DIVISIO TOTIUS EVAGATORII.
Reading edition
(B) PRIMA pars continet prooemium, quod complectitur peregrinationis sanctae terrae, et ipsius terrae promissionis laudem, et deinde primam evagationem F.F.F. et reversionem. De post vero continet secundam evagationem usque ad Jerosolymam, cum descriptione omnium sanctorum locorum terrae sanctae, in quibus F.F.F. evagatorii compositor fuit, ut processus demonstrat.
SECUNDA pars continet evagationem a Jerusalem per Palaestinam et per desertum Arabiae ad montem Sinai in terra Madian, et recessum a monte Horeb ad Oram maris rubri in Aegyptum, et reversionem per mare, cum descriptionibus insularum Graeciae, et terrarum usque Venetias, et descriptionem Venetiarum ac alpium Alemanniae et Sueviae. Et ultimo ponitur descriptio civitatis Ulmensis et conventus nostri, cum diversis annexis.
Primae partis primus tractatus continet prooemium, commendationem terrae sanctae, et primam F.F.F. profectionem trans mare, et inchoationem secundae profectionis usque ad mensem Majum. Secundus tractatus continet peregrinationem mensis Maji, cum descriptione maris, et politiae Galearum.
Tertius tractatus continet navigationem peregrinorum per mensem Junium.
Quartus tractatus continet perventionem peregrinorum in terram sanctam, et visitationem locorum sanctorum in Jerusalem et Judaea per mensem Julium, et remeationem militum in suam regionem.
Quintus tractatus continet acta peregrinorum remanentium in Jerusalem per mensem Augustum. Et Sextus tractatus continet latam descriptionem Sanctae Jerusalem, ejusque statum ab initio usque ad haec nostra tempora.
Secundae vero partis primus tractatus, qui est septimus totius Evagatorii, continet recessum peregrinorum a Jerusalem in palaestinam, et descriptionem Arabiae et Arabum, et multum laborem peregrinorum per desertum, et descriptionem montis Oreb et Sinai, et sepulchri St. Catharinae, et acta peregrinorum per mensem septembrem.
Octavus tractatus continet perventionem peregrinorum in Aegyptum, et descriptionem ortus Balsami, Chayri, Nili, Alexandriae, et Aegypti, et casus peregrinorum per mensem octobrem.
Nonus tractatus continet recessum peregrinorum de Aegypto per mare, et descriptionem insularum aliquarum, et maritimarum regionum, et casus peregrinorum per mensem novembrem.
Decimus tractatus continet navigationem peregrinorum per mare, et descriptionem multarum regionum, et acta per mensem decembrem.
Undecimus tractatus continet adventum peregrinorum Venetias, et descriptionem latam Venetiarum, et peregrinorum repatriationem in mense Januario.
Duodecimus et ultimus tractatus continet descriptionem Theutoniae et Sueviae, et civitatis Ulmensis, et multa de regibus et principibus Alemanniae, et populis eorum, et de politia civitatis Ulmensis, et de civibus ejus. Sed quia hic tractatus longus est, et proprium facit librum, Evagatorio non adjunxi.