mora imminere periculum, quia nunc ille nunc iste peregrinus commotus ex irrogatis injuriis excedebat. Unde quidam leviter percussit quendam malum puerum jactantem eum cum lapidibus, quod flevit, ad cujus fletum concurrebant Sarraceni sicut porci ad defensionem grinientis socii, et non potuit peregrinus, qui puerum percusserat, habere pacem, nisi pecunia fletum compesceret pueri. Sunt enim pejores nequam juvenes in Rama, quam in quocunque loco, ad quem peregrini declinant, nec licet ibi vim vi repellere. Timuimus ergo, ne aliquod periculum incurreremus, et ad patrones accessimus instanter, petentes importunte eductionem de fornace hac ferrea. Et promiserunt, quod post horam educendi essemus.
Descriptio civitatis Rama sequitur modica.
(B) Rama, sive Ramula, civitas media inter Palaestinam et Judaeam, contermina Philistaeis et Judaeis, in sorte tribus Judae, in colle sita, propter quod et Rama est dicta, quod idem est quod excelsum; unde non solum illa, sed plures aliae civitates Rama vocatae sunt in terra sancta, quae in altis locis sunt aedificatae. In multis tamen est differentia in termino dictionis, unde Rama; a qua Ramatha, Ramathaiim, Ramasse, Ramoth, Ramula, Aramathya. Haec autem Rama, de qua sermo est, communiter in scriptura nominatur, de qua fuit S. Samuel propheta natus. Hodie est civitas populosa et major quam Jerusalem, et nutrit multos mercatores; sed muris per circuitum non est bene munita, sicut et caeterae Sarracenorum civitates muris carent. Multae Muschkeae sunt in ea, et per circuitum ejus. Et est sita in loco amoenissimo et fertilissimo. Omnia sunt ibi in bono et levi foro, et omnia sunt ibi suavia et optima: dempto populo, qui pessimus et singulariter Christianis infestus. Multi Aethiopes mali ibi habitant et Mauri et aliae gentes irrationabiles. De hac civitate mentio fit 3. Regum. 15. et Matth. 2.
Recessus peregrinorum a Rama in montana Judaeae.
Vespere facto in die S. Procopii accinximus nos ad iter et ordine, quo veneramus, exivimus de hospitali, sacculos nostris in collis portantes. Transeuntes autem per urbem accurrerunt undique populi, et stabant vici pleni hominibus utriusque sexus, volentium nos videre. Et fuit pressura magna, et cum hoc excitabatur terrae pulvis tam spissus, quod unus socium collateralem vix potuit videre, et si vidit, agnoscere non potuit, propter pulveris densitatem. Nam cappa mea nigra fuit adeo pulvere infusa, quod non nigra sed grisea videbatur. Nullus potuit nec oculos, nec os, prout necessitas exigit, aperire. Et hoc per totam terram sustinuimus, demptis locis petrosis, et quando noctibus peregrinabamur. In arctis viis erat periculum suffocationis propter densam pulverem. In isto tumultu fui trusus casu ad parietem cujusdam domus circa fenestras. Et cum turba tardius moveretur, et me comprehensum ibi teneret, respexi per fenestram in habitaculum. Et ecce ab intus stabant foeminae cum parvulis, et faciebant cum digitis cruces, quas deosculabantur, signantes mihi, quod essent Crucifixi cultores, et videbatur mihi, quod lachrymarentur. Et est bene miseratione dignum, quod incolae terrae illius, in qua crucifixus est Dominus, qui crucem colunt, manifeste crucis signum portare non audent, (88 A) ignominiosa enim est in terra illa crucis gloria et odiosa. Et accidit sanctae cruci sicut sanctis prophetis, qui non sunt sine honore, nisi in patria sua. Luc. 4. Sic crux sancta in sua terra non habet honorem, nec est accepta, sed peregrini de ultimis finibus terrae venientes manifeste circumferunt signum crucis, quia apud eos evacuatum est scandalum crucis. Igitur turbis procedentibus amotus fui a loco, et extra urbem venimus et in campo gregem asinorum nostrorum reperimus cum asinariis nostris, et juxta gregem exercitum Sarracenorum conducere et protegere in itinere nos volentium. Ascendimus ergo bestias et cum magna festinantia contra montana processimus, et in agrum Josuae juxta Bethsames oppidum venimus, in quo agro percussi fuerunt quinquaginta milia hominum, pro eo, quia arcam Domini ibi stantem viderunt, ut dicitur 1. Reg. 4. et 5. etc. In eodem agro fixerant Arabes tentoria sua, ultra trecenta, ad quorum aspectum fuimus nos et ductores nostri multum territi. Et cum venissemus juxta tabernacula illa, non vidimus ibi nisi foeminas miserrimas et parvulos nudos et nigros, et paucos antiquos viros. Caeteri enim viri currebant ad capiendas praedas et pro rapina evagabantur; pertransivimus ergo illa castra, nec erat, qui manum contra nos elevaret. Et circa solis occasum ad montana inde pervenimus. Cumque jam ipsa montana per vallem ingredi deberemus, vidimus in faucibus vallis multitudinem hominum cum camelis, asinis et equis, qui parabant se, venire in occursum nostrum. Sed et nostri ductores etiam se ad resistendum eis ordinem fecerunt, et erant anxii et timorosi, scientes eos esse Arabes raptores, et quod non nisi cum violentia transitus noster per eos esset futurus, nec poteramus ad dextram nec ad sinistram declinare, sed per medium eorum erat via nostra, per strictam vallem. Dum ergo jam prope essemus, stabant illi et introitum vallis ab una parte ad aliam observabant, et praeoccupabant; exemptis pugionibus et gladiis recurvis, vibratis lanceis et arcubus extentis. Nunquam memini me vidisse similes homines. Erant enim nigri et corpore nudi, solis ardoribus adusti, solum circa verenda operti quodam vilissimo tegumento, scuta ad collum dependentia habentes, et erant saevi, iracundi et terribiles aspectu. Ex quorum aspectu et comparatione Mauri et Sarraceni nostri, quos antea inhumanos aestimavimus, nunc domesticos et pios et nobis quasi aequales esse recognovimus. Videntes autem nostri ductores eorum propositum, inciderunt in eos cum violentia et eos armis de via fugaverunt, et nobis iter aperuerunt, clamantes, ut celerius festinaremus. Sicque festinantes in loco nobis aperto transivimus. Quicunque autem peregrinus eis occurrit, apprehensum eum pallio aut sacco trahebant tam diu, quod aut rem apprehensam dimitteret tractus, aut de asino caderet, aut aliquis de nostris eum liberaret: (B) unde multi de asinis ceciderunt, et si non fuissent liberati, eos spoliassent. Erat autem horribilis clamor ab utraque parte, et mirabili impetu concertaverunt, quasi vellent armis se invicem irruere, et in isto litigio nos pertransivimus ascendentes per vallem. Quod cum adversarii viderent, lapides de torrente tulerunt, et post nos in nostros ductores eos miserunt. Verum cum vidissent, se nihil vi a nobis posse obtinere, cucurrerunt post nos, et cum humilitate et mansuetudine aliquid sibi dari petierunt: sed parum reportaverunt. Sic ergo divisi sumus ab eis, et nulli dubium, si fortiores nobis fuissent, non obstante salvo conductu Soldani nos omnes spoliassent. Itaque sine alicujus peregrini laesione evasimus, nisi quod quidam fuerunt tacti jactu lapidum, et aliqui saccos, aliqui pileos in tumultu amiserant. Nemo ibi vulneratus fuit, quia hoc bonum orientales habent, quod sanguinem fundere horrent. Vallem igitur illam umbrosam ascendimus per asperrimum torrentem, habentes montes petrosos ab utraque parte et altos, et post longum ascensum ad quandam turrim venimus, juxta quam aqua erat in lacuna congregata, et ibi lucem alterius diei exspectare volebamus, quia nox tenebrosa erat, et vallis per se umbrosa, et de asinis descendimus. Sed subito timor nostros ductores invasit; timentes, ne forte Arabes illi super nos quiescentes irruerent, et in tam arto torrente defendere nos non possent, clamabant resumere asinos, et consequenter ascendere montana. A turre ergo, quae in pede montis stabat, ascendimus per viam periculosam et altam, et ad quendam agrum venimus, et ibi etiam quiescere cogitabant. Sed quia nos et bestiae nostrae sitibundi eramus, nec ibi aquae erant, ulterius processimus in caligine, quia nec solis nec lunae beneficio potiebamur, sed solum lumine alti firmamenti et ad modicum micantium stellarum radiis dirigebamur: nec videre semitam poteramus, sed quilibet sequebatur suum antecessorem. Cum autem in altum venissemus, rursum ab alia parte descendimus, et ad quoddam parvum villagium venimus, in quo erat fons bonus et frigidus, et ibi in declivo montis in agro lapidoso asinis asinariis resignatis consedimus super terram; et ductores nostri cum equis suis et asinarii cum asinis per circuitum peregrinorum se locaverunt, ita quod conclusi eramus. Accendimus ergo lumina, et produximus de sacculis nostris, quae de Rama tuleramus; et asinarii nostri portaverunt nobis aquam, quam ab eis emimus, et villani panes et fructus et aquam nobis attulerunt, de quibus ad placitum emimus, et ita coenavimus. Porro locus mansionis nostrae erat totus lapidibus plenus et asperrimus sicut Alpes illae, quae sunt inter Ulmam et Wisensteig, et sub lapidibus latitabant scorpiones, quod tamen ignoravimus, quousque luminibus ostensum fuit nobis. Sarraceni autem videntes nos trepidantes dicebant, quod sine timore quiesceremus, quia scorpiones camporum non nocerent sicut domorum. Et sic confortati nullus se de loco suo movit. Porro nobis sic sedentibus et quiescentibus (89 A) luna ante faciem nostram exorta est, in cuius ortu singulare gaudium habuimus; illis enim, qui dormire non possunt, jocundum est quidquid intercipit tenebras et umbras fugat. Nullus somnus oculos nostros tenebat, nec dormitio palpebras gravabat, nec tempora requiem optabant. Quamvis enim lassitudo post laborem somnum naturaliter causet, et nos lassi fessique essemus, quia tamen omnia nostra tota in sensitivas potentias quodammodo expansa videbantur, impediebatur somnus: nihil enim nisi videre et circumspicere desiderium animae nostrae expetiit, et ita tota anima videbatur ad oculos contracta, quae non nisi ad videndum erat sollicita. Ideo haec sollicitudo somnum ei abstulit; Ecclesiastici 42.: cogitatus eis aufert somnum. Diem enim futurum ardentissimo desiderio expectavimus, scientes nos visuros civitatem praeclaram Jerusalem. De qua S. Tobias longe ab ea distans dicebat: beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Tob. 13. Et alius dixit: propter Syon non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam: Esaj. 62. Et quis non cuperet videre civitatem illam electam, de qua 2. Paralip. 6.: elegi Jerusalem, ut sit nomen meum ibi. Haec enim est civitas, in qua Deo solvuntur laudes et vota, Psalm. 65. Te decet hymnus, Deus in Syon, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Quis det mihi, inquit peregrinus affectuosus, ut nox haec discedat, et sol festinus veniat, ut videam Jerusalem, exultationem universae terrae, civitatem regis magni et Dei summi. O si quis audivisset illa nocte postulationes desideriorum nostrorum pro sole et die futura, pariter accensus una nobiscum fuisset desiderio videndi Jerusalem. Accubuimus super lapides duros sicut Jacob Gen. 28. et socii scorpionum illa nocte eramus, sicut Job struthionum Job. 30., unde propter multitudinem scorpionum posset aeque bene locus ille dici ascensus scorpionis, sicut ille, de quo habetur Josuae 15. Sed tam duritiam lapidum, quam punctionem scorpionum mitigabat, imo dulcia reddebat ipsa dulcissima Jersualem, quae in supremo horum montium consistens dulcedinem diffundit, et eos stillare dulcedinem facit et lacte et melle fluere. Sed et memoria eorum, quae in his sanctis montanis facta sacro tradente eloquio legimus, omne venenum propulsabat, et duritiam mitigabat. In his montibus templo profanato sancti Macchabaei demorabantur, inter feras foeni cibo vescentes 2. Macchab. 5. Et filia Iephtae ad votum patris mori parata nihil aliud a genitore suo petiit, nisi quod permitteret eam ante mortem suam duobus mensibus circuire cum sodalibus suis montes Israel, et plangere virginitatem suam. Putavit enim se dolorem mortis lenius ferre, si montes illos sanctos ante mortem suam posset ascendere, Iudicum 11. Moyses etiam ille Deo familiaris pro munere accepit, quod [TR161] de transjordanis partibus fuit sibi concessum haec montana videre, Num. 34. Sed et beatissimae virginis Mariae peregrinatio haec montana singulariter reddit delectabilia, eaque [TR162] sanctificat, de qua peregrinatione dicitur Luc. 1.: abiit in montana cum festinatione. (B) In his montibus Christus Dominus noster in oratione pernoctabat eosque sanctificabat. Hi montes sanctis patribus pro muro fuerunt ab infidelibus, unde Iudith. 7. dicitur: filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt eos, et muniunt illos colles in principio constituti. Ideo idolatrae nolebant cum eis in montibus pugnare dicentes: fugiamus Israël, quia dii montium sunt dii eorum, 3. Regum. 20. Dulce fuit nobis in his montibus commorari. Puto enim, quod de nobis et aliis Christi peregrinis dudum prophetatum fuerit et montibus promissum Ezechiel 6.: montes Israël audite verbum Domini: ecce ego adducam super vos homines, populum meum. Et Esai 65.: educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes sanctos meos. Denique quamvis montes isti sint saxis magnis et rupibus altis coagulati[TR163] et durissimis lapidibus perfusi, erant tamen nobis molles, quia placuerunt servis tuis, inquit Psalmus, lapides ejus. Ideo fecimus cum Iob. 5. pactum cum lapidibus regionis, et inter lapides commorabamur Iob. 8. Et hoc ideo, quia posuit Deus terminos terrae s. lapides desiderabiles, Esai. 54. Et ipsos lapides amplexabamur cum Iob. 24. Et hoc de facto contigit. Novi enim quosdam peregrinos ita terrae sanctae affectos, quod saepissime die ac nocte se ad terram inclinabant et eam dulcibus osculis demulcebant et ipsos lapides tanquam reliquias venerabantur. Hos lapides elegit Christus in opere nostrae redemptionis. Nam in caverna lapidea conceptus fuit, sub lapide et rupe natus, natus super lapidem positus, super lapidem stans praedicavit, in caverna lapidea ter oravit, ad columnam lapideam flagellatus fuit, coronandus super lapidem sedit, ante judicem Pilatum super lapidem stetit, super scopulum crucifixus fuit, super lapidem inunctus, in lapide sepultus, et de lapide ad coelos ascendit. Et breviter redemptionis nostrae mysteria ad lapides consummavit. Unde in passione petrae scissae sunt. Quis ergo Christianus non suavius quiesceret super hos sanctos lapides, quam in strata molliori? Cui non dulcescunt lapides, quos tetigerunt Domini Jesu, Mariae Virginis, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum et aliorum innumerabilium Sanctorum pedes?
Duodecima ante solis ortum suscitati fuimus, et super asinos ascendimus, et processimus in montibus sanctis. Post aliquorum autem montium ascensum et vallium descensum, ecce optata dies firmamento albescente in oriente aspirabat, et inde aurora rutilabat; solque de cacuminibus montium prospiciens per terram radios suos spargebat, et tamen adhuc Jerusalem procul erat. Processimus autem per vias asperas et nihil nisi duram terram vidimus et saxosam. Unde milites peregrini in asperitate terrae quodammodo scandalizati mihi sic dicebant: quid nostri sacerdotes loquuntur? quid praedicatores praedicant? dicentes, terram istam esse omnium terrarum optimam? Ecce, quam aspera via, quam durissimi (90 A) montes. Quid Dominus Jersus in hac terra inculta et solis ardoribus adusta voluit habitare? Unde inter verba contigit duos peregrinos corrixari, quod vix poterant a se divelli. Et si diutius disputassent, finaliter se invicem verberassent, quia durissime contenderunt. Erant autem ambo puri saeculares, unus multum rudis, alter acutus. Rudis arguebat contra terram sanctam, alius oppositum tenebat, quod esset optima. Sed et ego ipse in secreto cordis mei dixi: ecce illa est terra, quae melle et lacte dicitur manare; sed non video agros pro panibus, nec vineas pro vino, nec hortos, nec prata virentia, nec pomeria, sed ecce omnia sunt petrosa, adusta et ardia. Et dum mecum sic tacite conferrem, mox responsum occurrit, scilicet quod haec terrae duritia, ariditas et asperitas est maledictio promissa a Deo propter mandatorum ejus transgressionem, unde Deuteron. [TR164] 28.: sit coelum, quod super te est, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. Murumur etiam nostrum et admiratio contra terram sanctam est ante multa millia annorum praenunciatus, sicut dicitur Deuter. 29. Generatio futura et peregrini, qui de longe veniunt ad illam terram videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, sulphure et solis ardore comburens; ita ut ultra non seratur, nec virens quidpiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae et Syboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. Et dicent omnes gentes: quare sic fecit Dominus terrae huic! quae est haec ira furoris ejus immensa? Et respondebunt eis: quia derelinquerunt pactum et transgressi sunt mandata Dei habitatores ejus: ideo et caetera. [TR165] Ex quibus luculenter patet, quod terra stat juxta scripturae sacrae pronunciationem: nec semper ita fuit, sicut ad oculum cernere potuimus. Vidimus enim per circuitum montium deserortum vetustissimas macerias de saxis ingentibus aedificatas, quas filii Israel creduntur fecisse, et oleum, vinum ac frumentum et alia humanae vitae necessaria copiose de altissimis et saxosis montibus habebant. Adhuc tamen, non obstante infidelitate et malitia inhabitantium terram, copiose germinant vita necessaria; vidimus enim in declivis montium inter macerias vites, olivas, frumentum, hordem et alia. Insuper si terra praedicta maledictione careret adhuc, desertam esse et duram[TR166] necesse esset, cum non habeat habitatores, nisi paucos, malos et infideles. Si quis scripturam sacram acute inspicere velit, magis argueret eam esse nimis fertilem quam sterilem. Beatus tamen Jeronymus in Epistola ad Dardanum determinat, quomodo terra illa lacte et melle intelligitur manare, et quod illa magnifica terrae praeconia sint de terra beatitudinis intelligenda. Interea quandam vallem intravimus satis latam, agris cultam, et ab utraque parte altis montibus cinctam et olivis venustam. In sinistro latere habuimus, montes Ephraim cujus pars anterior est mons Sylo, et illius mons cacumen omnibus montibus Israël videtur (B) esse eminentius. In hoc monte Sylo quondam civitas nobilis fuit sita, et arca Domini multo tempore ibi mansit, adducta per Josuam de Galgalis. Ibi Anna impetravit Samuelem. Ibi Ophni et Phineas mali sacerdotes populum gravabant, 1. Regum. 2. Ibi Samuel propheta primo Dominum sibi loquentem audivit, et Heli sacerdos ibi de sella cecidit, ut habetur 1. Reg. 3. et 4. Ad hunc locum omnis Israël venit adorare Dominum, antequam templum esset in Jerusalem. Sed propter peccata sacerdotum[TR167] arca Domini fuit capta, sacerdotes occisi, et Sylo penitus destructa et ad nihilum redacta. Ideo Jeremias, dum subversionem Jerusalem praenunciaret, dixit, ut habetur Jerem. 26..: dabo domum istam sicut Sylo. Propter hoc verbum fuit Jeremias captus, et incarceratus, quia Sylo fuit annihilata. In Sylo fuit sepultus Samuel propheta; ideo hodie ad Sanctum Samuelem dicitur: et forte fuit translatus de Ramatha, ubi scriptura dicit eum esse sepultum 1. Reg. 25. Tempore autem Archadii imperatoris, ut dicit Jeronymus contra Vigilantium, ossa beati Samuelis de Judaea translata sunt in Thraciam, portantes ea in vase aureo et serico, ad quam translationem convenerunt examina populorum a Palaestina usque Chalcedonem, et tanta jocunditate sunt reliquiae istae receptae, ac si praesentem viventemque reciperent, et in Christi laudes una voce resonabant. In pede hujus montis quondam fuit civitas Gabaa, ubi uxor Levitae de Bethleem fuit occisa luxuria Gabaonitarum propter quod multa milia hominum fuerunt occisa, et tribus Benjamin paene deleta, ut habetur Judic. 29. Ascendimus ergo de vallis torrente ad clivum sursum contra Sylo, quia vallis medium capere nos non poterat propter sui artitatem, et non longe abfuimus, prope ad latus Sylo in alto, nec tamen ductores nostri volebant nos ex toto sursum ducere, quia festinabant venire citius in Jerusalem, ne solis adores nos postea cruciarent. Olim semper ducebantur peregrini sursum in Sylo, et ibi videbant civitatem sanctam Jerusalem et gaudebant. Ideo locum hunc nominabant jubilum peregrinorum. Ad latus ergo Sylo existentes vidimus adhuc magnos antiquos muros et ecclesiarum ruinas, in montis supercilio: et conjectis oculis contra orientem vidimus montem sanctum, montem praeclarum, montem Oliveti, et ecclesiam dominicae Ascensionis in ejus cacumine: civitatem tamen sanctam videre non poteramus, quamvis propinquior nobis fuerit monte Oliveti. Viso autem illo sanctissimo monte cecidimus de asinis et cum devotione et jubilo contra montem adoravimus. Visio enim a longinquo istorum sanctorum locorum miro modo hominem laetificat devotum. Consequenter postergavimus Sylo, et procedentes venimus in castellum Emaus sacrum, quod secundum Lucam, Luc. ultimo, distat a Jerusalem LX. stadiorum, quae faciunt VII miliaria italica et unum et dimidium theutonicum. Et LX. stadia faciunt septem milia passuum et quingenta. In illo castello descendimus de asinis et per maceriam ad locum ingressi sumus, ubi hospitium fuit Domini Jesu, et duorum discipulorum, Lucae et Cleophae, in die resurrectionis Domini, quando ut peregrinus intravit cum eis (91 A) coactus, eumque in fractione panis cognoverunt. Hunc locum cum debita devotione deosculati sumus et indulgentias recepimus (†). Ecce peregrine, illa sunt prima vestigia Domini Jesu Christi, quae deosculari meruisti. Et certe bene et pulchre ordinavit divina sapientia, quod peregrino misero et laboribus confecto properanti in Jerusalem occurrat ex ea Dominus ille gloriosissimus peregrinus, cui dictum est: tu solus peregrinus es in Jerusalem, et in ejus consolationem exhibuerat jam glorificati corporis sacratissima et laeta vestigia ante omnia, quatenus his consolatus et confortatus possit sequi in Jerusalem vestigia sacra ignominiosae passionis, ad quod hortatur Petrus, 1. Petr. 2. Christus, inquit, passus est pro nobis: vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. In hoc loco corda discipulorum ardentia fecit, panem eis tribuit fractum, quod nonnulli doctores dicunt fuisse eucharistiam, quam ibi ultimo confecit, et cito recurrere in Jerusalem permovit. Dicunt enim quidam, quod illi duo discipuli ex toto recesserunt a Jerusalem, et a discipulis, nolentes amplius regredi: sed hic eos reverti fecit, unde eadem hora regressi sunt in Jerusalem. Tempore Christi fuit hic oppidum pulchrum et opulentum, et in destructione Jerusalem fuit et ipsum desolatum. Postea autem restauratum fuit per Marcum Cornelium, et nominatum Nicopolis: pro cujus instauratione Julius Affricanus legationem suscepit, ut dicit Jeronymus de viris illustribus. Sed jam Sarraceni ex toto destruxerunt, et praecipue ecclesiam hospitii Christi, cujus ruinae solum in fundamentis patent. Adhuc hodie stant per villam testudinata habitacula alta et magna desolata, et pauci homines ibi habitant. Loco hoc sacro perspecto ulterius progressi sumus, et per montuosa loca transeuntes in collibus vidimus ruinas multarum capellarum et ecclesiarum, et de alto in vallem descendimus, quae per transversum ab aquilone in austrum vergebat, per quam nos ab occidente in orientem tendentes transire necesse fuit. Erat autem vallis Therebinthi, in quo David Golyam gigantem lapidibus de torrente electis prostravit, et caput sibi amputans in Jerusalem illud tulit 1. Reg. 17. In medio ergo torrentis stetimus, et loci dispositionem consideravimus. Est autem vallis fertilis, et stant hodie in ea multi therebinthi et sunt arbores praestantes, in Syria maxime crescentes, resinam sudantes. Sunt autem in duplici specie, scilicet masculina et foeminina, et duplicem habent fructum. Masculus habet fructum ruffum magnitudine lenticulae, de qua saepe multas arbores vidi. Faemina vero fructum habet pallidum magnitudine fabae; de his fructibus tunditur oleum sapidum et bonum.