COMPENDIOSA DESCRIPTIO
Reading edition
primae evagationis in terram sanctam.
F. F. F.
Solemnitate Paschali anno domini MCCCCLXXX, die IX. mensis aprilis, quae fuit dominica in octavis Paschae, qua cantatur: Quasi modo etc., in qua etiam celebratur ecclesiae fratrum praedicatorum in Ulma annua dedicatio, die eodem post prandium ex more ambonem ascendi, et populo, qui tam propter sermonem, quam propter indulgentias, in magna multitudine aderat, praedicavi. Finito sermone ante generalem confessionem solitam fieri a populo peregrinationem meam iam jam inchoandum esse cunctis indicavi, hortans, et obsecrans eos, Deum precibus pulsare pro salubri mea reductione, et nunc in praesentiarum cantum dominicae resurrectionis, quem vulgus cantare solet, cum carmine marinae peregrinationis mecum in jubilo decantare. Quo dicto alta voce incepi: Christ ist erstanden &c. Finito illo versu rursum intonavi; In Gottes Namen fahren wir seiner Gnaden &c. Omnis autem populus cantans prosequebatur a me inchoata magnis et jucundis vocibus, et repetitis vicibus. Nec defuerunt ibi lacrymae (11 A) et singultus pro cantu eructantes. Multi enim utriusque sexus sollicitabantur et turbabantur timentes, sicut et ego ipse timui, meam in tantis periculis exstinctionem. Finito cantu, et impenso eis beneficio absolutionis generalis Deo eos commendavi, et signo crucis muniens valefeci et descendi.
Die autem decima quarta aprilis, mane, benedictione itinerantium accepta, deosculatis et complexis fratribus ascendimus equos, reverendus Magister Ludwicus et ego, cum famulo civitatis Ulmensis, et venimus in Memmingen, ibique juxta condictum inveni Dominum Pupillum (Apollinarem) de Lapide cum Georio filio suo, et cum multis armigeris. Et statim altera die, mane, aptavimus nos ad recessum, et nobilis juvenis valefecit patri et omnibus famulis suis, equumque ascendit, non absque moerore et metu. Sed et ego in amplexus observantissimi et dilectissimi patris mei rui, licentiam ab eo petens et paternam benedictionem, non sine gravi tristitia et dolore. Testes erant exuberantes lacrymae et singultus utriusque. Nec mirum. Divisio enim violenta filii a patre, amici veri ab amico sincero, naturae molesta est. Ultima autem dulcissimi patris mei monita inter amplexus et singultus sonabant, ut sui memor in locis sanctis essem, et statum meum de mari, si nuncius occurreret, scriptis renunciarem, et citius redire satagerem. Et ita moerens a me recessit, Ulmam cum famulo revertens ad filios suos, confratres meos. Post recessum patris gravis et quasi intolerabilis tentatio me apprehendit, nam delectabilis fervor, quo hactenus [TR23] aestuaveram, videndi Jerusalem et loca sancta, penitus in me exstinctus est, et taeduit me itineris, et ipsa peregrinatio, quae dulcis mihi et virtuosa visa fuerat, nunc gravis, amara, otiosa, inanis, et vitiosa videbatur. Et fremui in me ipso, quod ipsam aggressus fui, et omnes, qui mihi eam dissuaserant, iam optimos fautores et veros amicos judicavi; qui vero me induxerant, inimicos vitae meae censui esse. Et plusquam placuit mihi videre Sueviam, quam terram Chanaan; et Ulma melius sapuit mihi, quam Jerosolyma, et timor maris augmentatus est in me, et tantas displicentias accepi contra istam peregrinationem, quod si non verecundatus fuissem, post Magistrum Ludwicum festinassem, et cum eo Ulmam reingressus fuissem, et hoc pro tunc summum gaudium mihi fuisset. Ista autem maledicta tentatio per totam viam in me mansit, eratque mihi (B) molestissima, quia omnem delectationem, et gaudium, et affectum, quibus laborans perseverat et conservatur in opere, mihi abstulit, meque taediosum et pigrum reddidit ad considerandum loca terrarum et marium, et conscribendum, et si quid scripsi, vim mihi intuli, quâ taedium interdum vici, improbo labore.
Igitur Dominus Georius, una cum famulo quem sibi de patris familia elegerat, et ego simul profecti sumus de Memmingen, et infra paucas horas incepit ipse me et ego eum agnoscere, et fuit bona proportio inter nos et conditiones nostras, quod est valde solatiosum peregrinantibus per illam viam. Nam si quis habet socium suae conditionis non proportionatum, vae, vae sibi in ista peregrinatione. Sic ergo cum gaudio alpes penetravimus, usque ad Insprugg, et consequenter cum festinatione equitavimus, ut Venetias citius veniremus. Porro, unum contigit nobis in montanis, quod volo recitare. Cum venissemus usque ad villam, quae dicitur ad Scalam, et ibi a vera et regia via erravimus. Debuissemus enim montem ascendisse, et per ipsum castrum, quod in alto est situm, equitasse. Quod non fecimus, sed montem cum castro a sinistram dimisimus, et per aulonem descendimus, via satis trita et longa. Et cum iam extra montana de alto prospiceremus in planum, vidimus ante nos oppidum satis magnum, de quo mirati sumus, quia audivimus de aliquo oppido, ad quod venturi essemus illo die. Cum autem ad oppidum venissemus, deprehendimus, esse Bassunam, et intelleximus nos a via declinasse, in ipso autem per noctem mansimus, et de vino rubeo, quod ibi praecipuum crescit, ad nutum bibimus. Taedio tamen multo affecti fuimus, quia nemo erat in hospitio, qui theutonicum nobiscum sciret loqui, et nos italicum ignoravimus, et per signa omnia postulavimus.
Altera die equitavimus in Castel Franck, et inde per Tarvisium, ibique venditis equis nostris in mulis Masters venimus, et inde in Margerum. In Margero vero terrae valefecimus, et descendimus ad mare in barcam, in qua usque Venetias ad fonticum Almannorum navigavimus.
In ipso autem Fontico interrogavimus de hospitio militum et peregrinorum. Et ducti sumus per quendam theutonicum ad S. Georium, et est hospitium magnum et honestum. Et invenimus ibi multos nobiles de diversis mundi regionibus, qui eodem voto, quo et nos adstricti intendebant mare transire, et sanctissimum domini Jesu sepulchrum visitare. Erant etiam in aliis hospitiis multi peregrini sacerdotes et religiosi, et seculares, nobiles et ignobiles, de Germania, de Gallia etiam et Francia quam plures erant, praecipue tamen duo episcopi, Dominus Gebennensis, et Dominus Senomanensis, cum copiosa comitativa et familia ibi exspectabant navis recessum, et quaedam etiam (12 A) mulieres, vetulae, devotae matronae divites, numero VI. ibi erant nobiscum, transfretare ad loca sancta cupientes. Miratus fui audaciam illarum vetularum, quae se ipsas prae senio ferre vix poterant, et tamen fragilitatis propriae oblitae, amore illius sanctae terrae in consortium militum juvenum se ingerebant, et laborem fortium virorum subibant.
Hoc quidem superbi nobiles aegre ferentes cogitabant navem, in qua transducendae essent illae matronae, non velle ascendere, indignum aestimantes, in vetularum consortio ad militiam suscipiendam pergere. Et ad hoc conabantur superbi illi omnes nos inducere, ne navem illam conduceremus, in quam vetulae venturae erant. Sed alii milites prudentiores et conscientiosi contradicebant superbis illis, et gaudebant de poenitentia illarum matronarum, sperantes, quod propter devotionem earum navigatio nostra salubrior fieret. Unde propter illam causam orta fuit inter nobiles illos implacabilis inimicitia, et duravit, quousque Deus illos superbos de medio tulit. Manserunt autem devotae matronae illae nobiscum, cum per mare intrando et exeundo.
Porro Dominus Augustinus Conterinus, quod idem est, quam Comes Rheni, nobilis venetus peregrinos transducere intendebat, cum quo omnes convenimus de pretio et de naulo, et suam galêam conduximus, et Stantias, ac cumbas, i. e. loca personalia ab eo accepimus, per galêam, et recessum celerem optavimus; multos enim dies exspectavimus praeparationem galêae. Sed cum iam omnia parata essent, et nihil, nisi recessus optatus instaret, advenit quaedam navis, quae tristia nova adduxit; Quomodo scilicet imperator turcorum, Machumetus magnus, insulam Rhodum obsideret classe magna per mare, et armato exercitu equitum et peditum per terram, et totum mare Aegaeum, Carpaticum, et Maleum infestum haberet, et possibile non esset, hoc anno transducere peregrinos in terram sanctam. Quantam autem tristitiam peregrini de his novis rumoribus acceperint, non facile enarraverim, et quantae turbationes inde emerserint inter peregrinos, et divisiones, et litigia, taedet me scribere. Omnia tamen in quodam alio libello conscripsi, quae contigerunt nobis adversa Venetiis, et quomodo Francigenae fuerint a nobis divisi, cum tamen essent de galêa nostra. Porro nos peregrini de Germania convenimus, et at Praetorem Senatus Venetorum ascendimus, petentes Dominos, quatenus dignarentur nostram galêam salvo conductu tueri, ne a turcis capi contigeret, et nos cum ea. Ad quod responsum fuit nobis, quod galêa esset quidem libera, et per turcos posset transire sine ejus captione, propter confoederationem turcorum cum venetis; sed de libertate peregrinorum in galea nollent nos (B) certificare, nec transitum maris pro illo anno consulere. Si autem omnino non placeret nobis manere, possemus navigare usque in Corcyram insulam, in qua Capitaneus maris cum classe armata Venetorum erat, et quidquid ille nobis consuleret, possemus secure facere, quia omnia facta turcorum sciret. Hoc cum nobis placuisset, nobis litteras ad praefatum Capitaneum et abire permiserunt, licentiantes patronum, ut nos educeret, cui prius prohibuerant, ne nos quoquam duceret.
Sic ergo omnes, tam peregrini quam alii, galêam ingressi sumus, et erat numerus peregrinantium centum et decem, omnium vero hominum in galêa simul intrantium CCCXXX. Levatis ergo anchoris et velis expansis in nomine Domini navigare incepimus, sequentes ventum, qui satis prosper erat, ita, quod in duabus horis ab omni terrae aspectu ejecti in altum fuimus. Non tamen diu duravit ventus prosper, et tertio die ad Parentiam, civitatem Histriae, quae est una natio Dalmatiae, applicuimus. Ibi homines terruerunt nos, dicentes nobis terribilia de Turcis; quapropter per aliquot dies ibi mansimus, quia dixerant nobis, quod cum pace in Corcyram insulam non possemus venire, pro eo, quod turci usque in mare Adriaticum se diffudissent, et omne, quod occurreret, captivarent et spoliarent. Hoc tamen non obstante a portu illo recessimus, et tarda navigatione post aliquot dies Jadram (Jaderam, vulgo Zaram) civitatem Dalmatiae applicuimus. Audito autem, quod pestis in ea regnaret, avertimus nos citius a civitate illa, et lenta navigatione ac taediosa processimus, et Lesinam civitatem venimus, ubi, dum in portum intrare vellemus, venit ventus bonus, cui vela commisimus, et dimittentes Lesinam fortiter processimus per aliquot horas. Post hoc surrexit ventus nobis penitus inutilis, et facto euripo incidimus in quaedam solitaria et asperrima loca Croatiae, et coacti fuimus, portum desertum petere, et vela remittere inter alta montana scopulosa. Ad fugiendum autem taedium descendimus in scaphis ad terram. Et ecce, defunctus unus, quem mare ejecerat, jacuit ibi in sabulo, foetens putredine. Galeotae autem, sicut sunt superstitiosi, territi ad mortui inventionem praedicere mala futura nobis coeperunt, et longius a corpore illo nos abduxerunt, nec erat, qui misereretur mortuo et sepulturam praestaret, et forte, si quis eum sepelivisset ipsum corpus mortuum bona futura pronuntiasset. Sicut legimus de Simonide philosopho Poeta, ut narrat Valerius Maximus L. 1. C. VII. exempl. 8, qui mare navigans, et litus petens, invenit mortuum corpus inhumatum, et statim misericordia motus sepelivit, et dum corpus evolveret, mittendum in fossam, vocem emisit defunctus, prohibens suum benefactorem, ne crastina die cum aliis, cum quibus venerat, navigaret. Sicque aliis recedentibus ille mansit. Non multis autem elapsis horis navis procellis ac fluctibus obruta periit, et omnes in ea existentes.
Porro venti illi inutiles magis ac magis augmentati sunt, et tribus diebus ac noctibus in illis rupibus mansimus et quotiens egressi fuimus, totiens vi ventorum reinjecti fuimus, cum maxima molestia omnium. Veruntamen illa molestia fuit nostra salus. Nam dum triduo post bono vento afflante de illo loco mare altum peteremus, occurrit nobis una galêa praedalis venetiana, et dum juxta nos venisset, interrogaverunt nos gubernatores, an aliquid passi fuissemus in via maris pridie vel nudius tertius? Quibus cum diceremus, nihil, nisi ventos contrarios, qui nos iactassent in montana, dixerunt, benedicti sint venti illi, qui vos ad loca occulta jactaverunt. Si enim in latitudine maris pridie fuissetis, in classem armatam turcicam incidissetis, quae pergit contra Apuliam, ut ibi praedas a christianis sumat. Hoc audito (13 A) Deum laudavimus, qui nos eripuit de manibus turcorum hac vice.
Processimus autem et post aliquot dies ad Kursulam in Illyrium venimus, et portum Kursulae civitatis ingressi mane missam ibi audivimus. Est autem Kursula civitas in Illyrico sita, et alio nomine vocatur Prepo in alto, supra montem petrosum sita vel locata, parva quidem sed populosa, sub dominio Venetorum, et muris ac turribus bene munita, et est ibi Episcopatus.
Porro timor magnus invasit omnes inhabitatores ejus, praecaventes, ne forte turci, quos per mare vagari ad praedam viderunt cottidie, etiam eos invaderent, et mirabantur de nobis, quod navigare per mare praesumeremus in tanto periculo. Et prudentes regressum nobis consulebant. Sed ad haec minime intendimus. Navem autem ingressi sumus, emtis in civitate vino, et panibus, et aliis necessariis. Dum vero antemonem sursum traherent, ex cujusdam galeotae negligentia deorsum ruit, et quendam alium galeotam percutiens exstinxit. Huic periculoso casui prope astitit Dominus Senomanensis episcopus, et ego ad latus ejus, cum multis aliis, et parum distabant, quod omnes fuissemus oppressi et exstincti. Juvenem autem exstinctum, involutum linteo, sacculum cum lapidibus ad pedes ejus appenderunt, sicque eum in mare miserunt.
Nos vero veloci cursu a Kursula rejecti circa medium noctis ad Epidaurum, quae vulgato nomine Ragusium dicitur, venimus, et portum Ragusinum ingressi anchoras ejecimus, et nave stabilita usque ad ortum solis dormivimus. Postea urbem ingressi sumus, sed hospitia non invenimus sicut in partibus nostris. Idcirco ego cum Domino meo Georio de Lapide et quibusdam aliis nobilibus transivimus ad conventum fratrum praedicatorum, petentes, ut pro pecuniis nobis darent aliquid ad manducandum. Et apportaverunt nobis cibaria bona, et vinum optimum Schlavonicum, et laute nos procuraverunt.
Porro Prior loci venit, ducens duos fratres secum, fratrem scilicet Franciscum de Catoro, et fratrem Dominicum, quos mihi commendavit, eosque mihi in socios itineris mei assignavit, volebant et ipsi nobiscum Jerosolymam proficisci. De quo ego plurimum fui laetificatus, quia hactenus sine fratre ordinis nostri fueram, et eorum societas fuit mihi super aurum desiderabilis. Refectis ergo nobis et viso conventu per civitatem ivimus, eam contemplantes. Sic et alii peregrini fecerunt. Vidimus autem munitiones mirabiles illius civitatis, turres, et profundissima fossata, in quibus effodiendis actu multi laborabant, et mirabamur. Et interrogavimus, an et ipsi turcam timerent; cum sint tributarii ejus? Responderunt: utique timemus, et nos contra eum munimus; quia, si hodie amicus est, cras forte erit inimicus. Arguebant autem nos, tamquam imprudentes essemus, quod illo periculoso tempore ausi essemus per mare vagari, quum nec ipsi audebant in mari (B) apparere, suadebant autem nobis ibi manere, quousque meliora nova audirentur. De ista civitate et aliis locis dicam in reversione secundae meae peregrinationis. Cum vero sero factum esset, intravimus omnes galeam, et eadem nocte recessimus a portu ragusino cum bono ventu, et multam viam ea nocte fecimus. Sed facto die validus surrexit ventus et nobis inutilis, qui extra verum maris tramitem nos ejecit contra Apuliam, quam ante nos vidimus; in eamque incidissemus, si naucleri nostri arte navem non retinuissent. Post longam autem navigationem pervenimus ad insulas Gazapoleos, et ventum non habuimus, nec transivimus, nisi quantum galeotarum pigro tractu remis movebamur paulatim.
Venimus autem ad locum quendam, ubi stat civitas supra mare, in monte, bene murata, sed totaliter desolata per draconis cujusdam flatum, ut postea dicitur, et consequenter inter montana taediosa navigatione transeuntes ad districtum quendam venimus, ubi galêa fixa super aquas stabat, nec remis huc aut illuc moveri poterat; sed, ut dixi, sicut palus stabat, quasi parata in profundum mergi, quia subtus eam erat vorago Abyssâlis, vel terrae hiatus, qui sorbebat ibi magnam maris partem, et aquae in abyssum ibi illabebantur. Ideo stabant ibi superiores aquae, descensum in abyssum exspectantes, et quando mare in illa parte non habet multas aquas, tunc aqua rotatur, et ea, quae superius natant, descensum minantur. Et de facto naves ibi absorberentur, si gubernatores arte non obstiterint. In illo ergo loco stetimus, et galeotae multis clamoribus et laboribus conabantur galêam a faucibus istis removere, sed in vanum laborabant. Quod videntes hi, qui erant in civitate Corcyrae, quia Corcyram insulam et civitatem prae oculis habuimus, descenderunt ad nos de Corcyra, alias Corfun, cum duabus parvis galêis, et funes ad nostram galêam alligantes, connectentes eas ad puppes suas, et remis suas galêas trahentes cum magna violentia galêam nostram de faucibus abyssi extrahebant, ne absorberet nos profundum, et erepti adscendimus ad Corcyram insulam, et post solis occubitum portum civitatis ingressi sumus, qui stabat plenus navibus praedalibus, quia, ut dixerant nobis domini Veneti, Capitaneus maris cum classe armata ibi erat in custodia maris. Dormivimus ergo usque mane. Mane autem facto egressi sumus in barcis ad civitatem, et eam repletam hominibus invenimus, et multi turci ibi inter christianos deambulabant. Missa audita domunculam quandam in suburbio conduximus nos peregrini de Suevia et Bavaria, et ibi coximus, comedimus, bibimus, et dormivimus. Erat autem domuncula parva et lignea, de antiquis et aridissimis lignis. Unde contigit, quod propter excessivum ignem, quem coquendo accendimus, ipsa domuncula bina vice realiter ardere coepit, semper tamen ignem sopivimus, ita quod clamor nullus fuit factus. (14 A) In secunda tamen vice vicini tectum ardere videntes cum ejulatu et clamore accurrerunt, nos vero cum scalis tectum ascendimus, et materiam flammis detraximus.
In hoc casu non in modico eramus periculo, quia, si ignis invaluisset, omnia concremata fuissent, et ipsi graeci Corcyrenses domus suas cum detrimento vitae nostrae vindicassent; sunt quippe Alemannis multum infesti, et faciliter contra eos insurgunt. Igitur, cum manducassemus, litteram, quam Venetorum Senatus nobis tradiderat, ad Capitaneum maris (tulimus), eidem cum reverentia praesentavimus; petentes ejus consilium et auxilium in causa nostrae peregrinationis. Qui literam legens consuluit nobis, ut cum galêa nostra Venetias reverteremus. Hoc autem cum grave nobis esse perpendisset, cum quadam indignatione dixit: Quae insipientia est in vobis, quod tanto discrimini, corporis et animae, vitae et substantiae, vos vultis exponere? Ecce iam mare repletum est crudelissimis turcis, quorum manus nullatenus poteritis evadere. Revertimini Venetias, aut in aliquo maris portu manete, donec meliores rumores audiantur. Si autem vos omnino vultis in orientem nunc proficisci, provideatis vobis de navigio, galêam istam, in qua venistis, ego non dimittam, quia S. Marci est. Hoc cum audissemus, turbati multum a viro recessimus, tempus deliberandi petentes. Interea verbis capitanei confractae sunt mentes multorum, praesertim illorum episcoporum, qui cum omni familia sua decreverunt remeare Venetias. Aliqui etiam de militibus nostris formidulosi erant, et ad retrocedendum parati; aliqui vero fortes et imperterriti erant, cum quibus et ego steti, et timorosos, quantum potui, animavi et confortavi, praedicando eis et allegando ex sacris scripturis, quae poterant in spem divini auxilii eos erigere. Contigit autem die quadam, me absente, quod domini milites societatis meae colloquebantur de nostra periculosa peregrinatione, et aliqui eam consulebant, aliqui vero dissuadebant formidulosi. Inter quos unus dixit: Non oportet ad verba et hortamenta, quae dicit Frater Felix attendere. Quid sibi de morte aut de vita? Ipse est frater de observantia, et non habet divitias, nec amicos, nec honores nec alia quae in mundo sunt, sicut nos habemus. Facilius est sibi, compendiose gladio turcorum mortem subire, quam in suo monasterio multis mortibus senescere. Et multa alia dixit, ut posset dominos avertere, ne me audirent. Quae omnia fuerunt mihi relata. Postea eundem militem vice versa confortavi, ita quod non potuit persuaderi ad redeundum. Retinuit autem nos capitaneus VIII. diebus in Corcyra et omni die terribiliora nobis proposuit, sed nos theutonici omnes absolute concordavimus, nolle redire, sed in nomine Domini Jerosolymam pergere. Videns autem (B) Capitaneus nos obstinatos in nostro proposito se amplius non intromisit de nostra peregrinatione, et ita disposuimus nos ad recessum, introferentes in galêam ea, quae emeramus. Et cum omnes navigare volentes essent iam in galêa, et cum gaudio colloquium haberemus, juxta malum supra stantes, unus de prudentioribus petivit silentium fieri. Quo facto dixit: Ecce domini et fratres mei peregrini, rem grandem, difficilem, et arduam aggredimur, peregrinando per mare. Et dico vobis pro certo, quod humanitus loquendo stulte facimus tanto periculo nos exponendo, contra domini capitanei maris et omnium aliorum consilium et persuasiones. Idcirco domini episcopi et confratres nostri nobiliores, potentiores, digniores, et forte prudentiores resignaverunt, et ad propria redire contendunt, sequentes consilia; nos vero in contrarium conamur. Ut ergo conatus noster non sit stulta et vitiosa audacia, necesse erit, ut vitam nostram in galêa reformemus, et crebrius fortissimum Dominum et sanctos ejus invocemus pro coelesti auxilio, ut cuneos inimicorum Christi et classes eorum penetrare valeamus. His dictis communi sententia decrevimus, ut nullus amplius ludus cum taxillis, aut cum chartis in galêa fieret, nec litigia, juramenta et blasphemiae (perpetrantur), et quod clerici et sacerdotes ad consueta officia singulis diebus litanias adderent. In praedictis enim, ante illam ordinationem, multae exorbitationes fiebant; nam continuo mane, vespere, et meridie ludebant, praecipue episcopus Gebenensis cum suis, et cum hoc pessime jurabant, et quotidie contendebant, Franci enim et nostri theutonici erant in continuo certamine. Unde quidam de famulis domini Gebenensis percussit quendam devotum sacerdotem de nostris, et incidit in excommunicationem. Sunt enim Franci homines superbi et passionatissimi, ideo divina dispositione actum esse credo, ut separarentur a nobis, et galêa sic repurgaretur. Vix enim cum eis venissemus in Ierusalem sine sanguinis effusione et aliquorum occisione. Mansimus autem per unam noctem in Corcyra, dormientes in navi. Porro eadem nocte valde perterriti fuimus. Nam cum iam tenebrae essent in sero, et adhuc in colloquio juxta malum staremus, deprehendimus unam alienam barcam galêae nostrae adhaerere, in qua erant turci, exploratores, et cupientes audire colloquia nostra. Statim autem ad lapides cucurrimus, post fugientes jactantes. Barca vero prolapsa in mari altum repente petiit, et evasit. Mane autem facto insonuerunt tubicines nostri baccinis, sive trumpetae, insinuantes recessum instare, et soluta galêa cum laetitia et cantu portui dorsum vertimus. Et stabant peregrini remanentes, nosque deridebant, dicentes: nos esse homines desperatos, et Waghels. Commune enim verbum fuit in Corcyra, quod antequam Metonam veniremus capti essemus. Sic ergo nos ab aspectu Corcyrae sublati sumus, et cum gaudio et timore (15 A) processimus.
Porro illi XL peregrini, qui remanserant Corcyri, conducta navi reversi sunt Venetias, quo cum venissent, pro certo divulgabant, nos esse captos per turcos. Sic etiam dicebant in caeteris civitatibus Italiae, Galliae, et Germaniae. Hoc autem facientes volebant suam timiditatem palliare cum diffortuniis nostris. Unde in nonnullis locis fuerunt mihi celebratae missae de Requiem per Sueviam. Ipsam enim Sueviam et Bavariam mendaciis illis repleverunt. Interea prospero cursu Metonam venimus, nec vidimus in mari vel parvam naviculam, de quo et Metonenses mirabantur. Omnes enim maritimi timore magno erant perculsi. Cum magno autem serio suadebant nobis theutonici, qui domum ibi habent, ne ulterius progredi perserveremus, et dicebant nobis multa terribilia. Nos vero sicut prius ita et nunc nullo terrore retracti ad iter nostrum perficiendum processimus; et Deo duce cum pace et sine perterrente Cretam venimus, portumque Candiae cum gaudio ingressi sumus. Ad nostrum autem ingressum accurrit quasi tota civitas, videre nos, quia erat monstruosum, imo miraculosum, jam Christianam Galêam Turcorum saevitiam evadere, quos videbant cottidie in armatis triremibus pro praeda per mare discurrere. Intravimus autem at quendam Theutonicum, qui licet esset Patronus turpitudinis tamen ad nostrum ingressum mundavit aedem, et scorta removit. Non erat aliud hospitium ibi pro peregrinis. Porro juxta domum illam erat alia domus, hospitium Turcorum mercatorum, et actu erant in ea multi Turci Constantinopolitani mercatores divites, qui, ut nobis referebatur, dicebant: homines isti, si ulterius processerint, perditi sunt. Quidam etiam de Turcis ad nos in domum venerunt, avisantes nos, ne rebus sic stantibus mare intraremus, quia capi nos esset consequens. Insuper dux Candiae et sui consiliarii, volentes nobis misericordiam praestare, miserunt ad nos Oratorem, qui pulcherrima oratione Latina commendabat nostram peregrinationem et plurimis rationibus dissuadebat ulteriorem profectionem, ostendens jam et majus periculum quam hucusque, quia inter Cretam et Cyprum mediaret Rhodus insula, quae erat obsidione Turcorum vallata, nec possemus evadere, quin in hoc medio occurrent nobis Turcorum piratae. Mansimus autem ibi per quinque dies, et omni die pejora nova accepimus. Quibus tamen non obstantibus Galêam ingressi sumus, et ad profectionem nos disposuimus. Cum timore autem navigare incepimus timentes ne forte ventus veniret, et raptam Galêam in exercitum et obsidionem Turcorum nos projiceret. Quam cito autem extra portum in altum venimus; ecce aspiravit ventus fortissimus et optatus, et longe a Cycladum insulis, quarum Rhodus prima est, nos (B) ejecit. Et ferebamur impulsu prosperorum ventorum, qui continue succrescebant, te mare fremebat, et fluctus intumescebant, adeo quod tempestas valida facta fuit. Et omnia superiora navis aquis erant perfusa. Haec autem tempestas erat saluberrima nobis tum quia repente impellebat nos ad portus intentos, tum etiam quia reddidit nos ab invasione Turcorum securos. Quia impossibile erat nostram navem capi in tam rapidissimo cursu existentem. Ex tunc ergo deposuimus omnem apparatum bellicum, bombardas, cuspides, lanceas, scuta et clypeos, balistas et arcus, lapides et jacula, quibus in Corzyra Galêam nostram munivimus [TR24] contra Turcorum incursum, quia vidimus nos inimicos crucis Christi evasisse. Interea die secunda venimus Cyprum et ad portum Limovicensem applicuimus, quia ventus contrarius nos cöegit petere portum. Illo vento quiescente ad portum Nicomicensem navigavimus mansuri ibi per aliquot dies, quia dominus Patronus fratrem habuit cum Regina Cypri Nichosiae, cum quo tractatum habuit, cujus finem expectare nos oportuit. Expeditio negotio solvimus triremem et cum magno desiderio proximum portum, in quem venturi eramus, desideravimus citius attingere. Nullum enim portum nisi terrae sanctae amplius habuimus. Tandem vento nos impellente tertia die terram sanctam vidimus, et prae Jubilo: Te Deum laudamus, altisonis vocibus decantavimus, et proram contra portum Joppen, quam Japha vulgares nominant, direximus, et ante scopulos Andromedae, anchoris ejectis, navem stabilivimus. Statim autem Dominus Patronus emisit servum unum ad hoc dispositum, ut curreret in Jerusalem, et Patri Gardiano montis Syon nunciaret adventum nostrum, ut veniens cum Dominis et asinariis ducerent nos in Jerusalem. Et mansimus sic in Galêa expectantes conductores nostros VII. diebus; post quos in barceis educti sumus ad terram, et intrusi in vetustissima habitacula testudinata et ruinosa et foetida, in quibus una duntaxat nocte mansimus: et post hoc ad asinos nobis adductos transivimus, sedentes super eos, et ita a mari cum Sarracenis recessimus et in civitatem Rama venimus; in qua per aliquot dies commorantes inde Jerosolymam ingressi sumus; non in hospitale, sed in quandam domum in Mello locatam ducti fuimus; ibique comedimus et dormivimus etc.
Mansimus autem in terra sancta non plus quam IX. diebus, in quibus circuivimus omnia loca sancta communia, cum maxima festinantia, et die ac nocte in labore peregrinandi eramus occupati; et vix dabatur nobis tempus paululum quiescendi. Visitatis autem sanctis locis perfunctorie et domino meo Georio de Lapide, cum aliis nobilibus insigniis militiae in dominico sepulchro adornatis eduxerunt nos extra civitatem sanctam, per viam, qua veneramus ad mare, ubi nostra Galêa stabat. (16 A) Porro nemo mansit de Peregrinis in Jerusalem nisi duo Anglici volentes transire ad Sanctam Katharinam, cum quibus libenter mansissem, si Theutonicum aut latinam linguam novissent, et quia cum eis loqui non potuis, non erat mihi societas apta vel proportionata: verumtamen his non obstantibus cum eis in Jerusalem mansissem, et patientiam de linguae carentia habuissem, si non firmo proposito concepissem iterum redeundi in Jerusalem. Ab ea namque hora, qua tempus nostrum aderat recedendi a civitate sancta, proposui, juravi et statui me quantocyus reversurum, et illam sanctam peregrinationem tanquam praeambulum futurae habui. Sicut studens lectionem aliquam memoriae commendare intendens, primo perfunctorie lectionem praevidet et postea repetit mature et tractim tempus accipiens sufficiens imprimendi; sic et in proposito feci, et nullo modo contentus fui de visis, nec ea, quae videram, memoriae commendaveram, sed servavi futurae peregrinationi.
Igitur cum ad mare venissemus, eramus pene omnes infirmi laboribus, caloribus, vigiliis et penuriis extenuati, et ita infirmi reducti fuimus in Galêam, et facta fuit Galêa tanquam Hospitale repletum miseris et infirmis hominibus. Post multos dies revenimus in Cyprum in felici navigatione reducti in portum qui dicitur: Salina; et ibi debiliores peregrinos in villam quandam prope induximus, saniores vero peregrini cum Domino Patrono conductis equis in Nychosiam profecti sunt, quae est civitas [TR25] metropolitana Cypriae, et sedes regni, VI. Theutonicis miliaribus distans a mari. Est autem de antiquo more, quod milites sancti sepulchri praesentant se regi Cypri et quoddam pactum cum eo ineunt: qui etiam eos socios suos vocat, et libro nomina eorum intitulat dans eis argenteum gladiolum in vagina cingulo circumligatum, et in fine gladioli pendet argenteus flosculus, violae speciem praeferens, in signum foederatae societatis. Ea ergo de causa dominus meus Georius de Lapide, cui ego semper adhaesi, cum aliis nobilibus Nichosiam urbem intravimus, et per tres dies ibi fuimus. Sed quia jam regnum Cypri caret rege, ideo nobiles a Domina Regina petierunt recipi in societatem Regum Cypri. Quae eos in Caenaculum grande vocavit, et ante se locatis jura illius societatis per Interpretem eis proposuit, quae sunt: ut regnum Cypri in ejus necessitate defensare conentur, cum sit medium inter Sarracenos, Turcos et Tartaros. Qui manu fide data reginae, tradidit eis gladiolos et abire permisit. Post haec in equis reversi sumus ad mare. Porro in via transivimus ad radices cujusdam altissimi montis, in cujus supercilio Capella est, in qua dixerunt nobis crucem dextri latronis esse locatam, et mirabiliter suspensam, quam libenter vidissem. Sed tempus non habui, ideo etiam hoc ad secundam peregrinationem meam suspendi. Cumque ad mare in Galêam venissemus, reperimus duos peregrinos defunctos, unus erat Sacerdos ordinis Minorum, vir fortis et doctus, alter erat sartor (B) Biccardus, vir probus et bonus. Aliqui vero erant in agonia mortis. Sed et nos, qui de Nichosia venimus in lectulos decidimus aegritudinis magnae: et adeo multiplicati fuerunt infirmi, quod servitores non erant, qui necessaria cupita infirmis ministrarent. Videntes autem antiquae vetulae matronae necessitatem nostram, motae super nos misericordia nobis servierunt; non enim erat aliqua inter eas infirma. In quo facto confudit Deus in robore illarum vetularum fortitudinem illorum militum, qui Venetiis eas spernebant, cum eisque navigare refugiebant. Discurrebant autem per Galêam de uno informo ad alterum et suis spretoribus derisoribus in lectulis prostratis serviebant. Praeter infirmitates autem et miserias praefatas renovatus est in nobis Turcorum timor, et jam magis timere incepimus quam prius. Interea gubernatores solverunt Galêam, et mare petentes ventorum adjutorium nullum habuimus; sed inutiliter ad litus Cypri volutabamur. Idcirco iterum ad Cyprum applicuimus in portam sterilem Limonam. In quo cum inpatientia ventos secundos exspectavimus. Post duos dies portum illum egressi sumus ad mare. Sed ecce ventus inutilis venit, nosque in fretum tulit longius a terra et ab itinere nostro, et multis diebus sic inutiliter vagabamur, et incepimus egere in navi, et defectum omnium necessariorum pati. Interea quidam miles miserabili fine diem clausit extremum; quem illigato linteo, et lapidibus gravatum, cum planctu marinis fluctibus exposuimus. Die tertia post haec quidam alius miles, alienatus a sensibus cum multis [TR26] clamoribus et doloribus exspiravit. Hunc ad terram in barca[TR27] duximus sepeliendum, quia prope ad litus Cypri juxta Paphum eramus. Pessimam inter haec navigationem habuimus, et defectum aquae, panis et aliorum patiebamur. Ejecti autem sumus per inutilem ventum a conspectu Cypri, et tribus diebus ac noctibus nullam terram vidimus; et post hoc iterum ad latus Cypri delati sumus ad portum Paphum, de quo fit mentio Actor. 13. Et in illo portu necessaria emimus, et citius ab eo recessimus, et inutiliter sine profectu ad latus Cypri ferebamur. Ad haec diffortunia accessit aliud valde triste. Nam eadem nocte gubernatoribus occupatis circa vela et Galêae instrumenta, ecce ex improviso de supremo mali una trochlea decidit, et optimum gubernatorem tangens extinxit, ad cujus nutum universi marinarii Galestreli et Galeotae movebantur. Magnus ultra modum planctus factus est in Galêa de morte illius viri nec erat sibi similis in Galêa, qui succederet in locum ejus. Multis autem diebus taediosam fecimus navigationem, et Cretensem portum optavimus attingere, et longius a Rhodo recedere, sed parum profecimus. Interea die quadam vidimus a longe super mare contra nos Galêam praedalem properantem, et vehementer timuimus, aestimantes (17 A) Turcos venire: sed dum proximior fieret, cognovimus esse Galêam Venetianam, et depositis[TR28] armis, quae produci jusserat Patronus pro defensione contra Turcos, praestolabamur praesentiam illius Galêae ad audiendum rumores novos. Quae cum praesto esset, intelleximus Turcum a Rhodo cum exercitibus suis confusum et victum recessisse. [TR29] Ad haec nova gaudio ineffabili repleti sumus, et rostrum Galêae ab itinere capto [TR30] avertimus, et ad Rhodum Insulam nos convertimus. Ad quam tamen propter ventorum inutilium impedimenta in multis diebus non venimus. Imo in terminos Turcorum projecti sumus, et aulonem quendam navigavimus in quo ab utraque parte terram et montana Turciae habuimus. Innovatus est inter haec timor noster, et timebamus, quod Turci nos videntes forte in nos saevirent, propter confusionem, quam in Rhodo acceperant, vindicandam. Nullum etiam ventum habuimus et taediosissima navigatione inter Turcorum montana processimus, pigro remorum tractu. Tandem advenit ventus, qui nos[TR31] liberavit, Galêamque repente ad Insulam Rhodum impulit, longe tamen a Colossensium civitate, ad latus montanorum processimus. Ad locum autem quendam venimus, in quo de pede montis fons vivus emanat, ad quem ejecta barca [TR32] Galêoti [TR33] cum brillis [sic] navigantes recentem aquam ad Galêam tulerunt. Quibus Galêam intrantibus accurrerunt omnes de suis mansiunculis et cumbis cum scutellis, crateribus, ciathis, vialis flasconibus, vitris et boccalibus ad mendicandum aquam a Galêotis et Barcaleris. Et fuit tanta compressio pro aqua, quantam nunquam vidi pro vino aut pro pane. Libenter autem et hilariter aquam diviserunt singulis. Ex aquae ergo recentis gustu refocillati sumus, et quodammodo reviximus, sicut herbae et virgulta Solis ardoribus adusta, et humiliata pluvia et roris perfusione revirescunt. Tota enim Galêa ad aquae gustum exhilarata fuit, et qui prius vix poterant spirare, jam incipiebant cantare. Nam laetitiam, quam vinum bonum temperatè sumptum causat, hanc aqua post longam sitim infert. Quantas tribulationes et defectus sustinuerimus a portu Joppensi terrae sanctae, usque huc, dicere non sufficio. Nam in illis miseriarum nostrarum diebus miratus saepe fuit, quod homo est adeo delicatus in terra existens, quod sollicitatur quasi per totum annum ad jejunium quadragesimae et de abstinentia in pane et aqua in Parasceve perficiendo. O si in his diebus habuissemus pro semel tantum in die, non dico cibos quadragesimales in abundantia, sed victum parascevalem in pondere et mensura, libentissime jejunassemus. In Parasceve enim ministratur jejunantibus panis albus recens et bonus, et aqua clara, frigida, dulcis et sapida, quam si habuissemus felices nos fuisse judicassemus. Ibi enim non erat amplius aqua nisi putrida et faetidissima, et si aliquis Galêota habuit aquam nondum foetentem, emebant eam peregrini, (B) majori pretio quam vinum, non obstante etiam, quod erat calida, et albida, non omnino clara. Et quod his magis mirabile est apud non expertum, et miserabile apud expertos, in tanta eramus miseria, et defectione, quod aquae putridae et foetidae erant pretiosae, et magna erat cura domino Patrono et omnium gubernatorum, ne et illae aquae nobis deficerent. Idcirco prohibuit Dominus Patronus, ne Cellerarius ulterius potum aquae hujusmodi bestiis ministraret, quae in stabulo stabant mactandae, sed reservaretur hominibus, quos siti mori crudelius esset quam bestias. Sic ergo stabant oves, caprae, muli et porcelli per aliquot dies sine adaquatione in ariditate et siti. In his diebus vidi saepe, quod mane bestiae ipsae lambebant ligna et asseres, rorem, qui noctibus ea madidaverat, inde sugentes. Et quanquam in aquis essemus infinitis, tamen maris aquae nec bestiis nec hominibus sunt potabiles. Potius moritur homo aut bestia potu illius amarissimae aquae, quam refocilletur. Defectus aquae omnes maris miserias excedit. Sileo de marcidis panibus et vermiculosis paximatibus, et muscidis carnibus, et abominabilibus cocturis, de quibus tamen omnibus contenti fuissemus, si aquam sanam habuissemus ad mensuram, et si non pro sanis, saltem pro nostris miseris infirmis. Saepissime tantam sitim passus ego fui, et tantum aquae frigidae desiderium habui, quod cogitavi, quando contingeret[TR34] me Ulmam reverti, statim ascendere vellem in Blaubüren et ibi ad lacum de profundo emanentem sedere ad satisfaciendum appetitui meo. Vini defectus non erat in Galêa, sed abundans et praecipuum reperiebatur faciliter. Sed nihil sine aquae admixtione nobis sapiebat propter sui fortitudinem et tepiditatem, et tantum de illo.
Igitur de loco, ubi aquam hauseramus, repente per bonum ventum projecti sumus, ad portum Colossensem ante Rhodiorum civitatem. Erat autem nox, circa horam nonam ante mediam noctem et Lunae splendentis clare beneficio, quo navigaremus, vidimus. Cumque portum intrare conaremur, et nostri marinarii vela cum labore clamoroso, ut fieri solet, verterent, incenderunt in turribus lumina, et per muros discurrentes tumultum magnum habuerunt, putantes nos esse adversarios Turcas et incensa una bombarda magna sonitu ingenti nos terruerunt. Quo terrore percussi lumina plurima accendimus et nos, et superioribus Galêae (partibus) stabamus, precantes, ne nos laederent, quia cruce Christi signati essemus, et amici Crufixi, cujus inimicos paulo ante ni hoc loco prostratos esse nos minime lateret. Hoc cum custodes audivissent, Machinas paratas ad jaciendum contra nos averterunt, et arcus detentos remiserunt. Concurrerunt autem undique de civitate super murum cum faculis ardentibus videre hospites Christianos cupientes. Nullam enim navem Christianam adhuc (18 A) viderant, ex quo Turcorum classem a se fugaverant.
Porro speculator de turri interrogavit, qui essemus et unde essemus? Cui unus de Galêotis minus provide respondit. Venetiani, inquit, sumus, et Galêa est S. Marci propria. Dominus autem Patronus jussit pugnis tundi os Galeotae illius; et alium praecepit clamare sic: Galêa ista venit de Joppen, et inexistentes eam sunt milites peregrini de Ierusalem et navigare cupimus in Italiam. Timebat enim dominus Patronus, quod non gratus hospes esset, pro eo quod erat Venetianus, quibus Rhodiani non multum afficiebantur, propter confoederationem cum Turcis. Audio enim turribus quod essemus peregrini salutaverunt nos pacifice, et ante portum stabilire navem permiserunt, nequaquam autem portum intrare, ne forte dolosa simulatione deciperentur. Navi ergo locata in cumbas nostras descendimus, et dormivimus usque mane.
Mane antequam surgeremus, navigaverunt aliqui de Dominis Rhodiensibus ad nos perscrutantes Galêam et peregrinos videntes, cum quibus in civitatem navigavimus per Cadavera Turcorum interfectorum, quibus adhuc littus plenum erat, quos mare ejecerat. Et ingressi civitatem eam miserabiliter destructam invenimus, et plenam spericis [Sphaericis] lapidibus magnis et mediocribus, quos Turci machinis injecerant, quae dicuntur fuisse octo millia et unus per vicos et plateas et domos dispersi; et ruinas miserabiles murorum et turrium, et multa alia de quibus in reversione [TR35] secundae Evagationis dicam. Mansimus autem quatuor diebus in Rhodo et consumpsimus multam pecuniam, quia omnia erant in carissimo foro facta ex quo Turci Insulam devastaverant et spoliaverant. Ego ipse emi pro domino meo Georio duas gallinas pro I. Ducato, quia erat debilis, sicut et ego; laboravi enim tunc dysenteria, et de vita mea pene desperavi.
Interea tempus advenit, quo recedere deberemus, et ingressi sunt nobiscum in Galêam aliqui de dominis Johannitis, et quidam qui multis annis in Turcia capti fuerant, et missi in exercitu contra Rhodum, qui in obsidione confugerunt ad civitatem. Quidam etiam Iudaei, qui in obsidione fortiter egerunt, nobiscum transfretaverunt. Inter illos vero qui de captivitate Turcorum evaserunt, erat nobilis quidam de Austria, quem dominus meus ad se recepit, et in Alemaniam reduxit, quem miserrimum reperimus. Fuit autem Galêa nostra propter illorum ingressum facta arta et inquieta, et navigantes per ventos inutiles per diversa loca sumus deportati, et multum defectum sustinuimus antequam portum Cretensem apprehendimus. Quo dantem adepto Cretam ingressi sumus, et aliquibus diebus ibi mansimus, post quos sero quodam Galeam ingressi sumus, ut in nocte recederemus, introferentes ea quae emimus. Mane facto et Galêa soluta a tonsillis, cum eam ad ventum importunius verterent, temo, sive gubernaculum impegit in scopulos, et sub aqua rupit, et modicum distabat, quod navis cum rostro prorae in petras de littore prominentes impegisset, et tota Galêa rupta et dissipata fuisset, (B) et nos perissemus. Quapropter clamor magnus in altum attollitur et accurrentes populi de civitate periculo nostro succurrere cupientes. Et quia temo jam ruptum erat, navigare non poteramus, sed Galéam reinduximus in portum ad locum ubi prius steterat. Quidam autem vir aquarius dispositis rebus ad refectionem gubernaculi se parabat, hoc modo nobis videntibus. Exuit se vestibus, usquae ad femoralia, et acceptis clavis, malleo et forcipe infecit se mari, et ferebatur in profundum ad rupturam temonis, et sic sub aqua fabricavit clavos extrahens, alios incutiens. Et post longam moram, cum omnia refecisset, prodiit de profundo, et ad nos ascendit scandens sursum per latus Galêae. Haec quidem vidimus, sed quo modo artifex ille sub aqua spiraverit, et quomodo malleo percutere potuerit, et tam diu manere in aquis salsis penitus ignoro. Sed hoc scio, quod ingenium humanum igne et aquis dominatur, sicut humana ratio astris. Porro reformato temone, cum jam recedere non putaremus, surrexit ventus nobis contrarius, ita quod Galéa non poterat nec extra portum educi, et regressi sumus in civitatem ad loca unde exivimus, et comedimus et bibimus.
Est enim optimus et pinguissimus maris portus omnibus mundi bonis abundans: praecipue tamen ibi est vinum Creticum, quod nos nominamus malphaticum, in toto mundo notum, et omnia sunt ibi in bono foro. Ideo grave non fuit nobis ibi manere, sed optabile. Ideo circa vesperas revocati fuimus in Galêam et alii citus, alii tardius redierunt. Ego vero eram de primis in ea, et steti in castello Galêae ad respiciendum, an aliqui prater illos, qui in Cypro et in Rhodo ad nos ingressi fuerant, intrarent: et intraverunt duo Graeci Episcopi cum multis aliis. Ea autem, quae alias ibi vidi, protinus non conscriberem, si maturitate omnimoda hoc Evagatorium ornatum habere vellem; sed ut promisi fratribus meis in epistola, seriosis saepe jocunda et ludicra addidi. Interea me sic stante et ingredientes considerante, vidi plures de peregrinis vertiginosos supra marginem maris stare, et ad descensum in barcam[TR36] trepidare. Vinum enim Creticum dulce et delectabile copiose sumptum vertiginem inducit. Erant autem gradus lapidei in litore ad murum civitatis, per quos oportebat ingredi Galêam volentem descendere, et naviculam parvam intrare, in qua ducebatur usque ad Galêam et iterum juxta Galêam exeundo scapham per alios gradus ascendere in Galêam; quod illo vesperi multis erat adeo difficile, quod oportebat eos portari de gradibus muri in scapham, et de scapha in Galêam, usque ad stantias suas. Inter alios venit quidam peregrinus servus quorundam dominorum de civitate, portans res dominorum suorum et flascones vini et saccum cum recentibus panibus, et ibat curvatus oneribus et cum hoc gravatus vino. Cumque venisset super gradus, et descendere inciperet ad mare in scapham, repente per praeceps cum omnibus quae portabat lapsus est in maris profundum. Statim autem ad clamorem astantium Barcaleri ad locum immersionis cum scaphis venerunt, et prodientem extraxerunt: panes autem et omnia quae portaverat supernatabant, et ad nihilum deducta et redacta sunt. Aliquidam peregrinus sacerdos (19 A) Dalmata, mihi multum familiaris, etiam nimis de dulci gustaverat, ita quod cum labore in Galêam usque ad malum venit, et ibi stabat, loquens cum alio Dalmata usque ad tenebras. Stabat autem prope foramen carinae, per quod non est descensus nocte, sed tantum die, et dum nox est facta, deponitur scala, ut non inquietentur inferius dormientes in illo latere. Cumque ille bonus peregrinus locutionem suam finivisset, et jam nos inferius omnes in lectis nostris jaceremus colloquentes, volebat in cumbam suam descendere per proximum foramen, et ponens in incerto pedes, importune deorsum lapsus est per foramen in pavimentum carinae, ita quod galêa ad suum casum tremuit, quia erat vir magnus et crassus. Nos vero omnes conticuimus, perterriti auscultantes quis cecidisset. Statim autem ille illaesus surrexit, et cum ira incepit lingua balbutiente quaerere, dicens: Ecce scalam sub pedibus habui et per tres gradus descendi et quidam traxit mihi eam de pedibus et cedidi. Cui cum quidam diceret: scalam ante horam fuisse depositam; [TR37] respondit: non est ita, quia tribus gradibus jam descenderam, et in tertio gradu me consistente mihi est detracta. Ad haec verba omnes fuimus resoluti in risum, scientes scalam ante horam fuisse amotam; ego vero jocundatus magis fui, congaudens socio, quod in tam periculoso et alto casu nihil mali sibi accidit, multum in risum concitatus fui. Cumque audivisset me ridentem infremuit contra me. Ecce, inquit, manifeste cerno, quod tu frater Felix mihi scalam traxisti de pedibus. Certe Galêam non exibis, nisi me vindicavero. Cumque me excusarem, plus indignabatur, et mihi maledicebat, jurans se in crastinum vindictam de me sumere. Sed dormitio sequens omnes vertiginosos et aegrotos, quos vinum Creticum debilitaverat, sanavit: nec in crastinum memoria istorum fuit. Si ille peregrinus absque vino et sobrius istum casum accepisset, forte cervicem aut tibias confregisset. Communiter enim ebrii in casibus periculosis sunt caeteris fortunatiores, sed non prudentiores, dempto Polemo juvene ebriosissimo, de quo legitur in vita Xenocratis Philosophi discipuli Platonis, qui totus ebrius et lascivis vestibus indutus cum per civitatem Athenas madens vino discurreret, et scholas Xenocratis apertas cerneret, intravit, ut disciplinis intendentes derideret. Cumque omnes ad ejus ingressum indignarentur, Xenocrates vultu maturo, omissa re, de qua disserebatur, de modestia et temperantia loqui cepit. Cujus gravitatem sermonis Polemon audiens, primo detractam de capite coronam florum projecit, postmodum pallium seculare deposuit, et ad ultimum omnibus voluptatibus spretis ad unius orationis auditum philosophus maximus evasit. Transacta illa nocte in crepusculo navem solvimus, et extra portumper ventum elati sumus. Sed cum non longe venissemus, occurrit nobis ventus contrarius, et jactabamur in fluctibus sine progressu. Conabantur ergo portum Creticum reintrare; sed non poterant obsistente vento. Mare autem fervescebat et intumescebat nimis inter nos et Candiam. Porro gubernatores videntes incautum esse, navem tantis oneribus gravatam, aurae fluctibus committere, a latere ventorum studebant terram petere, et magno labore pervenimus ad montana Cretae infra civitatem ad duo miliaria, ibique ejectis anchoris navem fiximus in sterili et deserto loco. Sequenti nocte solvimus Galêam, et mare ingressi ventum magnum habuimus, sed inutilem et passi fuimus ingentem tempestatem illa nocte et die sequenti. Alia vero nocte, quae fuit in festo S. Michaelis, concussum est mare adeo horribiliter sicut unquam vidimus in tota ista navigatione. In hac tempestate multi vota voverunt Domino. Quidam enim, qui hactenus noctem S. Michaelis cum ventris ingluvie peregerunt, voverunt illam vigiliam cum jejunio, quoad viverent, peragere. [TR38] Aquae enim intemperatae incidentes nos multum perturbabant, et eramus omnes infirmi, et vertiginem ac evomitationem patiebamur propter navis agitationem. Illa tempestate durante factus est ventus ille pro nobis, qui prius erat (B) contra nos, et velocissimo cursu multas regiones postergavimus, et prope Metonam venimus, sed in portum intrare non valuimus. Et ne vi ventorum retrorsum pelleremur, portum quendam desertum inter parietes petrarum intravimus. Et quia vix per miliare Alemanicum a Metona eramus, nos peregrini acceptis sacculis nostris per terram in Metonam ivimus ibique Galêam exspectavimus. Deinde a Metona recessimus, et rapido cursu in Corzyram venimus, ubi alii peregrini divisi fuerunt a nobis. At vesperascente die de Corzyra ad insulas Gozapolis delati sumus. Dum autem obscura nox adesset, nec aliqua sidera apparerent facto eurippo orta est saevissima tempestas, et horribilis aëris et maris perturbatio. Venti enim validissimi in altum nos levabant, et fulgura coruscabant et tonitrua horrenda intonabant, cum quibus hinc inde formidanda fulmina cadebant: adeo ut in multis locis mare ardere videbatur. Sed et pluvia ita intemperate inundabat, ac si nubes fractae et penitus dissolutae caderent. Insuper procellae importune accurrentes in Galêam cadebant, eamque continue operiebant, et altera Galêae adeo dure percutiebant, ac si de monte aliquo grandes lapides contra asseres currere per praeceps mitterentur. Saepe de hoc miratus sum in maris tempestatibus existens, quod aqua, cum sit corpus rarum, tenue et molle, tam duram impactionem in corpus oppositum potest facere: facit enim strepitum ad navem currens, ac si molares de saltu accurrerent, nec mirum si navem ferream destruerent. Aquae tamen maris sunt magis importunae, sonorosae et magis mirabiles sunt in suis elationibus, quam aliae aquae. Ego habui delectationem magnam in tempestatibus superius sedendo aut stando, et videndo mirabiles successus procellarum et occursus horribiles aquarum. Tolerabiles sunt tempestates diurnae, sed nocturnae sunt nimis inhumanae, praecipue quando sunt saevae, sicut fuit illa, de qua nunc loquor. Fuit enim saevissima et in intensis tenebris, nec erat lumen, nisi quod coruscationes continuae fulgurum causabant. Et erat tam saevus ventus elevans et dejiciens Galêam, eamque nunc huc nunc illuc inclinans et concutiens, quod nemo in cumba sua [TR39] poterat jacere, minus sedere, minime stare: sed ad columnas in medio sustentantes superiora aedificia pendere necesse erat; vel flexis poplitibus ante cistas procumbere, brachiis et manibus easdem complectere et sic tenere se, et inter haec non nunquam cistae magnae et graves cum adhaerentibus evertebantur. Nam ita diversos motus et violentos facit Galêa, quod omnia, quae stant, evertit et quod dictu mirabile est, sed verissimum, ea quae in parietibus ad uncos pendebant, de uncis solvebantur, et cadebant. Quamvis autem navis fuerat bitumine undique linita et aliis, quibus aquae ingressus et instillatio prohibetur, (20 A) in hac tamen tempestate aqua per insuspectas rimas ingrediebatur undique, ita quod in tota carina non fuit quidquam, quod non esset in aqua, lecti nostri et omnia erant madida, panes biscotae et nostri paximates vel paximacii aqua tacta in nihilum sunt reducta. In carina inferius fuit terror et miseria; superius vero labor et angustia. Ventus velum magnum in petias dilaceravit. Ideo antennam submiserunt, et velum aliud, quod nominant papafigo, tempestatibus aptum, appenderunt: sed cum sursum antennam cum complicato velo traxissent, et Galestreli marinarii sub antennam sedentes ligamina solvissent, et velum deorsum caderet, Galeotaeque inferius polistrelum, id est funem, quo inferiores extremitates veli tenentur, in manibus tenerent: ecce ventus repente irruens importune velum implevit, et polistrelum de manibus Galiotorum avulsit, velumque rapuit et ipsum supra mali summitatem et supra kebam in altum evexit: et ita importune in aëre volitabat, quod antenna ut arcus inclinabatur: et ipse malus grossus et magnus de multis lignis et arboribus simul junctis factus fragores magnos dabat, ac si jam ruptus fuisset et fractus in medio. In quo maximum expectabimus periculum, quia si in tanta tempestate fractus fuisset, mox involuti aquis submersi cum Galêa fuissemus. Sicut enim avis non potest volare sine pennis et alis, sic gravissima navis non potest procedere sine velis, quae sunt pennae ejus et alae. Ideo quando Poetae loquuntur de equis alatis, non aliud volunt, nisi naves velatas intelligi. Sicut Perseus venit de Graecia in equo alato, et liberavit Andromedam de scopulo Joppe etc. Dabat ergo malus horribiles multos fragores et antennae similiter; et tota Galêa in omnibus juncturis videbatur dissolvi. In nulla re magis territus fui in tempestatibus, quam in magnis fragoribus navis, qui ita importuni sunt, quod homo aestimat jam navem esse in aliqua parte ruptam. Nec potest se homo continere a clamore emittendo, propter subitum et horridum sonum fragorum. Stetimus ergo in tristi spectaculo, et in lamentabili periculo. Porro velo sic in aëre volante, discurrebant Galioti et caeteri marinarii cum tanto clamore et ululatu, ac si jam gladiis essent confodiendi, et per rudentes super antennam scandebant, velum conabantur de sublimi ad se attrahere. Caeteri inferius currebant undique polistrelum capere, et reaccipere quaerebant: alii trochleis aptantes funes et spiras circumducebant. Peregrini vero et alii ad hos discursus et labores inutiles Deum orabant, et sanctos invocabant. Aliqui suas confessiones faciebant, tanquam jam in procinctu constituti articulum ultimum mortis expectantes. Aliqui vota magna emittebant ad Romam, ad S. Jacobum, et ad Beatam virginem hinc inde se ituros promittebant, ut hanc mortem evadere possent. Non enim nisi mors praesens timebatur. Cogitavi ad parabolas Anacharsis Philosophi, qui navigantes nec vivis nec mortuis connumerandos esse dixit. Insuper eos non nisi quatuor digitis a morte distare probavit, cum parietes navis in spissitudine habeant quatuor digitos. Interrogatus etiam quae naves essent tutiores? respondit: illae, quae in terra extra mare jacent; in mare nullam asserens esse securitatem, propter multiplicia et repentina pericula. (B) Grassante igitur hac terribili tempestate, ecce subito et ex insperato de coelo adjutorium advenit. Inter fulgura enim et coruscationes aparuit lux quaedam stans supra proram in aëre aliquantulum fixa. Deinde paulatim se movit per gyrum Galêae usque ad puppim et ibi evanuit. Fuit autem lux illa radius igneus longitudinem cubitus habens. Hanc lucem cum gubernatores Galêotae et marinarii caeteri vidissent, et peregrini qui superius erant, cessaverunt ab omni labore, et siluerunt ab omni strepitu et clamore, et provoluti ad genua extensis in caelum manibus mediocribus votibus nihil aliud promebant, quam Sanctus, Sanctus, Sanctus. Porro nos inferius mysterium ignorantes, perterriti de subita quiete et silentio, et de insolita oratione; aestimavimus eos a laboribus cessasse propter desperationem, et Sanctus clamare propter instantem exspirationem, et stabamus attoniti, finem eventus exspectantes. Et ecce quidam ostium, quod supra foramen commune Galêae, per quod de superioribus in carinam descenditur, removit, et aperuit, et supra scalam stans, clamavit verbis Italicis. O Signior pelegrini non habeate paura que questo note non avereto fortuna: quod tantum sonat: O Domini peregrini nolite timere, quia hac nocte et praesenti tempestate nihil mali patiemur, quia consolationem de caelo habuimus. Post hoc perseverante tempestate, recurrebant Galêotae ad solitos labores, et jam non ullulabant ut prius, sed laetis clamoribus jubilantes laborabant. Non enim laborant nisi cum clamore. Nemo autem aestimet, quod jam dicta de luce sint ficta aut fabulosa, sed sunt verissima, et ea plus quam ducentorum testium assertione hodie in humanis viventium probare possem. Nequaquam enim abbreviata est manus domini, ut salvare non possit in tribulatione existentes. Sed quis meruerit hanc miraculosam liberationem Deus scit, qui etiam Ethnicis et Idolotatris in talibus periculis clamantibus miraculose succurrit. Dum enim impetu maris volvuntur anxia necessitate incassum ad surda loca exclamantes, non tamen omnino salutem desperant; nam quandoque a maris exaestuante fluctu nave in altum elevata, tanquam Deus quispiam salutem attulit periclitantibus. Haec Diodorus Antiquarum historiarum lib. 4. de navigatione Trogloditarum in sinu Arabico. Verum esti propter peccata mea aut alicujus alterius indigni fuimus caeli signo, tamen aliorum devotissimorum peregrinorum, et potissime honestarum foeminarum, quae in tribulationibus patientes devotissime et lacrymabiliter orabant, dignae divina consolatione erant. Insuper cum Deo derelictus sit pauper, qui in clamores et lamenta miserorum et pauperrimorum Galiotorum attenderit, qui in medio tribulationis et procellarum ipsum Deum, virginem Mariam, et Angelos ac Sanctos crebris et altis clamoribus interpellabant. Aut quis scit, an forte angustiae mulieris impraegnatae, uxoris fratris domini Patroni, quae in Cypro ad nos ingressa fuerat, ad aures divinae pietatis pervenerint: vel fructus ventris ejus necdum ex utero natus divinam pietatem obtinuerit, et propter salvationem animae (21 A) ejus omnes nos salvos transire permiserit. An ignoramus, quod Deus sit pronior ad miserendum quam ad puniendum. Si ergo Sodomitas eum irritantes juste ignis consumpsit, quia nullus inter eos reperiebatur bonus, propter quem omnibus parceret, et misericorditer parvulos eorum innocentes pariter cum ipsis occidit, ne imitatores fierent parentalis nequitiae; quid mirum, si fideles Deum glorificantes, et propter eum peregrinantes, ejusque auxilium precantes juste ab aquis salvat omnes? quia non solummodo quinque tantum, sed forte quinquaginta, quos Abraham primo putavit in Sodomis inveniendos. Gen. 18. p. 24., boni in navi reperibiles erant, propter quos parcere cunctis, etiam criminosis paratus est, et puerum illum in utro matris misericorditer conservare, quem forte scivit fore futurum imitatorem virtutum et legum divinarum. Igitur in hac tempestate magnam viam fecimus de vero nostro itinere: quia venti contra portus nobis optatos nos impellebant, et duravit illa tota nocte et die sequenti. Porro facto die, et tempestate durante in patientia sic mansimus sine cibo et potu, quia non erat ignis in Galêa, et coquina superius plena erat aquis et cum hoc omnes vertiginosi eramus facti, et abominabamur omnes cibum et potum propter stomachi subversionem. Et siquis etiam aliquid manducasset, durante tempestate, non retinuisset, sed mox vomitando ejecisset. Nihil enim melius in tempestatibus, quam vacuo stomacho manere. Et praeterea omnis panis noster corruptus et inutilis factus fuit, per salsas maris aquas, et ita cogebamur jejunare. Altera die processimus dimittentes Ragusium civitatem ad dextram, et Cursulam ad sinistram, et venimus Laesinam in civitatem: quam ingressi refecti sumus, et a vertigine capitis liberati. Mansimus autem Laesinae tribus diebus, quia maximi venti in mari erant, quos timebamus, quamvis pro nobis fuissent: et etiam mansimus propter dominae praegnantis et gravidae refocillationem, quae valde fuerat in illis tempestatibus infirmata; mirum est quod non fuit mortua simul cum foetu in tantis terroribus. Deinde de Lesina navigavimus cum bono vento.
Sed nocte jam incipiente confortatus est ventus et nimis invaluit, projecitque nos in eurippos ad loca asperrima, scopulis et rupibus plena, in quibus non potest fieri nocturna navigatio. Applicuimus autem ad radices cujusdam scopulosi montis et bolide ejecto fundum quaesivimus, ad stabiliendam ibi navem, quia tenebrae subito nos praeoccupaverant, quod non poteramus adire aliquem portum signatum, nec ulterius procedere. Cumque jam prope montem essemus Galêam vertere conarentur, mox violenter a vento impulsa et fluctibus mota importune girare cepit, et minabatur cum prora in cautes et scopulas montis incidere, et sic Galêa dirupta fuisset. In ipsa autem navis gyratione Galioti periculum cognoscentes horribili clamore caelum implebant et discurrebant, seque ad evasionem disponebant. Interea duo Episcopi et nos cum illis inferius eramus, et famuli Episcoporum ad foramen carinae currebant, qui erant superius, ac desperate clamabant: O domini venite sursum, navis rumpenda mergetur. Ad hunc clamorem Episcopi cum suis tumultuose surgentes ascenderunt. Similiter et alii fecerunt, et facta fuit compressio (B) magna in scalis et cursus mirabilis omnium ad puppim festinantium, ut in scaphas ejectas saltarent. Servi et domini Patroni cum gladiis abscissis funibus scapharum in mari eas cadere permiserant, ut periculo submersionis instante ipse cum fratre et uxore fratris et aliis domesticis suis primi evaderent. Verumtamen nemo adhuc in scaphas descenderat, et si unus, descendisset, intolerabilis tumultus factus fuisset. Multi enim de alto in scaphas saltassent, laesique fuissent, et alios laesissent, qui eos ad mare projecissent, et in scaphis existentes cum gladiis et cultellis evaginatis aliis ingressum eos prohibuissent: quia in istis angustiis scaphae nimis replentur et merguntur, et pauperes vitae suae consulere quaerentes ante alios festinant, quos nobiles et servi nobilium gladiis necant. Illos etiam, qui se manibus ad navem vel remos suspendunt, ut in scapham labantur, alii videntes periculum in scaphis existentium gladiis digitos et manus eorum abscindunt, qui cadentes deorsum in mare submerguntur. Audivi horrenda ab his, qui talibus periculis interfuerunt, quale nunc nobis erat in foribus. Sed Deus etiam hac vice nos liberavit, et tumultus cum pace sedatus fuit, et navis ad scopulos alligata, et vela dimissa et anchorae ejectae. Porro Galêotae illi, quorum negligentia in tantum periculum venimus, graviter fuerunt plagis vapulati, et dure castigati; sed nos peregrini intercessimus pro eis, misericordiam divinam imitantes, quae nos sine meritis conservavit a morte. In crastinum processimus, et in sinistra parte Iaderam Dalmatiae civitatem dimisimus, et ventum secuti processimus. Vesperante autem die, durus incepit flare ventus, et sero facto ingravatum est mare valde super nos. Injecti autem euripis incidimus loca asperrima, nec ad litus applicare ausi fuimus timentes Scillam aut Charybdin incidere. Ad quoddam canale latum venimus et celerrimum ventum in eo habuimus, et tamen in medio canalis navem stabilire tentavimus. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae altitudinem. Ulterius ergo processimus et factae sunt tenebrae occidente sole, nec poteramus sine magno periculo longius navigare. Quaesito ergo cum bolide fundo, invenimus quidem sed disproportionatum; nihilominus tamen ibi anchoram magnam ejecimus, pro stabilimento Galêae, quae fundum petens non invenit, nec scopulos, nec saxa, nec arenam, quibus mordacem dentem infigere posset, sed currentem Galêam sequebatur arans terram, quod tamen nobis erat molestissimum. Cum ingenti ergo labore retracta anchora et in alio loco ejecta sicut prius sequebatur, sicut aratrum equos. Iterum autem ea levata in tertio loco injecimus quae adhaesit quidem saxo, sed dum staret Galêa, et ad rudentem pendens hinc inde moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem sequebatur Galêam, sed statim reperto alio scopulo haesit. Ibi ergo sic pendentes mansimus [TR40] per noctem. Porro nos peregrini ad quietis loca nos recepimus. Sed dominus Patronus cum omnibus gubernatoribus et Galêotis totam noctem insomnem duxerunt, omni momento interitum nostrum et suum expectantes. Nam ventus erat validus, et (22 A) movebatur Galêa importune valde, quia non erat portus ubi stabamus, quo a vi ventorum protegeremur. Idcirco timebant domini gubernatores, quod anchora a scopulo solveretur, vel quod spirae rumperentur et quicquid horum contigisset, in interitum ivissemus. Eramus etiam in Carnero, qui est periculosissimus maris gulphus, et impetuosissime currit ibi mare, contra portum Anchonensem. Ideo propter instans periculum devenit dominus Patronus, quod statim adepto portu Parentino cum omnibus peregrinis vellet navigare ad insulam S. Nicolai ibique Missas pro gratiarum actione legere et cantare, quod et factum est. Nam mane soluta Galêa multis transcursis civitatibus Dalmatiae, venimus in Histriam ad Parentiam, et altero mane navigavimus cum Patrono, et votum solemniter persolvimus. Mansimus autem Parentiae quinque diebus, et postea una nocte usque in portum venetianum delati sumus. Demum Venetias ingressi ab invicem divisi sumus, unus quisque in patriam suam.
Interea quandam incidi infirmitatem, ex qua non lecto decubui, sed tamen nec ambulare, nec equitare valui, usque ad sanationem. Ideo Dominus meus Georius de Lapide cum aliis nobilibus ad propria remeavit. Ego vero quasi per quindinam Venetiis in cura Medicorum fui Sanitate recuperata cum quodam mercatore Venetias exivi, et empto equo Tervisii cum eodem usque in Tridentum veni. A Tridento vero solus usque in Nazaritum veni. Quo cum venissem post meridiem, inveni in hospitio quatuor peregrinos terrae sanctae confratres meos de Anglia, et cum gaudio nos invicem salutavimus. Disponebant autem se ad recessum, volentes eodem die transcendere montem, quem nominant Sericium, quos rogavi ut usque in crastinum manerent, ut simul proficiscemur usque Ulmam: eram enim lassus, nec illo die volebam recedere. Ipsi vero rogabant me, ut cum eis equitarem, quod nolui: sed apud eos institi quatenus intuitu societatis nostrae, et contractae amicitiae manerent, illi autem nolebant, dicentes: se audivisse pro certo, quod illo adhuc die magnus exercitus armatorum equitum de curia Ducis Austriae in illam villam et hospitium esset venturus, et illos vellent fugere, quia insecurum est cum armatis morari. Et ita divisi fuimus ad invicem: quia ipsi recesserunt et ego mansi. Vespere autem facto venerunt multi armigeri ad hospitium nobiles cum famulis, quos Dux Austriae destinavit pro defensione castri Kregen, quod comes Eberhardus de Wirtenberg senior obsederat et evertere conabatur. Et fuit hospitium plenum ferocibus armigeris. Qui audientes me de terra sancta venisse venerabantur ut sacerdotem et religiosum, et ut terrae sanctae et sancti sepulchri militem, et rogabant me, ut mane eis Missam legerem, et cum eis recederem. (B) Mane facto Missam celebravi, cum eis gentaculum [sic] sumpsi, et recessu solverunt pro me, et in medio exercitus me secum ducebant cum gaudio et solatio. Cumque venissemus in Campidonam reperi in hospitio coronae praefatos quatuor Anglicos peregrinos vulneratos, percussos et omnibus rebus suis spoliatos, miseres et tristissimos ac confusos. In silva enim prope Campidonam latrones super eos irruerant, et cum gladiis eos de equis suis ejecerant, et cum vim vi repellere conarentur et se defendere vellent, gladiis eos vulneraverunt, ligaverunt, traxeruntque ad interiora[TR41] nemoris a strata publica in quandam crepidinem solitariam, et ibi eos cum multis injuriis spoliaverunt, et sacculos eorum scrutaverunt, et bursas ac peras eorum evacuaverunt, eosque totaliter nudaverunt, curiose quaerentes in vestimentis eorum, si forte pecunias insutas haberent. Tandem autem eis viliora vestimenta restituentes, jurare eos coegerunt, ut in triduo nulli dicerent, quid eis accidisset. Contristatus autem fui super fratres meos valde, sed mihi ipsi congratulabar, quod non cum eis mansi, quia pariter cum eis in manus illorum raptorum incidissem. In crastinum cum illis armigeris in Memmingen veni, et illo die ibi mansi. Altera die, quae fuit dies S. Othmari, cum quodam sacerdote de Memmingem Ulmam usque perveni. Et ingressus conventum charitative et laetanter fui susceptus: et ita in cellam me recepi ad labores solitos. Pro certo autem dico, quod haec prima peregrinatio in centuplo gravior et molestior mihi fuit, quam secunda et multo periculosior tam per mare quam per terram. Societas etiam peregrinorum primae Evagationis fuit inquietior, quia erant inter eos multi passionatissimi homines, et fuit cottidianum litigium, et aliqui fures Biccardi, aliqui semper infirmi, et ex omni parte gravior fuit illa prima Evagatio, quam secunda, quamvis ipsa secunda fuerit multa laboriosior, remotior, et dispendiosior ac periculosior: tum majora et magis mortifera pericula expertus sum in prima quam in secunda. Ex quibus omnibus liquet, quod falsum est hoc vulgare proverbium; quod dicere inexperti soliti sunt: scilicet quod peregrinatio a Venetiis per mare usque ad terram sanctam sit quoddam solatiosum spatiamentum et [TR42] pauca aut nulla pericula. O deus meus, quam grave et taediosum spatiamentum! quam multis miseriis infectum! Multos enim robustos juvenes nobiles vidi ego in hoc spatiamento succumbere, qui quodammodo sibi ipsis videbantur fluctibus maris imperare et montium altitudines in statera appendere: qui tandem miseriis fracti et infeliciter humiliati miserabiliter justo dei judicio periere. Det Deus hanc peregrinationem spatiamentum leve dicentium sic tristia sentire, ut discant cum peregrinis terrae sanctae (23 A) debitam compassionem habere. Attemptare enim hanc peregrinationem audaciae et fortitudinis est. In plerisque vitiosam temeritatem et curiosam instabilitatem esse nemo dubitat. Pervenire vero ad loca sancta et redire vivum et sanum ad propria speciale donum Dei est.