← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Transcriber's Notes (continued 2)

Reading edition

De praedicta ecclesia S. Johannis et loci illius sanctitate.

Ecclesia praedicta S. Johannis est satis magna, sed jam profanata per inhabitationem Arabum, qui in praedatione existentes in ea tamquam in loco munito manent. Altaria ejus sunt diruta, et quodammodo forma ecclesiae ablata. In hoc loco dicunt S. Johannem Baptistam populis praedicasse, et cunctis regulas vivendi tradidisse, ut habetur Lucae 3., et ibi Domino Jesu testimonium perhibuisse dicitur, ut dicitur Matth. 1. Insuper in hoc loco stabat Johannes, quando Dominus Jesus venit ad eum, et videns eum digito monstrabat dicens: ecce, agnus Dei, qui tollit peccata mundi, Joh. 1. Aliqui dicunt, quod de hoc loco Elias in curru igneo raptus sit in coelum; sed hoc non bene concordat 4. Reg. 2. Raptus enim fuit trans Jordanem. Huic ecclesiae fuit quondam annexum monasterium, in quo S. Zozima abbas praeerat multis monachis, et juxta monasterium erat hospitale pro peregrinis, in quo mansit prima nocte Maria Egyptiaca, quando de Jerusalem descendit, ut in desertum trans Jordanem pergeret. In hanc ecclesiam venit S. Maria Egyptiaca quinta feria in epiphan. Domini de deserto, et in ea eucharistiae sacramentum a beato Zozima accepit, et tam veniendo (B) de deserto, quam redeundo in desertum transivit Jordanem sicco pede. Olim fiebat magnum festum in hac ecclesia in die epiphaniae, quando adhuc erant aurea tempora. Nam patriarcha hierosolymitanus et episcopus bethlehemitanus cum abbatibus, monachis, clero et populo descendebant huc, et Officio hic celebrato omnes simul cum vexillis [et] crucibus descendebant ad Jordanem, et juxta flumen sanctum psallebant. Abbas vero monasterii S. Johannis crucem, quam portabat, in aquam intinxit, qua intincta omnes infirmi, qui aderant, in flumen se ipsos injiciebant et sanabantur. Sani vero se devote baptizabant et robustiores reddebantur. Haec autem miracula creduntur ibi facta, non tam propter sanctitatem fluminis, quam propter observantiam religionis, tam in communibus Christianis, quam in monachis et religiosis. Officiis finitis singuli redierunt ad propria. Adhaeret huic deserto beati Jeronymi vasta solitudo, et postea mare mortuum, et supra id montes Engaddi, de quibus omnibus venit dicendum sub die XI. Augusti, fol. 242.

De sancto loco Galgalae et de ejus dignitate.

Cum ergo bene fuissemus refrigerati in ecclesia S. Johannis, iterum asinos adscendimus et cum festinantia processimus et in locum collibus arenosis elevatum venimus, per medium autem duorum monticulorum via regia erat. De quibus monticulis quidam mihi dixit, quod unus esset Garizim, alter Hebal, montes benedictionis et maledictionis, de quibus habetur Deuteron. 27., sed non est ita. Ubi autem duo isti montes sint, patebit fol. 205. B. In processu autem venimus ad campestria Jericho adusta solis ardoribus, in locum Galgala, de quo loco multoties sacra Scriptura facit mentionem. In hoc loco filii Israel castra metati sunt transito Jordane et primam mansionem ibi acceperunt terrae sanctae et circumcisi ibi secundario fuerunt et celebraverunt ibi pascha et de fructibus terrae sanctae manducare coeperunt, nec amplius manna de coelo eis pluit gustatis fructibus terrae sanctae, ut habetur Josuae 4. et 5. Aestimo autem, quod illo in tempore, quo Josua cum filiis Israel in Galgalas venit, nullum ibi fuerit aedificium, nec villa, nec civitas, sed super nudam humum exercitus se diffudit in campestribus Jericho. Sed postquam filii Israel tentoria ibi fixerunt, aedificia aliqua ibi exstruxerunt pro tabernaculo Domini et arca testamenti, quae multis temporibus ibi mansit, et pro XII lapidibus, quos Josua jusserat filios Israel de Jordane tollere, quando per medium alvei transiverunt sicco pede, quos etiam posuit in Galgalis, ut dicitur Josuae 4.

Legi in uno vetustissimo peregrinali, quod in Galgalis in eo loco, ubi arca Domini steterat et in quo illi XII lapides jacebant, Christiani quondam solennem ecclesiam aedificaverunt, in qua repositi erant praedicti lapides, et erant impoliti, et tam magni, ut duo viri non poterant faciliter unum de terra levare. De quibus unus aliquo casu in duas partes confractus est, et iterum ferro artificialiter junctus. De ista tamen ecclesia nos ruinas non poteramus considerare, locum tamen libentissime vidimus, et procidentes humum sanctum deosculati (203 A) sumus, qui profecto sanctus est, in quo Josua jussus est calceamenta pedum exuere. Nam cum vir sanctus et fortis, Josua, ibi esset in agro, vidit virum stantem cum evaginato gladio ante se, ad quem accedens intrepide Josua dixit: noster es, an adversariorum? Respondit: nequaquam, sed sum scilicet Michael princeps exercitus Domini, et nunc venio tibi in adjutorium, Josuae V. Locus ille ab antiquo sanctus fuit reputatus, et propter sanctitatem ejus cuneus prophetarum hic habitavit, tamquam conventus religiosorum, ut habetur 4 Reg. 4. Et fuit primus locus, in quo devoti homines simul cohabitare coeperunt sicut religiosi in conventibus, propter loci sanctitatem, quem archangelus Michael sua apparitione singulariter sanctificavit, sicut sanctificavit montem Garganum, de quo dicetur fol. 186 Part. 2., ad quem homines de longinquis partibus currunt. Sed sanctificatio hujus loci per angelum multo solennior est, cum canonicae Scripturae testimonio approbetur et verissima et indubitata Michaelis apparitio in hoc loco est facta. Currunt homines et peregrinantur in partes occidentales, usque in mare Britannicum ad quendam S. Michaelis montem, ad videndum quasdam S. Michaelis, ut pueriliter loquar, reliquias et arma, dicentes, sanctum Michaelem arma sua, quibus draconem debellavit, et quibus Josuae in agro Jericho praesidium praestitit, ad eundem montem deposuisse. Et hoc ludibrio non solum pueri, qui in maxima multitudine de omnibus partibus Alemanniae anno 1457 ad eum locum peregrinabantur, decipiuntur, sed etiam senes et sine literis prudentes. De hoc placet mihi quandam experientiam recitare. Quadam vice Ulmam cum socio exivi ad praedicandum in oppido Güntzburg, et in itinere venimus ad quendam peregrinum, qui eadem via descendit, ad quem cum industria me adjunxi et eum, unde peregrinaretur, interrogavi addens, me ipsum fuisse peregrinum in terris alienis, ideo peregrinis magis affectum. Erat enim peregrinus ille vir personatus et industrius, et eloquens de Wienna, sed saecularis indoctus. Respondit mihi: venio, inquit, de longinquis partibus ab oceano, de monte S. Michaelis. Et ego: et quid quaeso ibi quaesivistis et vidistis? Mihi dixit: quae quaesivi, inveni et oculis contemplatus sum, vidi enim in loco gloriosi archangeli Michaelis scutum et gladium, quibus cum dracone Satana in coelo bellum gessit, quibus Luciferum et omnes ejus complices e coelo pepulit, quibus armatus ante Jesum, filium Nave, in agro Jericho apparuit. Ad quem ego: o Frater, illa sunt magna. Quis vobis haec ostendit? Respondit: monachi, albis induti, viri religiosi, haec cunctis ostendunt cum solemnitate, et inde: emolumenta pinguia habent. Cui dixi: quis tantas reliquias ad locum illum posuit? Respondit: Sanctus, inquit, Michael, postquam diabolum devicit et bellare cessavit, per se ad hunc montem descendit et armamentarium ibi esse constituit, et tempore Antichristi descendet et arma ista reassumet (B) et cum iis Antichristum expugnabit et daemones effugabit. Post haec interrogavi eum de quantitate et qualitate istorum armorum. Qui ad singula eleganter respondit, et multa mihi dixit, quae monachi ibi publice praedicant satis errorem implicantia. Ego autem multis verbis virum informavi, quod S. Michael in expugnatione draconis nec scuto nec gladio corporali indiguit, et quod avaritia monachorum illorum mendose illa confinxit, et arma, quibus S. Michael pugnavit, numquam deposuit, nec pugnare aliquando cessavit. Sicut enim in coelo contra malos angelos proelium gessit, sic in veteri testamento princeps populi Israel fuit et pro eis pugnavit, ut patet Josuae V. In novo etiam Testamento semper pro Christianis pugnat, ut patet Dan. X. Ideo arma sua non deponit, cum non sint corporalia. His saecularis ille instructus regratiabatur mihi.

De his armis solebat saepe loqui frater Michael Sicz, cocus Conventus Ulmensis, vir simplex et bonus, qui etiam ea viderat, quia cum pueris anno supra dicto locum visitaverat ut arma videret. Sed illa sunt puerilia conficta. Apparitio autem hic in Gilgal facta est verissima et sancta, ideo hic[TR34] esset S. Michael quaerendus: certissimum est enim, quod S. angelus hic Josuae apparuit armatus cum gladio evaginato, non quod habuerit gladium artificialem, sicut nec corpus, in quo apparuit, sibi connaturale fuit, sed tam corpus quam arma fuerunt aërea nec usibus humanis apta, et post apparitionem in pristinum statum resoluta. Qui ergo desiderat videre loca in quibus angeli veraciter apparuerunt, hanc peregrinationem assumat, et haec et majora videbit.

De valle Achor furis, ubi fuit lapidatus.

A Galgalis autem consequenter processimus contra Jericho et juxta vallem Achor venimus, in qua ipse cum omni sua supellectili et domo lapidibus fuit obrutus propter furtum, quod commiserat in subversione Jericho, ut patet Josuae 7. Juxta hanc vallem admirati divinae justitiae severitatem, quae pro delicto unius totam communitatem punit, et peccatum unius omnibus improperat, sicut dicit textus cap. 7., quod filii Israel praevaricati sunt, et nemo, nisi Achor, peccaverat, qui regulam auream et vestem et argentum furatus fuerat. Achor ille exemplum mali religiosi praefert, qui furatur auream regulam S. Augustini, quae idcirco aurea dicitur, quia pretiosa, splendida et ponderosa, caritate est plena. Hanc furatur transgressor. Vestem etiam injuste accipit, dum ad superfluos usus eleemosyna abutitur. Et argentum humo operitur, dum gratias sibi datas ad quaestum humanae laudis convertit. Pro ejus negligentia non solum ipse, sed et tota communitas turbatur.

Ab hoc loco non longe ante civitatem venimus in eum locum, ubi coecus sedebat secus viam mendicans, quando Dominus de Galilaea ascendit in Jerusalem, et ibi eum Dominus illuminavit, ut habetur Luc. 18. In hoc loco legenda de processionali solvimus et procidentes (204 A) in terram vestigia Salvatoris nostri deosculati sumus et indulgentias recepimus (†).

De domo Raab meretricis et de domo Zachaei et tribulatione peregrinorum.

Post hoc ad Jericho venimus civitatem, et juxta civitatis ingressum stat una domus testudinata, vetustissima, quam dicunt fuisse domum Raab meretricis, de qua habetur Josuae 2. pulchra historia, et ponitur etiam meretrix haec in evangelio Matth. 1. in Domini Jesu genealogia, Salmon enim, princeps de tribu Juda, eam accepit in uxorem, et genuit ex ea Boos. Et ita assumta est haec mulier de ignominioso prostibulo et posita in glorioso evangelio. Et licet civitas haec sape fuerit destructa, tamen, mirum dictu, sola domus Raab meretricis semper remansit et hodie monstratur.

Ulterius domum Raab posttergantes venimus ad quandam magnam domum in medio villae, cujus muri adhuc sunt alti et spissi, ac si fuisset castrum. Et haec dicitur fuisse domus Zachaei, quam Dominus Jesus per se sanctificare et consecrare dignatus est, cum dixit: hodie salus huic domui facta est. In qua comedit et multos peccatores cum Zachaeo convertit. Libenter ingressi fuissemus, sed non sumus permissi. Stetimus tamen juxta murum, et quidam de peregrinis optabat Zachaeum adhuc esse domus illius hospitem, ut nobis provisionem faceret, eramus enim esurientes et sitientes, et ea, quae de Jerusalem in sacculis nostris tuleramus, iam consumta paene erant. Speravimus tamen, quod in Jericho panem et aquam reperiremus pro refectione nostra, his enim optime contenti fuissemus. Sed alius cibus parabatur nobis, panis angustiae et aqua tribulationis.

Nam nobis stantibus et conferentibus inceperunt ductores nostri celeriter et cum horribili clamore nos propellere et stimulare ad exitum de Jericho. Viri namque Jericho conglobati nos praeoccupare nitebantur ad extorquendam pecuniam. Hoc considerantes nostri citius exire nos impulerunt, et ipsi nostri armati in eorum cumulum cum equis irruerunt eosque diviserunt, viam nobis per medium eorum parantes. Ad hoc pueri et mulieres accurrerunt et cum lapidibus in exercitum jactaverunt; inter haec multi fuerunt de asinis tracti, et pileis spoliati, et aliqui lapidibus laesi. Et fuit tantus tumultus factus, quod propter cursum bestiarum et hominum fuit terrae pulvis excitatus in tantum, ac si tenebrosa nebula Jericho operuisset. Cum autem viri Jericho vidissent, quod nihil in nos haberent, et quod paulatim manus eorum evaderemus, converterunt se ad lapides, et nos cum ductoribus nostris cum periculo magno a se ejecerunt, et omnes fugimus, ac si gladiis nos persequerentur. Exivimus ergo non solum inanes de Jericho, sed etiam castigati et confusi, de quo multi milites fuerunt turbati, et optabant ignem de coelo descendere ad consumtionem Jericho (B) et habitatorum ejus, moti eodem spiritu, quo Jacobus et Johannes Lucae IX., quando in civitate quadam Samaritanorum Dominum Jesum et discipulos ejus recipere nolebant, quam igne coelesti consumere volebant. Sed reprehensi de hoc fuerunt, ut patet ibidem.

De civitate Jericho, qualis fuerit, et qualis nunc sit?

Jericho civitas alio nomine vocatur civitas palmarum, 2. Paral. 28., in sorte tribus Benjamin sita. Fuit autem ab antiquo civitas abundans et in bono loco, nisi quod aquis dulcibus caruit usque ad tempora Helizaei prophetae, qui fontem satis amarum dulcoravit, ut patebit fol. 7 A. Haec civitas prima fuit, quam filii Israel transito Jordane ceperunt, et multa mirabilia in ejus captione contigerunt, ut patet Josuae VI. Hanc Josua funditus evertit et maledictionem imprecatus est super primogenitum filium et super novissimum eam reaedificantis. Unde post multa annorum curricula quidam, dictus Aiel de Bethel, cum eam reaedificaret et fundamenta jaceret, mortuus est Abyram, primogenitus ejus, et cum portas muniret, mortuus fuit Segub, novissimus filius ejus, juxta imprecationem Josuae, ibidem C. 6, et 3. Reg. 16. Haec civitas fuit primo per Josuam destructa; secundo per Romanos; tertio per Tataros. Et demum per alios, ita quod hodie est villa sine muris, sine fossatis, et paucarum habitationum. Homines illius villae sunt fusci et fortes, et mulieres sunt ibi robustae ut rustici, ita, quod vix potest discerni inter virum et foeminam.

De hortis amoenissimis Jericho et de rosis ejus.

De Jericho autem egressi sumus et male ductores nostros respeximus propter vexationem nobis factam, quia suspicabamur, quod ex practica eorum nobis contigisset, et impatientes eramus pro jejunio, quia dominica dies erat, et nihil manducandum habebamus, et in labore et calore eramus. Promiserunt enim nobis, quod in Jericho panem et aquam reperturi essemus et quietem habituri. Cum vidissent autem nos turbatos, blandis verbis nos consolabantur, nos, dicentes, statim venturi essemus ad fontem bonum, et pistores de Jericho nos sequerentur cum panibus. Itaque de Jericho egressi contra montana Quarentanae processimus et per macerias hortorum Jericho euntes pulcherrima viridaria vidimus, quae irrigantur aquis venientibus de fonte Helizaei, de quo suo loco dicam. In his hortis vidimus multas sicomoros, arbores proceras, in quarum aspectu recordati sumus illius sicomori, in quam ascendit Zachaeus, ut videret Jesum, Lucae XIX. Crescunt etiam ibi aliae arbores fructiferae et aromaticae vites, et fici multae cum dulcissimis fructibus, insuper diversorum florum et variarum rosarum ibi vidimus species, et delectabiles et fragrantes sensimus odores, virgulta etiam et arbusta spinosa singulares rosas et grana suavia ferunt. Herbae etiam et olera videntur ibi esse magis delectabilia, et quaequae plantae, et quidquid gignit humus in hoc loco est singulare. Propter quod ipsa divina sapientia se comparat rosae, non cuilibet, sed tantum rosae in Jericho, quae sunt pulcherrimae. Eccles. 24.: sum, inquit, quasi (205 A) plantatio in planta rosae Iericho. Et beata Virgo singulis diebus ex ore ecclesiae dicit se quasi rosam Iericho. Sunt enim rosae illae venustissimae, et suo decore visum pascunt, odore olfactum reficiunt, levitate tactum delectant, virtuositate aegrotos sanant, colore tristes laetificant, specie mirabili prudentes in admirationem vertunt, et sua pulchritudine paradysi amoenitatem devotis praeostendunt. Habet namque una rosa plus quam centum folia. Iosephus de his hortis loquens libr. V. de bello judaico cap. 8. dicit: quod illa regio olim ferebat opobalsamum, qui omnium carissimus fructus est, et cyprum, qui myrobalsamum gignit; palmarum etiam grana, tam sapore quam nominibus varia, quae pressae calcibus plurimum mellis emittunt, non multum alio melle deterius. Sed nec in aliis fructibus aliqua facile toto orbe regio certaverit, adeo multiplicatum, quod satum fuerit, reddit. Tantam autem fertilitatem mirabamur eo, quod regio supra et infra sterilis est. Sed de fonte Helizaei advenit loco illa fertilitas.

De montibus Garizim et Hebal, benedictionum et maledictionum.

Aquae decursum, quae hortos illos irrigat, ascendimus contra montana, a quibus emanat, quae montana alta sunt. Porro duos montes se invicem respicientes vidimus, e quibus unus Garizim, alter Gebal vel Hebal nominatur. Samaritani autem dicunt, hos duos montes juxta Neapolim, i. e. Sichem, esse, et hoc etiam quidam catholici dicunt, et in multis descriptionibus terrae sanctae reperi. Sed beatus Ieronymus de distantiis locorum dicit, quod illi vehementer errant, qui alios montes assignant pro montibus Garizim et Hebal, quam prope Iericho, cum Scriptura testetur, esse eos juxta Galgalas, et illi montes juxta Sichem, quos dicunt esse Garizim et Hebal, sunt inter se distantes, nec possunt invicem benedicentium aut maledicentium audiri voces. Alii vero monticulos supra capellam S. Johannis et infra Galgalam volunt dicere hos duos esse. Sed nec hoc mihi videtur, quia monticuli illi non sunt nisi arenosi, comportati per ventos, nec possent capere tantum populum et tot principes, et altaria de lapidibus impolitis non posset arena portare, sicut praeceptum fuit 17.

Teneamus ergo cum beato Hieronymo, quod montes illi, quos ad latus dextrum habuimus, Garizim et Hebal, in quibus poterant principes XII tribuum stare et altaria aedificare et ad se invicem maledictiones et benedictiones clamando pronuntiare, et populus in campo stans eos poterat audire.

Ad illorum montium aspectum obstupuimus propter horribiles maledictiones ibi in praevaricatores legis latas, quae habentur Deut. 27. et 28. Nec dicat Christianus, quod Judaeorum fuerint duntaxat hae maledictiones et benedictiones. Sunt et Christianorum, unde Matth. V.: nisi abundaverit justitia vestra, plus quam scribarum etc. Ex quibus patet, quod abundanter nos tangant suo modo in illis, quae post adventum Domini servanda erant. Contra istos ergo montes genua fleximus et Dominum montium invocavimus.

(B) De loco, in quo pueri deriserunt Helizaeum calvum[TR35] prophetam.

Avertimus consequenter nos a montibus benedictionum et maledictionum et ad radices montium Quarentanae venimus, sequentes aquae decursum per viam, qua itur a Jericho in Bethel, per quam etiam legimus adscendisse Helizaeum prophetam 4. Reg. 2. Qui dum ibi adscenderet, egressi sunt pueri parvi de Jericho post virum sanctum, et irridentes illudebant ei, atque clamabant: adscende calve. Quos ut propheta vidit et audivit, stetit, oravit et pueris illis maledixit. Et statim egressi sunt duo ursi de saltu et devoraverunt XLII pueros. Ex quo patet, quod periculosum sit, senes et calvos deridere, cum senes calvi et cani potius sint honorandi. Designat enim calvities vitae et aetatis maturitatem, exstinctionem libidinis et vitiorum puerilium mortificationem, vitae praesentis et futurae instantis necessariam novitatem. Est enim signum roboris et fortitudinis, quia dicit Aristoteles de animalibus, quod inter animalia proprie viri calvi sint, et non pueri, nec mulieres, nec castrati, sed viri animosi. Designat enim prudentiam, ut patet in illo versu: Si non vis calvi fuge consortia calvi. Hunc versum quidam non intelligentes utuntur eo ad derisionem calvorum, cum tamen in eorum magnam laudem eos prudentes esse ostendat. Statim enim, ut quis in calvi consortium venit, mox perpendit calvus, an consortium illius sit honestum, utile aut delectabile, vel non. Et dum calvus considerat consortium illius non convenire, abjicit eum, fugit eum, cavet ab eo, et tales sic spreti judicant calvos esse deceptores et callidos, et versus tales componunt. Vel si quis est in consortio calvi et inhonesta agit, mox contra eum calvus consurgit, corripit et carpit, et hoc tales deceptiones nominant. Vel quia calvus, ut decet, semper sibi proximus esse studet, et partem suam meliorem facit, quia scilicet hoc proverbium, quo dicitur maledictus, qui deteriorem facit partem suam, ut ergo sibi semper proximus sit, et faciat suam partem non deteriorem, conatum omnem apponit calvus; quod dum improvidi et maledicti vident, qui semper partes suas deteriores faciunt, invident calvis, et judicant, eos esse deceptores, cum sint meliorum bonorum prudentes electores. Calvities pertinet etiam ad ornatum hominis, non quidem per se, sed per accidens. Multum enim calvi sunt communiter multum barbati, et multo amplius decorat barba viri faciem, quam calvities dedecorat verticem. Calvi etiam secundum Aristotelem abundant in omnibus aliis partibus corporis, in quibus pili crescere consueverunt, pilis, ut in pectore, barba, pudendis, quae omnia designant virum laboriosum, audacem, veracem. Sed quantumcumque abundet quis pilis in capite, numquam ideo judicatur vir audax vel imperterritus, sed potius ex pilorum longitudine et multitudine judicatur muliebris, effoeminatus, et pavidus vel puerilis. Solet autem de calvo communiter dici in laudem, quod calvus numquam fugit de proelio, nec uxor ab eo, in quo a duplici virtute laudatur miro modo reipublicae necessaria; tanta enim fortitudine et audacia viget, ut in bellis et periculis mortis imperterritus maneat; domi autem consistens rempublicam multiplicatione liberorum sine defectu augmentat, nec invenit uxor, etiam iracunda, rationem recedendi ab eo, conjuncta tam virtuoso supposito. In derisionem calvorum recitant de Aeschine oratore calvo, qui die quodam moenia egressus sedit in horto nudato capite; aquila autem in aere volitans, praedam testudinem unguibus ferens, terramque respiciens, ut illam super lapidem quempiam dimissam frangeret, super Aeschinis caput, quod propter calvitium aquilae lapis videbatur, eam cadere permisit, et hoc vulnere vitam amisit. Huic autem diffortunio Julius Caesar obviare volens, vel calvitiae deformitatem arte ornare, impetravit a senatu, uti perpetua laurea. E contrario nunc dii mundi, monarcha orbis Papa, et totius [ecclesiae] principes et ministri, calvitium capitibus suis natura negante, arte rasuram inducunt in demonstrationem eminentiae, et quanto altior status, tanto latior calvities. O quantum optasset superbus ille Absolon se de calvatis, dum palpitaret pendens, coma suspensus in quercu, 2 Reg. 18. Quantum autem calvi Deo placeant, patet ex dura et (206 A) insolita puerorum Jerichontaeorum calvum deridentium punitione. Ideo in via et in loco illo, in quo illa derisio contigit, stetimus, et sanctitatem dignitatemque calvorum accurate considerantes eos consequenter honorare et nequaquam deridere decrevimus, propter eum, qui non nisi in monte calvorum vel decalvatorum redimere humanum genus sua morte voluit. Cujus mortis insignia in vertice et ancipite calvi praeferunt, qui iam mortui sint mundo et vivant Christo. Caput enim eorum manifeste mortis speciem, mortis figuram habet, et tamen ratione, circumspectione et sensu plenum est, ita, ut calvis bonis et honestis dici possit illud Colossenses 3.: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in gloria. Quasi diceretur eis: mortuis similes estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in gloria. Sed quam separati et abstinentes a rebus hujus mundi deberent esse calvi, ostendit Apostolus, Coloss. 2, dicens: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis, ne attigeritis neque contrectaveritis omnia, quae sunt in interitum ipso usu? Magis ergo maturitas, ingens et infatigabilis devotio et gaudiosa mortis exspectatio debent lucere in calvo, ut dicatur sibi, iam non a malis pueris sed a beatis angelis: ascende calve, ascende, inquam, calve ad montem meritorum tuis bonis et jugibus actis comportatum, coagulatum et impinguatum. Ascende demum, calve, ad montem praemiorum et aeternorum gaudiorum, et ibi erit tibi pro calvitie crispans crinis, sicut peccatoribus erit pro crispanti crine calvitium. Esaiae 3.

De transitu peregrinorum ad fontem Helizaei prophetae.

A loco derisionis[TR36] S. calvi consequenter ascendimus per rivum accurrentis aquae et in quandam paludem profundam incidimus, quam cum multa difficultate pertransivimus. Aliqui enim cum asellis in luto infixi manebant et cum deturpatione omnium vestimentorum suorum vix exibant, et qui laterales vias et singulares quaerebant, profundius incidebant, et qui juxta arbusta pertransire contendebant, duplici incommodo laborabant, quia profunde incidebant et in acutissimas spinas veniebant; omnia enim virgulta sponte nata in istis terris sunt spinosa acutissimis spinis, quarum tenuis punctio vulnus dolorosum infligit, ac si spinae essent in aculeis venenatae. In transitu illius paludis veni ego in spinas cum bestia mea, de quibus exire non poteram cum cappa integra, sed multis foraminibus laceratus cum labore et anxietate pertransivi; quia monachus in cappa non bene stat in spina et lappa.

Transgresso palude ascendimus ad latus rivi et ad quoddam molendinum venimus, ubi aqua rotas impellit, nec erat alia via ulterius ascendendi, nisi per ipsum molendinum. Ad quod cum venissemus, stabat molitor cum suis famulis cum fustibus et cuspidibus ante fores contra nos, et transitum prohibebant. Post multam autem verborum concertationem ductores nostri vi domum irruperunt et pertranseundi nobis viam fecerunt. Ex alia autem parte molendinae (B) adhuc altius ascendimus et venimus ad locum umbrosum, arboribus et virgultis plenum, per quorum medium magno impetu decurrebat aqua. Ibi ergo de asinis descendimus[TR37] et sub frondibus ad decursum rivi conscendimus divisi per societates, et ea, quae adhuc supererant in sacculis[TR38] nostris, produximus et manducavimus et de aqua bibimus, quae inter saxa decidens erat clara, viva, recens et sana. Ego autem cum producerem reliquias sacculi mei, inveni omnia contrita in minutas partes et commixta, panem, ova dura et caseum, quod mihi accidit, cum volutarer in palude cum asino, ibi enim in agitationem venit saccus sub me, quod super eum sedi, et ita omnia in minutissimas micas contrivi. Quia tamen famelicus eram, sedi et ipsas micas commixtas manducavi cum delectatione; nam animae esurienti etiam amara dulcia esse videntur, Job c. 6.: et ideo quae prius dedignabatur tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei facti sunt. Fateor, quae in domo non aspexissem, imo horruissem, nunc contrectavi et manducavi sine nausea, et non nisi exiguitatem illarum micarum dolui, et de modicitate querelam habui. Subvenerunt tamen mihi fratres minores, qui nobiscum peregrinabantur, qui practicas sciunt et de sufficienti sibi pane et etiam vino provisionem faciunt. Interea nobis sic sedentibus venerunt ad nos de Jericho viri et mulieres, et sportas magnas plenas uvis asportaverunt et panes, de quibus emimus, et bonum prandium fecimus sine coctis cibis.

Refectis nobis pro modulo cibariorum et non desideriorum, locavimus nos ad quiescendum, unusquisque in loco suae sessionis, et saxa removimus illa, in quibus jacere non poteramus. Tota enim humus plena saxis erat acutissimis, inter quae jacuimus, et quamvis lectus durus fuerit, locus tamen aptus quieti erat, tam ex parte nostri, quam ex parte loci. Nos enim eramus lassi et sobrii, et praeteritam noctem quasi insomnem duxeramus laborantes et balneati in Jordane, et cum hoc tempus meridiei affuit, quo homines somno deprimi solent. Locus vero fuit umbrosus et ab aestu protectus, et cum hoc aqua impetuose labens per saxa sonitum faciebat, quo dormitio in lasso provocatur; collidebantur etiam ex flatu venti folia arborum et virgultorum, quo sono suavis redditur somnus. Nam inter arbusta virentia et olentes frutices levi murmure serpit clarissimus rivus, et ventus molli sibilo palmites agitans ad quietem impulit lassos. Interea quidam peregrini parvo somno habito surrexerunt et contra rivi decursum transierunt, ut irent ad locum, ubi emanat de monte. Quibus occurrit quidam Sarracenus et eos cum lapidibus fugavit et in locum suum ire coegit.

Descriptio fontis Helizaei prophetae, qualis fuerit et qualis nunc sit?

Fons, ex quo rivus fluit, dicitur fons Helizaei, cujus ortus non longe erat a loco, in quo quievimus, quamvis ad eum accedere permissi non fuimus. Eructuat enim de montis (207 A) crepidine; cum impetu copiosas aquas emittit, quae de saltu descendunt [et] campestria circa Jericho irrigant, a quibus defluens contra mare mortuum in illud labitur. Porro aquae illius fontis ante tempora Helizaei erant semper amarissimae, pestiferae, morbidae, steriles et mortiferae, sicut et aqua maris mortui. Unde multis erat suspicio, quod per occultum subterraneum gurgitem ascenderet aqua maris mortui usque huc et hic erumpens iterum in suam originem reflueret. Sunt autem ab origine illius fontis usque ad mare mortuum tria milliaria alemannica. Ante Helizaeum nullo modo erat aqua illa potabilis, nec hominibus nec bestiis, sed qui siti coactus bibere praesumsit, mox os, palatum, lingua et guttur abominabili amaritudine inficiebatur, et si repente sorbens imbibit, statim peste aut alio morbo mortifero inficiebatur, ad quem mors sequebatur; sic et hodie aqua maris mortui facit. Insuper mulier hac aqua utens sterilis prorsus reddebatur; et quae iam foetum conceperat, ad gustum hujus aquae exstinguebatur. Sic et bestiis similiter contigit. Terra aqua hac perfusa nihil virens producere valuit, sed inutilis reddebatur, unde civitas Jericho multum gravabatur hujus pessimae aquae decursu. Quodam autem tempore declinavit propheta Helizaeus ad Jericho, quem viri Jericho cum honore et gaudio susceperunt, et eo interrogante de statu civitatis dixerunt: ecce habitatio hujus civitatis optima est, sed aquae ejus pessimae et steriles. Hoc audiens propheta accepto vasculo pleno sale egressus est ad fontis originem, et sal ipsum in aquam fudit, justam inde ad coelum dexteram tendens fontique invergens blanda libamina ipsum quidem precabatur, ut fluenta leniret ac dulciores aquarum venas aperiret, Deum vero ut foecundioribus auris flumina temperaret, orabat, tamque ubertatem fructuum quam successionem prolis daret indigenis. Ad has preces sanatae sunt aquae et dulciores caeteris aquis et fontibus factae, et fons, qui ante erat causa orbitatis et famis, jam victus et foecunditatis actor effectus est. Denique rigationis ejus tanta potentia est, ut si attigerit modo terram, foecundior sit, quam terra alia, in qua diu stetit aqua. Deinde qui ea largius abutuntur, exiguum emolumentum habent, qui vero parcius, plurimum. Amplius etiam, quam caeteri fontes, rigat, et LXX quidem stadiis in longum et XX in latum planiciem permeat et amoenissimos hortos facit, quos pertransit, ut patuit supra. Aestivo tempore frigescit, hieme calescit. Mulieres steriles et bestiae infoecundae usu hujus aquae pro potu et balneo foecundantur. Adeo salubris est et frugifer aquae hujus transitus, ut qui divinum illum dixerit esse tractum, non aberrabit, ubi larga et optima generantur, quae sunt carissima. Haec Josephus libr. II. de bello Judaico cap. 8.

Distat autem fons ille ab Hierosolymis centum quinquaginta stadiis, et a Jordane LX, totumque habet a Jerusalem desertum atque saxosum spatium; ad Jordanem vero et mare mortuum littus humilius, aeque tamen incultum et sterile, demtis his, quae fons ille benedictus (B) irrigat, quae ut paradisus virent. De hac aqua bibimus, sicut vaccae sine modo, quia ad eam ariditate confecti venimus et sitibundi, et nemo laesus fuit. Hujus aquae et ejus sanationis facit mentionem ecclesia in aquae benedictae consecratione etc.

De periculoso ascensu in specum jejunii Christi et de ipsius specus et montis dispositione.

Quievimus igitur juxta fluenta praefati fontis ad horam et ultra et exspectavimus remissionem fervoris solaris, medio tamen tempore, fervore non obstante, laborem grandem subivimus, non quidem omnes, sed qui volebant, et qui poterant; major tamen pars peregrinorum labori et sequenti periculo se exposuit. Surreximus enim et refrigerativas umbras dereliquimus et de amoenis virgultis exivimus ad intensissimos solis fervores et sine via clivum alti montis ascendere conati sumus, reptando sursum per rupes et saxa. In illo ascensu multi debilitati et aestu nimio accensi manserunt, nec procedere potuerunt, sed spiritu resumto descenderunt ad umbras. In processu venimus ad locum, in quo aliqui peregrini sederunt, et mulieres sociae nostrae peregrinae, quae hora quietis ascenderant, nec progredi poterant nec audebant. Quas dum interrogaveramus, cur non procederent, responderunt, quod non pro toto mundo auderent procedere propter viae periculum. Ibi enim oportebat procedentem ad latus sinistrum ire super oram altissimi saltus, per viam adeo arctam, quod per eam nemo ire poterat, nisi eundo lateraliter, quia transitus ille erat ad latus parietis petrae, ita, quod ab una parte est profundissima vallis, ab alia vero est erectus et altus paries rupis, ad quem transiens se vertere necesse est, ne ex aspectu profunditatis horresceret, et ut ambabus manibus se ad parietem teneret et reperto tenaculo ad pedes respectum haberet, ut videret, ubi pedem post pedem et manum post manum locaret. Si enim semel duntaxat pes positus a loco moveretur vel lubricitaret, non nisi casus et praecipitatio in vallem sequeretur, quia a tergo vallis est, et ante faciem paries petrae in altum protensae, et sub pedibus via arcta et inaequalis, et nonnumquam per medium scissa ex ruptura petrae, per quas scissuras in profundissimas et tenebrosas voragines est respectus.

Si transiens ad vallem respicit, mox inspecto praecipitio alto contremiscit; si vero parietem, cui adhaeret, inspicit, superpendentes moles pavescit. Animo ergo confortato artam illam viam adgressi sumus eamque non sine timore pertransivimus. Et deinde ad ascensum valde periculosum venimus, sub quo multi milites timentes stabant, qui ascendere trepidabant, quia casus in illo ascensu et lubricitatio pedis parvula mors fuisset; non enim erat alius ascendendi modus, nisi manibus et pedibus loca quaerere, ubi ea posset figere. Et cum superius venissemus, ad introitum cujusdam speluncae venimus; ibi stabat unus paganus Arabs cum fuste (208 A) et nullum intromisit, nisi daret sibi marcetum venetianum, quo soluto ingressi specum sumus, in quo specu creditur Dominus Jesus XL diebus et noctibus jejunasse, ut tradunt Evangelistae Matth. c. IV., Marc. c. 1. et Luc. cap. IV. Cantavimus autem ibi: ductus est Jesus etc. cum aliis signatis in processionali terrae sanctae. Et his peractis in orationem nos prostravimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et diutius in hac sanctissima spelunca contemplationi et sacrae collocutioni institimus. Sic quidem in ea Salvator noster solitarius manet, jejunat, orat, vigilat, in terra nuda jacet et dormit, humiliter et pacifice cum bestiis degit, cum diabolo pugnat, scripturas ruminat, angelorum ministerio gaudet. O quam sancta solitudo! Ad quam Spiritus Sanctus filium Dei induxit, quam Dominus Jesus sua inhabitatione sanctificavit, quam suo dignissimo jejunio nobilitavit et aliis mirificis virtutum exemplis glorificavit, in qua callidissimi inimici humani generis dolos detexit, tentatis ab eo modum vincendi tradidit. Unde specus hic potius dicendus est virtutum schola quam deserti caverna. Contemplatione peracta ad loci sacri considerationem processimus curiosius perlustrantes cavernam. Est enim spelunca satis magna in petra, non arte humana excisa, sed a creatore in principio forata, ab una parte lumen incidens desuper per aperturam habens, et fuit olim a Christianis in capellam consecrata, et duo altaria in ea et picturae in parietibus, quae adhuc videntur. Per foramen autem, per quod lumen immittitur, est transitus sursum ad montis cacumen per abruptissimas petras, qui transitus est nimis periculosus. Per hunc transitum duxit diabolus Dominum Jesum in montis cacumen, et ostendit ei ibi omnia regna mundi, ut patebit. Ego quidem in ipsam fenestram ascendi, sed procedere ad ascensum ausus non fui, imo aspiciendo profunditatem voraginis et altitudinem protensae rupis horrorem habui. Stabant autem alii peregrini et videbant; si exivissem, multi me secuti fuissent. Cunctis ergo visis, quae erant in ista spelunca sancta, eadem cautela et timore exivimus, et alibi per rupes ascendimus in alia antra. Sunt enim undique per circuitum speluncae in rupibus, et sub petris antra, et in saxosis parietibus cavernae, partim naturaliter, partim artificialiter factae, in quibus olim degebant Sancti christiani, totus enim mons repletus erat viris religiosis, qui cum Domino ibi in poenitentiali castigatione vivebant. Evagatus sum in utraque mea peregrinatione in hoc sacro monte et inveni multas cellulas, saxis durissimis incisas, et in abruptissimis petris speluncas, et in periculosis saltibus cavernas, in quibus vidi horrenda sanctorum monachorum habitacula et deprehendi in illis cavernis loca distincta pro oratione, pro dormitione, pro cibariorum praeparatione, pro rerum necessariarum conservatione, et in parietibus foramina quadrata pro librorum repositione. In oppositis saltibus vidi cavernas, ad quas nemo potest venire nisi venatores caprearum et ferarum, in quibus monachi olim habitavere, et per occultos meatus (B) intrabant et exibant, et viam omnibus celabant, ut non inquietarentur per frequentias hominum, Sed, heu! omnes hae cavernae et cellulae sunt jam vacuae et ferarum foveae. Non sunt multi elapsi anni, quod adhuc conventus monachorum orientalium ibi habitavit, quos quidam dominus Gazarae, Sarracenus, inde expulit et viam ad specum destruxit, ita, quod nemo adire potuit. Sed Soldanus per Christianos interpellatus viam reparavit hoc modo, sicut hodie stat. Ad haec montana conscenderunt duo exploratores, quos Josua in Jericho miserat, et in speluncis illis latuerunt juxta consilium Raab meretricis, ut habetur Josuae 2.

De ascensu alterius montis et difficultatibus ibi habitis.

Perlustratis habitaculis et cavernis Sanctorum optavimus nos esse consequenter in summitate montis, ad quam longa via sursum erat per eminentes rupes, et adeo asper et praeceps ascensus ille nobis videbatur, quod nemo sperabat se posse ascendere. Quidam autem erat nobiscum, qui alias etiam ascenderat, qui dixit nobis, quod non possemus in illa parte ad cacumen venire, sed si vellemus ascendere, oporteret nos quasi totaliter descendere, et in montis radice contra aquilonem gyrare, et ab eodem latere possemus sine periculo praecipitii ascendere, sed non sine grandi labore et sudore. Descendimus ergo paene usque ad locum, in quo exercitum dimiseramus, et ibi stetimus et deliberavimus, an gyrare montem et ascendere vellemus, non enim habuimus nobiscum ductorem, qui nobis verum ascendendi locum ostenderet. Casu autem transivit in clivo montis supra nos grandiusculus Sarracenus, quem ad nos vocavimus et unum madinum ei dedimus, ut nos in montis cacumen duceret. Juvenis ergo accepto argento ad locum ascensionis ire coepit, et nos sequebamur eum, quod ut viderunt nostri ductores, egressi de umbra magnis vocibus clamarunt prohibentes nobis ascensum, dicentes, se iam velle a loco recedere. Sed et peregrini reliqui, qui in umbra remanserant, stabant et nos revocare conabantur et instare recessum simulabant. Sed nos juvenem secuti sumus et clamores eorum non advertimus, imo male contenti fuimus de clamoribus fratrum nostrorum peregrinorum. Audivi ab uno de militibus, qui nobiscum erant, qui dixit: et, si non vererer Sarracenos, quorum furorem timeo, ad peregrinos post nos clamantes me verterem eisque mala verba dicerem; quod si adhuc perseverantes clamarent, nuda posteriora eis ostenderem. Hoc dicens magnum inter nos risum concitavit. Interea elongati sumus ab eis, ita, quod clamores eorum audire non poteramus. Vidimus tamen eos ascendere equos et asinos, ac si recedere vellent sine nobis, vidimus etiam quosdam peregrinos post nos currere, qui obdurationem nostram videntes spreto clamore Sarracenorum nobiscum manserunt. Processimus ergo et ab aspectu exercitus venimus ad locum, ubi ascensus montis incipiebat, et sequentes exspectavimus, ut omnes simul essemus. Incepimus ergo ascendere per clivum altum. Porro unus de peregrinis contra montem genua flexit, et Deo invocato (209 A) sic flexis genibus ascendere incoepit erecto corpore et extensis brachiis in modum crucis et ita per totum horridum et asperrimum clivum ascendit, quod nec pedibus nec manibus se juvabat, sed quando necessitas eum coegit, cubitis innitebatur, ita, quod manus ad sui supertractationem non apposuit, nisi aliter non esset possibile eum ultra procedere, sicut quandoque in praecipitiis. Quantum laborem et cruciatum hic peregrinus habuerit in illo ascensu, testabatur motus vehemens de uno latere in aliud, dum passus genibus faceret. Si enim passum sinistro genu fecit, in latus sinistrum totaliter inclinabatur; si dextro, in dextrum; et inter hoc frequenter vel in latera ruebat vel pronus in faciem cadebat, et fractis caligis in parte genuum rumpebatur etiam pellis, et sanguine vestigia sua signabat singula. Manicae circa cubitos ruptae erant et brachia vulnerata, facies tumefacta, et tota hominis illius species immutata fuit. Ecce etiam quod nos reptando manibus et pedibus difficulter ascendimus, ille geniculando et cubiculando ascendit, viriliter pro nihilo ducens cruciatum; nam poenitentia sancta amara facit dulcia, difficilia levia, dura mollia. Quis quaeso non moveretur ad pietatem videns illius boni et probi peregrini exercitium arduum, difficile, virtuosum? Quem non poeniteret peccati, videns peccatorum tam duram punitionem? Ascendimus igitur in altum et vidimus supra nos cacumen longe distans, ad quod altis et brevibus et crebris respirationibus anhelavimus, putantes ibi finem esse ascensionis. Sed dum cum labore hoc cacumen attigissemus, tunc apparuit aliud altum cacumen in altum super omnia montana se tollens, et quamvis jam altiores essemus cunctis montibus per circuitum, ab illa tamen altitudine consurgebat alius mons rotundus, qui ab inferiori latior successive ad superiora acuebatur, et quanto altior, tanto magis praeceps erat et asperior, utpote acutissimis scopulis undique vestitus, sed et ipse mons totus quaedam limpidissima petra est, a qua scopuli et acuta saxa consurgunt. Fortificavimus ergo nos invicem, et ipsum montem sanctum aggressi sumus et usque in cacumen pervenimus, et illi, qui primi superius fuerunt, sequentibus manum porrexerunt sursum eos de scopulis ad se trahentes. Omnes autem simul praefatum peregrinum exspectavimus, eumque ad nos traximus debilem et paene exanimem. Ad medium autem cacuminis perreximus, et ibi ad murum capellae nos locavimus ad umbram pro respiratione, antequam ad orationem procederemus. Valde enim attenuati et debilitati fueramus per illum laboriosissimum ascensum, et nimio calore incensi, unde, dum aliqui peregrini sedentes respirarent, corruerunt in terram aestuantes; aliqui vix anhelatum habere poterant; caeteri sedebant et cum pileis ac vestibus auram contra vultus suos concitabant. Porro magnos labores et anxios habuimus cum quodam peregrino, cujus conditiones et statum manifestare nolo piis respectibus. Hic peregrinus jacuit in monte quasi mortuus et nec sensum nec rationis usum habebat et omnino exanimis inter manus nostras trahebatur. Quidam autem frater Ordinis Praedicatorum de Florentia eum refovit et refocillavit, quia secum ferebat hujusmodi confortantia. Et credo omnino, si frater ille non fuisset, in monte mortuus fuisset peregrinus ille. De illo peregrino sic deficiente hoc secretum manifestare volo (B) pro nostra aedificatione. Hic peregrinus erat de transmarinis partibus, sacerdos et religiosus suae regulae observantialis. In exitu autem suo, quando inchoavit hanc peregrinationem sanctam, vestivit se ad nudam carnem ferrea lorica, quam per totum iter numquam exuit, et nocte dieque eam occulte sub vestibus peregrinalibus portavit per mare, per terram, in calore et frigore, et hoc modis omnibus nitebatur occultare, sed non potuit. Haec et similia inter peregrinos considerata faciunt ipsam peregrinationem magis devotam, quam quaecunque loca, exempla enim plus movent, quam verba, et verba multo plus movent, quam loca. Aestimant boni et simplices Christiani, quod si essent in locis, ubi Dominus Jesus opera redemtionis nostrae exercuit, quod velint ibi magnam devotionem haurire. Quibus pro vero dico, quod cogitatio et locutionis auditio de illis locis plus afficit, quam ipsa inspectio vel deosculatio. Et nisi peregrinus habeat aliqua devotionis exempla viva ante se, locus parum facit ad rem verae devotionis. Illi enim fletus et singultus, qui fluunt circa loca sancta, ut in plurimum contingunt ex eo, quod uno flente alter non potest se continere, et ita quandoque omnes simul lamentantur, vel aliqui artem habent concitandi se ad fletum, etiam in rebus non divinis. Et tales in illis locis multas inutiles lacrymas fundunt et ferme in omnibus locis ululatum faciunt, non quod locus ille efficax sit, quamvis et ipsa loca devota sint, sed earum facilitas. De hoc habeo nullum dubium, si X boni Christiani essent mecum in cella nostra Ulmae, qui haberent desiderium[TR39] videndi terram sanctam et loca Domini Jesu, ego locutionibus meis de illis locis amplius vellem eos accendere et movere, ac si actu prostrati in ipsis locis sanctis jacerent etc. Haec ad hoc propositum, quia in illo monte valde devoti fuimus, quia opus difficile fecimus et exempla magnarum virtutum vidimus. Postquam ergo refocillati spiritum resumsimus, omnes pariter surreximus, et Officium in processionali signatum cantavimus cum collectis et devotissime prostrati Deum adoravimus et latriam Domino Jesu debitam exhibuimus in contumeliam illius arrogantissimi sathanae, qui in hoc loco ausus fuit suum et omnium creatorem tentare, et inducere falsis promissionibus, ut procidens se adoraret, ostendens ei in momento temporis, ut dicitur Lucae 4., omnia regna mundi et gloriam eorum dicens: haec omnia mea sunt, at tibi ea do, si cadens adoraveris me. In hoc indulgentias plenariae remissionis habuimus (††).

De regionibus, quas vidimus in illo monte.

Orationibus finitis ecce adhuc una turma militum peregrinorum adscendit ad nos, et dixerunt, si nos non ascendissemus, dudum a loco recessissent. Fuimus autem ex adventu eorum hilariores effecti, quia, si sine nobis recessissent, profecto male stetissemus. Elevavimus autem oculos nostros, et longe lateque per terram circumspeximus, et ad oculum vidimus, verum esse, quod Matth. IV. dicitur, quod mons ille sit excelsus valde. Non enim Evangelista valde diceret, nisi mons excellenter altus esset. Ad omnem autem plagam vidimus loca frequenter in Scriptura nominata (210 A). Nam ad orientem vidimus montana Arabiae alta valde, quae per longum tractum ab aquilone in meridiem vergunt. Ex eisdem montanis consurgit mons Nebo, Phasca et Abyrim, in quo Moyses terram sanctam contemplabatur, quem diserte super omnes praecellentem vidimus. Montem etiam Galaath et terram Galaath, quae data est tribui Ruben, Gad et dimidiae tribus Manasse, terram et campestria Moab et Ammon usque ad petram deserti trans Jordanem, haec omnia, licet a longe, ante oculos habuimus, et Esebon et Basan. In parte autem nostra Iordanis vidimus campum magnum Iericho, et alveum Iordanis cum suis solitudinibus, et mare mortuum. Ad meridiem vidimus supra mare mortuum vastam solitudinem beati Ieronymi, montes Enggadi, montem Loth, et desertum Tecuae, et Idumaeae montes.

Ad aquilonem vero vidimus montes Armeniae, Libanon, Antilibanon, montem Hermon, et montes Galilaeae, Thabor, Carmeli, Gelboae etc.

Ad occidentem autem vidimus montes Israel, in quibus et fuimus. Montes vero circumstantes Ierusalem videre non poteramus, quia altiores nobis erant, et in accubitu montis Oliveti sunt montes et desertum Quarentanae. Omnia ante dicta loca etiam in monte Engadi magis determinate vidimus, de quo monte et aliis vide fol. 283 B.

Porro sub monte, in quo eramus, est Iericho, a quo ad austrum declinando est Haji. Ad occidentem vero est Bethel, quaedam nominata civitas, ubi Iacob scalam in somnis vidit, et hodie monstratur ibi lapis, quem capiti suo suppositum habuit, quando scalam vidit, eumque evigilans oleo inunxit. Dicunt Hebraei, quod Iacob dormire volens tres coacervavit lapides supponens capiti, quia dicit textus, accepit de lapidibus regionis, et dum evigilaret post visionem scalae, fuit ex tribus lapidibus unus lapis factus, ideo dicit textus, erexit lapidem etc. Ibi Ieroboam rex Israel posuit unum de vitulis aureis, ne populus ascenderet in Ierusalem. De scala Iacob habetur Genes. 28. De vitulo aureo 3 Reg. 12. Deinde convertimus nos ad ipsius montis considerationem, qui est valde excelsus; sed quia consurgit a campestribus montes contra occidentem ei incumbunt et sunt eo altiores. Et totus mons est saxosus, durus, sterilis, praeceps, in cujus summitate stetit una capella, quae est modo destructa, cujus muri et ruinae hodie patent, et videtur ibi fuisse olim monasterium. Et tantum de illo.

De regressu peregrinorum contra civitatem sanctam Jerusalem.

Igitur cum per horam in sancto monte fuissemus, paravimus nos ad descensum. Quidam autem juvenes milites nos praecesserunt per saltus et cursus descendentes, nos vero mature sequebamur per scopulos et rupes, per saltus et clivos. Cum in descensu supra praecipitium quoddam satis altum venissemus, audivimus in crepidine montis sub principio clamores et tumultus contendentium et litigantium et irascentium lingua arabica et teutonica. Audivimus inter haec quendam inclamantem latrocinium verbis teutonicis (B) Mordjo, Mordjo. His auditis statim intelleximus , milites illos, qui ante nos descenderant, esse in tribulatione, et festine per saltum cecidimus et per praecipitium nos submisimus et usque ad locum certaminis venimus. Stabant autem quinque peregrini nobiles in una crepidine et montis concavitate, habentes lapides in manibus, parati ad jactandum, et quatuor Arabes stabant ante crepidinem etiam cum lapidibus et collitigabant, quia Arabes petebant ab eis pecuniam pro pedagio, quam illi dare nolebant. Nos autem tamquam mediatores in medio stetimus, ne lapides contra se mitterent, quia, si hoc factum fuisset, omnes peregrini tamquam salvi conductus fractores habiti fuissent, et in tribulationem magnam venissemus. Vix autem nostros socios induximus, quod lapides deponerent; postulabant etiam a nobis pecuniam, sed diximus eis, quod ibi nihil vellemus solvere, sed in exercitu coram ductoribus nostris. Et ita eduximus fratres nostros de caverna, et eripuimus eos de manibus Arabum. Si autem fortiores nobis fuissent, nullatenus nos cum pace dimisissent, nam quinque nostri peregrini devorassent istos quatuor Arabes, si se defendere voluissent. Cumque sic ab Arabibus illis descenderemus, minabantur nobis quod se vindicare vellent de nobis, sicut et fecerunt, ut patebit. Venimus ergo ad exercitum ad umbram et ad aquam, emimus panem et uvas et collationem fecimus. Arabes autem praefati convocatis ad se complicibus suis cum lanceis et armis locaverunt se e regione in medium, per quod transituri eramus. Cum ergo sol occasum peteret, et fervor ejus remissus esset, consurreximus de loco illo et asinis ascensis in campum processimus. Occurrerunt autem Arabes nobis et transitum prohibuerunt, quousque pedagium pro transitu in montem eis solveretur, et pro temerata resistentia peregrinorum eis etiam satisfieret. Dicunt enim Arabes, se esse dominos omnium solitudinum et desertorum, et ideo de salvo conductu non curant, sed pedagia a transeuntibus per eremos exigunt. Post longam ergo disceptationem coëgerunt Sarraceni ductores nostri ipsos patronos ad dandum octo ducatos ipsis Arabibus pro pedagio montis et pro violentia, quia peregrini lapides contra eos levaverant et ab eis vi recesserant. Hanc pecuniam patroni dabant cum maxima indignatione et nobis maledicebant, volentes scire, qui fuissent in isto facto peccantes, sed nullus voluit eis dicere, quia, si scivissent illos peregrinos, nova exactione pecuniae mulctassent. Expediti ergo et dimissi per Arabes descendimus contra Jericho, eam tamen ad sinistram dimisimus, et contra austrum ad radicem montium processimus, ut ad regiam viam, per quam de Jerusalem descenderamus, veniremus. Supra Jericho autem ad publicam stratam venimus ad unam testudinatam domunculam in modum capellae, et ibi est locus, in quo Dominus Jesus duos coecos illuminavit, ut habetur Matthaei 20. (211 A), quorum unus erat notus multis, et dicebatur Bar Thimaeus, filius Thimaei, quem solum nominat Marcus cap. X. In hoc loco de asinis cecidimus et Domini Jesu vestigia deosculati sumus, et indulgentias percepimus (†). Ab illo loco ad ascensum montanorum venimus, quae sunt montana deserti Adammim. In eo enim erat quondam villa sita, cujus ruinas vidimus, nomine Adammim, i. e. ascensus rubentium, propter sanguinem, qui illic crebro a latronibus fundebatur, et ab illo castello totum desertum illud a Iericho sursum usque ad Bethaniam dicitur Adammim, et ad auxilium viatorum hujus sanguinarii et cruenti loci fuit castellum ibi aedificatum, praedictum Adammim. De hoc loco habetur Josuae 18. Dominus quoque in parabola hominis descendentis a Jerusalem in Iericho recordatur hujus insecurissimae viae de homine spoliato et sauciato, Lucae X. Unde hodie Teutonici castellum praedictum et desertum nominant Rotbach, quasi rivus sanguinis. Ascendunt enim Arabes miseri et latitant in illo deserto juxta viam et spoliant transeuntes, nec audent Sarraceni nisi bene associati descendere vel ascendere. Cum ergo desertum Adammin ascenderemus, sine intermissione agitabant et stimulabant nos ductores nostri ad celerem processum, quod quidem in peregrinatione mea secunda leve fuit omnibus. Sed in prima quantam sustinentiam habuerimus per illam viam non facile dixerim. Audeo dicere, quod in me ipso et in aliis sociis meis majores miserias et defectiones expertus sum in peregrinatione Jordanis tantum in prima mea pereginatione, quam in omnibus viis secundae peregrinationis. Igitur in tenebris venimus ad saltus et clivos praecipites et in ascensum praecipitiorum cogebant nos de asinis descendere, et pedestres ire, et vix poteramus spirare prae inedia. Vidi multos peregrinos in asinis sedentes, qui non poterant prae debilitate frenum aselli tenere, unde aliqui de asinis cadebant et dimissis asinis in terra jacebant, quos tamen Sarraceni cum indignatione procedere cogebant. Laborem illius itineris intolerabilem reddebat noctis caligo et periculum praecipitiorum et debilitas perigrinorum et importuna stimulatio Sarracenorum; sicut enim aurigae ducentes gravia pondera in curribus per praecipitia et clivos montium altos continuis clamoribus et verberibus bestias minantur et stimulant, sic nostri ductores sine intermissione nos et bestias nostras stimulabant per vias periculosissimas, in quibus casus bestiae mors et praecipitatio fuisset hominis. Adeo durus et gravis erat labor ille, quod si quis cum lumine peregrinorum facies contemplatus fuisset, madentes maxillas prae lacrimis vidisset et oculos prae fletu rubentes eorum, qui in nostris partibus auro, argento et gemmis ornantur. Audivi in illa nocte gementes et flentes et quosdam orantes, nonnullos vero maledicentes sibi ipsis, viae, terrae, militiae suae et Sarracenis. Alios vero audivi pro sui excitatione mussitantes in se ipsis. Sed in his omnibus comperegrinae et sociae nostrae annosae vetulae antecedebant nos, praeripientes loca militum, et nec gemebant, nec (B) conquerebantur de labore, sed fortiores viris et militibus audaciores primae in acie procedebant. Magnam verecundiam faciebant nobis istae vetulae sua infatigabilitate, unde quidam miles dixit mihi: ecce, frater, non credo has vetulas esse foeminas, sed daemones sunt, mulieres enim, praesertim annosae, sunt fragiles, tenerae et delicatae, istae autem sunt ferreae, cunctis militibus fortiores. Optabam Salomonem affuisse in nostro exercitu, et invenisset non unam, sed plures mulieres fortes. Suo namque tempore statuit pretium unius mulieris fortis de ultimis finibus mundi, ut habetur Prov. 21., sed non unam invenit, unde Eccles. VII. dixit: virum fortem unum ex mille reperi, mulieres ex omnibus non inveni. Si autem fuisset in nostro exercitu, non invenisset unum virum fortem, omnes erant fracti laboribus, et extenuati inedia, nulla vero mulier erat infirma, nulla suspirabat, nulla prae labore gemebat. Sed unde fragilibus fortitudo, mulieribus robur, nisi ab eo, qui infirma mundi eligit, ut confundat fortia, qui praetulit eas viris, ne quis glorietur de sexu, de fortitudine, pulchritudine, juventute et de nobilitate. Siquidem nec ipsae erant viri, nec fortes, nec pulchrae, nec nobiles, et tamen omnes labores peregerunt sine defectu, per quos militia acquiritur. Et in hoc confudit Deus superbiam illorum militum, qui eas dedignabantur habere socias, et qui perditionem unius illarum parvi pendit in solitudine Jordanis, ut patet supra fol. 201 A. Et ibi quaere plura de his. Sed rideas forsan, et muliercularum deliramenta subsannes! Ad haec Jeronymus contra Vigilantium: non, inquit, erubesco earum fidem, quae primae viderunt Dominum resurgentem, quae mittuntur ad Apostolos, quae in matre Domini Salvatoris sanctis Apostolis commendantur. Ut quid autem praeconio illarum vetularum tantum immoror! Sufficiat ergo ad praesens.

Igitur circa medium noctis post fatigas multas et altum ascensum venimus ad fontem de saltu emanantem, qui, ut opinor Josuae 18, fons solis nominatur, ex eo forte, quod contra solis ortum stat et solis radiis percussus calescit. Vel forte Spiritu Sancto praeordinante sic dictus est fons ille, quia sol justitiae, Christus, Deus noster, ex eo crebrius bibisse creditur, quia multotiens per illam viam descendit et ascendit. Juxta hunc fontem jusserunt nos ductores nostri descendere, quo audito prae gaudio non descendimus, sed de bestiis cecidimus. Est etiam circa fontem domus antiqua et destructa, de qua quatuor muri tantum manserunt, quae olim diversorium erat sive hospitium, et dicitur domus Rubea, etiam a deserti nomine Adammim. Hanc domum ingressi sumus et accensis luminibus locum aptavimus removentes hominum et bestiarum stercora, quibus erat repleta, et lapides aptavimus pro sessione et dormitione.

Cumque locum purgavissemus, consedimus et reliquias ultimas de sacculis produximus et manducavimus. Major tamen pars prae lassitudine statim, ut de asinis descenderunt, in terram se projecerunt, et nec comedere nec bibere nec loqui poterant, sed quiescere optabant. Circa fontem autem erat tumultuosa compressio tam hominum quam bestiarum pro aqua, pro qua etiam infirmi clamabant, quia omnes eramus sitibundi et fluxus fontis exiguus, et multa litigia fuerunt ibi exorta inter nos et Sarracenos, quia ipsi stabant ante cannam et sicut vaccae bibebant, at nobis dare locum nolebant. Finita autem qualicumque commestione et potatione lumina exstinximus (212 A) omnia et dormire incepimus in humo super lapides et magno ac gravi sopore oppressi sumus. Sicut enim esuries dicitur bonus cocus, quia omnem cibum bene sapere facit; sic labor dicitur esse bonus lectus, quia omnem locum dormitioni et quieti facit aptum. Fuit enim periculosum dormire in loco isto, primo propter murum ruinosum, de quo lapides resoluti a caemento dependebant super capita nostra, ruinam minantes; secundo propter serpentes et scorpiones, qui in antiquis muris et sub lapidibus latitant, praecipue in locis, ubi aqua prope est; tertio propter pediculos ovium, asinorum et aliarum bestiarum, et praecipue propter quosdam vermiculos, quos nominant pediculos Pharaonis, quorum multitudo in humo deserti decurrit, ut patebit fol. 247, qui etiam hic in terra serpebant; quarto propter duritiem stratus; et quinto propter fures Sarracenos, qui comitabantur nobiscum. His tamen omnibus non obstantibus omnibus curis remotis fortissime dormivimus. Dixerunt autem nobis ductores nostri, quod ante diluculum vellent nos excitare; sed aliter accidit, quia et ipsi fessi erant, sicut nos, quamvis non tantum laboraverint, et tam ipsi quam nos dormivimus usque ad ascensum solis. Juxta hunc fontem refocillatus fuit David, cum lassus venisset de Jerusalem cum suis, ut dicitur 2 Reg. 17.

De progressu peregrinorum et ascensu eorum contra Jerusalem.

Vicesima prima die, quae est Praxedis Virginis, orto sole, qui jam cacumina et rupium prominentia culmina aureo splendore perfuderat, inceperunt Sarraceni impatienter magnis clamoribus excitare nos: aliqui clamabant in eorum lingua[TR40] roy, roy; aliqui trica, trica; aliqui cabalca, cabalca; aliqui in nostra lingua, cujus aliqua verba didicerant, clamabant uff, uff, rita, rita, quod etiam praecedentia signant.[TR41] Surreximus ergo et elevatis oculis solis lumen vidimus in altis culminibus, eramus enim in profundo et undique montibus scopulosis cincti fuimus. Bene autem ex quiete confortati fuimus et refocillati, et aquam hausimus in flascos nostros de fonte Salvatoris, et a loco recessimus trahentes asinos ad manus, quia declivus praeceps ibi erat ad longum spatium sursum, nec in bestiis sedentes manere poteramus et incepimus mane sudare adhuc absente solis fervore. Interea ad quandam petram venimus, quae stabat ut clibanus ad latus, de qua dicunt, quod sit thaben Boen, i. e. lapis Boen, filii Ruben, qui facit terminum terrae filiorum Juda, secundum Hieronymum de distantiis locorum. De quo lapide habetur Josuae c. 18. Ex quo tamen textu videtur, quod magis inferius ultra castellum Adammin sit lapis iste. Sed parum refert, sive sit ille vel alius, nos antiquam rei memoriam ibi mirati sumus.

De loco annuntiationis beatae Virginis ipsi Joachim[TR42] factae.

Boen lapidem posttergavimus et in ascensu clivi vidimus in dextro latere domum vetustam inter scopulos et arbusta, quae in eo loco stat, in quo pastores Joachim, patris beatissimae Mariae Virginis, greges pascebant, (B) ad quos ipse Joachim confugit, quando opprobrium sterilitatis sibi fuit publice objectum et munera ejus de altari abjecta in templo, et ibi in tristitia degit, Deum devotis precibus pulsans, ut sibi misereatur et patientiam ei dare dignaretur. Quodam autem die, cum devotius et ardentius oraret, ecce angelus Gabriel cum immenso lumine oranti astitit, quem ille, ut vidit, obstupuit et turbatus fuit, cui angelus: noli timere, Joachim, quia exaudita oratio tua, et lacrymae tuae adscenderunt ante Deum, et ecce, Anna uxor tua pariet tibi filiam, et vocabis nomen ejus Maria, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Haec erit major excelsior omnibus mulieribus, et virgo in perpetuum manebit, et nihilo minus filium altissimi concipiet et generabit et mater filii Dei vocabitur. Et hoc tibi erit signum: dum veneris ad Jerusalem et per auream portam ingredi volueris, Annam uxorem tuam obviam habebis, quae in tuo aspectu jucundabitur corde. Et his dictis disparuit angelus. In hoc ergo loco prostrati adoravimus, et indulgentias recepimus (†). Porro quidam peregrinus inter collocutiones circa hunc locum hoc problema adduxit: ecce, inquit, facimus festum de Sancta Anna, et non de S. Joachimo, qui tamen aeque sanctus fuisse, ut Anna, deprehenditur ex illa legenda. Hoc problema quidam solvere conati sunt inducentes mirabiles errores de conceptione beatae Virginis; dicentes, eam ideo fuisse non in originali peccato conceptam, quia antequam Joachim et Anna[TR43] convenirent sub aurea porta, inventa est in utero habens de Spiritu S. Alii dicebant, quod solo osculo Joachim conceperit sine virili semine Anna. Et multae inconvenientiae fuerunt inductae ab eis, qui caussas assignare contendebant, quare Annae festum potius quam Joachim celebraretur.

De Bacurim, ubi Semei maledixit David regem.

Ulterius ascendimus et per latus clivi montis Bahurim processimus, in quo quondam fuit castrum, Baurim nomine, de quo habetur 2 Reg. 16. Aliqui libri habent Bahurim. Via vero regia sub castro descenderat. Stetimus ergo ibi et factum memoria dignissimum consideravimus. Siquidem rex David pulsus de Jerusalem cum omni suo exercitu a suo filio Absalon cum ad hunc locum venisset, egressus est de castris quidam Semei dictus et stetit regemque et universos servos ejus maledixit et lapides contra eos misit et terram in eos deorsum sparsit. Cum eum quidam interficere vellet, prohibuit David nolens, quod sibi pro illa injuria quidquam mali fieret hac vice. Mirabamur sancti illius regis patientiam et miseriam, et nobis ipsis indignabamur, qui ad unicum et leve verbum movemur contra proximos ad ultionem capiendam. Ecce enim, hic rex David nudis pedibus transit cooperto capite, flens, et omnes servi ejus cum eo amaricati, fugati de propriis domibus, et servus unus, miles, accurrit et maledicit, lapides contra regem mittit, terram contra eum spargit et maledictiones ingeminat et crimen laesae majestatis utique puniendum committit. Ad haec tamen omnia rex mitis non irascitur, non commovetur, humiliter pertransit et commotos compescit, dicens: dimitte eum, ut maledicat nunc juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. In tota serie sacrae Scripturae vix ita lamentabilis textus habetur, sicut ille de emigratione David et de patientia ejus in sua maledictione (213 A). Cum enim homo textum illum scit et locum hunc pertransit, a lacrimis vix se cohibere valet recogitans tantam pietatem. O quantum in hoc loco flevisset beatus Gregorius, cum eum legamus flevisse in foro Trajani imperatoris propter misericordiam, quam ibi cuidam viduae se petenti praestitam legerat! Incomparabiliter major misericordia est, misereri injurianti et maledicenti, quam petenti et benedicenti. Ab hoc loco David usque ad fontem solis descendit, et lassus juxta eum quievit. Nos vero a loco ulterius sursum ascendimus, et montem Oliveti a longe vidimus cum ecclesia ascensionis Domini in ejus cacumine locata, in cujus aspectu gavisi sumus videntes, nos prope esse Jerusalem.

De planitie ante castellum Bethania.

Rursum consequenter processimus et in planitiem quandam venimus, a qua consurgit mons Oliveti ab una et mons offensionis ab alia parte, In hac planitie finitur desertum Adammin, nam ab ea deorsum usque ad Jordanem est vasta solitudo, demto circulo, quem irrigat fons Helizaei; sed ab ea contra montem Oliveti, in cujus accubitu est sita, horti et pomaria et viridaria sunt pulcherrima. In hac planitie est castellum Bethania, dependens ad montem Oliveti, a quo protenditur usque in planitiem, quae planities est petrosa latissimis et planis petris, ac si esset pavimentata arte. In locis vero, ubi non est humus petris obductus, stant olivae et alia fructifera virgulta. Sunt etiam in ipsa planitie multae cisternae in profundis per durissima saxa incisae. Processimus ergo in planitie contra Bethaniam et ante castellum ad unum lapidem erectum venimus ita positum, quod quis super eum sedere potest; est tamen lapis immobilis, de profundo terrae consurgens, et est durissimus. Super hunc lapidem dicitur Dominus Jesus sedisse, quando mortuo Lazaro ascendit de regione Jordanis, et ante ingressum castelli consedit, ubi Martha ad eum venit, et fidelissimum dialogum ibi habuit cum Domino Jesu de fide, de resurrectione, de vita aeterna. Similiter et Maria Magdalena ad hunc locum Christo occurrit obvia, flens, eum absentem fuisse in morte Lazari fratris sui; de quibus habetur Johannis XI. In hoc ergo loco sacro stetimus et Officium signatum in processionali persolvimus et hoc facto in terram nos prostravimus et locum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). In hoc sacro loco Dominus lacrimas fudit, se ipsum turbavit ad fletum duarum sororum, unde cantatur de eis: O felicis soror utraque meriti, quarum lacrimis est motus fons ipse pietatis. Credo, quod in hoc loco ante tempora steterit capella vel aliqua ecclesia.

De domo et apotheca S. Mariae Magdalenae.

Ab hoc loco processimus ad dextram partem ad jactum arcus et ad unam antiquam destructam ecclesiam venimus, quae in loco stat, ubi erat habitatio sanctae Mariae Magdalenae singulariter. Fuerunt enim divites, Lazarus, Maria Magdalena et Martha, et habebant plures habitationes, in castello et extra castellum, et in Jerusalem, et castrum Magdalum in Galilaea. Haec autem domus erat Mariae Magdalenae, et post conversionem suam (B) in ea fuit apotheca pro Domino comparans species aromaticas, et ibi ex eis confectiones et unguenta confecit contra sudores et calores, contra frigora et algores et lassitudinem, et ubicumque sequebatur Dominum, aromata pretiosa haec confecta secum ferebat et dominica membra ungebat. Illa enim, quae ante conversionem pro deliciis sui corporis utebatur, postea convertit ea pro dominici corporis consolidatione. In hac ergo destructa ecclesia Officium praescriptum persolvimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).

De domo S. Marthae, quae fuit hospitium Domini.

Inde progressi ad partem sinistram praedicti lapidis venimus ad murorum antiquorum ruinas cujusdam domus singularis, et dicitur fuisse domus sanctae Marthae, in quam ipsa saepe Dominum invitavit, sicut dicitur Lucae X.: et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. In hac domo accusabat Martha Mariam sororem suam apud Dominum, et Dominus sententiam pro Maria protulit, dicens: Unum est necessarium, Maria optimam partem elegit etc. In hoc loco terram deosculati sumus et indulgentias accepimus (†) cantatis et lectis orationibus in processionali praescriptis.

De ecclesia sepulchri S. Lazari, in quo jacuit quatriduanus.

Deinde convertimus nos ad castellum Bethania, et ingressi venimus ad unam magnam ecclesiam et pulchram, sed clausam. Incolae autem Bethaniae acceptis paucis denariis a patronis eam aperuerunt nobis, et ingressi in dextra ecclesiae parte venimus ad sepulchrum Lazari, in quo quatriduanus mortuus jacuerat, quando eum Dominus suscitavit, ut habetur Joh. XI. Stetimus ergo ante sepulchrum Lazari, et Officium signatum persolvimus, et ipsum sepulchrum deosculantes indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus. Et ascendimus de sepulchro ad altare majus, ubi est locus, in quo Dominus Jesus stetit et clamavit: Lazare veni foras etc. Haec ecclesia fuit quondam solemnis per sanctam Helenam super sepulchrum Lazari aedificata, et ultimo tempore Christianorum erat juxta eam monasterium monialium Ordinis S. Lazari sub regula S. Benedicti. Vestitus earum fuit tunica alba et pallium nigrum, sicut Johannitae, cum cruce viridis coloris. In alia Bethania trans Jordanem, ubi erat Johannes babtizans, ut habetur Joh. 1., erat simile monasterium ejusdem Ordinis, et erant moniales illae valde divites et religiosae. Unde monasterium illud fuit septum olivis, ita, quod non poterat videri a descendentibus de monte Oliveti. Ab hoc monasterio fuerunt missae sorores etiam ad alias mundi partes ad aedificandum similia monasteria. Unde in comitatu dominorum de Kyburg prope Thuregum est hodie unum de illis monasteriis et dicitur ad sanctum Lazarum Imgfren. Post perditionem terrae sanctae fuerunt moniales dispersae et monasterium destructum et oppidum, demta ecclesia cum sepulchro, quod adhuc stat, et est marmorea tumba elevata, et sub ea est spelunca, quae est obstructa. Sarraceni etiam nobiscum sepulchrum hoc honorant, quia omnia loca, in (214 A) quibus aliquid gloriosum est per Dominum actum, honorant, sed in quibus aliquam ignominiam sustinuit, detestantur. Ecclesia illa est exsecrata et altaria ejus diruta, et quando nos in ea eramus, erat plena manipulis frumenti, sicut horreum rusticorum.

De domo Simonis leprosi, hospitio Domini.

Ab illa ecclesia consequenter adscendimus in quandam aliam destructam ecclesiam, cujus ruinae magnae ibidem jacent, et unus murus de ea remansit, in quo videtur, fuisse ecclesiam pretiosam, et habuit pavimentum, vario marmore stratum, cujus reliquias deprehendimus. Haec ecclesia in eo loco fuit constructa, in quo stetit domus Simonis leprosi. De qua loquuntur Evangelistae Matth. 26. Marcus 14.

In hanc domum venit Dominus Jesus invitatus sabbatho palmarum, et ibi M. Magdalena effudit unguentum super caput discumbentis, et ibi murmurabant discipuli de perditione, ut habetur, ubi supra, et Joh. XII.

Et est alia domus Simonis, sed non illius, qui fuit in Jerusalem, in quam venit Maria Magdalena, quando primum conversa fuit, ut habetur Luc. 7., de qua dictum est fol. 139. A. Haec autem dicitur domus Simonis leprosi, non quod fuerit leprosus, quando coenam illam notabilem ibi fecit, sed prius fuerat leprosus et a Domino mundatus, et nomen tamen leprosi retinuit In hoc ergo loco orationibus praescriptis, peractis indulgentias recepimus (†).

De castello Bethaniae, et ejus descriptio.

Bethania castellum quando sit constructum, vel a quo, non inveni, non etiam in tota veteris testamenti scriptura fit mentio, nisi forte sub alio nomine, quod tamen non inveni, nisi Bahurim fuerit, de quo superius fuit mentio habita. Omnes autem Evangelistae non solum de illa Bethania mentionem, sed etiam de ea, quae est trans Jordanem, faciunt. Credo, novum castellum fuisse tempore Christi. Ruinae ejus ostendunt fuisse munitum et gloriosum, sed non magnum. Hodie est villa populosa, in qua insidiosi Sarraceni sunt; ad montem Oliveti adhaeret in ejus orientali parte, nec de ea potest videri Jerusalem civitas propter montem Oliveti obstantem, ad latus tamen montis Oliveti per medium ejus et montis ascensionis est respectus ad vallum Gehenna et ad montem Gyon. Erat autem Bethania castellum Mariae, Marthae et Lazari, ut dicitur Joh. XI., et distat a Jerusalem XV stadiis, quae faciunt IV milliaria italica, et unum non magnum alemannicum. Et de illo castello loquitur pulchre Bernhardus in sermone ad milites templi, cap. 13.; cui placet, videat ibidem.

Recessus peregrinorum a Bethania contra montem Oliveti.

Postquam igitur in Bethania loca sancta vidimus, ad Jerusalem nos convertimus. Licentiavimus autem asinarios nostros, ut via regia et propinquiori redirent in Jerusalem, per quam egressi fueramus, ut patet fol. 193 A. Nos vero redire intendebamus per illam sanctam viam ambulando cum devotione per pedes, per quam Dominus Jesus in die palmarum e Bethania venit in Jerusalem, sedendo in asino. Reversi sunt ergo asinarii in (B) Jerusalem descendentes per viam inferiorem, cum quibus multi peregrini redierunt, qui festinabant ad cibum coctum et ad loca quietis. Siquidem ab egressu nostro de Jerusalem usque ad reditum non gustavimus cibum calidum; major tamen pars mansit in Bethania, cum quibus et ego mansi, et forte nulli remansissent, si ego eos non induxissem. Cum ergo illi a nobis recessissent, exivimus et nos de Bethania et ante viculum inscii venimus in unum Sarracenorum coemeterium, per quod transire necesse erat, vel circuire; transivimus ergo. Et ecce mulier sarracena a longe stans et videns accurrit ad nos et cum clamoribus magnis nos inclamavit et cum lapidibus contra nos jecit, ejiciens nos de coemeterio. Cum festinantia ergo aufugimus, ne ad clamores alii Sarraceni accurrerent et nos vexarent; non enim possunt sustinere, quod supra sepulchrum suorum mortuorum calcemus, ut patet fol. 82 in artic. 3. Venimus ergo ad viam, quae ducit super montem Oliveti, per quam Dominus Jesus in die palmarum sursum ascendit. Cum devotione ergo, silentio et oratione[TR44] ascendimus per hortos ficorum. Ad unum autem hortum venimus, in quo vidimus maturas ficus magnas, blavii coloris. Duo autem hortum ingressi cum arbores ascendissent, advenit una vetula eosque cum lapidibus et clamoribus de horto expulit, portaverunt tamen nobis de fructibus illis, de quibus jejuni manducavimus, et progressi sumus adscendentes per clivum sursum. In hac via invenimus multos sparsos lapillos quadratos, de polito marmore et vario, et quidam frater extra viam modernam nos duxit, et ibi reperimus pavimentum campi stratum polito marmore et vario. Siquidem S. Helena omnes vias, per quas noverat Dominum Jesum transivisse in hebdomade poenosa, marmore stratas decoravit a Bethania sursum usque ad montem Oliveti, et ab alia parte deorsum usque ad portam auream, et illius structurae manifesta vestigia multotiens reperi, et praesertim, quando quis extra viam ad latus ascendit. Est enim via moderna profunda ex frequentia itinerantium facta, et dum quis ad latus adscendit, et manibus superius terram ejicit, et foramen facit, invenit marmore polito antiquam viam stratam. Haec ego ipse experientia didici ita esse etc.

De regressu peregrinorum in Jerusalem per viculum Bethphage sacerdotum.

Consequenter ulterius progressi sumus et in locum venimus, ubi quondam stetit viculus sacerdotum Bethphage, de quo habetur Matthaei 21. Ab hoc viculo misit Dominus duos discipulos in Jerusalem, ut adducerent asinum sibi, ibique eos exspectavit. In hoc loco cantavimus cantum: Cum appropinquaret Dominus etc., et vestigia Redemtoris nostri deosculati sumus et indulgentias percepimus (†). De Bethphage loquitur beatus Bernhardus commendabilia in sermone ad milites templi cap. 12. A Bethphage non potest adhuc videri civitas sancta, progressi ergo consequenter clivum montis Oliveti adscendimus et ad unum districtum venimus, per quem est ascensus praeceps ad IX gradus, et ibi est positus lapis longus ad mensuram ipsius clivi et latus ad latitudinem (215 A) viae, et arte latomorum sunt gradus per incisionem facti in lapide, per quos possunt homines et bestiae ascendere clivum. Hic lapis in longum est per medium divisus, ac si esset cultello incisus, et dicunt, quod Sanctorum antiqua traditio habeat, saxum hoc fuisse scissum in passione Domini in testimonium omnium ibi transeuntium et in perpetuam memoriam. Hos gradus deosculati sumus propter miraculum et propter Domini vestigia, quod non dubitamus, [eum] saepe ibi transivisse. Cumque ab hoc loco ascendissemus altius, inceperunt culmina turrium civitatis sanctae apparere, primum autem culmen, quod vidimus, fuit ipsius campanilis et turris ecclesiae sancti sepulchri, de quo etiam vide fol. 132 A. Et hoc hodie praeeminet cunctis aedificiis et statim post vidimus totam civitatem sanctam jocundissime resplendentem, in cujus aspectu exhilarati et laetificati fuimus, habet enim haec dulcissima civitas quendam delectabilem aspectum valde, qua mens intuentis jocundatur. Hoc enim pro certo scio, quod aspectu illius civitatis numquam potui satiari, quanto enim quis diutius eam aspicit, tanto magis sibi dulcescit, et quodammodo hominis affectum ad se rapit. Dominus enim Jesus hac via vadens civitatemque videns flevit super eam, motus compassione ex corporali ejus inspectione; non enim sine caussa dicitur Jerusalem Visio pacis. Ab alia ergo parte montis Oliveti descendimus per viam descriptam fol. 152 B. et transito torrente Cedron in montem Syon adscendimus et cum gaudio suscepti a fratribus et comestione peracta ad quiescendum nos locavimus, quia statim ad alios labores transituri eramus.

Image designating a nocturnal vigil.
Image designating a nocturnal vigil.

(B) De tertio ingressu peregrinorum in dominicum sepulchrum, de abusionibus in eo fieri consuetis.

Die qua supra, videlicet XXI., meridie transacta cum advesperasset, vocati sunt peregrini in ecclesiam sancti sepulchri, et cum in atrio essemus, venerunt domini Mauri et eodem modo nos in ecclesiam intromiserunt per omnia, sicut dictum est fol. 108. A. Et ingressi fecimus sicut dictum est ibidem, cum majori tamen studio discurrebant peregrini illi per loca sancta, quae sciebant se amplius non ingressuros, et clenodia sua ad loca sancta applicabant, sicut prius saepe fecerant, eodem modo, quo dictum est fol. 36. B. Cum minori autem serio et majori distractione deduxerunt milites noctem illam, quam duas alias noctes, quibus vigilias ad sanctum sepulchrum celebraverant. In prima enim nocte occupati erant ad disponendum se ad sacram eucharistiae communionem cum confessionibus, et adhuc magis affecti erant ad loca sancta, ut patet fol. 119. B. In secunda nocte sollicitabantur pro militia sua, et cum illa nocte eam deduxerunt sic, ut patet fol. 183. B. Sed per noctem illam , quia nihil singulare prae manibus habebant, otiosis operibus et vanis vacabant, non quidem omnes, sed illi duntaxat, qui minus affectuosi erant, quorum, heu! major pars erat. Videamus ergo, in quibus occupati fuerint illi indevoti, ingrati, sine affectione et sine disciplina peregrini. Quidam perfunctorie locis sanctis transcursis sedebant et manducabant ac bibebant de sacculis suis, quos repletos cibis intulerant, et in longum cavillationes protrahebant, et mox somno pressi loca solitaria et angulos quietos petebant, in quibus dormiebant tota nocte, ad VI vel VII horas, ac si in cameris suis jacerent. Alii magis crapulosi quam pigri provisionem sibi fecerunt de bono et forti vino, et de allectivis cibis ad potandum. Et illi post locorum sanctorum cursoriam visitationem consederunt, ingurgitantes se, ac si illa sanctissima ecclesia esset taberna, nec finem faciebant, nisi vasa omnium sociorum suorum essent evacuata.

Alii minus provisi, cum sua vascula evacuassent, sedebant et caussas mundi inutiles tractabant, de principibus, de litibus, de stipendiis militiae suae, de comparatione bellatorum, in quibus omnibus detractiones, litigia, mendacia propriae jactantiae variae fuerunt in medium sine cura sancti loci deducta.

(216 A) Alii saturati diuturnis cavillationibus cum risibus in ecclesia spatiabantur et capellas locorum sanctorum intrabant, et post brevem orationem simulatam stabant et colloquebantur sine reverentia sancti loci, omnia quae incidebant, et loca sancta sine utilitate inasservabant. Tali modo se habuit ante aliquos annos quidam miles alemannus, quem aliis in exemplum Deus punivit. Nam dum cum sociis dissolute circumiret, ingressus est cum eis in dominicum monumentum et stans ex stolida quadam temeritate dixit: ecce, socii mei, ut non haesitem me fuisse in sepulchro Domini, et ut vos de hoc possitis testimonium perhibere, recipiatur hoc, quod facturus sum pro signo certitudinis. Et hoc dicto ascendit super sanctam tumbam et se super eam supinus posuit in longum se extendens, et dum sic jaceret ridens, ecce, manus Domini affuit eumque paralysi percussit et corpus ejus rigescere coepit, nec se erigere quovis modo valuit, et dum manum Domini sensisset aggravatam super se, humiliter et cum multis lacrymis se deportari petiit, sed membrorum suorum naturalem usum et liberum numquam posthac recuperavit, et claudus et invalidus repatriavit et paralyticus obiit. Mirum est, quod non in continenti exstinctus fuit.

Alii tota nocte negotiabantur cum mercatoribus. Ad omnia enim loca, ad quae pergunt peregrini dum sunt in terra sancta, concomitantur eos mercatores christiani, de genitura orientales, haeretici callidissimi et avarissimi, nec somnum capiunt interim, quod peregrini in terra sancta sunt. Et quotiens[TR45] in ecclesiam sancti sepulchri intrant, illi mercatores cum suis mercibus etiam cum eis intromittuntur, quam intromissionem pecunia magna comparant, et se directe ante ostiolum sancti sepulchri locant et expanso panno super pavimentum sua negotia ibi exponunt. Quidam ergo peregrini, ex quo recessus eorum instabat, tota nocte illa negotiando vigilabant et diversa emebant. Non enim solum Pater noster et lapides pretiosos, sed pannos de Damasco, de Scamolato, et de serico venalia ibi habebant. Et circa hos mercatores erat magna inquietudo et clamor, sicut in foro. Vidi ibi quosdam peregrinos nobiles et honorabiles, qui in terris suis negotiationem cum mercatoribus, etiam in publicis nundinis, tamquam rem inhonestam et suo statui non convenientem vitabant; hic vero in loco sanctissimo continue negotiis insistebant, et pannos pretiosos et jocalia comparabant. Et qui pure propter Deum vel propter militiam de terris suis fuerant egressi, iam lucri affectu vel cupiditate allecti negotiatores sunt effecti, insistentes mendaciis, fallaciis, perjuriis, et execrabilibus juramentis, quae etiam schismatici et haeretici illi, cum quibus tractabant, facere horrebant, conabantur enim res bono foro emere, ut (B) easdem aliis carius venderent in suis partibus, sicut faciunt veri mercatores, qui se talibus nutriunt; vel ut jocalibus et clenodiis amicitias carnales emerent (et) amores multorum, vel ad ostentationem emtis uterentur. Et in hac mercantia non erat cura de sacro loco nec de sacro die et festo instante S. Mariae Magdalenae. Nec hoc saeculares soli faciebant, sed quidam monachi irreligiosi et clerici his vacabant. Quantum autem scandalum sit apud infideles, quando vident illos mercatores in ecclesia sedere et vendere, et lucris insistere, patet ex munditia muschearum suarum, in quibus pro nulla re mundi aliquid vendere aut emere aut certe de his tractare licet. Nos autem facimus de domo orationis domum negotiationis et ecclesiam sacram speluncam latronum constituimus, quod infideles cernentes fidem nostram rem fatuam et stultam reputant.

Alii non minus praedictis exorbitant et scandalizant tam fideles quam infideles. Quidam enim nobiles vanitate ducti nomina sua cum signis progeniei et ingenuitatis suae parietibus templi inscribebant et arma suae nobilitatis depingebant, vel chartas depictas cum hujusmodi affigebant in illa et in aliis ecclesiis. Et quidam eorum cum ferreis instrumentis et malleolis columnis et tabulis marmoreis sua nomina insculpebant, et omnes inquietabant et scandalizabant. Vidi quosdam vanos nobiles ad tantam fatuitatem deductos, quod, quando in capellam montis Calvariae adscendebant et procumbentes supra sanctam rupem, in qua foramen crucis est, orare se simulabant, et circumpositis brachiis occulte acutissimis instrumentis insculpebant scuta cum signis, non dico nobilitatis sed stultitiae suae in perpetuam suae fatuitatis memoriam. Oportebat autem eos hoc occulte facere, quia, si custos sanctae rupis, qui est Georicus, vidisset, cum crinibus eos detraxisset. Eadem insania moti quidam supra tabulam tumbae sanctissimi sepulchri Domini aculeis sua nomina, scuta et signa infixerunt, Dei timorem et reverentiam postponentes, ut memoria insaniae et vanitatis eorum non deleatur, sed jugiter perseveret ad hoc, ut per singulos dies recipiant maledictionem, tam in monte Calvariae coram cruce dominica, quam in monumento ante Domini sepulchrum. Quilibet enim devotus et sincerus peregrinus, qui magnis sumtibus et laboribus et per mille pericula ad ista sancta loca devenit, dum in praefatis locis se ad orandum ponit et vanitatem istam inspicit, statim sub oratione fatuo illi maledicit, qui hanc irreverentiam istis sanctissimis locis facere praesumsit, et ei mortem aut manus ariditatem, contractionem vel abscissionem imprecatur, vel Deum exorat, ut suum honorem in illo vindicet, qui in saxum, positum in titulum divini honoris, praesumsit insculpere signum sui honoris. Putant enim tales, quod omnes arma eorum mirentur, et libenter videant: sed hoc dico, quod inter decem mille peregrinos non unus venit, cui placeant. Si sunt peregrini alieni, qui ejus signa non agnoscunt, videntes abominantur et praesumtionem mirantur, (217 A) et fatuum eum praedicant, quem numquam viderunt. Si vero sunt compatriotae, ea detestantur, despiciunt et detrahunt, nisi forte filius ejus venerit, qui imitator paternae stultitiae factus complacentiam habebit. Soli nostri teutonici nobiles hac vanitate utuntur, ac si mundus non haberet nobiles, nisi ipsos. Quantas autem irrisiones ex hoc sustineant tam a fidelibus quam ab infidelibus, ego scio et dolens suffusione vultus et verecundia expertus sum aliquoties inter Christianos et paganos. Longum nimis esset scribere experientias. Novi quendam, qui habuit semper in bursa sua lapidem rubeum, cum quo ad omnia loca, ad omnes parietes nomen suum inscribebat, ascendit hic fatuus nonnumquam altaria et literas nominis sui tabulis altarium vel lapide rubeo vel pugione aut stilo hoc faciebat, et nomen suum antiphonariis, gradualibus, missalibus, psalteriis supra in marginibus vacuis inscribebat, ac si esset auctor libri, cum tamen non unam latinam propositionem intelligeret, quia purus laicus erat. Studebat tamen nomen suum et arma in eis locis depingere singulariter, quae aspectui intrantis vel transeuntis erant patentia. Sed quid accidit huic? dicere pudet et taedet, nec evagatorio nostro inserere ea digna judicavi. Hoc tamen dico, quod praedicti peregrini amici et consanguinei multo auro si possent tollere nomen suum de terra, facerent; sed et hiimet optarent numquam novisse nomen ejus, qui tanto studio ubique id depinxit. Tolerabile esset et ad aliquid utile, quod nobiles nomina sua cum scutis et armis in hospitiis et tabernis, in praetoriis et in curiis, in turribus, castris, portis et moeniis, in theatrorum locis, in foris et in torneamentorum et hastiludiorum plateis et in aliis saecularium locis depingerent et conscriberent, sed in ecclesiis et in locis sanctis hoc facere est injustum et irrationabile et criminosum. Tantum enim quidam studium ad hoc adhibent, et orationem et locorum sanctorum visitationem, imo propriam dormitionem negligunt. Et exemplo horum aliqui simplices mechanici acceptis carbonibus sua ignota nomina et suae rusticitatis signa parietibus apponunt. Sed et clerici et religiosi quidam symea fatuitate depravati idem faciebant et cum incausto, quod ad sancta loca consignanda secum tulerunt, parietes deturpabant. De omnibus his miror, quod non considerarunt vulgare dictum, quod etiam pueri suis coaequalibus objiciunt, dicentes: Narrenhend beschisen den liuten die wend; Stultorum manus deturpant latera domus. Si ergo stulti sunt secundum illud proverbium populare, qui maculant hominum parietes, vere stultiores aestimandi sunt, qui parietes domus Dei et loca dominica maculare praesumunt; stultissimi vero dicendi sunt, qui scuta et arma sua imaginibus Dei et beatae Virginis Mariae, sanctae crucis et electorum Dei superdepingunt vel affigunt; cum tamen frequenter nobilium insignia sint figurae aliquarum animalium, vel larvatae facies, aut monstruosae species, aut inanis colorum aut figurarum ordo, quae omnia ab antiquis idololatris et gentilium stultissimis diis plenis daemoniis sunt accepta. Sicut legimus, quod duo filii[TR46] Osiridis, Anubis et Macedo, peragrantes et vexantes orbem, quorum primus canem, alter lupum suis armis expressos ferebant, et undique templis constructis affigebant in caeterorum deorum contumeliam: sic etiam per nostros nobiles factum est in ecclesia dominici sepulchri, cujus (B) parietes jam confusi stant propter scuta appensa super picturas. Per circuitum enim rotunditatis erant olim parietes musaico opere decorati, sed milites et nobiles imaginibus et pretiosis picturis non parcentes sua scuta appenderunt, quibus Christi et beatae Virginis imagines velaverunt et clavis perforaverunt. Hujus despectus suscitavit Dominus ultorem, quadam namque vice venit rex Egypti, Soldanus, Jerosolymam, adorare in templo suo, quod nominant Salomonis, et oratione finita ascendit in Anastasim i. e, in ecclesiam dominicae resurrectionis, ut et ibi oraret; et cum circumspiceret et ecclesiae magnitudinem et ornatum miraretur, vidit scuta nobilium parietibus affixa et picturis super inducta, et cum cognovisset, cujus rei gratia ibi penderent, iratus est valde et cogitavit istam Anastasim totam ad solum deducere, nisi Deus immutasset mentem ejus. Jussit tamen omnia scuta dejici et avelli et a parietibus abradi, et in unum congesta cumulum ignem fecit supponi eaque combussit. Sic ergo iam nec scuta ibi sunt, nec integrae picturae, sed corrosae et confusae.

Alii per templum circumiverunt cum occultis ferreis instrumentis, et ad loca sancta accedentes lapides sacros radebant. et rodebant de eis particulas descindentes et discerpentes, ut ad suas partes deferrent pro reliquiis. Hoc quamvis speciem pietatis habeat, impietate tamen et vitiosa curiositate minime caret; privare enim loca sancta suo decore, et truncare artificiose laboribus et expensis ornata et deformare, quae ratio dictat nisi errans, vitio obfuscata? Ex hac stulta corrosione lapidum devenimus in magnas angustias, non semel, sed plus. Quadam namque vice post peregrinorum recessum cum per noctem in Anastasi mansissemus, inventum est mane, quod rupes Calvariae corrosa fuit et tabula monumenti et lapis inunctionis Domini. Quod dum alii Christiani orientales vidissent, clamaverunt in ecclesia contra nos sicut contra fures et raptores, et excitata est seditio in nos periculosa, et comminati sunt nobis, quod vellent conqueri de nobis dominis Mauris et Sarracenis. Hoc audiens Pater Gardianus expavit, considerans, grande nobis imminere periculum, et omnes nos ad capellam beatae Virginis convocavit et auctoritate apostolica excommunicavit corrosores nec de ecclesia exire permisit, quousque petiae decisae fuerunt sibi praesentatae. Et ita cum ignominiosa confusione stetimus, et omnes in nos tamquam in sacrilegos fremebant. Venimus etiam propter similem causam in magnam tribulationem ad sanctam Catharinam in Arabia, et profecto horrore et tremore concutior, quando recordor. Fuimus enim traditi a Calogeris ipsis Arabibus, quousque amara necessitate coacti fuimus ablata reponere. Has corrosiones non faciunt devotionis causa, sed aliqui nobiles curiosi, aliquarum ecclesiarum vel altarium patroni hoc faciunt, ut illis rebus suis ecclesiis concursum hominum excitent et quaestum habeant, et ita avaritia eos instigat, ut talia (218 A) attentent contra prohibitiones peregrinis factas, fol. 89 B in quinto et XVI. artic., et fol. 110 B, in IV. et XII. art. Secus autem est de illis, qui colligunt lapillos de sanctis locis et tollunt reliquias de eis sine locorum sanctorum decalvatione. Hoc sanctum et devotum est, ut patet fol. 253 A. His noctem illam quidam deduxerunt, alii divinis vacabant, et a media nocte usque ad claram diem Missas celebravimus.

De exitu peregrinorum a dominico sepulchro et de conventu eorum in montem Syon ad tractandum de recessu eorum a Jerusalem.

Vicesima secunda, quae est festum S. Mariae Magdalenae, cantavimus Missam in dominico sepulchro de dominica resurrectione, in qua solemnis mentio fit S. Mariae Magdalenae. Missa autem finita currebant peregrini recessuri per loca sancta eaque cum lacrimis deosculabantur eis valedicentes cum moerore propter instantem separationem. Habent enim pro certo loca sancta vim quandam attractivam, qua in fine magis attrahebantur peregrini, et in dominicum sepulchrum convolabant, exibant et intrabant tamquam apes in alvearium. Interea venerunt Sarraceni nosque de ecclesia ejecerunt, praecipientes nobis, ut omnes simul ascenderemus in montem Syon, quia ibi aliquid nobiscum tractare vellent. Exeuntes autem ecclesiam ingressi sumus capellam sanctae Mariae Magdalenae, quae est in atrio ecclesiae, de qua habetur fol. 122 A, et ejus patrocinia ibi postulavimus, cantantes hymnum: Lauda mater ecclesia etc. cum antiphona: O mundi lampas etc. Et his peractis ascendimus in montem Syon et invenimus fratres jam inchoasse Officium de sancta Maria Magdalena, cui et interfuimus usque ad finem, erat enim adhuc mane, necdum hora prandii affuit.

De separatione peregrinorum montis Synai ab aliis, et de conventione eorum.

Post Missam venit dominus praefectus de Jerusalem, Naydan, cum quibusdam senibus Sarracenis, et dominus Sabathytanco, Calinus major, id est, magister hospitalis major, Sarracenus Trutschelmannus, et Elphahallo, Calinus minor, ductor peregrinorum per desertum, et multi alii de potentioribus. Qui omnes conventum ingressi consederunt in infirmaria fratrum in magna camera, quam fratres nominant cameram Venetorum, cum patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et aliis patribus senioribus, quibus etiam consederunt peregrini notabiliores, ut dominus Johannes Wernherus de Zimbern, baro, et dominus Johannes Truchses, et dominus Bernhardus de Braitenbach, camerarius ecclesiae majoris Moguntinensis, et dominus Fernandus (B) de Wernawe, et dominus Maximus de Roppolstein. Insuper et duo patroni nostri tamquam principales cum eorum consiliariis ibi praesentes erant, ad quorum omnium conspectum jussi sunt peregrini ingredi. Et cum omnes praesentes essemus, intimaverunt nobis per unum eloquentem, quod peregrinatio hierosolymitana jam esset finita, et nihil amplius restaret, nisi recessus et repatriatio, ad quam omnes celerrime deberent se disponere. Si autem aliqui inter peregrinos essent, qui vellent in Jerusalem manere et ad montem Synai proficisci, illi deberent se modo manifestare, et in camera manere cum dominis. Alii vero deberent exire de camera et se ad recessum disponere, quia peracto prandio vellent eos de Jerusalem educere ad mare. Exierunt ergo omnes peregrini de camera, demtis duntaxat XVIII, qui remanserunt cum dominis, quorum nomina ponuntur fol. 221 B. Incepimus ergo tractare de peregrinatione montis Synai cum dominis, qui quidem tractatus fieri necesse est ante recessum patronorum et comperegrinorum in praesentia patronorum et aliquorum expertorum peregrinorum et patris Gardiani, eo, quod post recessum confratrum pagani remanentes peregrinos pro voto et libitu suo circumvenientes nimis gravarent et angariarent in pecunia solvenda, patronis autem adhuc praesentibus discretius procedunt, quia si indiscretum pretium exposcerent, cum suis confratribus ad mare redirent et peregrinationi montis Synai resignarent. Reduximus autem formam contractus super salva guardia nobis praestanda salvoque conductu dando a Jerusalem Judaeae usque ad Gazaram Palaestinae et a Gazara per desertum Arabiae usque ad montem Synai, a monte Synai per Madian usque in Egyptum ad Mathaream, ubi est hortus balsami. Nam usque ad eundem locum et non ultra durat salvus conductus Trutschelmanni[TR47] de Jerusalem ad sequentes articulos, quos nos cum ipsis et ipsi nobiscum confecimus.

Primus articulus. Quod ipse dominus Sabathytanco, Calinus major, permitteret nobis, quod salvos nos ducere disponeret ab hinc usque in Egyptum per loca praefata, et quod ipse[TR48] in propria persona suis expensis et sumtibus nos comitari deberet a Jerusalem usque in Gazaram. Et hoc fide data promisit.

Secundus. Quod de theloneis sive vectigalibus et exactionibus praestandis ab Jerusalem usque Gazaram ipse pro nobis de suis satisfaceret sumtibus et pecuniis. Et hoc exegimus ab eo, quia scivimus, nos nimis alias per Sarracenos gravari per illam viam.

Tertius. Quod unicuique peregrino pro equitatu asinum disponeret cum ductoribus eorumdem, qui ductores mucreli nominantur, et quod iidem asinarii nostri essent Christiani, et ab hinc usque ad Mathaream Egypti nos ducerent et servirent, et asinis et sibi ipsis in victualibus provisionem facerent, nisi forte sponte propria peregrini eis quippiam ministrarent.

(219 A) Quarto, quod omnes res nostras, puta vestimenta et cibaria, suis expensis deferri facerent a Jerusalem, et ad saepe dictam Gazaram, excepto solo vino, quod ipsi nos nostris sumtibus nobiscum ducebamus.

Quinto, quod in Gazara nobis provideret ipsius expensis de camelis, qui omnes res nostras portarent usque ad montem Synai et inde in Egyptum ad Mathaream, et hospitium honestum et competens in Gaza disponeret.

Sexto, quod nobis unum de suis familiaribus deputaret, qui nos loco sui comitaretur a Gaza usque ad Chayrum Egypti. Et petivimus, ut mitteret nobiscum Elphahallo,[TR49] qui dicitur Calinus minor, qui saepe numero, ut patebit, cum peregrinis per desertum profectus [erat], eique teneremur facere provisionem de cibo ex annona nostra.

Septimo, quod cuilibet peregrinorum utrem unum disponeret pro aqua devehenda per desertum, nam ad plures saepe dies nusquam aqua in via illa reperitur.

Octavo, quod concederent nobis licentiam comparandi vina in Jerusalem a Christianis orientalibus, et quod in camelis vel asinis sine insultibus Sarracenorum ducere possemus. Nisi enim singularis diligentia adhibeatur erga emtionem et ductionem vini, cum pace non stabunt peregrini.

Nono, quod disponat nobis tres papiliones sive tria parva tentoria, quae per mansiones singulas figere possemus in locis deserti contra aestum solis.

Decimo, quod quilibet nostrum ipsi Trutschelmanno pro salvo conductu, teloneis et omnibus atque singulis supra memoratis XXIII persolveret ducatos, mediam quidem partem ejusdem summae in Jerusalem dans, reliquam vero in Gazara, postquam ibi de camelis et aliis supra tactis nobis providisset juxta condictum et tenorem conventionis.

Undecimo, quod totus ille contractus in scriptis redactus sigillis domini praefecti de Jerusalem et majoris Calini in cancellaria signaretur et muniretur.

Duodecimo et ultimo, quod, quamdiu mansuri essemus in Jerusalem, liceret nobis circuire extra urbem et intra ad loca sancta, et quod intromitterent nos in Anastasim, quando peteremus, et in exitu contra montem Synai duceret nos in Bethlehem ibique per aliquos dies nos dimitteret et de Bethlehem in Ebron, ad videndum locum plasmationis Adae et speluncam duplicem.

Hi sunt articuli conventionis, quos composuimus, et multa litigia et difficultates habuimus, antequam concordes fieri possemus, et concordia facta fuit, littera eadem die sigillata, antequam peregrini confratres nostri recederent, et duos ducatos pro sigillo exposuimus.

De recessu peregrinorum a Jerusalem et repatriatione.

Eodem die, scilicet in festo sanctae Mariae Magdalenae, transacta meridie, venerunt domini Mauri et Sarraceni cum exercitu non modico, et omnes asinarii cum asinis in montem Syon, ut inde peregrinos tollerent et ad mare reducerent. Venerunt autem cum forti et valida manu, ut eos ab insidiis (B) protegerent in via. Sciebant enim insidias esse paratas peregrinis in via, quia divulgatum jam fuit in patria, peregrinos multos in Jerusalem esse, ad quorum turbationem omnes faciliter conspirant et conjurant.

Interea cunctis currentibus et se disponentibus vocaverunt me domini mei quatuor, cum quibus de patria exivi, scilicet dominus Johannes de Zimbern, baro, miles, dominus Ursus de Rechberg miles, dn. Heinricus de Stöffel, baro, miles, dns. Johannes Truchsas, miles, et ultra omnia bona, quae prius ab eis acceperam, hoc addiderunt, et dederunt mihi aliquos non paucos ducatos in subsidium expensarum ad montem Synai, et rogaverunt, ut Deum pro ipsis orarem in locis sanctis existens et quod loca illa diligenter considerarem et conscriberem. Quibus ego regratiatus fui et uni eorum litteras tradidi deferendas reverendo magistro Ludovico Fuchss ad Ulmam, cui scripsi, insinuans ei fortunam meam per omnia desiderabilem etc. Et his peractis adjuvi servos dominorum meorum eportare ad asinos res eorum. Porro aliqui milites recessuri erant valde infirmi, ita, quod non poterant in asinis sedere, et pro illis fuerunt adducti cameli cum sportis magnis, ab utroque latere dependentibus, in quibus sportis fuerunt infirmi ad mare ducti, unus vero juvenis peregrinus adeo infirmus fuit, quod nec in asino nec in sporta deportari valuit, et illum post se reliquerunt, qui statim post eorum recessum obiit et in coemeterio fratrum montis Syon sepultus fuit. Igitur cum cuncti parati asinos adscendissent et recedere inciperent, multi flebant propter affectum ad loca sancta, a quibus invite recedebant. Alii vero flebant propter separationem a suis sociis et fratribus, quos post se relinquebant, inter quos erant domini mei et aliqui de servis dominorum meorum, qui videntes me flentem se continere non poterant, sed mecum flebant. Magnam enim cordis amaritudinem habui in separatione a benignissimis dominis meis, quia non fuerant mihi domini, sed jocundi socii et fratres. Magis autem flevi calamitatem eorum, quam suspicabar eis superventuram per mare, quam meam propriam derelictionem et miseriam, quam passurus eram per vastissimam solitudinem et per mare in hiemali navigatione, quae semper periculis plena sunt. Recordabar enim miseriarum et calamitatum, quas in prima mea peregrinatione in reditu habuerunt peregrini, ut patet fol. 16 per totum, usque Venetias, et vehementer timui, ne forte et ipsi in has miserias inciderent.

Recesserunt ergo in nomine Domini a Jerusalem domini patroni ambo cum dominis peregrinis, cum quibus misimus duos de nostris, ut de galeis res nostras, quas in ipsis reliquimus, adducerent in Jerusalem. Venerunt ergo in Ramulam, quae communiter Rama dicitur, et ibi multis diebus fuerunt detenti et multum vexati. Sunt enim in eadem civitate pessimi nequam, ut patet fol. 85 B. Semper enim recedentes plus vexant quam advenientes. Post illos dies descenderunt in Joppen, et in isto descensu Sarraceni duos peregrinos valde tribulaverunt, et in speluncis foetidis Joppe etiam aliquos dies jacere permiserunt, de quibus dictum est fol. 75 A. In illis speluncis fuerunt plures (220 A) peregrini debiles effecti, tum propter loci foetorem, tum propter defectum necessariorum, tum et maxime propter vexationes et tribulationes Sarracenorum et juvenum Maurorum, ut patet fol. 77 B. Importunius autem eos in reditu vexaverunt, unde in tantum exasperati et amaricati fuerunt peregrini contra paganos juxta mare, quod conspiraverunt et conjuraverunt, quod in ingressu navis jugulare et interficere vellent, quotquot ad manus eorum occurrerent Sarraceni, juvenes et senes. Ab hoc tamen proposito fuerunt revocati propter nos, qui mansimus in Jerusalem. Nam si unum hominem interfecissent, nos omnes captivassent et forte aliquos ex nobis occidissent in ultionem effusi sanguinis. Frequenter enim contingit, quod in recessu peregrinorum a paganis male se salutant, et quam boni amici fuerint per terram sibi ipsis antedicunt. Unde non sunt multi anni elapsi, quod peregrini concitati a Sarraceni et Sarraceni contra ipsos in portu Joppe acies ordinaverunt ad invicem, et congressionem fecerunt cum eis. In prima mea peregrinatione quatuor diebus mansimus in portu Joppe, vexati et tribulati usque ad ultimum. Sic etiam modo peregrinos vexaverunt, et sicut praemisi, si illorum peregrinorum, qui in Jerusalem remanserunt, periculum non timuissent, sine sanguinis effusione galeas non intrassent. Cum pace ergo propter pacem nostram, qui in Jerusalem fuimus, peregrini barcas ingressi in galeas navigaverunt, quae usque huc immobiles stabant in locis, ubi eas primo posueramus, et galeis solutis a tonsillis et levatis ancoris erexerunt nostri vexilla galearum et cum bombardis contra turres Joppe lapides miserunt et cum magnis clamoribus contra Sarracenos a portu recesserunt. Venientes autem in Cyprum multi ibi infirmati fuerunt, et quidam nobiles milites ibi obierunt. Deinde processerunt a Cypro contra Rhodum, sed tarda erat eorum navigatio, ita, quod aquae defectum patiebantur magnum; unde contra Napuliam [Natoliam?], quae proxima regio erat, in qua Turci degunt, navem direxerunt, ut inde aquam tollerent. Sed dum portum quendam ingressi fuissent, et auditum fuisset a Turcis, quod essent galeae peregrinorum Jerosolymitanorum, nequaquam volebant eis dare nec aquam nec panem, nec salvum conductum ad exeundum praestare volebant, sed recedere de eorum finibus citius compulerunt. Recesserunt ergo tristes propter defectum aquarum. Deus tamen quam statim misit eis ventum bonum, qui eos tulit usque insulas Cycladum, in quibus ad Rhodum applicuerunt, et ibi refocillationem acceperunt multos dies ibi agentes. De Rhodo autem navigantes, cum (in) altum maris venissent, ecce navis piratica armata, ad invadendum galeas parata, eis occurrit, quod videntes gubernatores verterunt galeas contra Rhodum, quas navis piratica velocissime sequebatur, et nisi Deus vento (B) novo et singulari eis adjutorium praestitisset, profecto piratarum manus non evasissent. Cum enim piratae iam prope essent, venit ventus et ambas galeas repente rejecit in portum Rhodianum. In crastinum ulterius navigaverunt et prospera navigatione percursis provinciis orientalibus, Graecia, Achaja et caeteris, usque in Parentiam Histriae Dalmatiae advecti sunt. Est autem Parentia ultimus portus, a quo incipit mare Venetum, per quod galeae et naves magnae non possunt transire, nisi sit singularis quidam ventus, quo non flante oportet in illo portu diu manere, quam diu non flaverit. Unde semper sunt in portu illo barcarii cum magnis barcis, et quando aliqui festinant venire Venetias, conducunt barcam et in ea navigant Venetias. Sic etiam fecerunt multi peregrini in mea prima peregrinatione. Cum ergo nec jam venti utiles essent ad navigandum gulfum Veneticum, conduxerunt peregrini barcas, et contra Venetias navigaverunt. Sed ecce, motus factus est in mari, et naviculae jactabantur magnis fluctibus, ita, quod nec spes evadendi mortem esset. In his enim angustiis[TR50] ruptum fuit gubernaculum barcae, in qua erant domini mei, et in maximo erant periculo, et aquae vento agitatae incidebant undique. In alia vero barca eis collaterali fractus fuit malus, et velum cum antenna per ventum ejecta fuerat, et isti erant in majori periculo, et omnino erant desperati, confitebantur sibi invicem et vota vovebant, sicut moris est periclitantium, Deo autem eis in tribulatione assistente evaserunt et integro numero portum Venetianum ingressi sunt, licet madidi, trementes et miseri. Per aliquot autem dies manserunt Venetiis, et inde egressi repatriaverunt et circa festum S. Galli in propriis terris fuerunt. Obierunt multi nobiles et servi, sed de dominis meis et de servis eorum non remansit nec unus in via, nisi ego, qui remansi in Jerusalem juxta votum dominorum meorum, ipsi vero et servi eorum omnes sani et integro numero in propria venerunt recepti cum ingenti laetitia et gaudio suorum parentum, uxorum, filiorum et amicorum.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings