Sequitur Tractatus quartus, (continued 6)
Reading edition
De praesepio Domini, et quale sit, et quale fuerit.
Nativitatis dominicae loco venerato convertimus nos ad dulcissimum Domini praesepe, quod ad VII passus est a loco praedicto. Et cum venissemus ad praesepe illud, devotissime deosculati sumus inclinantes nos in ipsum, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et simili odore, ut dictum est, recreati. Nec mirum, cum flos balsami in hoc praesepe positum sit. Beatissima enim Virgo Maria puerum pannis involvit et in praesepe posuit, quia non erat ei locus in diversorio, in quo pastores angelo docente puerum invenerunt. Hoc praesepe stat sub petra desuper pendente, in quo peregrini priores dicunt se vidisse ferreos circulos et clavos, ad quos ligabantur bestiae, et Christo ibi jacente stabant ibi ligati bos et asinus, cognoscentes et adorantes Dominum suum, ut dicitur Esaia 1. Ostendebatur etiam olim lapis ibi, quem Virgo mater supposuit capiti parvuli, quia pulvinar aut simile non habuit; sed lapidem foeno texit. Unde ecclesia cantat: Foeno jacere pertulit, praesepe non abhorruit etc. Erat autem praesepe Domini saxeum, ex eadem petra excisum, quae superpendebat, sicut hodie sunt praesepia in illis terris. Nec intelligo, quod dicitur communiter, quod S. Helena tulit praesepe ligneum de loco, et posuit marmoreum, et verum praesepe transtulit Constantinopolim, et inde dicitur esse translatum Romam in ecclesiam lateranensem. Nisi vellemus dicere, quod Joseph forte de lignis contexuit praesepe, et posuit super praesepe saxeum. Et tunc oportet dicere, quod Joseph bovem et asinum secum in locum duxit de Nazareth, sicut plures dicunt. Porro praesepe illud, quod hodie est in loco, est marmoreum, tabulis albis expolitissimis factum in loco vero praesepis Domini, et subtili schemate ornatum; quod deplorat Chrysostomus, dicens: O si mihi liceret illud praesepe videre, in quo Dominus jacuit! Nunc nos Christiani quasi pro honore tulimus lutum, et posuimus argentum. Sed mihi pretiosius illud est, quod ablatum est. Nam argentum et aurum miratur gentilitas, christiana fides et devotio miratur luteum illud praesepe, quia qui in illo praesepi natus est, aurum condemnat et argentum. Non condemno eos, qui honoris (171 A) caussa fecerunt, neque etiam illos damno, qui in templo fecerunt vasa aurea, sed admiror Deum creatorem mundi, qui non inter aurum et argentum, sed in luto nascitur. Haec ille. Sunt enim praesepia illius terrae aut saxea aut lutea, et non de asseribus aut truncis facta. Habet autem praesepe modernum quatuor palmas in longum, et tres in latum, paulo minus. Porro tabula polita marmorea, quae ex opposito stat illi, quae ante praesepe genibus flexis stat, est valde subtiliter polita, sicut speculum, et insigne hoc ex ea resultat: diligenter enim et curiose inspecta resultat imago senis barbati, in dorso jacentis super mattam, in habitu monachi defuncti, et juxta eum leonis effigies. Et haec imago non est facta arte vel industria, sed ex ipsa politione de se, sine intentione polientis est inducta; sicut saepe videmus in mensis ligneis nodosis, laevigatis, contingere, in quibus nonnumquam post laevigationem et politionem apparent diversarum rerum effigies, sine intentione artificis inductae. Sic et ibi contigit. Dicunt tamen, hoc esse factum ex intentione divina ob praecipuam sanctitatem gloriosi Jeronymi. Haec imago non videtur ab omnibus, sed solum ab his, quibus ostenditur, et qui sciunt; qui vero nescit, nunquam poterit eam videre. Unde, dum primo mihi ostendebatur, putabam, quod frater ille, qui mihi ostendebat, joco diceret, se videre in lapide St. Jeronymi imaginem, nec potui per me ipsum videre, donec frater digito ostendit mihi lineamenta[TR321] lapidis, et tunc manifeste vidi, ac si fuisset subtiliter depicta. Legitur in epistola Cyrilli ad Augustinum de miraculis beati Jeronymi, quod in ecclesia Syon antiquis temporibus erat quaedam S. Jeronymi sculpta imago, quae maximis claruit miraculis.
De loco, ubi sedit beata Virgo cum puero, quando venerunt tres Magi cum suis muneribus.
Perspecto praesepio sacro convertimus nos a praesepio ad altare, quod ante ipsum stat in distantia duorum vel trium passuum, et ibi est locus, ubi sedit beatissima Virgo Maria, habens puerum Jesum in gremio, quando tres reges ingressi cum suis muneribus ea obtulerunt. In illo loco nos etiam cum tribus regibus in facies nostras procidimus, et nos ipsos obtulimus Christo Domino, et indulgentias accepimus, cantantes hymnum de tribus regibus, et orationes (†). In quanta autem reverentia et devotione hi tres reges sua munera obtulerint, patet Matth. 2. Nec credendum est, quod illa munera, [TR322] etiam praeter mysticam significationem, fuerint exilia. Dicunt enim historiae, quod primus, Melchior, rex Arabum, obtulit aurum in pecunia, et parvum pannum aureum, qui manu concludi poterat. Hunc pannum Alexander Magnus accipiens de omnibus terris sibi subditis aurum confecit de omni auro, concludens eum manu in signum potentiae, et venit in regnum Arabiae. Dum autem Melchior pannum illum puero in manum poneret, statim in (B) cinerem resolutus est, ut ostenderetur, Christi regnum non esse de hoc mundo corruptibili, ut dicitur Joh. XVIII. Dicitur etiam, quod ille rex obtulit Christo XXX argenteos, quibus postea venditus fuit, ut patuit fol. 163. A. Secundus, rex Saba, Balthasar, obtulit thus copiosum. Tertius vero, Caspar, rex Aethiopum, obtulit myrrham pretiosam. Nonnulli tamen dicunt, quod singuli omnia tria obtulerunt.
De cisterna, in quam cecidit Magorum stella ministerio suo expleto.
Oblatione nostra peracta in oblationis loco descendimus in ipsa crypta usque ad finem, et in angulo sinistrae partis cryptae ad unum foramen venimus non magnum, sub quo est cisterna profunda; non tamen potest de ea hauriri aqua, propter aedificia superaedificata. Tempore autem Christi erat cisterna patens. In hanc cisternam dicitur cecidisse stella illa, cujus ministerio ducti fuerant Magi ab oriente, et ibi reducta fuit in praejacentem materiam. Hujus opinionis sunt multi doctores catholici. Et in hujus memoriam derelictum fuit ibi foramen illud. De hoc puteo sic loquitur S. Gregorius, episcopus thorunensis, in libro miraculorum, tempore beati Gregorii papae, dicens: est in Bethlehem puteus magnus, de quo Maria gloriosa fertur aquam hausisse, in quo saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, stella scilicet illa, quae tribus Magis apparuit, venientibus enim devotis ac recumbentibus super os putei, operiunt eorum capita linteo, tunc in cujus meritum obtinuerit, videt stellum ab una parte putei super aquas transmigrare ad aliam, in illo modo, quo solent per coeli circulum stellae transferri. Et dum multi aspiciunt, illis tantum videtur, quibus est mens sanior. Nam nonnullos audivi, qui eam asserebant se vidisse, nuper autem Dyacimus amm. [?] retulit, quod eam quinque vicibus aspexit, sed duobus tantum apparuit.
De secundo specu beatae Virginis et de ejus lacte apocrypho.
Non longe a foramine cisternae est ostium, per quod ingressi sumus in unum alium specum, qui venerabilis est propter inhabitationem beatae Mariae Virginis. Dicunt enim historiae, quod ad divulgationem pastorum et ad adventum trium regum venerunt multi de Jerusalem, et ad specum ingressi puerum cum Maria matre ejus venerabantur. Quod Maria cernens et Herodem metuens fugit clam de anteriori antro et interiorem ingressa ibi occulte residebat. Dereliquit autem in anteriori antro ex festinantia jacere in praesepio camisiam longam, in qua genuit juxta morem puerperarum in illis terris. Dereliquit etiam pannos, quibus primo involverat puerum, et lapidem, quem capiti pueri supposuerat, et foenum, in quo jacuit. Illa omnia in praesepio manserunt et conservata fuerunt integra et incorrupta divino nutu ab eo tempore usque ad tempora S. Helenae, quae ea reperit, ut patebit fol. 178. A.
Porro in spelunca secunda, in quam [TR323] confugerat, erat petra vel rupes, quae prominebat, in qua solebat beatissima Maria sedere ad lactandum puerum. Contigit autem casu die quadam, quod de mamilla Virginis gutta lactis cecidit super petram, et de petra deorsum stillare coepit ex tunc, usque nunc, qui humor est lactei coloris, medica rubedine mixtus, nec potest cohiberi stilla illa. Peregrini autem supponunt vitriola, et guttas decidentes capiunt et ad transmarinas partes deferunt, dicentes, esse lac beatae Virginis. Inde est, quod in multis ecclesiis inter reliquias ostenditur lac beatae Virginis, sicut in Colonia ad altare in Capitolio, et in Kyrchen, monasterio monialium Ordinis (172 A) [TR324] Praedicatorum. Et hinc inde per Italiam, Franciam, et Alemanniam. Et saepe ante experientiam miratus fui, unde lac illud esset, vel a quo collectum et conservatum fuisset, donec didici experientia, quod nihil aliud est, quam humor de rupe subterranea stillans. In mea prima peregrinatione vidi rupem, sed in secunda fuerunt trabes et trunci in specum inducti et loci alteratio facta.
Absit tamen a me, ut per hoc dictum aliquid demam honoris, laudis et reverentiae [TR325] beatissimae Virgini Mariae. Possibile enim est, aliunde lac conservatum esse, vel miraculose alicui datum, vel quod rupes praedicta, super quam lactis gutta cecidisse[TR326] dicitur, virtutem accepit ab illa coelesti guttula lactis, quod semper lac stillet. Nam si ex tumba marmorea beati Nicolai, et de tumulo St. Waldburgis in Cistania oleum incessenter [TR327] resudat, ut hoc facto Dominus quandam singularem excellentiam, in suis Sanctis ostendat: quid mirum, si petra illa lac stillat, ut in eo matris suae dignitatem et praecellentiam manifestet?
Lac Virginis gloriosissimae virtuosissimum est, utpote de coelo manans. Sic enim canit ecclesia: Sola virgo lactabat ubere de coelo pleno. Et quis dulcedinem illius lactis potest exprimere? Numquam fuit aliqua mater, quae lac tam saporosum ministraret filio suo, sicut mater, Virgo cuius nomen est, quia lac aliarum mulierum multum habet impuritatis, et ita non potest esse ita magni saporis: lac autem Virginis Mariae sic fuit a Spiritu sancto depuratum, et purificatum, quod factum fuit dulcissimum, et nimium saporosum; et quia fuit optimi saporis, fuit ex consequenti optimi nutrimenti. De isto lacte dicit Anselmus: Lacta Maria creatorem tuum, panem coeli, pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut ille pro te percutienti praebeat maxillam. Sic enim lac illud puerum Jesum roboravit et confortavit, ut amarissimae passionis calix sibi dulcis esset, et omnem injuriam a nobis illatam faciliter condonare posset. Ad gustum hujus dulcissimi lactis admissuus fuit St. Bernhardus, cujus dulcedine allectus omnia hujus mundi de post sibi amara videbantur. In hac ergo tenebrosa spelunca in oratione procubuimus et pro gustu lucidissimi lactis Virginem rogavimus.
De specu, in quo corpora sanctorum innocentium puerorum sunt sepulta.
Juxta praedictum specus est alius specus, in quem non nisi curvato dorso ingredi poteramus, et ab intus est locus in latere speluncae ad latus sinistrum satis profundus. In hanc speluncam fuerunt projecta corpora multa millia sanctorum innocentum, quos Herodes, quaerens in eis Christum, mactavit. Ibi ergo dictis orationibus indulgentias recepimus (†). Quidam autem de peregrinis in ipso specu in terrae pulvere quaerebant cum lumine reliquias de sanctis innocentibus, sed minime inveniebant, (B) dudum enim fideles asportaverunt ea, et dispersae sunt reliquiae innocentum puerorum in ecclesias orbis. Nam Venetiis in Muriano sunt in una tumba circiter centum corpora innocentum. In Nuremberga ad Praedicatores vidi integrum corpusculum de innocentibus. In Argentina ad Praedicatores habent etiam unum integrum corpus de eis. In Basilea ad Praedicatores habent in una pretiosa monstrantia manum unam et aliquot articulos de eis. In Ulma ad Praedicatores habetur una camisia parvula sanguinolenta, et ictibus gladii perforata, quae fuit unius parvuli de innocentibus. Nobiles, qui vadunt in Jerusalem, singularem habent quaestionem de reliquiis sanctorum innocentum, nescio qua ratione. Fuit enim quidam nobilis inter nos praedives, qui per se in specu illo pulveribus eversis et terra quaesivit reliquias, et cum nihil inveniret, transivit ad Sabothytanco, Calinum majorem, Sarracenum, protectorem peregrinorum, et per interpretem promisit ei, centum ducatos se daturum, si unum integrum corpusculum sibi procuraret. Auditum etiam fuerat, quod Sarraceni ea haberent et venderent. Cui respondit Calinus, quod corpora illorum puerorum essent translata ad Chayrum, et dominus Soldanus ea haberet in sua custodia, et cui vellet venderet, et nullus alius esset in toto suo regno, cui liceret vendere corpora infantum, nisi sibi. Hoc ut audivit miles ille, cogitavit ire ad S. Catharinum cum aliis, ut veniens in Chayrum emeret puerum. Porro suspectum fuit mihi hoc forum tamquam ludibriosum, dolosum et injustum, et ideo ad quendam expertum me contuli, et cum eo scrutinium habui super hac re, quid sentiendum esset de illis corporibus puerorum, quae vendit Soldanus? Dictum autem fuit mihi pro certo, quod Sarraceni et Mamalucci recipiunt corpora abortivorum et puerorum recenter natorum et mortuorum, et ea incidunt cultellis, et vulnerant, et vulneribus impressis balsamo, myrrha et aliis conservatis corpuscula illa conficiunt, et regibus, principibus et divitibus christianis pro corporibus sanctorum innocentum vendunt. Et illi dantes copiosum aurum et argentum putant se recipere corpora puerorum sanctorum et recipiunt corpora parvulorum damnatorum. Et ita Christi fideles deluduntur, et pecuniis spoliantur. Sciunt enim infideles illi ardens desiderium nostrum pro habendis reliquiis, et ideo disponunt ligna, tamquam de sancta cruce et clavos, et spinas, et ossa, et multa talia, ut incautos deludant, et pecuniis spolient. Non multi valoris sunt apud me reliquiae novae de transmarinis partibus asportatae, praecipue[TR328] quae sunt emtae a Sarracenis, vel ab orientalibus Christianis falsis. Secus est de lapillis sanctis a locis sanctis etc. Igitur de specu sepulchrorum innocentium egressi sumus, nec ulterius processimus.
Est enim ab isto specu consequenter transitus arctus per petram incisus, quem fratres Minores fecerunt occulte, ut per eum de capella S. Nicolai, in qua horas perficiunt, (173 A) possent intrare et exire ad locum nativitatis Christi. Unde omnibus modis occultant transitum illum, etiam peregrinis, ne per eos in notitiam Sarracenorum et orientalium Christianorum perveniat, quia statim transitum obstruerent, et fratres locum amitterent. Ego [TR329] ex Dei dono et fratrum Minorum caritate ad me, quandoque per integram noctem solus fui, clausis omnibus ostiis ecclesiae et speluncae, in sanctissimo loco nativitatis Christi immissus per occultum istum aditum.
Egressi ergo de specu innocentum per obscurum transitum, per quem veneramus, reversi sumus in specum vel cryptam nativitatis Christi, et ibi iterum prostrati loca sancta nativitatis et praesepis, et locum sessionis beatae Virginis, quando a tribus regibus accepit munera, deosculati sumus. Porro consistentibus nobis inter loca illa sancta, venit mihi in mentem raptus, quem passa fuit beatissima Paula, peregrina, in hoc loco existens, quae, audiente Jeronymo, jurabat, cernere se infantem, pannis involutum, vagientem in praesepio Deum, venientes pastores laudantes, adorantes Magos et stellam fulgentem. Desuper matrem Virginem, nutritium sedulum et caetera illius nativitatis mysteria utrisque oculis intuebatur. Quapropter allecta in loco illo se in perpetuum mancipavit in Dei servitium, ut dicit beatus Jeronymus de peregrinatione S. Paulae.
Finitis itaque orationibus de specu adscendimus et finem processioni fecimus. Ingressi autem ambitum locavimus nos per societates, et ea, quae de Jerusalem in sacculis nostris asportavimus, produximus, et comedimus, et de aqua bibimus. Sunt autem aquae cisternarum Bethlehem frigidiores, clariores, saniores et dulciores, quam umquam viderim in aliquo loco transmarino. De his aquis in abundantia habuimus gratis. Videtur enim peregrinis omnibus labor tolerabilis, dum aqua recens habetur; nullam habent quaestionem de cibariis coctis, nec de vino, nec de lectisterniis, nec de aliis est quaestio, nisi de aqua frigida et sana. Sumto ergo cibo et potu quidam in locis, ubi comederant, collectis membris ad dormiendum se locaverunt, major tamen pars spreta quiete reingressi sunt ecclesiam et sanctas vigilias juxta praesepe Domini continuabant orationibus vacantes.
De divino Officio in Bethlehem celebrato, et de Missa summa
Media nocte sacrista cum tabula cucurrit per ambitum et dormientes ad matutinale Officium excitavit, quod fratres in specu nativitatis legerunt, quo finito incepimus solenne Officium: Dominus dixit ad me etc., quod per mundum cantatur in nocte nativitatis Christi. Et praecessit pater Gardianus cum suis ministris, induti sacris, ad altare super locum nativitatis Christi, et ita in specu officium cantavimus. Sub Officio quidam devoti saeculares communicaverunt. Sacerdotes vero celebraverunt in altari circumcisionis et in (B) capella trium regum superius et inferius in altari juxta praesepe Domini, et post Officium in altari nativitatis Domini. Et ita continuavimus divina Officia usque ad claram diem.
De loco, ubi erravit in via Joseph cum Maria et puero.
Finitis Missis statim ascendimus asinos et de monte Bethlehem in vallem descendimus, ut visitaremus ecclesiam Gloria in excelsis, ubi pastores vigilabant in hora nativitatis Domini. In ipso autem descensu venimus ad capellam quandam profanatam et semiruptam, quae in memoriam subjectae rei gestae est in loco illo fundata. Dicunt enim, quod dum Josephus ex angeli jussione admonitus fuit per somnium, ut fugeret cum matre et filio in Egyptum, ut habetur Matth. 2, surrexit, et festinavit fugere de Bethlehem, et hic descendit contra vallem, volens per vallem descendere in Sodomam, et inde ascendere, et trans Jordanem proficisci per viam, per quam filii Israel intraverunt terram, quia ignoravit compendiosiorem viam esse in Egyptum, cum numquam prius Egyptum viderit. Dum autem huc venisset in locum capellae, occurrit ei angelus, et viam ad Hebron ei monstravit, et de Hebron in Gazam, et ita per oram maris magni eum in Egyptum direxit. In illo ergo loco oratione fusa indulgentias recepimus (†). Acceptis autem indulgentiis, cum parum ab hoc loco descendissemus, venimus ad ruinas murorum in clivo, ubi etiam quondam capellam stetisse comprehendimus in hujus rei memoriam. Cum enim angelus a pastoribus recessisset, et illi in via essent, ut ascenderent in Bethlehem ad videndum puerum natum, in ipso ascensu fluctuare coeperunt, gravis enim cordibus eorum se ingerebat angustia, et torquebantur haesitatione mirabili spiritus eorum, ne visio, quam viderant, seductio et illusio essent, et ita aliquod periculum nescientes incurrerent. Cumque super his in loco stantes conferrent, et Dominum deprecarentur, ecce angelus Domini affuit, eosque de rei veritate certificat. Qui procidentes gratias egerunt, et festinantiores ascenderunt. In hoc ergo loco etiam gratias egimus et indulgentias recepimus et progressi sumus (††).
De ecclesia: Gloria in excelsis Deo, ubi pastores erant vigilantes.
Per clivum consequenter descendimus per hortos olivarum, et in vallem venimus latam, arvis et agris consitam. In medio autem vallis vidimus ruinas magnas murorum, et antiquorum aedificiorum reliquias, et ad illas ruinas nos convertimus. Et cum ad locum venissemus, invenimus ecclesiam desolatam et dissipatam, cujus tamen anterior pars remanserat. Cantor autem incepit alta voce angelicum hymnum: Gloria in excelsis Deo; et nos prosecuti sumus: Et in terra pax etc., cum magna solennitate. Cum illo ergo cantu per ruinas intravimus, et in chorum descendimus, in quo adhuc stat altare contaminatum; tamen pergentes. Cum magna ergo alacritate cantavimus Gloria in excelsis Deo et antiphonas (174 A): quem vidistis pastores etc., et illam: Angelus ad pastores ait etc. Post cantum oravimus in silentio et indulgentias recepimus (†). Illa ecclesia stat in loco, in quo pastores simul erant in hora nativitatis Domini Jesu, et ibi angelus Dei apparuit et astitit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit eos, dicens: Annuntio vobis gaudium etc. Lucae II. In hac etiam ecclesia est locus sepulturae pastorum illorum. Nam dum morerentur, in nullo alio loco sepeliri volebant, nisi in loco gaudiosae apparitionis angelorum, ubi audierant multitudinem coelestis militiae cantare: Gloria in excelsis Deo. Super hunc locum aedificavit S. Helena illam ecclesiam, et monasterium monialium juxta eam, de quo etiam adhuc hodie in ruinis apparent rota et locutoria, sicut moniales solent habere, et dicebatur monasterium ad Gloriam in excelsis. Fuit autem satis magnum in circumferentia, sicut hodie cerni potest, et de lapidibus quadratis et sectis fuerunt muri ejus per circuitum, sicut videtur in cumulis lapidum ibi jacentium, quos Sarraceni nullatenus possunt auferre. Dicitur enim pro certo, quod, quando conantur aliquos lapides asportare, tunc lapides ita gravescunt, quod nullo modo possunt eos abducere, nec bestiis, nec humanis auxiliis. Unde in clivo montis jacent aliqui lapides, quos per aliquod spatium asportaverunt, sed tandem coacti gravitate in via dimiserunt. [TR330] Unde nulli sit dubium, si possent asportari, ante centum annos fuissent deportati. Locus ille ab antiquo fuit primus sancta inhabitatione solemnizatus. Nam Jacob patriarcha hic habitavit, quia, ut dicitur Genes. 35., quando sepelivit uxorem suam Rachel in via, ut dictum est fol. 166 A., abiit inde, et fixit tabernaculum trans turrim Ader, i. e. gregis. Ubi Jeronymus dicit, quod locus ille est prope Bethlehem, in loco, in quo grex coelestis Gloria in excelsis cecinit, ut Magister in Spec. histor. juxta hunc locum allegat. In hoc loco Ruben, primogenitus Jacob, cum Bala uxore patris sui dormivit, et stratum ejus maculavit. Et inde maledictionem paternam incurrit.
Campus ille est ager Boas, in quo Ruth, Moabitis, colligens spicas metentium fugientium [fugare ipsam conantium], sua virtute dominum agri ad se inclinavit, eumque in matrimonium suscepit, et in hoc agro meruit effici mater in genealogia Christi, ut patet Ruth per totum, et Matth. 1. In arvis illius campi ponit David oves patris sui, ibique leonem contra se venientem [TR331] dirupit, et ursum strangulavit. De hac victoria bestiarum jactavit se David coram rege Saule, et animum accepit etiam aggrediendi gigantem Goliam Philistaeum, ut habetur 1. Reg. 17. Et credibile est, quod plures leones et ursos interfecit in hoc loco, quia dicitur Sirac. 47: David cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut agnis ovium.
Extendit enim se vallis illa contra orientem, usque ad Sodomam et mare mortuum, juxta quod propter aquas Jordanis multae ferae diversarum specierum currunt, et noctibus pro praeda per valles ad gregum custodias ascendunt, et animalia domestica rapiunt, si possunt. Ideo David vigil pastor ascendentibus bestiis occurrit et occidit. Sic in (B) hora et nocte nativitatis erant in valle pastores, custodientes vigilias nocte super gregem suam. Porro circa hoc solet fieri quaestio: quomodo pastores potuerunt custodire vigilias noctis, cum esset hiems, et terra gelu constricta, et nivibus cooperta? Ad hoc dicunt orientales, quod pastores bis in anno, scilicet vernali et hiemali tempore vigilias super greges custodiunt. Nam in partibus orientis aestas et hiems non generaliter totam terram immutant, sicut in partibus occidentalibus. Inveniuntur enim in aestate valles frigidissimae, adeo, quod in mense Augusti villani glacies et nives in locis umbrosis vallium reperiunt, et ad vasa terrea ponunt, et in civitatibus vendunt divitibus, qui vinum in eis refrigerant. Sunt etiam montes aliqui adeo frigidi, quod semper habent cacumina nivibus operta, sicut mons Libani, de quo dicitur Jerem. 18: Numquam deficiet nix Libani. Candia, insula calidissima, numquam caret nivibus in certis vallibus et cacuminibus, sicut manifeste vident in aestate contra Candiam navigantes. E contrario reperiuntur valles adeo calidae, ut numquam possit ibi nix aut glacies ad horam manere, etiam in medio hieme; similiter montes, prae caumate calvi sunt, omni viriditate carentes. De his autem vallibus calidis est haec Bethlehemitana una, quae nives nescit, glacies ignorat, et in ea circa festum nativitatis Domini hordeum incipit habere spicas, et ideo ex aliis locis mittuntur in eam bestiae, ut hieme ibi pastum habeant et impinguentur, et emunt ibi certas petias terrae ad tempus. Ideo lingua eorum tempus nativitatis Domini dicitur tempus ad herbas. Per aestatem autem fervescente sole est terra arida et adusta, et cum in Septembri solis fervor mitescit, omnia terrae nascentia incipiunt virescere, sicut apud nos in Aprili, nisi quod virgulta non producunt illo tempore flores. Nec tamen est calidum illud tempus, sed recens, quo homines affligi possunt frigore. In Majo vero est plena messis. Ex quibus omnibus patet, quod tempore nativitatis Christi poterant manere pastores cum gregibus in valle, quia erat calida et virens, nec gelu constricta erat terra, sicut forte erat superius, ubi Christus fuit natus, ubi et nives, et glacies et gelu erant. Patet etiam ex dictis, quod non duo vel tres pastores ibi erant, sed multi per totam vallem, forte ultra XL, quia non solum de Bethlehem, sed de regionibus per circuitum erant ibi bestiae cum suis pastoribus, nocte dieque ibi manentes. Et necesse fuit adesse multos, propter leonum, ursorum et aprorum incursum, et propter fures et latrones, qui ab antiquo usque hodie in solitudinibus Jordanis morantur, viventes solum de furtis et rapinis, contra quos necesse erat esse multos pastores, qui non solum vocibus, sed et fustibus arcere possent a gregibus tam nocivas bestias, quam bestiales homines. Et hi pastores omnes in nocte nativitatis ad angelorum jussum ascenderunt in Bethlehem et invenerunt infantem in pannis involutum et positum in praesepio. Potuit tamen esse, quod tres inter eos, qui erant principaliores, alios regerent, et illorum trium sepulchra sunt in ecclesia praedicta. De hoc loquitur venerabilis Beda in Hom.: Pastores loquebantur etc.: sic dicit: Angeli apparuerunt pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus terra gregis vocabatur, et uno milliario ad orientem Bethlehem, ubi etiam nunc trium pastorum illorum monumenta[TR332] in ecclesia monstrantur. Haec Beda. Quare etiam Jeronymus in epistola ad fratres de vigiliarum sanctitate nominat pastores illos sanctissimos. In custodiarum eorum valle illa fui aliquoties tempore calidissimo, quo omnia virentia aruerunt, et tamen semper in ea vidi greges ovium et caprarum. In alia parte vallis ex opposito Bethlehem est villa in amoeno loco sita, in qua vidimus grandes murorum ruinas, et dicitur ibidem fuisse monasterium sanctae Paulae et suarum virginum. Visis ergo, quae dicta sunt, rursum asinos ascendimus et contra Bethlehem tendimus, in clivo autem vidimus primaevam dispositionem loci nativitatis Christi melius, quam in ipso loco. Sicut et dispositio sancti sepulchri melius videtur in hortis juxta Acheldama, quam in ipso sepulchro, ut supra patuit. Vidimus enim in clivo Bethlehem petras et rupes latas excrescentes, sub quibus erant cavernae latae, habitacula pauperum, qui propria non habent domicilia. Et talis in principio erat locus nativitatis Christi, ut patebit.
Cumque sursum venissemus ad murum Bethlehem usque, gyravimus murum, et juxta fundamenta et petram, supra quam murus consurgit, quaesivimus cavam petram quandam, quam tamen invenire non potuimus.[TR333] Legeram enim in quodam vetustissimo peregrinali cujusdam Sancti, quod Domino nato Joseph paravit juxta morem pro parvulo balneolum in urceo, et balneato infantulo accepit Joseph vasculum, et extra diversorium portavit, et sine arbitrio sacrum lavacrum deorsum effudit per murum in ipsas rupes de fundamento prominentes. Consistit enim locus nativitatis in alto, habens clivum praecipitem, et rupes inferius, super quas et ipsum diversorium stetit, de sublimi autem sacrum lavacrum decidens cecidit in cavam rupem, in qua tota illa sacra undula recepta est et servata, et mansit ibi aqua illa per multos annos sine putrefactione et sine defectione. Ad hanc lacunam ducebantur olim peregrini, et de ea lavabant vultus suos, et ex ea bibebant, et vascula sua implebant, et ad partes transmarinas ducebant pro medicamento corporum, quia multi debiles ex ea gustantes melius habebant, et tamen, quantumcunque de ea portaretur, non fuit imminuta, miraculose, quia caruit refluxu. Hanc ergo cavernam cum lavacro benedicto quaesivimus, sed minime invenimus; nec mirum, quia interim fuit magna loci mutatio propter ingentes structuras ibi erectas. Ultimo enim, quando Christiani terram sanctam possederunt, rex Jerusalem munivit Bethlehem altis muris et turribus per circuitum. Et ideo illa antiqua loci dispositio est ablata. Ingressi autem sumus in Bethlehem, et dominos Mauros ductores nostros paratos ad recessum invenimus; non enim descenderant nobiscum in vallem, sed in ecclesia manserant in quiete et nos exspectabant. Erant autem amari contra nos propter tardationem nostram et festinabant redire in Jerusalem (B) ante solis ascensum, ne in fervore affligeremur.
De valefactione et de oblatione peregrinorum ad locum nativitatis Jesu.
Cum hora adesset recedendi de Bethlehem, cucurrimus omnes ad specum dominicae nativitatis, ut valefaceremus puero Jesu, et puerperae Virgini. Est autem consuetudo ex devotione peregrinorum inducta, quod in ultima deosculatione loci sacri nativitatis Christi offerunt singuli peregrini aliquam pecuniam, ponentes eam super sacrum lapidem nativitatis Domini pro amore Dei et Virginis, et ecclesiae reparatione, et fratrum in ibi degentium sustentatione. In illa vero oblatione peregrinorum contigit quoddam detestabile factum, quod pro certo vereor recitare propter peregrinorum reverentiam. Dicam tamen, ut hi, qui non possunt ad illa loca sancta venire, cognoscant, quod locus sanctus nil facit in non bene dispositis, et locus non sanctus non officit in bene volentibus. Credo profecto, quod in his sanctissimis locis inimicus magis tentet et insidietur incautis. Coelum empyreum, locus omnium locorum sublimissimus, non juvit luciferum, paradisus nobilissimus non primos parentes custodivit, coenaculum, locus sanctissimus, Thomam ab infidelitate non servavit. Ideo scribitur in Can. XL.: non loca aut ordines creatori nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona conjungunt, aut mala distinguunt. Cum enim domini peregrini cum tribus regibus munera sua ad locum nativitatis offerrent, aliqui aurum, aliqui argentum, aliqui annulos aureos, aliqui ceram, accessit quidam miles et ducatum supra lapidem projecit, sicut ante eum plures fecerunt. Hunc militem sequebatur quidam peregrinus orientalis, procidens ad loci deosculationem, in ipsa autem deosculatione caute sacrilega manu extensa duos propinquiores sibi ducatos subtraxit, et surgens abiit et se in peregrinorum agmen ingessit. O furem et latronem mille patibulis suspendendum! O raptorem in mille frusta discerpendum et rotis igneis intexendum! O sacrilegum ignibus usque ad cineres concremandum! O spoliatorem capite privandum, et in profundum maris immergendum! Quanta impietas! quanta crudelitas te agitavit! quanta infidelitas te excoecavit! ut in loco tam sanctissimo, ubi Christianus mentalibus oculis videt pauperculam Virginem, egentem infantulum, Joseph sollicitantem, pro utrisque furtum committeres. Porro, si tu haec non credis nec cernis, cur te in loco prosternis? Cur crucis signum geris? Et qua temeritate huc accedere praesumis? Si autem credis, et puerum ob sui assumtam infantiam non timuisti spoliare, quare non dulcissimae matris reveritus es oculos, quae puero assidet, et diligentissime intuetur ea, quae circa infantulum suum aguntur? An ideo putandi sunt non videre, quia vident tanto patientius quanto sapientius? Et si nec puerum nec matrem curasti propter eorum immensam benignitatem, qua non statim procedunt ad peccati punitionem, sed longanimiter exspectant, debueras certe timuisse ipsum maturum et seriosum virum Joseph, (176 A) cui amborum cura incumbit, qui utrosque sine oculorum aversione respicit? Porro, si haec tibi videntur vana, et nec puerum, nec matrem, nec Joseph adesse dixeris, cur te non retraxit a sacrilegio dulcissimus odor de loco spirans de infantilibus membris pueri Jesu, et de castissimae matris ejus corpore derelictus? Forte contigit tibi sicut avarissimo Judae proditori, qui ex suavissimo odore unguenti effusi super caput Jesu, quo tota domus impleta scribitur, magis fuit exasperatus, incensus et commotus usque ad magistri sui venditionem et crudelissimam traditionem. Profecto, suspectum te habeo, quod si tempore trium Magorum affuisses, munera oblata furatus fuisses, et puerum parvulum, matrem tenerrimam, Joseph pauperrimum, sine verecundia et venia spoliasses. Sed quid longius moror, furtum tuum nihil nocet parvulo, quia non tantum jam veniunt ab oriente tres reges semel, sed multi turmati huc currunt a quatuor mundi plagis, et cottidie offerunt ea, quae a puero accipiuntur. Nec furtum tuum offerentes merito privat, sicut nec illum, cui furatus es minima, et pietate spoliat, quam exhibet sibi offerentibus, et justam vindictam suo tempore tibi cum caeteris malis conservat. Similem exclamationem invehit Jeronymus contra sacrilegium in eadem ecclesia commissum, in Epistola objurgatoria contra Sabinianum diaconum, seductorem Susannae virginis.
Igitur dum domini milites obtulissent, et donaria numerarent, inventum est adesse furem, et circumspicientes vidimus illum orientalem, et nullo modo dubitavimus, nisi quod ipse nefas commisisset. Comprehendimus autem eum in sacra spelunca, et perscrutantes invenimus aurum, et coegimus eum ad locum reponere, et hoc facto repulimus eum a nobis. Hoc furtum factum est in mea prima peregrinatione, et in secunda simile contigit per unum Sarracenum, qui nobiscum ingressus fuerat, et ad locum inclinatus tamquam oraturus occulte pecuniam surripuit. Quidam autem peregrini astantes et dolum videntes eum insecuti sunt, et comprehensum in specum sacrum retraximus, plurimum reclamantem et renitentem. Cum magna ergo violentia sibi manus aperuimus, et pecuniam invenimus, qua accepta cum indignatione furem infidelem extra trusimus. In fine ergo locum deosculati sumus, et licentia accepta a sancta puerpera de lacu [loco] ascendimus, et egressi ecclesiam asinos ascendimus, et per viam, quam venimus, regressi sumus in Jerusalem, et ibi prandium sumsimus, et post prandium ad quiescendum nos locavimus. Praeterita nocte vigilavimus ad praesepe Domini, et futura nocte iterum vigilaturi eramus ad sanctissimi Domini monumentum. Sequitur.
Descriptio Bethlehem.
Bethlehemitana peregrinatione praemissa restat nunc locum ipsum describere: et primo civitatem, secundo locum nativitatis Domini describam.
Bethlehem antiqua civitas olim quoddam nomen habuit, quod Scriptura non (B) expressit, non enim invenio, quo nomine vocaretur, antequam diceretur Ephrata. Dicta autem fuit Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi est sepulta, quae hoc nomen habuit, ut dicit Mr. in Spec. [TR334] hist. Hanc autem Ephratam, uxorem Caleb, dicunt fuisse Mariam, sororem Moysis, quae, antequam lepra percuteretur, dicebatur Maria, sed post leprae infectionem et sanationem dicta fuit Ephrata, et mortua est et sepulta in deserto Sin, ut habetur Num. 20, quam postea extumulavit Caleb, eamque in Bethlehem, quae nondum sic dicebatur, sepelivit, et nomen ejus civitati attribuit, Ephrata connuncupans. Quod autem illa Ephrata fuerit uxor Caleb, omnes tenent, sed quod eadem fuerit soror Moysis, multi contradicunt, ut habet Nicol. de Lyra super 1 Paral. 2., ubi in textu manifeste habetur, Ephrata fuisse uxorem Caleb. S. Jeronymus tenet, quod Ephrata fuerit soror Moysi. Unde dicit in Epistola ad Principiam virginem: Maria soror Moysis victorias Domini canit, et Bethlehem nostram atque Ephratam stirpe nominis sui signat in posteros. Multis ergo annis dicta fuit haec civitas benedicta Ephrata, usque post famem ortam in diebus Elimelech, post quam tanta fuit ibi abundantia, quod nominata fuit Bethlehem, i. e. domus panis. De ista fame et abundantia sequenti habetur Ruth per totum. Beth enim in Hebraeo dicitur domus, et lechem panis. Inde Bethlechem domus panis. Ubi notandum, quod nomina civitatum et villarum terrae sanctae ut in plurimum incipiunt a Beth, quam syllabam sequitur alia, significans aliquam loci proprietatem. Sicut hic Bethlechem domus panis, propter abundantiam frumenti, quae ibi postam magnam et diutinam famem fuit. Et Bethphage dicitur domus maxillae, quia fuit villa sacerdotum, et in ea nutriebantur pecora sacrificanda, de quibus cedebant maxillae in portionem sacerdotum. Et ab isto facto accepit nomen Bethphage domus maxillae, domus pecorum, quorum maxillae erant sacerdotum. Sic Bethania dicitur domus obedientiae, quia ita quidam rex Jerusalem castellum hoc aedificavit, ut esset sub obedientia curiae regis et civitati Jerusalem et monti Syon. Ita Bethsames domus solis dicitur, propter templum, quod in ea erat, in quo sol colebatur. Beth El domus Dei dicebatur, quia ibi vidit Jacob secreta coelestia, et dixit: hic non est aliud, nisi domus Dei, ut habetur Genes. 28. Sic Bethagla dicitur domus planctus, quia ibi filii planxerunt Jacob, patrem suum mortuum, ut habetur Genes. ult. etc. ... ... Et de multis aliis nominibus villarum a Beth incipientibus, quarum interpretationem habes in Jeronymo de interpretatione nominum hebraicorum. Similis modus denominandi castella, oppida et civitates est in Alemania, nisi quod in Teutonico syllaba illa, quae domum significat in dictione postponitur, in Hebraeo anteponitur. Dicimus enim Offenhusen teutonice, latine domus aperta, ebraice Bethboforum. Dicimus etiam Schafhusen teutonice, domus ovis latine, Bethanania hebraice. Sic Ochsenhusen, domus bovis, Betschor. Sic Gaishusen, domus caprae, Bethess. Sic quaedam villa prope Ulmam dicitur Dreckshusen, domus stercoris, Bethsevell. Et si hodie Teutonici essent possessores terrae sanctae, [TR335] tunc recte nominaretur Bethlehem, Brothusen, Bethphage Baggahusen, Bethsames Sonnahusen, Bethagla Flanhusen, Bethsaida (177 A) Fruchthusen, Bethaven Abgothusen, Bethhara Berghusen. Bethaben Steinhusen. Bethrama Hochhusen. Et ita de multis aliis est.
Bethlehem ergo civitas nobilis et habitatio nobilium ex antiquo fuit, unde forte antequam diceretur Ephrata et Behlehem dici potuisset Bethtonforon, i.e. domus nobilium. Quamvis ex scriptura non habeatur authentica. Et quamvis fuerit nobilium civitas, numquam tamen fuit magna, quia loci dispositio non admittit. Sita est ea super jugum montis, non multum lati superius sed longi; et est in cornu montis vel supercilio, ita, quod aquilone et oriente et austro vallibus circumdatur, et recurvatur contra occidentem versus Jerusalem, et ab eadem parte habuit fossata, muros et turres, sicut hodie etiam patet. Circuivi oppidum, et curiosius ejus perspexi situm. Hodie vero villa est satis populosa, et nec de muris, nec de fossatis curant, et major pars habitantium ibi sunt Christiani orientales, confoederati Sarracenis et etiam Arabibus, nutriunt se de rure. Nam fertilissima est gleba per circuitum, frumento, vino et oleo abundans et pascuis. In divisione terrae XII tribubus Israel cecidit in sortem tribus Judae, et in partem nobilissimae familiae ejus tribus Phares.
Hanc civitatem Bethlehem laudabilem ostendit beatus Jeronymus multis scriptis. Speciatim in epistola ad Marcellam sic dicit: Quo sermone diversorium Mariae, qua voce tibi speluncam Salvatoris exponam? Et certe praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est, ubi satis late porticus, deaurata laquearia. E Bethlehem ecce in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est, hic involutus pannis, hic visus et adoratus a pastoribus et Magis. Et puto, sanctior locus est rupe tarpeja, quae de coelo saepius fulminata ostenditur Deo displicere. Est quidem ibi sancta ecclesia et populus fidelis, et urbs populosa, sed ambitio potius [?], magnam urbem videri et videretur laudare et detrahere. In Christi autem villa tuta rusticitas est, extra psalmos silentium est, quocumque te verteris, stivam tenens alleluja decantant, sudans messor psalmis se advocat, et curva falce attondens vites vinitor aliqua davidica canit. Haec sunt in hac provincia carmina, haec, ut vulgo dicitur, amatoriae cantiones. Haec Jeronymus. In tanto pretio fuit Bethlehem sanctae Paulae, ut eam Romae praeferret, et auro tracto fulgentia informis luti vilitate mutavit, ut inquit Jeronymus in epistola ad vitam et obitum S. Paulae. De laudibus Bethlehem composuit ille Sophronius vir eruditissimus ornatum librum, ut Jeronymus de viris illustribus refert. Qui etiam omnia Jeronymi opera de Hebraeo in Latinum translata transtulit de Latino in Graecum. Beatus Bernh. in sermone ad milites templi plurimum commendat Bethlehem nativitatis Domini locum.
De loco nativitatis Christi, qualis fuerit et sit hodie.
Nativitatis dominicae locus non erat in oppido, sed adhaerebat civitatis muro in declivio ad partem aquilonarem oppidi, sicut hodie patet. De hoc dulcissimo loco delectat me loqui, sicut et delectatus fui in eo morari, et volo dicere, qualis locus ille fuerit
I. Ante Christi adventum tempore judicum, prophetarum, et regum Judae.
II. In nativitate Christi, quo Maria Christum in ea genuit, qualis fuerit.
III. Post nativ. Christi, quo Judaeorum malitia etiam in ipsum locum desaeviit.
IV. Tempore Helenae, quae locum gloria et honore plurimum illustravit.
V. Tempore S. Jeronymi, qui sanctitate et miraculis ibi claruit.
VI. Tempore perversorum et malorum Christianorum, qui loca profanaverunt.
VII. Tempore Sarracenorum, qui ipsum paene in nihilum redegerunt, et in hodiernum statum miserum deduxerunt.
Quantum ad primum, qualis locus nativitatis Christi fuerit ante adventum Domini, sciendum, quod Salmon, filius Naasson, accepit in uxorem Raab, meretricem de Jericho, et erat ille Salmon unus de praecipuis populi Israel, quando transito Jordane expugnabant terram. Hic cum Raab uxore possedit Bethlehem, et erat domus castelli. Aedificavit autem ad murum sibi grandem habitationem, ita, quod non erat sua habitatio moenibus oppidi inclusa, sed per se firmata, sicut etiam in partibus nostris domini civitatum habent seclusas habitationes ad murum haerentes. [TR336] Porro ipsa habitatio fuit fundata super petras, et ibi erat petra cava (B) habens specum aptum ad ponendum in eum res, quae calorem sustinere non possunt, sicut cellarium, et quando erant magni calores, dormiebant in eo homines, et puerperae in eo pariebant, unde Raab genuit in eo Boas, qui post mortem patris sui factus fuit judex totius populi Israel et dominus in Bethlehem, et accepit Ruth, Moabitidem, quae in specu illo genuit Obed, cujus uxor genuit in eo Jesse, et uxor Jesse genuit in specu illo David regem. Postquam autem David factus fuerat rex, transtulit pecudes et domum patris sui in domum, quam aedificavit in Jerusalem in monte Syon, et dimisit vacuam domum nativitatis suae. Sed quia ibi natus fuit et rex inunctus, dicebatur Bethlehem civitas David, sed et mons Syon, in quo regnavit, dicebatur civitas David, et utrumque saepe habetur in Scriptura. Facta autem ista translatione domus David minor erat respectu ad domum in Bethlehem, unde valvis et portis destructis et ruptis antiquitate, facta fuit domus communis mercatorum, in qua vendebantur panes et panni et fructus, et ante domum erat platea, ad quam de civitate confluebant homines ad colloquium et juvenes ad choreas, et ita multis annis stetit haec domus quasi publica patega vel locus pategarum, quae stabant sub testudinibus, et fuit diversorium, hospitium nocturnum alienorum. Et iste est status primus ejus sacri loci nativitatis. Secundus status illius loci talis fuit. Quia enim pro conservatione loci in suis structuris nulla erat cura, tandem et ipsae testudines ruptae ceciderunt, et muri desolati corruerunt, et nec pategae aluerant, nec mercimonia; remanserunt tamen ibi ruinosi muri, super quos vile et defectuosum aedificium erat, et tugurium, et specus antedictus erat in fine vel in capite tugurii, et erat tugurium hoc diversorium, ad quod pauperes divertebant, et bestias suas ibi ligabant, et bigas ibi ponebant, et alia, quae non poterant in civitate locari. Et ita stabat locus ille usque ad tempora Joseph, sponsi Mariae Virginis. Qui quum ad edictum Caesaris Augusti de Nazareth venisset in Bethlehem cum Maria Virgine praegnante, invenit civitatem repletam populo, et omnia hospitia praeoccupata, et non inveniens, ubi ipse maneret, exivit, et in diversorium hoc divertit, in quo stabant bestiae et ruralium instrumenta, et ibi locum aptavit. Cum autem hora pariendi adesset, intravit beatissima Virgo Maria specum, in quo ultimo primus David fuit natus, et in eo secundum David, Jesum Christum, edidit, modo dicto fol. 169 B., et in illo loco ad tempus habitavit. Quid autem sit diversorium vide fol. 195. A.
Tertius status illius sanctissimi loci talis fuit. Nato Domino et post in Aegyptum fugato, ad necem innocentum puerorum processit Herodes, et cum magna furia diversorium scrutatus est, quaerens in eo puerum Jesum, quia audiverat, ibi illam puerperam deguisse, cui Magi munera obtulerant, et [TR337] non invento in (178 A) eo puero diversorium destruxit, et muros, qui remanserant, dissipavit, nec voluit, ut ibi amplius esset diversorium. Et ita locus desertus mansit usque post Domini ascensionem. Beata autem Virgo Maria locum visitare incepit cum suis sodalibus, ut dictum est fol. 173 B. Et ex consequenti caeteri fideles accedebant et locum sanctum honorabant. Post beatae autem Virginis assumtionem, cum fideles locum venerarentur, commoti sunt super hoc Judaei, et ipsum locum et ad eum accedentes excommunicaverunt, denuntiantes, locum esse immundum et maledictum, et omnem ingredientem esse contaminatum, et punitioni obnoxium, et obturaverunt lapidibus vias, quibus ad locum erat ingressus. Et mansit locus sic conclusus usque ad tempora Titi et Vespasiani, qui expugnantes Judaeam et Jerusalem destruentes ipsos Judaeos per orbem disperserunt, post quorum dispersionem Christiani terram sanctam inhabitare coeperunt, et locum dominicae nativitatis mundaverunt et visitaverunt usque ad tempora Heliae Adriani imperatoris, qui idolis sancta loca abominabilia Christianis redidit. Nam in loco mortis Christi super rupem Calvariae posuit statuam Veneris, et in specum sepulturae Christi collocavit imaginem Jovis, et specum nativitatis Domini ad planctum Adonidis ordinavit, ita, ut in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit et Virgo castissima puerum fovit, jam Veneris impudicissimae amasius Adonis plangebatur, ut habet Hieronymus in epistola ad Paulinum de institutione monachorum. De Adonidis planctu vide etiam Ezech. VIII. X. 14 et part. II. fol. 140 A et plenius fol. 179 A. Et ita locus sacer factus fuit Christianis extraneus, imo exosus propter idololatriam.
Quartus status illius loci sancti talis fuit. Sub cultura turpi idolorum mansit locus ille ultra trecentos annos, post quos suscitat Deus spiritum sanctae mulieris, Helenae, Teutonicae, quae imperatrix facta et christianissima effecta, Jerosolymam petiit, et loca sancta quaesivit, et crucem cum aliis insigniis nostrae redemtionis invenit, et locis mundatis idolisque abjectis de Jerusalem ad Bethlehem properavit, et locum dulcissimae nativitatis Domini mundavit, et spurcitias idolorum de specu sancto eliminavit, et omnia ibi reperta submovit, et praesepe Domini integrum sub ruinis invenit, in quo reperit lapidem, quem capiti pueri beata Virgo supposuerat, et foenum, et panniculos, et caligulas Joseph, et camisiam longam, in qua pepererat juxta mulierum orientalium morem, quae habent camisias longas et latas, dum sunt impraegnatae, sicut albae sacerdotum, et pedissequae dominarum defluentia portant. Si vero sunt pauperes, quod non habent pedissequas, procingunt se, et sursum dependentia trahunt. Talem camisiam etiam habuit beata Virgo Maria, quam in loco illo cum aliis rebus dereliquit propter festinantiam fugae, et divino nutu per multa annorum curricula fuerunt incorrupta conservata usque ad tempora S. Helenae, quae ea reperit.
Purgato ergo loco ecclesiam mirae pulchritudinis desuper aedificavit, et convocatis optimis artificibus in ligno et lapide (B) intentionem suam esse dixit, in hoc loco fieri pretiosissimam ecclesiam, ita tamen, quod rupes illa, sub qua natus est Salvator mundi, integra maneret. Artifices itaque locum aptaverunt pro grandi ecclesia erigenda, et non nisi electam materiam lignorum et lapidum disposuerunt, tabulas marmoreas candidas et politas, et columnas pretiosissimas, et ligna cedrina et cypressina. Ad haec et alia dedit comparanda S. foemina, aurum et argentum sine defectu praefectis operis, et alia metalla obtulit sine mensura. Cunctos autem parietes et totum pavimentum vestivit marmore candido et vario, et superiorem partem parietum depingi fecit opere musaico. Et ita facta fuit ecclesia ingens et inclita, oblonga, ordinatissima, ita, quod specus nativitatis Domini mansit directe sub choro incorrupta, subtus sanctuarium. Est autem ecclesia ista aedificata more ecclesiarum romanarum. Habet enim primo ab occidente porticum testudinatum ante fores ecclesiae, et post ingressum navem magnam, latam et longam, et postea in oriente chorum, ad quem de navi est ascensus per aliquos gradus, et de choro est ascensus in sanctuarium, et in presbyterium. Et de sanctuario est ascensus per gradus ad summum altare. Ad utrumque latus chori sunt capellae, et in utroque latere navis sunt absides. Et sub choro est crypta nativitatis Domini quasi ad longitudinem chori. Et sub summo altari est petra cava, in qua natus est Christus. Ad illam cryptam sunt duo ostia, primum ad latus dextrum, de capella circumcisionis Domini; secundum de capella sinistri lateris, et est descensus in cryptam per gradus sedecim. Tectum habet plumbo factum, nec est testudinata, sicut nec ecclesiae principales in Roma sunt testudinatae, et habet chorum rotundum, plenum fenestris, et transitum ab extra supra fenestras. Et navis ab utraque parte habet fenestras plurimas, et est ecclesia lucida et clara. Et haec est generalis ecclesiae illius dispositio. In speciali ecclesia illa habet in longitudine passus XXXVII, in latitudine vero XVIII. Et habet[TR338] quatuor ordines pretiosarum columnarum, quae magnae sunt et altae, et quaelibet per se est de uno integro et indiviso lapide, oleo politae, quod homo potest in eis vultum suum cernere, sicut in speculo. Ita etiam in tabulis marmoreis politis, quibus sunt parietes vestiti, quae ita mundae sunt, quod homo in eis potest videre omnia, quae sunt in ecclesia, clarius quam in bono speculo. Quilibet ordo columnarum habet XII columnas, et quaelibet columna passus VII distat ab altera, et in toto sunt columnae pretiosissimae LXX secundum structurae indigentiam. Super capitella columnarum sunt trabes positi de lignis imputribilibus, a quibus consurgit murus sursum usque ad tectum ab utraque parte, et murus ille a columnis usque ad fenestras est non de pictura, sed de lasura, et opere musaico mirabili orte ornatus ab utraque parte, sicut ecclesia S. Marci Venetiis, cum figuris novi testamenti et concordantiis figurarum veteris Testamenti, et tota ecclesia in omnibus parietibus vel est marmore candido polito tecta vel opere musaico decorata. Super omnia autem specus nativitatis subtus chorum est pretiosissimis pavimentis et tabulaturis ornatus et picturis (179 A). Et in his omnibus sancta foemina nullis expensis pepercit, sed liberalissime contribuit. Propter hoc Judaei derisive nominabant S. foeminam stabulariam, eo, quod supra vile stabulum tam pretiosum erexit aedificium. Cumque sancta foemina opus consummasset, inde praesepe ligneum, quod Joseph fabricasse dicitur, et panniculos, et caligulas Joseph, camisiam longam beatae Virginis [sumsit], et duxit in Constantinopolim, non ut Bethlehem spoliaret, sed ut etiam alia loca cum bethlehemiticis reliquiis honoranda redderet. Posuit autem praefatas reliquias Constantinopoli in ecclesiam S. Sophiae, quae ibi manserunt usque ad tempora Caroli Magni. Hic Carolus civitatem sanctam Jerusalem et patriarcham ejus Zachariam liberavit de potestate Sarracenorum, et Christianis orientalibus pacem reddidit. Qui dum cum exercitu suo in Constantinopolin rediisset, petivit in refusionem laborum suorum praesepe cum foeno, panno, et caligulas et camisiam beatae Virginis. Et omnia obtinuit, et Romam duxit; foenum autem ad ecclesiam beatae Mariae majoris posuit, praesepe vero ad sanctum sanctorum in ecclesia lateranensi collocavit; camisiam autem et caligulas Joseph ac pannos, quibus involutus fuerat puer Jesus, in Alemanniam bassam transtulit eaque Aquisgrani in ecclesiam beatae Virginis, quam aedificaverat, posuit. Usque in hodiernum diem monstrantur ibi semper in VII anno. Haec ego ibidem vidi anno 1467.
Quintus status loci nativitatis Christi talis fuit. Post illa praedicta tempora conversus fuit ad Christum totus oriens, et loca sancta ab universis mundi nationibus visitabantur, et quique devoti et Sancti venditis omnibus, quae habebant, cum pretio ad terram sanctam veniebant, et in ea comparata mansione vitam hic finire cupiebant. Inter haec venit beatus Jeronymus de Roma, et in Bethlehem manere elegit circa praesepe Domini. Quem secuta fuit Paula, sanctissima vidua, et plures alii. Sicut patet fol. 6 A. et fol. 8 A. Post illa aurea tempora crescentibus delictis Christianorum iterum Sarraceni terram sanctam ceperunt tempore Benedicti octavi, sub quo schisma magnum in ecclesia fuit ortum, et multa mala facta, et tenuerunt Sarraceni loca illa sancta annis multis sub tributo. Deinde iterum Christiani per mundum gemebant pro locis sanctis, et adunatus fuit totus occidens, et ingressi per mare et terram in multitudine gravi recuperaverunt terram sanctam multis laboribus, et regem in Jerusalem fecerunt, et reaedificaverunt ecclesias et monasteria, instituentes episcopos et praelatos in augmentum divini cultus, et in brevi tempore gentes per circuitum subnervaverunt. Itaque nemo digitum contra eos movit. Nam interea civitates et castella munierunt Christiani et praecipue Jerusalem et Bethlehem muris et turribus obfirmaverunt contra infideles. In illis temporibus fuit Bethlehem sancta populosa, inclyta et dives, et de universis finibus Christianorum afferebant munera in ea, et ditissimi mercatores ibi residebant. Unde hodie ante ecclesias sunt testudines, sub quibus fuerunt pategae mercatorum, et tam populus quam clerus in immensum (B) profecerunt tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Cum magnis autem turmis cottidie confluebant peregrini de toto mundo, non solum ut loca sacra cernerent et indulgentias acciperent, sed ut virtutum exempla viderent, et vitae emendationem reportarent. Praecipue tamen ad festa principalia nativitatis Domini et resurrectionis tanta multitudo de extremis mundi partibus confluxit, ut terra eos vix capere posset, propter divinorum officiorum devotissimam peractionem.
Festum quippe natalis Domini tali ordine solebant peragere. In vigilia natalis Domini venit in Bethlehem de Jerusalem patriarcha Hierosolymitanus, cum suis episcopis, abbatibus et clericis ac monachis. Quem concomitabatur rex Jerusalem cum suis principibus, comitibus, militibus, praefectis, nobilibus, et hos omnes sequebatur innumera multitudo peregrinorum, quos ducebant magistri et praefecti hospitalium, et communis vulgus, senes et juvenes, illo die in Bethlehem festinabant. Media autem nocte pulsatis campanis omnis plebs ad ecclesiam nativitatis Christi convenit ad divinum Officium, et oratis matutinis episcopus Bethlehemiticus cum suis ministris sacris induti processit in specum dominicae nativitatis et Missam in loco nativitatis cantavit: Dominus dixit ad me etc. Hoc Officio finito cum accensis facibus, candelis, lucernis, et luminibus universi processionaliter de ecclesia exierunt, et in vallem descenderunt ad ecclesiam Gloria in excelsis, et ibi Officium: Lux fulgebit cum magno gaudio peregerunt, quod aliquis de magnis pastoribus et praelatis cantavit. Post hoc officium reascenderunt, et reliquas horas canonicas cantaverunt, quo tempore patriarcha hierosolymitanus se induit sacris, et summum officium in choro perfecit: Puer natus est etc. cum spectabili solennitate. Habebant autem stellam auream grandem, quam in choro de tecto[TR339] submittebant quidam in medium, et stabant juvenes superius, et gloria in excelsis cantabant, et stellam continue ab oriente in occidentem movebant. Sic etiam in die circumcisionis fiebat magna solennitas in Bethlehem. Et similiter in die regum omnis populus ibi convenit cum suis muneribus. In octavis epiphaniae celebrabant festum baptisimi in ecclesia S. Johannis Baptistae super Jordanem, et ad hoc totus populus et clerus descendit ad [TR340] Jordanem. In die annunciationis convenerunt in Nazareth. In die parasceves et paschae in dominico sepulchro. In die coenae in monte Syon, et in die pentecotes. In die ascensionis Domini in monte Oliveti. In die assumtionis beatae [TR341] Mariae Virginis in valle Josaphat. Et totum studium populi fuit, ut cum devota solemnitate divinum cultum peragerent. Manente autem ista sinceritate et devotione ad loca sancta stabant in magno honore et decore, (180 A) et populus christianus in pace et quiete. O! si quis tunc vidisset ecclesiam Bethlehemitanam cum suis ornatibus, utique obstupuisset a majestate ejus.
Sextus status loci nativitatis Domini fideli catholico moestitiam affert. Pro ejus declaratione cogor, heu fratres humani, commotis prae dolore visceribus, stilum vertere, et amaritudinis calicem vobis propinare compellor, quem ipse moesto suscepi animo doloris acerbitate repletum. Nam, dum Christiani Deo in terra sancta servirent, in pace loca sancta possidebant, et omnes gentes ei serviebant. Sed Dei servitio posttergato contrarium evenit. Erat autem anno Domini 1186 tempore Urbani tertii papae rex in Jerusalem, dictus Guido, infortunatus et negligens, et inter eum et principes orta est contentio et seditio, ita, quod nobiles terrae erant contentiosi et invidi, sacerdotes vero et clerici facti fuerunt avari et superbi, et communes populi incontinentes et mali. Quapropter consurrexerunt adversus eos Sarraceni et usque ad exterminium eos persecuti sunt.
Porro in ecclesia Bethlehemitana commisit quidam Christianus facinus, quo facto omnis fortitudo et vis resistendi Christianis ablata est, et foeminis facti sunt debiliores. Horribili siquidem refertur infamia, quomodo quidam Christianus septa ecclesiae Bethlehemitanae gloriosissimae Virginis Mariae, quae castitatis mater, pudoris aula, munditiae vas, constituit lupanar in genitricis Dei opprobrium. Abominor quidem casum referre, sed loci ipsius flenda propter hoc desolatio et miseranda despectio non sinit me silere. Fuit namque in illis diebus quidam Christianus, qui amore polluto quandam Sarracenam adamavit, et eam instanter cottidie ad consensum suum sollicitavit, et ipsa constanter restitit et fugit. Quadam die dum eam importunius molestaret, objecit ei mulier nomen Christi et christianae religionis munditiam, quam ille parvipendit, et crimen non esse adeo grave sicut fama dixit. Porro foemina illa probitatem Christianorum in multis notaverat, et mirabatur de sua sollicitatione, et ducta curiositate experiri voluit, si quaedam virtus esset in illo Christiano et timor Dei, et quadam vice dixit ei: ecce, tua importunitate victa sum et tibi consentio, sed non succumbam tibi, nisi in ecclesia S. Mariae in Bethlehem. Hanc conditionem libenter acceptavit, et hora constituta convenerunt in ecclesia, solus cum sola. Cumque mulier videret, quod de ecclesia sibi cura non esset, ut in ea contineret sibi, dixit, hic tibi non parebo, eamus in specum nativitatis Dei tui, ibi est obscurum et secretum; qui statim cum muliere descendit, et posuit se mulier super praesepe Domini, sedens; quam cum ille infestaret, surrexit mulier, et sessum accepit super lapidem in loco sanctissimae nativitatis Domini et Christiano dixit: ecce Christiane, hic Deus tuus de Virgine natus est, si potes hic mecum cubare, (B) accede huc. Ille vero desperatus et execratus intrepide accessit nihil de loco curans. Quod cernens mulier facinus abhorruit, et Christianum illum indignata a se rejecit; vade, inquit, scelestissime Christiane, et scias, nefas hoc nequaquam impunitum transire. Et hoc dicto aufugit mulier, et primo Bethlehem ingressa cum clamoribus et fletu sibi facta cunctis recitavit, Christianis improperans et Sarracenos ad ulciscendum animans et inducens. Et ex hoc facta fuit mulier illa quasi prophetissa inter Sarracenos, praedicens eis, nullam esse amplius virtutem in Christianis, et quod sine metu aggrederentur et ejicerent de finibus. Quo audito zelo Dei Sarraceni accensi consurrexerunt adversus Christianos, et saevire in eos inceperunt, eosque expugnaverunt et in brevi tempore cunctos Latinos de finibus eliminaverunt. Fuerat enim, qui praedictum nefas perpetraverat, unus de potentibus et magnis Christianorum. O, si temporibus Jeronymi tantum facinus factum fuisset, quantum lamentum et fletum hausisset! Nam suo tempore erat quidam diaconus, nomine Sabinianus, et quaedam virgo, Susanna dicta, quae phylocapti literas sibi invicem vel in specu nativitatis Domini, vel in ecclesia pastorum reposuerant. Quas reperiens B. Jeronymus, quantum fletum et lamentum desuper habuerit, qui scire voluerit, legat objurgationis epistolam in Sabinianum, et vix continebit, quin cum plangenti lachrimetur. Sic ergo terra sancta in manus venit infidelium et inimicorum crucis Christi, et iam retinent usque ad hanc diem, et iam habuerunt eam ducentis LXXXVII annis. Et ita patet, quod sicut in Bethlehem incepit nostra salvatio, ita ibidem incepit nostra exterminatio.
De moderno statu Bethlehemitanae ecclesiae.
Septimus status loci nativitatis Christi est ille, sub quo ego F. F. F. locum vidi. Cum ergo, ut dictum est, Sarraceni triumphum contra Christianos obtinuissent, eosque de terra ejecissent, irruerunt primo in Jerusalem in ecclesiam sancti sepulchri, ut eam everterent. Sed Suriani, i. e. Christiani de Syria, magna summa auri data Soldano eam redemerunt. Post hoc venit Soldanus in Bethlehem, et munitionem fortissimam ibi factam destruxit, et murum civitatis dissipavit, et convertit se ad ecclesiam nativitatis Domini, et primum monasterium, quod ecclesiae adhaerebat, quod erat magnum et solenne valde, destruxit, et muros ac turres dejecit, quod Christiani magnis laboribus et expensis fecerant, et miserabilem cumulum ruinarum per circuitum ecclesiae dereliquit Porro destructis munitionibus aggressus est ecclesiam, ut eam decalvaret et destrueret. Et ingressi primo altaria destruxerunt et deinde imagines sculptas confregerunt. Soldanus autem, cum vidisset tabulas marmoreas, quibus parietes et pavimenta erant decorata, et columnas pretiosissimas, praecepit omnia deponi, ut ea abduceret ad locum sibi placitum. Mira res, et fidelibus praedicandum prodigium! Artificibus cum instrumentis accedentibus, et parietem juxta ostium, quo est ingressus in specum Domini, tangentibus cum ferramentis, astante et vidente Soldano, prosiliit de integro pariete et sano, quem nec acus videbatur penetrare, serpens mirae magnitudinis, et capite reflexo ad parietem tabulae primae marmoreae ore morsum dedit, et ignea lingua ipsam tabulam divisit, (181 A) a qua ad secundam tabulam accessit repentina serptione, et deinde ad tertiam et ad quartam, et ita consequenter per unum latus processit, et omnes tabulas divisit, et in aliud latus capellae trium regum saltavit, et in politissimo pariete, in quo nec aranea figere pedem potest, cucurrit, et XL tabulas per medium divisit, et disparuit. Hoc miraculo viso obstupuit Soldanus et omnes sui, et mutato proposito a destructione cessaverunt et recesserunt. Porro transitus serpentis per tabulas manet usque ad hodiernum diem, ac si aliquis candens ferrum lapidibus adhibuisset fortiter et ipsi lapides combustibiles fuissent, sicut lignum. Hoc vestigium miraculi libentissime vidi et saepe curiosissime perspexi mecum mirans.
Post hoc, anno 1341, venerunt Sarraceni, missi a Soldano, ut tollerent columnas illas pretiosas. Sed cum manus apponerent, in tantum perterriti sunt quadam horribili visione, quod membris dissolutis nihil agere poterant, et cum timore fugerunt, nec manus amplius apponere praesumserunt. Post decursum annorum iterum quidam Soldanus praecepit, non quidem ecclesiam destrui, sed ut tabulas pavimenti tollerent, quae sunt in specu nativitatis Domini. Sunt enim tabulae pavimenti praesepis Domini valde pretiosae, magnae et latae, non omnino candidae, sed cum candore medius color decorativus est admixtus, sicut sunt pelles vehinae [?]. Cumque descendissent cum instrumentis, ut tabulas levarent, quodcumque instrumentis tetigerunt vel manibus, rumpebatur in minutissimas particulas, sicut lignum putridum, et si levassent, nihil eis utile fuisset. Hoc cum vidissent, dimiserunt tabulas, in locis suis, et fugerunt. Tabulas illas mensus sum, et habet quaelibet VII pedes in latum et XII in longum, et politae [sunt] ut speculum.
Non sunt multi anni elapsi, quod quidam juvenes Sarraceni, qui manus sacrilegas his sacris lapidibus apponere praesumserunt, fuerunt puniti. Est enim apud Sarracenos opinio, quod sub lapide nativitatis Domini et sub praesepio, sint reconditi thesauri inaestimabiles, sed non sint reperibiles nec visibiles. Quidam autem juvenes curiosi et cupidi nocte per fenestram, quae est supra altare circumcisionis Domini, in ecclesiam scanderunt, et ingressi specum sanctissimam tabulas juxta locum nativitatis et juxta praesepe levaverunt, et quidquid levaverunt, in manibus eorum comminutum fuit, et dum fodere inciperent, tantus timor et tremor eos accepit, quod relictis instrumentis per fenestram, per quam intraverant, ceciderunt, et e patria migraverunt, nec aliquis experiri poterat, quo fures illi venerint. Dicitur pro certo, et est indubitatum apud illos, qui juxta locum morantur, quod nullus Sarracenus per se suis manibus potest aliquid de illa ecclesia tollere. Et si aliquis Sarracenus praesumit manum apponere (B) ad auferendum, non evadet punitionem aliquam, quin castigetur. Istis tamen non obstantibus multae tabulae politae sunt parietibus detractae per fures christianos. Nam orientales Christiani fures miseri tollunt talia, et Sarracenis vendunt, unde nonnumquam Sarraceni pretio christianos fures conducunt, ut eis tabulas concupiscibiles furentur. Et nulli dubium sit, si Sarraceni possent illa lapidum ornamenta tollere, dudum omnia essent sublata. Sed Deus pro aliquali nostra consolatione et pro sua gloria loca illa custodit, et tamen in contemtum venire permittit pro nostra culpa. In mea prima peregrinatione tectum ecclesiae, quod gravissimum est, quia plumbeum, minabatur ruinam supra chorum, et non aliter sustentabatur, nisi trabibus longis a pavimento chori sursum porrectis, quibus innitebatur. Unde pro tunc optavi, quod Deus suscitaret regem Joas, de quo habetur 4 Reg. 12., quod sacerdotes cogebat ad reparandum sarta tecta templi Domini, et saepe magnam tristitiam habui, timens ecclesiae illius irrecuperabilem ruinam. Si enim ruisset, numquam sublevata fuisset. Sic enim Sarraceni in mandatis habent per Machometum in Alcorano, quod Christianis non permittant, nec aedificare novas ecclesias, nec antiquas renovare, et ita Soldanus multis annis Christianis indulgere noluit, ut illius ecclesiae sarta tecta repararent. Tandem autem victus multis precibus fratrum Minorum montis Syon relaxavit rigorem et reparationem sarti tecti concessit. Procuraverunt ergo fratres, quod omnia ligna necessaria pro illa reparatione fuerunt Venetiis per artifices, qui mensuras ecclesiae acceperant, parata, et in galeis per mare usque ad Joppen ducta et de Joppe in camelis usque Bethlehem delata, et ita totum tectum ecclesiae renovatum est per artifices Venetos, et omnia defectuosa tam in ligno, quam in plumbo refecta sunt magnis laboribus et sumtibus. Tulerunt enim inde antiqua ligna, quae erant cedrina et cypressina de monte Libano, et nova ligna pina de montibus nostris supposuerunt. Siquidem Salomon in aedificium templi in Jerusalem accepit ligna cedrina de Libano, quae sibi rex Tyri misit per mare in ratibus usque in Joppen, et de Joppe ipse ea duxit in Jerusalem, ut habetur 2 Paral. 2. et Jesa. III. Sic etiam disposuit S. Helena ligna cedrina sibi mitti a monte Libano in mari per rates in Joppen, et inde tolli et in Bethlehem transduci. Et hoc facile fuit, et in paucis diebus potuit expediri. Sed nunc difficillimum est, quod Christiani de Libano ligna tollant, quia pagani nunc illas terras possident, et si tollere sinerent, tamen theloniis nimis gravarent et aliis exactionibus, ideo facilius de alpibus nostris ducunt ligna ad terram sanctam pro reparatione ecclesiarum (182 A) Christi, quam de montibus conterminis terrae sanctae. Credo tamen, quod etiam in Libano amplius non sint ligna cedrina, sicut in monte Syon defecerunt ligna cypressina, de quibus dixit Salomon Sap. 24: quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Syon. Ex illius ecclesiae reparatione tota ecclesia mundior facta est, nam antea tectum erat repletum columbis et passeribus, et nidis diversarum avium, et stercorizabant desuper, et pretiosum pavimentum deturpabant. Sed ex quo reparatum est, venerunt martrices [martes], et ibi currentes nullam avem relinquunt, et tectum ab omnibus immunditiis praeservant. Aliquando solus nocte in illa ecclesia mansi et tantum cursum martricum in tecto audivi, quod territus fui putans esse delusionem aliquam, quousque veritatem percepi. Non autem solum indulsit dominus rex Egypti Soldanus Catube reparationem illius ecclesiae, sed etiam in ruinis templi sancti sepulchri multa permisit contra legem sui Machometi reerigi. Reputo enim modernum Soldanum, quasi alterum Cyrum regem, qui, quamvis esset gentilis, concessit tamen Judaeis, ut in Jerusalem templum Domini, quod Nahuchodonosor destruxerat, reaedificarent, quod tamen erat contra ritum suorum idolorum. De hoc Cyro, rege Persarum, habetur Esdrae 1. et Esaiae 46. Nec hoc Cyrus rex ex se ipso fecisse dicitur, sed Deus spiritum ejus suscitavit, ut dicitur 2. Paralip. ultimo et Esdrae 1. Sic profecto ex spiritu Dei concessit Soldanus reaedificare loca sancta, et multo plus concederet, si non accusatores, Christianorum inimici, eum averterent; sicut etiam contigit Esdrae, ut habetur Esaiae V. et per totum librum Nehemiae et Esdrae. Nec putandum est, sicut multi aestimant, quod Soldanus principaliter moveatur amore pecuniae et lucri, quae a peregrinis recipit, ut ecclesias Christianorum renovari permittat, sed Deo inspirante hoc facit principaliter, quamvis ipse inspirationem ignoret. Et nisi Deus id ageret, nequaquam Sarraceni ecclesias stare permitterent, nec peregrinos per terram evagari sic sinerent, etiam data magnae pecuniae summa. Excedit enim odium, quod ad nos gerunt, multum amorem, quem habent ad pecuniam, quam a nobis exspectant, quae satis exilis est. Nec rex Soldanus recipit unum obolum de illa pecunia, sed aliqui officiales tantum, qui tamen de ea non possent ducere vitam voluptuosam. Et ideo Deo gratias agere debemus, ut cor regis Soldani ad nos convertat, et orare pro vita regis Soldani debemus, sicut legimus Judaeos orasse pro vita gentilium regum, Nabuchodonosor, Cyri, Artaxerxis, et Antiochi. Baruch 1. Effectus enim demonstrat, ipsum Soldanum esse fidei nostrae inclinatum; nec dubito, si quis maturus, eloquens, et auctoritativus Christianus ad eum orationem illam converteret, quacum alloquitur venerandus dominus Nicolaus de Cusa cred. lib. 3. c. 17. de cribratione Alcorani, utique in melius se converteret. Sed orandum est pro eo Christianis, ut patet fol. 249 B.
De ritibus in ecclesia Bethlehemitana degentibus.
Ecclesia illa Bethlehemitana in superiori parte est profanata et execrata, nec habet superius tam in choro quam in navi et capellis aliquam lampadem, sed stat sicut horreum absque manipulis (B) et apotheca absque aromaticis vasis et sicut libraria absque libris, et decidunt de parietibus picturae illae pretiosae, nec est, qui illas renovet. Sumus tamen contenti, quod corpus ecclesiae adhuc subsistit. Porro ipsa ecclesia est divisa Christianis secundum divisionem rituum, sicut dictum est de ecclesia Golgathana fol. 133. A. et de ecclesia beatae Virginis fol. 144. B. Chorum habent Graeci; specum autem nativitatis Domini habent Latini; altare, ubi tres reges obtulerunt, habent Armeni. Nihil in illa ecclesia est consecratum nec lampadibus illustratum, nisi specus nativitatis Domini. In hoc specu hoc modo divinum Officium celebravi, quotiens in Bethlehem fui: primo persolvi horas canonicas juxta ordinarium breviarium nostrum, quibus solutis incepi dicere horas secundario de nativitate Domini, et tres Missas, quae dicuntur in die natali[TR342] Domini successivis tribus diebus. In specu dixi primam una die in media nocte: Dominus dixit ad me etc. Secunda die: Lux fulgebit in aurora etc. Tertiam vero sequenti die: In clara luce puer natus est. Tantum enim tempus contulit mihi Deus in illo loco manere, quod haec, quae dixi sic valui perficere. Utinam Deo gratum!
De recessu peregrinorum a Bethlehem ingressuque eorum in Jerusalem.
Expeditis autem nobis in Bethlehem asinos ascendimus et de Bethlehem exivimus. Cumque ad latus oppidi venissemus, ecce mulier defuncta efferebatur, et omnes Sarraceni, viri et foeminae, prosequebantur cum mirabili et horribili clamore et ululatu, et tenebant manus super capita clausas et complicatas. Quos ut nostri ductores viderunt, rem intelligebant, et nos cum clamoribus et minis repente de via repellebant, ne plangentes et nos in unum convenire contingeret; eramus enim signati crucis signo, et si nos cum crucibus ad eos venissemus, diabolus intolerabile disturbium concitasset, sine dubio enim contra nos insurrexissent, et lapidibus nos a se repulissent ad complacendum defunctae. Putant enim, quod mortui eorum sint nobis maxime inimici, et quod ambulatio nostra per terram sanctam sit eis in alia vita poenalis. Libenter enim sustinerent nos secum commorari, sed dicunt, quod eorum defuncti non possint nos pati. Itaque ingressi sumus in Jerusalem ad quiescendum, ut dixi fol. 176. B.