Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum,
Reading edition
cum descriptione locorum diversorum terrae S., ad quam diverterunt, et plura continentur ibi utilia.
(225 A) Augustus mensis sua prima die duplicem nobis attulit solemnitatem. Prima est de Petro, principe Apostolorum, quomodo fuit a vinculis absolutus. Secunda est de Machometo, principe daemoniorum, quomodo suis vinculis totus paene mundus est involutus. Prima est nobis nota, secunda nobis incognita, Sarracenis vero solemnissima. Ea quippe die celebrant festum dationis legis Machometi, quia in ea tradita et manifestata fuit lex pravissima Machometi et Alcoranus, errorum pelagus, in publicum productus, quo paene totus mundus est submersus. Haec exsecrabilis et profana lex colorata utriusque Testamenti auctoritatibus est, et quibusdam veris falsa et omnino absurda habet annexa atque venenum, ut moris est omnibus haereticis, sub melle continet occultatum.
Erat enim prima dies Augusti, sexta feria, quae per totum annum est Sarracenis celebris, non quidem quia feria sexta, sed quia dies Veneris. Machometus enim Venerem impudicam semper venerabatur, idcirco ejus diem statuit perpetuo celebrem observari, quemadmodum diem dominicam festivamus, et sabbathum Judaei, longe tamen alia et alia ratione. Idcirco hoc die ausi non fuimus in publicum procedere, sed in locis nostris in occulto consistere, sicut Judaei in die parasceves a nobis secluduntur nec per vicos ire permittuntur. Propter hoc maledictum Machometi festum non potuimus rite peragere festum S. Petri ad vincula; nam peregrini socii mei non audebant de hospitio in montem Syon adscendere pro audientia Missae, sed sine Missa diem illam transigere et ita nolentes coacti fuimus in quiete manere. Hoc enim tenent pagani, quod quando ipsi celebrant vel jejunant vel a carnibus abstinent, aut tristitiae vel laetitiae dies agunt, cunctos advenas hospites et peregrinos hoc idem facere cogunt. Sic etiam faciunt cum vino: ex quo ipsi eo non utuntur, non sustinent, quod peregrini apud eos eo utuntur, nisi occulte, eis non videntibus etc.
(B) Secunda die, quae est S. Stephani Papae et martyris, audito Officio et sumto cibo convenimus ad montem Syon et deliberavimus circuire totam civitatem Jerusalem ab extra et videre ejus munitiones vel potius munitionum ruinas, non obstantibus intensissimis caloribus et solis ardoribus, id enim facere non bene poteramus nisi fervescente sole, quo tempore Sarraceni in umbra manent. Mane enim et vespere, sole tepescente, in hortis sunt, et exspatiantur extra portas, nec passi fuissent nos circuire urbem: ideo horam quietis eorum ad hoc elegimus. Incepimus autem sic circuire. Primo transivimus usque ad arcem David contra occidentem, et ab ea processimus ad portam piscium sive negotiatorum, ubi est angulus occidentalis, in quo murus occidentalis jungitur muro australi. Ab hoc angulo processimus in agrum fullonis, in quo hodie lucus est cum muschea et Sarracenorum sepultura, sicut et fuit tempore beati Hieronymi, ut habetur in libro de distantiis locorum. In agro autem fullonis vertimus nos contra aquilonem, habentes ad dextram civitatis sanctae fossata, supra quae processimus tendentes in aquilonem. Fuerunt autem fossata profunda et lata, et murus civitatis supra rupes aedificatus, et ipsis muris sunt domus insertae, de quibus habetur respectus in fossata. Porro sub ipsis rupibus vidimus cavernas magnas, per quas est introitus quasi usque ad medium civitatis sub terra. Et si habuissemus lumen et facem accensam ingressi fuissemus speluncam, et doluimus nos non accepisse. Has cavernas nominat Josephus lib. VI. c. 8. de bello Judaico speluncas regias; sed ob quam causam sic vocentur, non legi. Opinor tamen, quod forte introitus aliquis erat in civitate in eas, soli regi notus, per quem nullo sciente poterat civitatem exire et intrare, vel a palatio regis erat introitus.
Consequenter processimus satis per longum tractum supra fossata usque ad angulum aquilonarem, in quo murus occidentalis jungitur muro aquilonari. Ante hunc angulum est quaedam altitudo et terrae tumor, in quo ruinae murorum sunt; ibi etiam quondam stetit turris altissima, quae dicebatur Phaselus vel Psaefinas Hippicus, a qua fuit prospectus ad utrumque mare, orientale scilicet, quod est mare mortuum, et ad mare occidentale, quod est mare nostrum magnum mediterraneum, ut habet Josephus de bello Judaico l. VI. cap. 8. De quo tamen miratus sum saepe, cum civitas sancta ad occidentem habeat montana supereminentia civitati.
Ab hoc ergo angulo vertimus nos contra orientem, et supra fossata processimus. Ibi vidimus magnam partem antiquorum murorum; fuit enim murus duplicatus, ita quod per medium ejus fuit transitus intra murum, inferius et superius, et rupes, supra quas murus fundatus est, in multis locis erant arte quadratae, supra quas turres steterant. Ab illa enim parte fuit civitas bene munita, quia ibi potest melius impugnari (226 A), unde Saladinus, rex Egypti, ab illa parte civitatem cepit ultimo de potestate et de manibus Christianorum anno 1187. Ulterius in processu venimus ad portam Ephraim vel sancti Stephani, quae est juxta angulum orientalem, in quo murus aquilonaris jungitur muro orientali. Porro murus ille orientalis non habet ante se fossatum, sed vallem Josaphat, supra quam in alto est deductus, et licet sit semita parva ab angulo orientali usque ad angulum muri australis ad latus muri orientalis supra vallem, non tamen ausi sumus continuare circuitionem per semitam illam propter Sarracenorum coemeterium, quod ante portam auream est, per quod transire nobis non licuit, nisi ingenti periculo nos exponere voluissemus, ut patet fol. 82 A. et 141 B. Derelicta ergo semita illa ab angulo descendimus per praeceps in vallem Josaphat, usque in torrentem Cedron, per quem descendimus habentes montem templi et civitatis ab uno et montem Oliveti ab alio latere, et pervenimus usque ad radices montis Syon in vallem Siloae, ibi autem convertimus nos ad occidentem, et per vallem, quae dividit montem Syon a monte Acheldamah et Gyon, adscendimus usque ad agrum fullonis, ubi incepimus circuitum, et per portam piscium ingressi sumus civitatem sanctam, et cum dominis peregrinis ivi in eorum hospitium, et refrigerium accepimus, fuimus enim facti calidi, lassi et multum fessi. Et ita transivit illa dies. Si cui placet videre antiquae Jerusalem spatium et munitiones, inspiciat Josephum de bello Judaico lib. VI. c. 8. Ne tamen omnino praeterire videar aliquid certius loqui de magnitudine illius sanctissimae civitatis, sciendum, quod nequaquam ita magna est, ut communis aestimat vulgus, qui eam judicat ita grandem in circumferentia, sicut est in nominis et virtutis fama. Gloriosa enim dicta sunt de te, civitas Dei, et dicuntur dicenturque quamdiu mundus iste durat. Est namque civitas haec et semper fuit minor maximis, et maior mediocribus, de qua etiam gentiles loquuntur. Nam Hecataeus Abde [rita], philosophus, dicit: Jerusalem urbs munitissima, quinquaginta paene stadiorum habens circuitum, quam plures quam CXX millia homines inhabitant, Et plura prosequitur de ea, ut habetur in Eusebio de evang. praep., libr. 8. c. 2. et 3.
Alius philosophus, Timochares, qui Antiochi res conscripsit, asserit: Hierosolymam XL stadiis circumduci abruptis vallibus undique natura munitam, ipsamque multis aquis in ea emanantibus irrigari, cum tamen per gyrum ad XL stadia nullae sint aquae vivae. Et caetera plura dicit, ut habetur ex Eusebio, uti supra l. X. c. 4.
Josephus autem, Judaeus, insignis historiographus, libro et cap. V. supra allegato dicit: Omne civitatis Jerusalem in gyro spatium XXXIII finiebatur stadiis, et multa gloriosa valde in supra dicto capite refert. Ejusque dictis magis credo, cum fuerit civis et capitaneus populi Judaeorum in Jerusalem, tempore suae destructionis per Titum.
Ex his liquet, quod Jerusalem fuit major ante ampliationem factam per Aelium Hadrianum Imperatorem, quam hodie Ulma, quae est una de mediocribus urbibus. Ulmam enim ego saepe mensus sum, habetque in gyro stadia XXV et LXXV passus magnos, quae faciunt stadium dimidium. Et ita antiqua Jerusalem excessit Ulmam in octo stadiis.
Porro post Josephum multis annis Aelius Imperator destructam Jerusalem restauravit, et locum Calvariae et dominici sepulchri moenibus inclusit, sicque eam pro tanto ampliavit, et secundum illam ampliationem praedicti duo philosophi superserunt ejus terminos et mensuram. Vel si ante ampliationem scripserunt, contulerunt montem Syon civitati, quem Josephus non includit suae mensurationi. Includendo enim montem Syon cum monte Calvariae et Golgatha, fit circulus grandis in circumferentia, non minor, quam contineat Augusta, civitas Suevorum, quae inter magnas Germaniae civitates computatur. Quod tamen contemplanti de monte Oliveti civitatem Jerusalem non videtur, cum sit sita in loco inaequali, non plano, et habeat multa spatia, quae videri non possunt. Nam mons Syon, per se solus, non parvam civitatem contineret, si esset aedificatus sicut fuit, ut ruinae docent. De hac civitate vide infra descriptionem fol. 255 B.
(B) De quarto ingressu dominorum peregrinorum in dominicum sepulchrum.
Tertia die, quae est inventionis S. Stephani, et erat dominica X post Trinitatis, in sero sabbathi praecedentis, petivimus dominos rectores civitatis sanctae, Sarracenos, ut intromittere nos dignarentur in ecclesiam sancti sepulchri, et annuerunt, ita tamen, quod solveremus tributum consuetum, pro persona quinque ducatos. Petivimus autem eos, ut mitius nobiscum agerent et rigorem illum remitterent, ex quo pauci essemus, quia intenderemus saepius ingredi ante nostrum recessum, et si non vellent remittere aliquid de tributo consueto, tunc nec jam nec in posterum possemus ingredi. Post multas ergo placitationes et brigas improbitate nostra vicimus eos, et ita convenimus, quod, quotiescumque vellemus ingredi ecclesiam dominicae resurrectionis, toties solveremus simul omnes tributum unius hominis, hoc est, quinque ducatos. Et hoc placuit nobis. Congregatis ergo nobis in atrio templi sancti sepulchri venerunt domini Mauri cum clavibus, et reseratis valvis ingressi sumus et noctem illam deduximus in vigiliis circa dominicum sepulchrum, modo scripto fol. 110 A, et consequenter mane facto cantavimus Missam in capella beatae Virginis, de qua habetur folio praedicto, et privatas Missas legimus ad placitum cum quiete. Quibus omnibus finitis venerunt Sarraceni et apertis ostiis nos ejecerunt. Ascendimus autem omnes simul in sanctum montem Syon et in loco, in quo S. Stephani corpus inventum locatum fuerat, Missam legi fecimus. De hoc loco vide fol. 100 B. Officiis finitis condiximus nobis, quod post prandium ad aliqua loca intra civitatem sanctam vellemus transire, in quibus nondum fuissemus.
Prandio finito convenimus in monte Syon et assumsimus nobiscum Calinum minorem, Elphahallo, et intravimus civitatem Jerusalem per portam sterquilinii vel stercorum, de qua fit mentio saepe in Scriptura, signanter Nehemiae 3. Dicitur autem porta stercorum ab antiquo et hodie, quia omnia purgamenta et fimus per hanc exportantur, et contra vallem effunduntur, unde ex multitudine purgamentorum factus est cumulus sicut monticulus, (227 A) in tanta altitudine, quod supereminet muro civitatis in illa parte. Ingressi ergo venimus ad forum pecorum et deinde intravimus vicum quendam arctum, in quo residebant multi Christiani Nubiani, et illorum ecclesiam pulsavimus. Reserato autem ostio intravimus et orationem fecimus. Erat autem ecclesia satis magna, sed obscura, sicut omnes orientalium ecclesiae obscurae sunt et tenebrosae. Haec ecclesia stat in eo loco, ubi quondam stetit domus Mariae matris Johannis, qui cognominatur Marcus, ad quam Petrus per angelum de carcere eductus pulsavit. De quo habetur dulcis historia Actuum XII. Ab hoc loco consequenter progressi paululum ad aliam domum Christianorum orientalium venimus, et intromissi, ostenderunt nobis in curia domus cisternam, dicentes, quod sancto Thomae Apostolo ibi Christus apparuit. Dum enim vellet aquam haurire et staret in una parte cisternae, stabat Dominus Jesus in alia et praecepit sibi, ut iret in Indiam. Hanc historiam dicunt orientales ibi esse factam; sed legenda Lombardica dicit, hoc esse factum in Caesarea, et alii libri nostri. Deinde ad aliam domum venimus, ubi etiam erat ecclesia, in qua dicunt orientales christiani sanctos Apostolos, Jacobum et Johannem, fuisse natos, quia Zebedaeus pater eorum dicitur cum sua uxore habitasse [ibi], sed depauperati migraverunt. inde in Galilaeam et ad mare Galilaeae piscatione se nutrierunt. Ideo dicitur Joh. 19., quod discipulus ille notus erat pontifici. Juxta hanc domum stabat una muschea sarracenica aperta, et quia nullum Sarracenum vidimus, ingressi sumus in eam, sed nihil pulchrum, nihil devotum, nihil desiderabile ibi vidimus, sed tantum habitaculum vacuum, testudinatum, rotundum, per parietes dealbatum, et lampades de testudine dependentes, et pavimentum mattis coopertum, in quibus genuflexiones et incurvationes suas faciunt in orationibus eorum. Hoc viso regressi sumus. Porro loca jam dicta sunt prope templum Domini, quod Salomonis nominant.
Post hoc transivimus contra templum, et in vico per ostium quoddam introspeximus, et in curia vidimus multos Sarracenos stantes cum situlis, urceis et amphoris ad tollendum aquam, quae ibi copiose cum impetu de canali erumpebat, de quo vehementer miratus fui, cum semper legerim et audiverim, civitatem sanctam carere aquis vivis. Sed postea experimento didici, quod aquae illae longe a civitate sancta emanant et per gurgites et canalia introducuntur in Jerusalem, de quibus suo loco dicam fol. 249 A. B. Ab illo loco ascendimus contra templum ad unum testudinatum vicum, per quem ad portam grandem, quae ducit in templi atrium, transivimus. Porro, (B) in ipso vico erant multae pategae et valvae negotiatorum ab utraque parte, cumque viderent nos contra portam templi properantes, accurrerunt multi ad nos, ut nos ab ingressu templi arcerent. Diximus eis signis, quod non vellemus intrare, sed tantum ante portam adorare Deum, et ita permiserunt nos ad portam accedere, et ibi flexis genibus contra templum Domini oravimus, respicientes in atrium et templum, quod tamen ipsis Sarracenis erat molestum, et clamabant contra nos. Ipsa vero atrii porta erat magna cum gravissimis ferreis vectibus. Dicunt autem, hanc esse portam ferream illam, de qua habetur Actuum XII., per quam eduxit angelus Petrum, et per vicum, quia carcer Petri erat ab intra. Deinde per vicum reversi sumus, et gyrantes ad alium testudinatum vicum venimus, per quem etiam introitus est ad templum, in quo similiter negotiatores sedebant in pategis. Ingressi autem usque ad templi portam accessimus, nec clamores nec murmura Sarracenorum advertimus, nec prohibitionem Calini, ductoris nostri, audivimus, qui modis, quibus poterat, conabatur nos a templi inspectione abstrahere; nam Sarraceni vexabant eum pro eo, quod nos ita prope ad templum sineret accedere. Hanc portam dicunt esse portam templi speciosam, sub qua Petrus curavit claudum, quando cum Johanne ascendit ad horam orationis nonam, et quando dixit: Argentum et aurum non habeo, ut est Actor. 3.
Ab hoc loco consequenter digressi per vicos domorum in templi circuitu ad aliam partem atrii venimus, et ibi ad murum atrii aedificabatur nova muschea pretiosissima pro oratorio domini Soldani, in qua orationes suas faceret tempore praesentiae suae. Accessimus ergo ad locum et ascendere volebamus ad artifices ad videndum, sed dictum fuit nobis, quod nemo ad artifices ascendere ausus esset, nisi de licentia Thadi, episcopi templi Sarracenorum. Intravimus autem domum Thadi, quae juxta erat, ad rogandum pro licentia. Porro domus illius episcopi erat ampla, alta, testudinata, ornata politis lapidibus, et tapetis decorata, sicut ecclesia, praeterquam quod non habuit altaria, et hodie credo, quod sit muschea sarracenica, in quam tamen omnes intromittuntur, propter episcopum, qui sua habitacula habet ei annexa, et suam familiam. Vidi enim per foramen testudinis mulieres respicientes ad nos, et pueros. Egressus est ergo episcopus ad nos, vir maturus, senex, barbatus et seriosus, et cum intellexisset voluntatem nostram, statim annuit, et introduci nos fecit in muscheam, adjungens nobis unum de suis familiaribus. Ascendimus autem in muscheam et multos ibi artifices et laborantes invenimus, subtilissimas tabulaturas de vario et polito marmore facientes, et tam pavimentum, quam parietes (228 A) ornantes picturis. Insuper pretiosis et auratis coloribus superiora fulgentia erant, et fenestrae vitreae valde pulchre illustrabant habitaculum. Porro in illo pariete qui consurgit ab atrio templi, erant magnae et altae fenestrae, nondum vitro perfectae, sed patentes, per quas respeximus in atrium templi et ad ipsum templum, et vidimus stupendam pretiositatem ibi, sicut patebit in descriptione templi illius, fol. 260 et ante. His visis dedimus artificibus bibales et exivimus. Non credo, quod post nos aliquis Christianus in muscheam illam venturus sit, quia statim eam suis execrationibus detestabili Machometo consecrabunt: hoc facto nullum Christianum intromittent. Sic ergo regressi sumus ad loca nostra.
Quarto die prandio sumto descendimus simul montem Syon, quasi occulte ducente nos Judaeo, qui dixit, quod quaedam occulta nobis vellet ostendere. In descensu autem venimus ad latus australe ecclesiae illius, quae stat juxta templum Domini, et ibi tempore Christianorum fuit ascensus per gradus lapideos ad altam portam, per quam erat ingressus in illam ecclesiam. Ad hanc portam per ruinas murorum ascendimus et murum portae deosculati sumus propter indulgentias plenarias, quae ibi habentur (††). Dicitur enim, quod XV gradus ad illam portam fuerint, per quos Virgo Maria [et] puer triennis sine duce miraculose ascenderat in templum. Ad hos gradus confecit David rex XV psalmos, qui dicuntur psalmi graduum. Hunc locum visitavimus cum timore et silentio, quia in periculo fuissemus, si Sarraceni nos ibi conspexissent, ideo etiam tempus quietis eorum elegimus. Ab illo loco consequenter descendimus et ad vetustissimum murum venimus, fortem nimis, de ingentibus saxis quadratis factum, et murus ille est competenter altus, quamvis multo altior fuerit, sicut ex ruinis deprehendi potest, est enim locus plenus quadratis lapidibus dispersis per gyrum. Dicitur enim, quod super murum illum steterit domus saltus Libani, quae erat domus regia, quam aedificavit Salomon, cujus descriptio habetur 3 Reg. VII., ubi dicit: Gloria in etc. Quae ideo domus saltus Libani nominabatur, quia erat de lignis supernis aedificata, quae erant excisa de saltu Libani. Magister in Spec. Histor. dicit quod haec domus erat de duplici materia, pars inferior erat lapidea, et dicebatur Nethota, i. e. pigmentaria, in qua reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi, et domus regia, ut ex beneficio terrae et muri diu vigerent quasi recentia. Pars superior erat lignea, de lignis Libani, unde est dicta domus saltus vel domus Libani vel domus saltus Libani. Quidam tamen putant, eam ex hoc sic esse vocatam, quia circumquaque consita erat arboribus et viridariis mirae (B) recreationis, juxta densitatem saltus Libani, et in parte illa superiori reponebantur arma, ut beneficio ligni rubiginem non sentirent, non solum autem arma ad pugnandum, sed ad decorem et ostentationem regii fastus.
Quamvis autem distinctio fiat 3. Reg. VII. inter domum regis et domum saltus Libani, quidam tamen expositores dicunt, fuisse unam, sicut et ego credo. Quod autem hic fuerit domus illa regia, satis videtur Scripturae sacrae consonum, quae frequenter dicit, reges Jerusalem de domo regis adscendisse in templum. Patet Jeremiae .., quod non potest intelligi de domo et palatio regis montis Syon, in qua habitavit David et Salomon ante templi aedificationem, cum mons Syon altior sit templo, a quo fit descensus in templi locum, quamvis et de templi atrio semper fuerit ascensus per gradus in ipsum templum. Sed de illa domo, de qua nunc loquimur, est ascensus aliquantus in templum. Stetimus ergo et murum ingentem mirabamur et colloquebamur de his.
Porro in summitate rupti muri est quidam magnus quadratus lapis, semotus a loco sui ordinis, ita quod singulariter eminet in cornu muri. Hunc lapidem, quia jam supremus est et singulariter videtur, fabulantur illum esse lapidem, de quo habetur psalmo 117. et Matthaei 21.: Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.[TR53] Nam dicit Nicol. de Lyra, quod in aedificatione templi quidam lapis pluries oblatus fuit manibus aedificantium, et nullibi poterat convenienter poni, ideo reprobatus fuit. Sed dum murus deberet muro conjungi per lapidem angularem et capitalem, non est inventus lapis aptior, quam ille reprobatus. Dicitur similiter de ligno, de trabe ligni sanctae crucis, qui etiam fuit in aedificatione illius domus abjectus, ut patuit fol. 178.
Videtur tamen mihi, quod lapis ille, quamvis fuerit angularis, non tamen caput anguli, cum murus multo altior monstretur fuisse.
Perspecto muro ab extrinseco ducente nos Judaeo contra ipsum murum adscendimus per ruinas usque ad murum, et ibi unus de magnis quadris maxima vi avulsus est ex muro, ita, quod foramen est per parietem ad intra in Nethotam. Curvavimus ergo nos, et unus post alium ingressi sumus, et primo nihil penitus videre poteramus, quia oculorum natura est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur. Sed cum paululum stetissemus, visum paulatim recepimus et grandia aedificia arcuato opere facta vidimus. Nam ibi erant VIII ordines columnarum, testudines sustentantes et superiora aedificia, quae olim erant superaedificata, jam vero superius est viridarium olivarum ad latus templi. Dicunt autem Judaei et Sarraceni, quod illa subterranea habitacula fuerint equorum Salomonis stabula; sed melius est dicere, quod ibi fuerint Nethota, hoc est pigmentaria et apotheca aromatum, ut supra patuit (229 A). Huc enim reposuit aromata illa pretiosissima, quae regina Saba attulit, ut habetur 3. Reg. X. Nec credendum est, quod rex Salomon bestias locaverit in nobilissima domo, de qua mirabatur Sibylla Saba, praesertim cum esset prope templum, in cujus irreverentiam cessisset equorum stabulatio, sed alibi pro curribus et equis et equitibus habitacula construi fecit, ut habetur 3. Reg. IX.
Porro sub testudinibus illis erant multi cumuli lapidum erecti in altum, de quibus Judaeus ille, qui nos in locum duxerat, dixit nobis, quod ipsi Judaei erigunt istos cumulos ad praeoccupandum locum: sperant enim, se terram sanctam citius rehabituros, et ideo peregrini eorum, qui de longinquis terris veniunt, loca praeripiunt, in quibus post eorum reditum habitare se sperant. Superius in uno loco testudinis est grande foramen et ruptura, per quam Sarraceni purgamenta templi et atrii injiciunt. Cum magno timore ibi fuimus, quia si Sarraceni nos ibi invenissent, male profecto nos tractassent. Si timorem non habuissemus, per immunditias potuissemus in templi atrium adscendisse. Igitur visis his, quae dicta sunt, exivimus per foramen, per quod intravimus, et montem Moria, qui est mons templi, gyravimus, et sursum usque ad angulum, in quo murus orientalis cum australi nectitur, per clivum adscendimus ad murum civitatis sanctae. In illo muro vidimus majores et longiores lapides, quam unquam viderim in aliquo civitatis muro. Non tamen erant adeo egregia saxa, sicut Josephus memorat habuisse murum Jerusalem, quae XX cubitorum longa et X lata erant, lib. VI. c. 8. Respicit autem murus ille vallem Josaphat et torrentem Cedron, e regione montis Oliveti. Porro in illo muro a terra sursum in altitudinem VI cubitorum est immuratus lapis, quasi pars fuisset columnae marmoreae, quae partim muro est inserta et partim a muro exit, extenta extra, ita, quod homo superius existens posset super lapidem stare, et dorsum ad murum habere, vel sedere desuper, sic ut homo sedet in equo cum dependentibus cruribus. De hoc lapide fabulantur Sarraceni, quod in die judicii, cunctis existentibus in valle Josaphat, veniet Machometus, et sessum accipiet super lapidem illum ad judicandum mundum. Et hunc lapidem honorant tamquam tribunal Machometi. Non sunt autem multi anni elapsi, quod quidam propheta pseudo Sarracenorum venit in Jerusalem, quem omnes tanquam sanctum Dei honorabant; hic quodam die convocavit populum de civitate ad locum illum, dicens: quod vellet eis gestus et verba dicere et modum mundi dijudicandi monstrare, quem Machometus in extremo judicio cum Sarracenis esset habiturus. Dum autem cuncti in clivo starent, ut viderent et audirent judicii formam, ascendit diabolicus ille sanctus per scalam super lapidem, seditque dorsum habens ad murum, et vultum ad populum infra stantem, et prophetare coepit. In loquendo autem, dum magis se movere inciperet, et lubricitatem politi lapidis non attenderet, ecce, subito inclinatus ad latus deorsum corruit et confractis cervicibus et toto corpore dissoluto exspiravit, et populus fatuus confusus in civitatem et loca sua rediit, et ita contra suam (B) intentionem propheta ille falsus vera non verbis sed factis ostendit. In hoc enim conveniunt Sarraceni nobiscum, quod credunt futurum judicium in novissimo die, sed de loco judicii omnes discordes sunt. Nam Sarraceni in Jerusalem, in Judaea et Palaestina degentes nobiscum dicunt, quod omnes gentes congregabuntur in valle Josaphat, et ponunt tres judices, Deum, Jesum et Machometum. Deus sedebit in culmine templi Domini; Jesus in summitate montis Oliveti; Machometus, consiliarius utriusque, sedebit supra lapidem praedictum. Sarraceni autem in Syria, Mesopotamia et Cappadocia dicunt, quod judicium erit in Damasco in culminibus turrium. Sarraceni Arabes dicunt, quod erit in Mecha, ubi sepulchrum est Machometi. Sarraceni de Egypto et Lybia dicunt, quod in Chayro erit. Alii dicunt in Constantinopoli. Ita unusquisque confingit hoc, quod sibi placet, et innumeros fatuitates componunt.
Stetimus ergo sub lapide praedicto et tam Machometi insanias quam prophetae sui casum satis derisimus, et ita a muro descendimus et in civitatem Judaeorum venimus, quae est in clivo super vallem Josaphat, in quo Judaeum, qui nos ducebat, derisimus, dicentes sibi, quod prudenter Judaei suam civitatem in loco judicii locaverint, ut sine fatiga veniendi resurgant, in perpetuum damnandi. De illo coemeterio[TR54] ad communem viam descendimus, per quam ad montem Syon adscendimus ad loca nostra. Ingressi autem hospitium dominorum peregrinorum invitaverunt domini milites me et duos patres minores, et duos Judaeos et unum Sarracenum et unum Mamaluccum ad coenam, et habuimus simul laetam coenam, quamvis diversi essemus fide et moribus. Propter hujusmodi autem communicationes cum infidelibus necesse est habere licentiam domini Papae, dum quis vult Jerosolymam peregrinari.
Ouinta die, quae est gloriosa patris nostri S. Dominici, patriarchae fratrum Praedicatorum, Officio et prandio finito venit Sabathytanco, Calinus major, et exegit a quolibet peregrino quinque ducatos in defalcationem conscripti pretii, dicens, se non habere in promtu tantum, ut dispositionem facere inciperet pro nostra per desertum ductione. Ne ergo in posterum diceret, nos fuisse causam tantae tardationis, tradidimus sibi pecuniam, quilibet V ducatos. Qui accepto auro factus fuit hilarior et promisit nobis, quod omnia, quae ab eo peteremus, adimplere vellet, si posset. Petimus ergo eum, ut nos introduci faceret in locum nativitatis beatissimae Mariae Virginis, in quo nondum fueramus. Qui respondit: rem difficilem, o domini peregrini, postulastis, quia non potestis in habitaculum nativitatis Mariae Virginis ingredi, nisi per muscheam unam Sarracenis devotam, in quam vos intrare fas non est, nec ullo pacto videntibus Sarracenis vos introducere ausus sim, ideo oportet exspectare tempus vespertinum, et tunc mittam vobis Abre, filium meum, et per vicos occultos vos ducet ad locum, et disponam, ut intromittamini. Ego vero cum dominis consulibus ero, occasionem retinendi vos simul quaerens, ne vos notent illum quem petitis visitare locum. Sic ergo (230 A) vir a nobis recessit. Vespere facto exspectavimus quasi usque ad solis occasum, aestimantes, quod vir nobis illusisset. Sed ecce, filius ejus Abre, forte XIX annorum, venit cum uno famulo ad nos in montem Syon et duxit nos per vicos occultos Jerusalem usque ad portam Ephraim, quae est porta S. Stephani, et ad ecclesiam, quae iam est Mameria, venimus. Qua reserata muscheam ingressi sumus et de ecclesia in ambitum transivimus. Ad latus autem ecclesiae est una fenestra super terram, sicut fenestrae habitaculorum, in quibus operantur textores, vel sicut sunt fenestrae cellariorum, per quas lumen et aer ingreditur. Et per illam fenestram est ingressus ad locum nativitatis beatae Virginis, quia ostium cryptae, quod erat in ecclesia, obstruxerunt infideles, quia de loco illo nulla est eis cura. Unus ergo peregrinus pedibus primo intromissis in fenestram deorsum in cryptam se dimisit, qui inferius stetit, et singulis pro scala fuit; habuit enim manus erectas ad parietem, et descendere volens primo pedes posuit super suas manus, et inde alium pedem super caput, vel humeros ejus, et de humeris resiliebant in terram, et ita omnes super illum peregrinum, qui erat miles insignis genere, descendimus in locum, et accensis candelis, quia tenebrosum erat, circuire incepimus. Venimus autem in unum specum, in quo dicunt primo fuisse sepultos Joachim et Annam, parentes beatae Virginis Mariae. Deinde progressi in aliam subterraneam capellam venimus latiorem, quae quondam erat pulchre depicta, et ibi creditur esse beatissima Virgo Maria nata. Incepimus autem ibi jocundis vocibus cantare carmina de nativitate beatae Virginis, signata in processionali terrae sanctae, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus, et terram juxta morem peregrinorum deosculati sumus. Sub choro ecclesiae est locus ille sanctus, ubi fuit triclinium, in quo genuit Anna beatam Virginem Mariam, sicut locus nativitatis Christi est sub choro ecclesiae bethlehemitanae, in confutationem mendacissimi Alchorani, qui ponit, ipsam Virginem Mariam natam in Aegypto, et esse filiam Mirjam, sororis Aaron, ut patet supra fol. 140 B. Viso ergo loco, iterum unus peregrinus per alios adjutus per fenestram sursum in ambitum ascendit, qui protensa manu deorsum omnes nos ad se successive eduxit. Circuivimus ergo ambitum, et cellas superius et inferius vidimus de pulchris aedificiis, fuerat enim in tempore Christianorum monasterium monialium ordinis S. Benedicti. Ingressi autem ecclesiam, quae nunc est muschea, eam diligentius perspeximus, et notavimus, eam ecclesiam ornatam et pulchram fuisse, parietes enim depicti fuerant, sed Sarraceni picturas calce deleverunt et dealbaverunt, in pluribus tamen locis calx decidit, et iterum Christianorum picturae videntur. Porro historia conceptionis et nativitatis beatae Virginis Mariae fuit ibi depicta, quomodo Joachim propter sterilitatem de templo fuit repulsus, et quomodo cum suis pastoribus in deserto deguit, et quomodo ibi sibi angelus apparuit, et quomodo sub porta aurea in amplexus suae uxoris ruit, et quomodo Anna Mariam genuit. De illa pictura legi in quodam peregrinali, quod Sarraceni eam de Machometo suo exponant. Unde fuit quaedam vetula, habitans juxta illam ecclesiam sarracenicam, quae magnis (B) fletibus solebat hominibus exponere picturam de Machometi vita, et de ejus paradiso, et carnaliter omnia interpretabatur. Haec omnia cum vidissemus, de ecclesia exivimus dolentes, quod tam pulchra ecclesia et tam egregium monasterium in tam sanctissimo loco est in Sarracenorum usu.
Porro ante ecclesiam stat una arbor magna et antiquissima, quam dicunt fuisse plantatam a beatissima Virgine Maria, dum adhuc esset infantula, sub cura parentum, qui hic in hoc loco creduntur habitasse; licet enim Joachim et Anna multis annis deguerint in Nazareth, tamen quando beatissima Virgo Maria concipienda et parienda fuit, migraverunt ex instinctu Spiritus S. a Galilaea in Judaeam in Jerusalem, ut ibi dies suos clauderent in Dei servitio, juxta templum Domini, ignorantes, ad quantum mysterium Deus eos sine fructu servaret. Venientes autem a Nazareth in Jerusalem emerunt domum prope templum super piscinam probaticam, in qua concepta est et nata beata Virgo Maria, testante Damasceno, qui sic dicit: parturitur autem Virgo Maria in probatica Joachim domo, nam piscina probatica juxta est. Successu autem temporis aedificaverunt Christiani ad locum illius sanctae domus ecclesiam, cum annexo monasterio monialium ordinis S. Benedicti, et erant ditissimae dominae etiamnunc ultimo, quando capta fuit civitas a Sarracenis, anno Domini 1187. In ipsa autem captione civitatis contigit in hoc monasterio factum perenni memoria dignum, quamvis quidam referant alibi factum fuisse in quodam monasterio S. Clarae. Cum enim jam esset civitas capienda per Sarracenos, et cuncti se ad evasionem et vitae suae liberationem disponerent, jussit Abbatissa pulsare capitulum, omnibusque dominabus congregatis dixit: ecce, filiae meae, jam tradenda est civitas et nos et omnia nostra in manus gentilium Sarracenorum. Homines autem isti, sicut frequenter audivimus, bestiales sunt, et foeminas christianas repertas sine verecundia foedant et polluunt, singulariter tamen in virgines Deo dicatas inardescunt et furiunt. Nunc ergo si placet integritas, munditia, et castitas, hoc, quod me videritis facere, facite, et inviolatae de manibus istorum vitiosorum evadetis. Et hoc dicto omnibus sororibus eam intuentibus et mirantibus, quid factura esset, mox cultrum, quem sub veste texerat, eduxit, et eo statim pectore et vultu intrepido proprium sibi nasum detruncavit propriis manibus, quod facere etiam egregiorum virorum corda nutant, et persaepe trepidant animosa pectora. Cujus exemplo caeterae motae ad simile processere certamen. Et si quae adolescentiores, delicatae et teneres, cruore viso timore concutiebantur, nec sibi ipsis injicere manus poterant, prosternebant se ad fortiorum pedes, exhibentes eis cultros et nasos extendentes, fletibus magnis rogabant privari naso, quo vultus speciem retinet, et inimicos pudicitiae irritat, ne inquinamenta carnis et spiritus contrahere possent. Omnibus ergo abscissis nasis, confusis faciebus, et (231 A) conspersis cruore stantibus, et lacrimosis vocibus Deum invocantibus, ecce inimici crucis monasterii ostia infringunt, et claustra rumpunt, et avidissime in monasterium irruunt, cum clamore et armorum strepitu, ut effoeminatae libidini, insatiabili cupiditati et crudelitati bestiali operam darent. Et ingressi ecclesiam invenerunt athletas Christi in suo ordine stantes in Dei servitio. Quas ut viderunt sanguine aspersas et mutilatas, conterriti stabant, ac si exercitum ferocium armatorum invenissent, nec fuit, qui aliquam tangere ausus esset, sed eas intactas de monasterio et civitate repulerunt, quae cum aliis Christianis expulsis in partes fidelium navigaverunt, reportantes praeclarum et perenne testimonium suae castissimae et illibatae fidei. Sic, sic decus servatur foemineum, virginitatis thesaurus custoditur, pudicitiae cordis testimonium redditur, et profecto monstratur, quomodo non salis sit ad cordis sinceritatem testandam lacrymis et querelis se violentiam passuram dicere, nisi quis in vindictam egregio procedat opere. Hoc Lucretiam urbicam pudicitiae ducem fecisse veterum commendant historiae, quae se ipsam jugulavit in testimonium pudicitiae. Sic et Hyppo, mulier graeca a piratis capta, eo quod spectabili pulchritudine polleret, quae inter consilia praedonum suae pudicitiae contraria cum cerneret, se non posse decus castitatis servare, nisi per mortem, non exspectata violentia in undas se praecipitem dedit, ut sublata vita pudicitia servaretur. Sic conjux Trigigantis, quae in ergastulo posita et catena ligata militem volentem se violare interemit. Sed et Penelope, Ulyssis uxor, arte industri precantes nobiles suspendit, sicque fidem marito servare studuit. Sic Cimbrorum foeminae se suosque infantulos laqueis curruum [suspendentes] vitam sibi extorsere amore pudicitiae. Et Amazones spreto decore, et superata mollitie foeminei corporis, arma inducere, et auream caesariem tegere galea, et latus muniere pharetra, et militari ritu currus et equos adscendere, et pro defensione castitatis regibus et tyrannis gravissima bella intulere. Insuper castitatis lilium, Susanna, filia Helechiae, uxor Joachim, ad supplicium mortis properavit potius, quam pudicitiae frenum solveret. Sic S. Brigitta, pulcherrima, Deum pro deformitate vultus deprecata est, ut pudicitiam facilius conservaret. Sic et aliae quam plures Christi virgines superata fragilitate sexus duros cruciatus corporis pertulerunt pro castitatis decore. Harum autem omnium exemplo monachae nostrae et nunnae, de quibus iam est sermo, informatae pariter et confortatae, nova arte edoctae a Spiritu Sancto, pudicitiae hostes delusere, ita, quod nec se nec alios interemerunt, innocentiam tamen nihilo minus conservarent, et imitandum exemplum post se relinquerent omnibus religiosis. Si placet pulchra de praeclaris gentilium mulieribus legere, vid. Hieronym. in epistola ad Geruntiam, quae habetur Vol. II. lib. 3. Tract. 7. fol. 194. Sexta die, quae est transfigurationis Domini, in aurora convenimus in monte Syon, media autem pars fratrum montis Syon ascenderunt nobiscum in montem Oliveti et ecclesiam ascensionis Domini, cum calicibus et paramentis, et ibi solenniter Missam cantavimus de transfiguratione Domini, ac si fuissemus (in) Thabor. Aderant autem Officio nostro multi Christiani orientales, (B) quia diem transfigurationis Domini inter maximas solennitates venerantur. Unde quasi omnes ecclesias suas consecrant in honorem S. Sophiae, i. e. transfigurationis Domini. Et sicut nos depingi facimus in ecclesiis nostris Crucifixum, et extremum judicium, sic in ecclesiis orientalium principalis pictura est transfiguratio Domini cum Moyse et Helia, et tribus apostolis in terra jacentibus. Finitis Missis circuivimus ipsam ecclesiam, et supra ipsam quanto poteramus ascendimus ad circumspiciendum; de ea enim est respectus in mare mortuum et longe lateque per terram sanctam. Porro in ipsa ecclesia stant columnae marmoreae politae, inter quas est una, quam orientales Christiani brachiis circumplexabantur cum risu, et omnes tentabat, si digitis unius manus contingere possent digitos manus alterius. Nisi enim homo habeat longiores digitos, non potest manum manu amplexando tangere, putant autem illi superstitiosi orientales, quod ille, qui id facere potest, sit magis fortunatus, et quod sit signum cujusdam magni boni. Diu steti in loco et eorum phantasias consideravi. Post eos etiam nos occidentales jocando lusimus, mensurantes columnam, et directe potui extremitates longiorum duorum digitorum conjungere, cum forti tamen complexu et pressura. De illa ecclesia vide fol. 148 A.
Post haec gyravimus montem sanctum et loca ejus sancta visitavimus, et ingressi urbem per portam S. Stephani ad domum Pilati deosculandam accessimus. Dum autem intellexissemus, patronum domus non esse in civitate, pulsavimus, et intromissi per ejus filias locum martyrii Christi visitavimus. Si enim praesens homo fuisset, nequaquam nos intromisisset, et ad hoc nec prece nec pretio induci poterat. Filiae tamen ejus jucundae duae nobis apparuerunt, et ad locum, in quo Dominus flagellatus creditur, nos duxerunt. Est enim capella rotunda, testudinata, ad ejus latus est ascensus in domum superiorem, immunde autem et sine honore tenent locum istum sacrum, et est quasi sentina domus, in quam omnia purgamenta injiciuntur. Hoc tamen non obstante descendimus in immunditias, et orationes nostras fudimus, et indulgentias plenariae (††) absolutionis accepimus. An autem Dominus in eodem loco fuerit coronatus, in quo fuit flagellatus, videtur ex Evang. Matthaei et Marci, quod fuerit publice flagellatus extra, et intus in atrio coronatus. Sed Johannis XIX. ponuntur simul flagellatio et coronatio; sic et idem locus ostenditur flagellationis et coronationis. Verum tamen est, quod loca ista propter aedificiorum destructiones et reparationes difficulter possunt reperiri. De illa domo vide fol. 138 A. Ego bina vice intromissus fui. Reputatur magnum, quando peregrinus in loco praedicto fuit, inter mille enim non potest unus ingredi. In exitu nostro dedimus puellis aliquos madinos, quos cum magna gratitudine acceperunt, et per interpretem dicebant nobis, quod quotiescumque pater eorum abesset (232 A), libenter nos intromittere vellent. Saevus est enim pater ille ad filias, sicut ad alios homines christianos, quos etiam videre non potest, et ideo ex quo Christiani participant de crudelitate illius viri cum filiabus ejus, afficiuntur nobis et in contemtum patris introducunt Christianos. Erant enim duae speciosae filiae grandiusculae, et in introitu nostro velamen facierum deposuerunt, et jocundis vultibus nobis conversabantur, quod cum Sarracenis ausae non fuissent,
Pulchra peregrinatio F. F. F. per loca subjecta.
Septima die ante solis ortum dictis matutinis cum aurora illucesceret, steti in ambitu superiori claustri fratrum montis Syon, et conjeci oculos profunde deorsum usque in vallem Gehinnon; pulsabat autem me desiderium, ut eodem mane descenderem tam profunde in vallem ipsam, quousque montem Syon videre amplius non possem, ut et fontem Rogel quaererem, et lapidem Zoelech, de quibus habetur 3 Reg. 1., et ut viderem locum Toph et Tophet, de quibus fit mentio Jerem. 7. et per totum caput Jer. XIX. Hic locus est vallis filiorum Ennon, quae dicitur vallis Ennon, vel vallis Jehennon, et Gehenna, Jos. 18 et 4. Esd. 1,, et inde descenderem profundius in vallem, ut considerarem, an torrens Cedron in profundioribus locis aquas fluentes haberet, ut multi opinati sunt, sicut patebit, et post hoc in montem offensionis ascenderem, cujus radices usque in Gehennam extenduntur. De hoc monte habetur 3 Reg. II. Haec etiam videre et experiri desideravi. Itaque a loco, in quo stabam, me movi, ut irem ad patrem Gardianum, ut peterem eum pro socio fratrem, cum quo praedicta visitarem, sed non ausus fui venerabilem virum illum excitare, qui adhuc in quiete sua erat. Assumsi ergo animum, et solus iter hoc grande aggressus sum, adhuc enim mane erat, et Sarracenos scivi ante solis adscensum non se levare de cubilibus suis. Descendi ergo de monte Syon et perveni in hortum regis, qui pertinebat antiquitus ad regis curiam, per quem rex Zedechias fugit cum omni exercitu, ut habetur 4 Reg. 25 a facie Assyriorum. In ipso autem horto reperi optimas ficus maturas, de quibus jejunus manducavi usque ad saturitatem. De horto demum regis descendi ad natatoria Siloae, et voraginem originis fontis Siloae, et intravi et bibi de aqua sancta, et oculos et faciem lavi. Numquam vidi prius aquas illas in tanta abundantia fluere, sicut illa hora, non enim jugiter fundit aquas nec semper aequaliter fons ille, ut supra patuit fol. 160 B. Refrigerio sumto et indulgentiis (††) plenariae remissionis juxta fontem sacrum consequenter de latice fontis exivi et descendi usque in vallis fundum, in torrentem Cedron, nec vidi hominem aliquem. Sol autem jam ortus fuerat, qui cacumen montis Syon et civitatem sanctam et aliorum montium culmina illustrabat, sed juxta me erant (B) adhuc quodammodo tenebrae, et roris antelucani destillatio. Descendi ergo usque in vallem Gehenne et cum festinantia progressus in asperrimo torrente, usque quo recurvabatur vallis, ita, quod nec montem Syon nec montem templi amplius videre poteram. Et his subtractis substiti, et torrentem consideravi, tantamque ariditatem ejus ibi vidi, sicut superius infra Jerusalem, nec quovis modo videre poteram, quomodo ibi subterraneum cursum haberet in profundissima valle et rupibus repleta. Ad hanc considerationem me moverunt quaedam terrae sanctae descriptiones, in quibus legeram, quod torrens Cedron esset fluvius perpetui cursus, sed propter frequentes destructiones civitatis sanctae, cujus muri et ruinae fuerunt in vallem dejectae, alveus fluminis repletus fuit. Sed quia vero proverbio dicitur, nemo potest se opponere torrenti, dicunt, quod ipse fluvius, quem torrentem nominant, sub ipsis ruinis adhuc suum naturalem et perpetuum cursum habeat, ut superius patuit fol. 142. A. et multis fol. 170. Sed hoc habere veritatem videre jam non poteram, cum longe infra ruinas Jerusalem fuerim, nec guttam aquae fluere viderim. Sed et alia vice descendi usque ad mare mortuum per eandem vallem, ut patet fol. 236 per totum, sed aquas decurrentes nullas vidi. Possibile tamen est, olim ibi fluvium fuisse et jam non esse, sed ei contigisse sicut Numicio, fluvio Laurentis agri, qui Maronis carmine et aliorum latinorum poetarum celebris factus est, in quo dicunt Aeneam Trojanum cecidisse, et ex eo solo veteres consuevere in sacris Deae Vestae libare. Sane, hic fluvius hodie non est, paulatim enim decrescens primum in fontem redactus est, demum et fons ipse exaruit. Ut habet Boccacius in Tract. de Flum. Verum ex vetustissimis scripturis sacris colligi non potest, quod per torrentem illum fluvii decursus continuus fuerit, sed solum tempore hiemali de pluvia et nive resoluta fit ibi ad horam decursus aquarum. Et tantum de illo.
Consequenter reverti me ad Jerusalem, a qua semper peculiaris [?] fuit mihi clangor, at per torrentem ascendi festinus usque ad locum, in quo videre poteram civitatem sanctam, cujus jocundissimo aspectu novo quodam gaudio et securitate animatus fui. Timueram enim in inferioribus existens, nam horribilis est vallis Gehennae, potissime inferius, ubi caret illustratione desuper ab alto rutilantis civitatis sanctae. In ipso autem ascensu Gehennae perveni in locum, ubi vallis Siloae jungitur valli Siloae (Syon) et ibi dicitur fuisse fons Rogel, ubi hodie stat cisterna magna et profunda, sed non fons. Et juxta fontem erant olim viridaria et erat locus solatii, in quo juvenes tentabant et probabant fortitudinem, ad quem ibi fuit positus lapis Zoelech, i. e. tractus, quia qui lapidem illum trahere poterat, fortis erat. Ibi ergo nec fontem nec lapidem vidi, sed cisternam et rupes multas. Ibi Adonias convivium habuit et tractatum de regni invasione. Ibi luci et idolorum cultus erant, et multa mala in valle illa Ennon vel Gehennae (233 A) sunt perpetrata. Vallis ista et locus dicitur Gehennon, ab Ennon, quondam possessore sua. Ennon autem idem est quod cursus mortis, vel fons tristitiae, et significat, quod in extremo judicio per illam vallem reprobi in locum mortis deducentur, ut habetur fol. 170 B. Omnia enim illius vallis nomina horrorem important. Dicitur enim 1) Ennon, i. e. cursus mortis. 2) Gehenna, vallis tristitiae. 3) Hennon, vallis interfectionis. 4) Jehenna, profunditas mortis. 5) Toph, poena stultorum. 6) Tophet, ampla poena moeroris. 7) Cedron, inutilis dolor. 8) Chela, incendium Domini. 9) Chrinarus, judicium ignis devorantis. Praeter haec nominatur vallis ista Jerem. c. 19. vallis occisionis; et Jerem. c. 7. dicitur vallis interfectionis. Quam destestabilis autem haec vallis sit et maledicta, vide supra Jeremiae in praefatis capitibus et cap. 32. Et quae supra fol. 170 A. B. Frequenter autem fit mentio in Scriptura de excelsis Toph, in valle Ennon, quod ita intelligendum est, quia in valle illa profunda excelsa stabant altaria idolorum. Hanc vallem cum monte zelosissimus rex Josias contaminavit, quasi excommunicationem in ea ponens, quam tulit super ingredientes, et omnes sacerdotes vallis trucidavit in ea, ut habetur 4 Reg. 23. Sicut enim vallis Josaphat erat sancta et benedicta cum monte suo Oliveti: sic vallis Ennon erat profana et maledicta cum monte suo offensionis. Ideo ab illa valle transsumtum est nomen hoc, Gehenna, ad significandum vallem infernalem perpetuae damnationis,
De monte offensionis Domini, et Moloch idolo.
Igitur cum vallem praefatam aspexissem, converti me ad latus ejus orientale, ad radices montis offensionis, et per clivum ejus in montem subii, quae humilior est, quam mons Oliveti, in cujus accubitu est situatus ad latus ejus australe. In vertice autem illius montis inveni domum magnam, vacuam tamen, de quo optime contentus fui, non enim fuissem hospes gratus habitantibus in ea Sarracenis. In hoc monte erexit Salomo duo profana aedificia, scilicet templum idolo Moloch, et domum suis concubinis, ex quibus valde offendit Deum. Ideo mons offensionis dicitur, ut habetur 3. Reg. II.
Porro Moloch idolum crudelissimo cultu colebatur, ideo singulariter Levit. 20. prohibitum strictissime fuit, sacrificare ei. Quo tamen non obstante Salomon, inductus per mulieres, in illo monte templum erexit Moloch, et populum ad ejus cultum induxit, et sacerdotibus idoli stipendia contulit. Tali autem hoc idolum colebatur ritu, ut necarentur infantes. Erat enim Moloch imago hominis magna, de aere fusa, et ab intus cavata per universa membra, stabatque in medio templi supra columnam, extensis manibus et brachiis, quasi desiderans et exspectans munus accipere ad brachia, in modum piae matris, quae extendit brachia ad suscipiendum suum infantem; sic enim erant formata brachia idoli, ut puer (B) in eis accubare posset, tamquam in maternis brachiis. Tempore autem sacrificiorum, quando erat ibi puer immolandus, ponebant sacerdotes ardentes carbones in corpus idoli, ipsumque candens et ignitum faciebant, et puerum innocentem unum et sanum de manibus parentum, qui eum immolandum attulerant, accipiebant, et brachiis idoli imponebant. Et ne parentes et amici circumstantes ex ejulatu pueri nimium turbarentur, astabant sacerdotes, cum sonorosis tympanis, cymbalis et tubis fortiter concrepabant, ne parentes vocem pueri morientis audire possent, et tam diu sic sonabant, quousque puer sic in brachiis idoli adustus exspiraret. Quo sic consumto sacerdotes, et omnes qui sacrificio aderant, jocundis vultibus parentibus congratulabantur, pro eo, quod digni habiti fuissent habere puerum in consortium deorum assumtum. Ex eo autem die omnes idololatrae totam illam genealogiam tamquam nobilitatam honorabant et credebant, quod omnes amici pueri immolati meliora fata et fortunas essent deinceps habituri. Similis ritus apud gentiles observabatur in sacris Saturni, et forte, quod Graeci Saturnum nominant, hoc Hebraei Moloch vocant. Erat enim statua Saturni aenea, magnitudine mirabili, cujus manus in terram extensae ita erant in gyrum ut, qui ad idolum pervenire adolescentes cogebantur, ingentem foveam igne repletam inciderent. Hinc et Hebraeorum Scriptura reprehendit eos, qui haec imitati fuerint. Haec Casa de Ev. Spir. Lib. 4. c. 7. Multa enim idola, imo daemones in idolis, non placabantur nisi mortibus innocentum. Et mos fuit propter plures causas pueros immolare. De quo vide Casa de Ev. Spir. L. IV. c. 7. et 8. Cessavit autem hominum immolatio tempore Eliae Hadriani Imperatoris. Huic crudelissimo ritui in hoc monte et in valle profani operam dabant, et Deum haud dubio plurimum offendebant. Ideo mons offensionis dicitur. De hoc idolo Moloch mentio fit Jerem. 32. et Amos V. et Actor. VII.
Insuper in hoc monte instituisse dicitur Salomon domum suarum concubinarum, quarum erat non modicus numerus. Unde Cantic. 6. dicitur: Sexaginta erant reginae, et LXXX concubinae, et adolescentulae sine numero. Et 3. Reg. II. dicitur: Salomo adamavit mulieres alienigenas multas, quibus copulatus est ardentissimo amore, fueruntque ei uxores septingentae, et concubinae trecentae, et adolescentularum non est numerus. Si ergo textus illi conferantur et intelligantur de Salomone litteraliter, sine spirituali intellectu, necesse erat eum habere multas domus pro tot mulieribus. Reginis ergo construxit castella et palatia, concubinis autem hanc aedificavit domum, adolescentulis autem aptavit loca in domibus parentum eorum. Filia autem Pharaonis, de qua cecinisse creditur canticum canticorum, cui dixit: Una est columba mea, formosa et electa mea, secum in monte Syon mansit. Sed quia eadem domus sanctificata erat propter inhabitationem arcae Domini, aedificavit ei domum juxta suam domum in Mello, ut dicitur 3. Reg. 9., ut semper esset ei propinqua.
Perspecto ergo loco et monte illo, cursu festino descendi vallem, declinans contra montem Oliveti, et juxta pyramidem Josaphat ad fundum vallis veni, eandemque pyramidem curiosius perspexi, eamque intravi per fenestram scandens. Nonnulli dicunt, hanc pyramidem esse titulum, quem sibi Absalon erexerat, ut habetur 3 Reg. 18; ubi sic habetur: porro Absalon, cum adhuc viveret, erexerat sibi titulum, qui in valle regis est, et vocavit eum nomine suo Manus Absalonis. Sed non videtur posse stare, quia nusquam legitur, vallem Josaphat et torrentem Cedron fuisse nominatum vallem regis. Et Magister in Speculo Historiali dicit, vallem illam duobus stadiis distare a Jerusalem. Nec titulus ille est erectus, sicut de petra excisus, ut supra fol. 196 B. Sed titulus Absalonis fuit lapis politus, marmor (234 A) erectus. His ergo visis pertransivi torrentem Cedron, et in montem Syon adscendi, et sudore plenus et calore incensus ad prandium veni. Et mirabatur pater Gardianus et fratres, audientes me sine molestia haec loca perlustrasse.
Octava die ante lucem descendi cum fratribus aliquibus ad specum agoniae Christi, de quo dixi fol. 144., et ibi, quia sexta feria erat, Missas de passione Domini celebravimus, quibus finitis in Galilaeam sursum ascendimus. Porro ad partem aquilonarem Galilaeae montis est mons eminens, interjecto grandi intervallo, quatuor stadiis a Jerusalem distans, in quo Salomon aedificavit templum Chamos, idolo Moabitarum, et in eodem loco tempore Maccabaeorum aedificatum fuit castrum forte, de quo Jerusalem civitas tempore regiminis Graecorum et Romanorum fuit multum tribulata. Consequenter ab illo loco descendimus, non quidem directe contra civitatem, sed contra aquilonem, ubi venimus in vallem satis fertilem, arboribus consitam, per quam est via euntibus a Jerusalem in Nazareth, et in processu venitur in villam, in qua beata Virgo et Joseph requirebant puerum Jesum inter cognatos et notos, et eo non invento, regressi sunt in Jerusalem, ut habetur Lucae II. In hac valle venimus in locum ruinarum antiquarum, ubi quondam dicitur stetisse villa Anathot, de qua Jeremias propheta fuit oriundus, qui in utero sanctificatus, de sacerdotali semine natus, puer exorsus est prophetare, et subversionem Jerusalem praedixit et vidit oculis, ut habet Hieronymus in prologo super Jeremiam. Porro idem Hieronymus nominat villam illam Arabath, de distantiis locorum, dicens, ipsum viculum sacerdotum fuisse. Per circuitum enim Jerusalem possidebant sacerdotes viculos et praedia, unde Gethsamini et Bethphage et Nobe et Anathot fuerunt viculi sacerdotum , in quibus nutriebant pecora oblata pro primitiis sive pro decimis. Ad sacerdotes de Anathot est specialis prophetia, ut patet Jerem. c. 11. Cum ergo Anathot vidissemus in ruinis, quas tamen vix deprehendere poteramus, reversi sumus in Jerusalem, et per portam S. Stephani ingressi loca sancta per civitatem deosculantes in montem Syon devenimus.
Nona die, quae erat sabbathum et vigilia S. Laurentii, mane ante ortum solis transivi cum fratribus aliquibus in vallem Josaphat ad ecclesiam sepulchri beatissimae Virginis Mariae, et ibi divina celebravimus. Omni enim sabbatho mittit pater Gardianus aliquos illac ad celebrandum, et frequenter solitus fui cum eis ire. Missis finitis ascendimus montem Oliveti, et ab alia parte descendimus in Bethaniam, et ibi visis et deosculatis locis sanctis reversi sumus in montem Syon, quo cum venissemus, invenimus omnes dominos peregrinos in monasterio congregatos, qui me exspectabant, ad dandum responsa cuidam Mamalucco, qui sibi omnes peregrinos praesentari mandavit, ut cum eis conferret de certis (B). Auditum enim fuerat in curia domini Soldani in Chayro, quod peregrini Christiani de occidente viri potentes et nobiles essent in Jerusalem, et ideo hunc Mamaluccum, Christianorum Trutschelmannum in Chayro, misit de Aegypto ad explorandum, qui essemus et unde venissemus, et in commissis habuit, si de regno Franciae essemus, quod captivos nos duceret in Chayrum; quae caussa illius fuerit, ignoro. Sed cum a Sabathytanco, nostro Trutschelmanno, audivisset, quod de Francia non essemus, venit cum eo in montem Syon, et sisti nos sibi mandavit, pacificeque nos salutavit verbis latinis et italicis: et si, inquit, placet vobis, descendatis mecum die crastina in Aegyptum via regia, et in decem diebus erimus in Chayro, et inde transmittam vos cum salvo conductu in Arabiam ad montem Synai, a quo reversi ad me in domo mea manebitis, quamdiu volueritis. His verbis et aliis bonis promissionibus tantum nos movit, quod omnino cum eo recessissemus, si res et negotia nostra[TR55] fuissent aliqualiter disposita, in nullo enim adhuc dispositionem feceramus necessariam ad hoc iter. Gratias autem egimus viro de sua benigna exhibitione, et rogavimus eum, quatenus cum Deo comite de monte Synai in Mathaream hortum balsami veniremus, nos citius inde tollere dignaretur, et Chayrum introducere, et inde statim per Nilum in Alexandriam mittere, ne contingeret nos naves Alexandrinas de Venetiis negligere. Haec omnia nobis promisit fideliter se facturum, et multa plura adjecit, quibus valde consolati fuimus. De hoc viro plura restant dicenda suo loco, cujus nomen erat Tamquardinus. Venit enim ad nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem erat lupus rapax, ut patebit fol. 70 P. II. Habito ergo colloquio nobiscum recessit, revertens in Aegyptum. Post prandium transivimus nos peregrini simul ad balneum sive aestuarium, et cum Sarracenis balneati sumus et loti. Hoc aestuarium erat simile illi in Rama, sicut patet fol. 84 A. Post balneationem intravimus ecclesiam sancti sepulchri (235 A).
De quinto ingressu peregrinorum in ecclesiam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi et in sepulchrum Domini.
Decima die, quae est festum Laurentii martyris, et erat dominica XI. Trinitatis vespere praecedenti iterum intromissi sumus modo supra dicto in ecclesiam sanctissimi sepulchri Domini, et nocte illa ad dominicum sepulchrum vigilavimus, et loca sancta, ut prius, circuivimus, et dictis matutinis Missas celebravimus, et orto sole Missam in dominico monumento cantavimus, qua finita per Mauros de templo ejecti fuimus. Porro tres fratres Minores de monte Syon, juvenes, fuerant nobiscum in ecclesia resurrectionis Domini; hos petivi, quatenus mecum in vallem Josaphat descenderent, quia adhuc mane erat, quod libentissime facere velle dixerunt, dummodo eos apud patrem Gardianum excusarem de non accepta licentia, quod eis promisi et feci. Transivimus ergo per civitatem et in cocorum vicos descendimus, et emi pro fratribus ilis et me a cocis illis pastillos de ovis, et placentas, et pastetas de carnibus, et assaturam, et botros, et ficus, et cum illis comestibilibus descendimus in vallem, et transito torrente in Gethsamini praedio sub olivis in umbra consedimus et laetum jentaculum simul sumsimus, potu tamen caruimus, nisi quod uvas pro potu suximus, quae uvae erant dulcissimae, albae et nigrae. His peractis, et proximioribus locis deosculatis, montem Syon ascendimus, et ad prandium fratrum consedimus. Post prandium venerunt domini peregrini in montem Syon, petentes Trutschelmannum, ut nos duceret in Bethlehem, qui convocatis et conductis asinariis cum asinis venerunt ad nos; sedimus ergo super asinos, et cum Sarraceno Sabathytanco de Jerusalem exivimus, et cum venissemus ad clivum ascensus montis Gyon, ex opposito montis Syon, occurrit nobis exercitus Arabum, qui, nescio quo prodente, iter nostrum exploraverant, et transitum nobis interdixerunt, nisi pedagium et gangfragium eis solveremus, et summam pecuniae satis magnam postulabant, quam dum dare recusaremus, et diu simul litigassemus, vi coegerunt nos reverti in Jerusalem.
Tractatus de peregrinatione maris mortui in Soodomis.
Reversi autem in civitatem sanctam petivimus Trutschelmannum et Calinum, ut providerent nobis de asinis et de tuta comitiva, cum qua ad mare mortuum descendere vellemus ad ipsum considerandum. Hoc audientes duo illi Calini Sarraceni peregrinationem illam multum difficultabant, inducentes multas rationes, quibus a concepta peregrinatione nos retrahere possent. Prima eorum ratio fuit quasi theologicalis, dicebant enim, quod propter loca sancta, quae Dominus benedixit, et Christus noster sanctificavit, visitanda venissemus de transmarinis partibus, et non propter profana loca, quae Dominus maledixit, (B) sicut est mare mortuum, quod ipsi Sarraceni nominant mare maledictum, quod dicebant, omni credenti Scripturis esse fugiendum et detestandum, et quod deberemus esse contenti, quod benedictum Jordanem vidimus. Secunda ratio, quare invite nos ad mare mortuum ducebant, est propter Arabes et Madianitas, qui in illis desertis habitant, et pro praeda discurrunt per regias vias, a quarum invasione non possunt bene protegi peregrini, nisi arcubus et gladiis fugarentur et laederentur, cum sint inermes et nudi. Propter nos autem nolebant eos laedere, sed dicebant potius pati spoliationem nostram, quam laesionem eorum. Sunt enim Arabes illi ita famelici et miseri, quod pro pane inermes armatos invadunt seque morti exponunt.
Tertia. Dicebant per littora maris illius esse multa nociva et venenosa animalia, pusilla cum magnis, ut leones, ursos, apros et serpentes vermes etc.
Quarta. Dicebant esse prohibitum a rege Soldano, ne qui alieni ducerentur ad hoc mare, et hoc propter venenosissimum sed nobilissimum tyrum serpentem, ne forte capi eum contingeret ab alienis et de patria educi, qui nullibi in mundo reperitur nisi in littoribus maris mortui; idcirco sub poena capitis prohibuit Soldanus incolis terrae, ne serpentes illos captos alicui vendant, sed sibi eos in Aegyptum transportent. Hoc tamen pauperes saepe transgrediuntur et christianis mercatoribus eos vendunt, tam in Damasco et Baruto, quam in Alexandria et Chayro. Conficitur enim de hoc serpente efficacissimum et pretiosissimum tyriacum, nec est verum tyriacum, nisi de hoc serpente sumtum, a quo et nomen sortitur. Talis autem formae dicitur esse serpens ille: longitudo ejus est ad ulnae medietatem, grossitudo vero vel magnitudo ut viri pollex, color eius luteus aliquali rubedine mixtus, et naturaliter semper nascitur et manet coecus, et semper saevit velocissime serpens cum sibilo iracundo. Contra ejus venenum nullum noscitur remedium, et nisi in continenti amputetur membrum ejus veneno intoxicatum, mox totum corpus incenditur, inflatur et crepatur. Omnibus bestiis insidiatur, unde nonnumquam grandes belluae juxta hoc mare mortuae reperiuntur ex intoxicatione tyri. Dum irascitur, igneam linguam emittit, quam velocissime circumducitur, corpus ejus ex ira ut ferrum candescit, et caput alias parvum inflat excrescens ultra quantitatem corporis, et habet in facie pilos ut aper. Si equum intoxicat, sessor ejus simul cum eo inficitur et moritur. Et nisi naturae auctor privasset bestiolam illam luminibus, nemo posset de prope accedere, nec capi quovis modo valeret, quia callidissimus serpens est. Hunc serpentem medici et appotecarii[TR56] tali modo in confectione tyriaci assumunt: captum vivum accipiunt, eumque in pelvim ponunt vacuam et latam, in qua possit currere et exitum quaerere, non tamen effugere, et dum (236 A) sic circuit, quaerens exitum, accipiunt sudes et acus, et eum pungunt et ad iram vehementem provocant; dum autem incensus inflatusque fuerit, omne venenum, alias per corpus diffusum, in caput et caudam recurrit, et acuto cultro vel rasorio ictu uno utrumque abscinditur, et si solum una pars vel caput vel cauda amputata fuerit, media inutilis erit. Docta est haec bestia naturae industria retinere venena sua, et non nisi arte magna oportet eam circumveniri. Pro magno autem pretio venena illa venduntur, super aurum et lapides pretiosos. Haec duo singularia habet dominus Soldanus rex Aegypti in suis thesauris recondita, quae gignuntur in terra sua, scilicet balsamus et tyrus serpens. Ideo, sicut non intromittuntur peregrini in hortum balsami, nisi cum maximis cautelis, ut patet fol. 65. P. II., sic nec evagari licet ad maris mortui littora propter tyrum et propter gluten judaicum, quod etiam solum ibi est reperibile juxta littus.
Quinta ratio difficultatis est foetor et vapor malus de illo mari consurgens, quo homo non assuetus faciliter inficitur et infirmatur et moritur.
Sexta ratio est. Dicebant enim, nihil pulchri ibi esse, nec quidquam delectabile essemus visuri, sed habituri gravem laborem, expensas inutiles et timores multos. His et aliis difficultatibus auditis quidam peregrini retrocesserunt, dicentes se non velle, etiamsi eis pretium daretur, descendere. Alii vero his non obstantibus instabant pro deductione, et ita iterum divisi fuimus in duas partes, sicut superius contigit de peregrinatione Galilaeae et Nazareth, ut patet. fol. 222 A. Major tamen pars peregrinorum petebant se duci, nec desistere volebant, etiamsi dominum Naydon, praefectum, petere pro licentia et salvo conductu deberent. His auditis Sabathytanco eodem die misit ad Ameth, praefectum in Bethlehem, Maurum animosum et fidelem, qui erat Arabibus confoederatus nec eos metuebat, adhortans, ut illa nocte cum XIV mulis aut asinis veniret de Bethlehem in Jerusalem ad montem Syon, et peregrinos duceret ad mare mortuum et reduceret pro pretio sibi statuendo. Nos vero disposuimus cibum ac potum pro duobus diebus et una nocte nobiscum ducendis per viam illam.
Peregrinatio ad mare mortuum.
Undecima die, antequam illucesceret, venit Ameth cum mulis, asinis et servis in montem Syon, et pulsantes ad ostium Conventus postulabant peregrinos, nullus autem erat de peregrinis in conventu nisi ego. Cucurri itaque in tenebris de Syon usque in Mello ad domum Elphahalli, in qua domini peregrini manebant, ubi pulsans lapide ostium eos excitavi, et ascenderunt mecum illi, qui peregrinari volebant. Ascensis itaque bestiis de monte Syon descendimus in vallem Siloae et juxta natatoria in profundis Toph et Gehennae descendimus (B) per horribilem gehennalem vallem, et adhuc erant tenebrae; noctes tamen videbantur mihi non esse adeo tenebrosae in transmarinis regionibus, sicut apud nos sunt, non enim sunt ibi nebulae aut nubes, quibus siderum obfuscatur coruscatio. Interea aurora consurrexit, et nos continue per vallem arctam ab utraque parte petris superpendentibus descendimus, quousque sol in altum ascendit. Erat autem vallis asperrima, saxis plena et lapidibus, a quibus terra erat deducta per aquarum decursum pro tempore. Tanto enim impetu decurrunt ibi aquae suo tempore, ut magna saxa de suis locis avellantur et deducantur. Et supremum illius vallis est vallis Josaphat et torrens Cedron, nec potui notare ibi esse decursum perennem arcus fluminis, ut supra dixi fol. 232.
Cum autem descendendo venissemus ad duo milliaria germanica bona, incipiebat fieri vallis acrior et asperior, et in ista arctitudine venimus ad monasterium S. Sabbae Abbatis, et ingressi monasterium a Cologeris monachis graecis reverentialiter suscepti fuimus. Reperimus autem in monasterio multos Arabes deserti, colonos et viarum praedones, ad quorum aspectum vehementer exterriti sumus, suspicantes, nos esse traditos. Et ipsum ductorem nostrum, dominum Ameth, suspectum habuimus, quod malum contra nos machinari vellet. Hoc ut notavit, venit cum praefecto illorum praedonum Arabum ad habitaculum, in quod ducti fueramus, et ambo datis dextris nobis promiserunt securitatem in rebus et corporibus. Si autem eos curtusia vel aliquibus bibalibus honorare vellemus, paratos eos haberemus etiam ad descendendum nobiscum ad mare et ad defendendum. Dedimus ergo eis certos madinos, quos accipientes stabant contenti, et nos eramus quieti et securi. Eduximus ergo de sacculis nostris ea, quae in Jerusalem praeparavimus, et viascos cum vino, et comedimus et bibimus.[TR57] Ductori etiam nostro et Arabibus paximatios dedimus, monachi vero apportaverunt nobis aquam frigidam pro pedum lotione et potione. Post refectionem et refocillationem ingressi sumus ecclesiam, et adorato Domino indulgentias septennes accepimus (†) et ingressi ad sepulchrum S. Sabbae oravimus. Hoc sepulchrum vacuum esse credo, quia Venetiis corpus illius Sancti quiescit, ut patet fol. 40. Visis ergo his domini peregrini in umbra super humum prostrati dormierunt, ego vero nullatenus[TR58] dormire nec quiescere poteram, sed solus evagatus sum per universa monasterii loca in valle et supra, et cavernas et tuguria antiquorum sanctorum monachorum perlustravi cum multa ammiratione, et cum periculo casus in ascensu et descensu, per scopulos et rupes, et ruinas antiquorum aedificiorum. Sed et hoc periculum mihi accidit in illa solitaria evagatione: veni ad quendam strictum transitum, qui est juxta cellam S. Sabbae, ubi rupi paries eminet ab una parte, ab alia autem parte nihil est nisi horribile patens praecipitium, vel supercilium petrae, et per illum (237 A) transitum non potest nisi unus homo transire, et non dico simul et simul, sed unus cum cautela, ne labatur deorsum. In hoc transitu obvium habui unum Christianum orientalem, qui forte erat famulus monasterii. Hic cum vidisset me, processit contra me, cum tamen bene retrocessissem, et ut vidit me paventem, coepit mecum jocari, ac si vellet me in voraginem praecipitare, cumque signis, quibus poteram, eum peterem, ut me cum pace transire permitteret, non acquievit, sed significavit mihi, quod me praecipitare vellet, nisi sibi pecuniam darem. Hoc audito bursam aperui, et sibi unum madinum dedi, quem accipiens dimisit me. Ab illa hora et deinceps horrui illorum Christianorum consortium amplius quam Sarracenorum aut Arabum, et minus eis confisus fui. Et quamvis ille forte non praecipitavisset me, etiamsi nihil dedissem sibi, nequam tamen fuit in eo, quod lusit cum homine, quem prius numquam viderat, in loco tanti periculi, et pecuniam accepit pro pace. Si Arabs mihi obviasset et hoc fecisset, gratus mihi ludus fuisset, eumque probum paganum praedicassem, sed de illo Christiano nihil boni praesumo. Cumque revenissem ad dominos peregrinos, recitavi eis, quid mihi ille Christianus fecisset, et diximus factum Ameth, nostro tutori, qui eum durissimis verbis increpavit, et male de eo contentus fuit, dixitque nobis, Christianos illos orientales esse infidelissimos homines. Mansimus autem in monasterio illo ad quinque horas, quousque furor solis remitteretur.
De monasterio S. Sabbae Abbatis nota.
Monasterium hoc S. Sabbae Abbatis est unum de mirabilioribus, quae ego vidi in evagatione. An autem hoc coenobium fuerit illius S. Sabbae, de quo in vitis patrum legitur, ambiguum est apud me. Dicitur enim, quod S. Abbas habuerit in Syria monasterium, et praefuerit pater XIIII millium monachorum. Hoc autem monasterium est in Judaea situatum, quanquam et ipsa Judaea sit Syriae pars vel natio. Et dicunt monachi, qui hodie degunt in monasterio, quod S. Abbas, illus monasterii institutor et pater, habuerit simul et simul in coenobio XIV millia monachorum, quod auditu vix credibile est; sed dum homo locum videt, assentit, etsi non in tantum numerum, tamen videt, ibi habitasse multorum monachorum examen. Fuerunt autem monachi illi, et hodie sunt, ordinis et regulae S. Basilii, Graeci, sicut sunt monachi sub monte Synai in monasterio S. Catharinae. Unde autem tanta multitudo monachorum habuerint victum et amictum, plurimum miramur nos monachi occidentales; qui vero monachorum orientalium mores, victum et amictum viderunt, mirari desinunt. Victus noster est abundans et copiosus, amictus multiplex et pretiosus, domus et monasteria varia, polita et sumtuosa, quod totum non est nec hodie apud monachos orientales. Ego pro certo teneo et credo, quod unus Conventus XX fratrum monachorum occidentalium majores (B) faciat expensas, quam Conventus fratrum centum monachorum orientalium. In structuris enim parvos faciunt sumtus, habent enim tuguriola ex vilibus texta virgultis, in quibus non nisi quasi curvatus potest consistere. Nec ecclesiae eorum sunt multo ambitiosiores tabernaculis monachorum, quae similiter de contextis virgulis parietes habent luto obtectos, altitudine duntaxat praestantiores monachorum tabernaculis. In vestitu eorum nihil pretiosum, nihil decorum apparet, etiam hodie, quamvis moderni monachi orientales longe sint a perfectione suorum antecessorum, qui in melotis et pellibus caprinis et contextis de plectis palmarum palliis incedebant, et plerique nudi diei calores et noctis algores sustinebant multis annis, non habentes alia habitacula nisi petrarum cavernas, nec certo loco manebant, sed deserti intima penetrabant, longius se ab hominibus elongabant, et hi nec pro convictu nec amictu sollicitabantur. Cibus etiam omnium orientalium et potus, et potissime monachorum, est tenuissimus, et vinum saeculares communiter non bibunt nisi raro, monachi numquam. Et ita parcissimis expensis vivunt. Sed monachi occidentales e contrario lautissimis expensis nutriuntur. Unde S. Jeronymus in quadam epistola contra eos invehitur dicens, eos usque ad vomitum satiari. Propter quod dictum inimicabantur sibi occidentales monachi. Quidam autem vir sanctus, monachus occidentalis, cum id diceretur dictum a S. Jeronymo, respondit: Jeronymum in hoc reprehendisse quosdam crapulosos monachos orientales, dicens, quod edacitas, quae occidentalibus est natura, orientalibus est gula, ut habetur in Spec. Histor. L. 18. c. 10. et 12. Ubi etiam habetur, quod quidam monachi occidentales desertum Aegypti ingressi, ut viderent monachos orientales, quidam ad cellam cujusdam senis venissent, et post orationem et exhortationem ad mensam invitati a sene sedissent, apposuit ipsis quinque fratribus dimidium panem hordeaceum et fasciculum herbae, quae similis mentae erat, exuberans foliis mellei saporis. Hanc annonam quinque fratribus appositam cum unus devorasset, et nullo modo satiatus fuisset, licet pro decem monachis orientalibus sufficiens fuisset. Inaequalis nempe est conditio corporum orientalium et occidentalium, quia dissimili affluxu afficiuntur corporum coelestium. Et ideo certa veritas est, quod multa sint occidentalibus necessaria ex natura, quae orientalibus essent superflua, et vitiosa gula, et hoc tam in domibus vel habitaculis, vestibus, et cibis et potibus. Insuper, antiquitus monachi terram colebant, et dabatur unicuique de fructibus portio sua, quam poterat expendere pro lubitu, et tantum abundabat, quod in oriente eis pauperes deficerent, et frumenta cogerentur ad transmarinas partes mittere pauperibus in occidentem. Ex quibus patet, quod multi monachi centeni et milleni simul poterant habitare, sicut hic in monasterio S. Sabbae.
Porro regrediendo ad propositum ipsum praefatum monasterium talis dispositionis est. Vallem Gehennae, per quam descendimus, occupat per longum spatium, quae vallis est ibi profunda et arcta, et utrumque latus praeruptis rupibus eminet, quibus vallis tamquam muro est munita per non modicum spatium deorsum, et hoc totum spatium fuit monasterium, rupes autem ab utroque latere sunt cavernosae, non quidem cavatae, sed per se cavae, ita quod aptissima praestant monachis habitacula orationi et contemplationi vacare volentibus. Teguntur autem cavernae ipsae desuper pendentibus petris (238 A) et minacibus saxis. Quodam autem naturali opere factum est ab almo opifice, ut cavernae per longum continuae sint et in ordine positae loco cellarum. Inferius enim, in pede rupis, sunt cavernae per ordinem, et super eas altius est cavernarum ordo, super quas tertius est in alto, et in cacumine arte humana murata sunt habitacula, ita quod quatuor ordines cellarum praestat unum latus. Ad inferiores cellas vel cavernas erat introitus a torrente sine ascensu. Ad superiores erat ascensus, et ante cavernas est rupes protensa extra foraminibus antrorum, ita quod ante ostiola est transitus patens; ita etiam est in ordine super illum. Sunt autem cavernae unius ordinis distinctae quasi cellulae unius lateris dormitorii, non quidem humano opere et arte, sed conditoris naturae. Porro in locis, ubi natura non sufficit ad habitaculum completum praestandum, ars humana supplevit, et quando duae cavernae foratum parietem habent, muro foramen est obstructum; vel ex una magna caverna sunt facta duo vel tria habitacula per muros intermedios; vel quando caverna erat nimis arcta per incisionem petrae est ampliata. Quicumque autem frater cavernam habere non poterat in ipsa valle, muro sibi cellulam construxit vel in alto supra rupes, unde usque hodie sunt in valle et superius tantae murorum ruinae, ac si civitas ibi fuisset. Nihilominus adhuc aliquae muratae cellulae stant, et tuguria de maceria multa. Insuper ibi videntur turres altae fuisse et solennes habitationes et domus magnae supra rupes, in rupibus et infra. Ecclesia loci adhuc stat integra, et est competenter magna et est supra rupem fundata, quae rupes de latere extenditur supra vallem, nec habet rupes illa fundamentum, sed est libera per circuitum, demto loco, ubi de pariete progreditur.
Porro sub petra ecclesiae est concavitas tenebrosa et grandis, profunde ducens in montem, ex qua emanat aqua viva, modica tamen, qua monachi ibi vivebant, et dicitur fons S. Sabbae. Horret homo, videns ecclesiam simul cum aliis structuris stare supra petram dependentem sine fundamento. Juxta ecclesiam est cella S. Sabbae in petra excisa, ad quam itur per illum formidulosum transitum, de quo supra feci mentionem. Sunt etiam ab alia parte ecclesiae supra petram illam habitacula monachorum, adhuc ibi degentium, numero sex, qui nequaquam ibi manere possent, nisi essent Arabibus confoederati, qui eos defendunt et protegunt a Sarracenis, et est quasi apertum castrum Arabum et eorum refugium, ideo locus numquam est sine Arabibus praedonibus.
Porro supra vallem sunt lati campi agrorum, quos olim monachi coluerunt, et non solum pro se, sed pro pauperibus Syriae et Palaestinae nutrimenta olei et frumenti de illis campis opera manuum conquirebant. Dum hoc monasterium cum terra sancta adhuc esset in manibus fidelium, talem ordinem servabant monachi in officio divino, qui servabatur in ecclesia dominici sepulchri tam nocturno quam diurno tempore. Cum enim aliqua hora pulsabatur in ecclesia resurrectionis Domini, statim domini canonici regulares in monte Syon etiam pulsabant. Post eos pulsabant monachi montis Oliveti per ecclesias. Quo audito in Bethania, fiebat et ibi pulsus per ecclesias, qui (B) pulsus usque ad sanctum Sabba sonabat, qui pulsantes audiebantur in locis per circuitum, et ita ordo tenebatur, quod semper primus pulsus fiebat in ecclesia S. sepulchri, et per totam terram sanctam eadem hora pulsabatur. Sed haec omnia jam transierunt, ex quo dominicum sepulchrum in manus devenit infidelium. Omnia laudis divinae organa tenent silentium, et S. Sabbae monasterium est quasi in nihilum redactum. Quomodo autem tantum monasterium in desolationem venerit, ita nobis nunc monachi immanentes retulerunt. Terra sancta postquam ultimo tempore fuit amissa, defenderunt se monachi illi ab incursu Sarracenorum multis mensibus, et commiserunt bella dura cum infidelibus, eosque aliquoties fugaverunt. Tandem rex Soldanus personaliter cum exercitu de Jerusalem ad eos descendit et eos fieri Sarracenos postulavit, qui ei renuntiaverunt, ut ipse Christianus fieri dignaretur, et sibi servire parati essent, sed si hoc nollet, usque ad mortem se defendere vellent. Quo audito Soldanus contra eos exercitum movit et longo congesto bello monachos vicit, et monasterium irrupit, et monachos diversis tormentis ad coelum transmisit, ecclesiam autem ipsam non tetigit, sed omnes cellas destruxit et ascensus ad antra dejecit, illam (que) miserabilem desolationem induxit. Dereliquit tamen ibi quosdam monachos, qui sibi juramenta servitutis praestiterunt. Et ita stat usque hodie.
Recessus a Sancto Sabba.
Igitur cum solis fervor remissior fieri inciperet, acceptis sacculis nostris et asinis per periculosum saltum descendimus per scopulos in vallem, ducentes asinos ad manus. Ascensis autem bestiis descendimus in profundiora Gehennae per medium torrentis, conclusi ab utraque parte altissimis rupium parietibus, sub pedibus habentes viam asperrimam, saxosam, non usitatam. Cum taedio ergo processimus tarde per aliquas horas. Optabam autem in Gehenna descendere usque ad mare mortuum, ut vidissem illapsum torrentis Cedron in ipsum mare, sed aliter ductori nostro placuit, nam cum multum descendissemus in aliam vallem, latam, amoenam, et fertilem, si haberet cultores, quae vergit in longum ab austro in aquilonem, sicut vallis Gehennae vergit ab occidente ad orientem. Sunt enim hae duae valles sibi contrariae situ, conditione, et nomine. Situ quidem, sicut jam dictum est, nec aliquo modo jungitur haec vallis mari mortuo, sed montes sanctos disjungit. Conditione, quia illa est infructuosa, petrosa, tenebrosa etc.; haec autem e contrario est fertilis, graminosa, lata et clara. Insuper et nomine differunt. Alia enim dicitur Gehenna, vallis maledictionis, illa autem dicitur vallis benedictionis, de qua habetur 2. Paral. XX. Unde ibidem habetur, quod hoc nomen accepit vallis illa a laude divina, quam Josaphat, rex Jerusalem, et populus Juda ibi perfecerunt, data eis victoria contra hostes. In hac valle vidimus ruinas antiquarum structurarum. In processu venimus in (239 A) locum quendam, ubi erant infinita aspidis foramina et serpentum, magna et parva, nullam tamen bestiam vidimus, quia solum noctibus procedunt extra. Dixit autem nobis Ameth, ductor noster, quod ibi essent vermes magni ut hominis brachium, et longi ut cuspides. Cum ergo diu in valle benedictionis contra aquilonem procederemus, iterum valle illa dimissa vertimus nos contra orientem, et per devia montium, per saltus et clivos et praecipitia descendimus, ipsumque mare ante oculos in prospectu habuimus, ac si prope esset, quamvis adhuc multum distaret. Acceleravimus ergo iter nostrum et festinanter descendimus, quia sol ad occasum vergebat, et tandem in regionem Sodomorum venimus usque ad littus maris mortui, in ejus capite, ubi Jordanis faucibus ejus excipitur.
Porro Ameth, ductor noster, et sui famuli Mauri longius a mari manebant, quia ipsum horrebant, et usque ad aquam maledictam descendere dedignabantur, nos autem in bestiis usque ad aquam venimus et colligatis asinis descendimus. Deprehendimus autem, ibi in ruinis stetisse quondam grandem domum de quadris, partem super terram, et partem in mari locatam. Jacebant autem lapides magni de ruinis in littore aqua non operti, et tamen in aqua fundati, super quos transivimus ad XII passus in mare, et aquam illam, de qua tanta mirabilia referuntur, vidimus, tetigimus et gustavimus. Clara quidem est aqua illa, sed salsissima et crassa, propter quod nonnumquam hoc mare in Scriptura mare salsissimum vocatur. Unde, quando quis accipit de hac aqua, et ori eam imponit, statim prae nimia salsedine corroduntur oris interiora, ac si aquam fervidam imposuisset; hoc expertus sum. Insuper, quia aqua crassa est et salsissima, ille, qui manus imponit, sentit in manibus punctiones, ac si essent plenae pulicibus et culicibus, et fricare eas oportet, ac si scabiosae essent, et hoc multis horis sustinebit, nec de facili potest aqua haec de manibus abstergi, ac si eas quis oleo intinxisset. Sed et foetor de aqua illa exhalat, qui abominationem facit, et ad evomitandum concitat, unde peregrini diutius ibi manere non possunt. Lapides, qui in mari jacent, et pro parte supra eminent, extra aquam sunt omnes, ac si essent glacie vestiti, et littus totum prope aquam album est, ac si nive recenti esset opertum; nix tamen non est ibi, nec glacies, sed sal acutissimum et valde amarum. Credo, quod unum cochlear salis illius plus saliret, quam[TR59] X de sale nostro.
Porro reliqua terra, sale non perfusa, juxta tamen est nigra et quasi vehementi igne adusta. Sodomorum luet impudicitiam, ut clarius patebit in sequentibus. Vulgares dicunt, quod ruinae murorum, super quas mare intravimus, sint reliquiae domus Loth, filii fratris Abrahae, qui habitavit in Sodomis, ut dicitur Genes. XIII. Cumque aliquantulam moram faceremus juxta hoc mare, stabant ductores nostri Ameth et sui supra et nos clamoribus vocabant ad recessum, sed et nos (B) ipsi a loco recedere festinavimus, quia non delectationem, sed abominationem et pavorem ibi habuimus, ac si staremus in fossa cadaverum, propter foetorem, vel in loco, in quo strictissimo judicio magna hominum multitudo fuisset peremta saevissimis poenis. Timuimus enim omnipotentis iram, ne et nos peccatores involveret Sodomitarum poenis, sed et dies decrescere incipiebat, et sol in occasum vergebat. Ascendimus ergo de mari ad nostros ductores et ad nostras bestias, disponentes nos ad recessum. Porro ante recessum aliqua de ipso mari sunt dicenda.
De valle illustri vel aulone Sodomae, ubi nunc est mare mortuum.
Liber Genesis cap. XIX. dicit nobis originem maris mortui. Ab initio enim creationis non erat ibi mare, nec lacus, nec aqua stans, sed Jordanis fluvius per illud spatium in suo alveo decurrebat, vallemque et universam illam regionem irrigabat. Erat autem vallis amoena et fertilis, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus, ut dicitur Genes. 13. Ob hoc enim dicebatur vallis illustris Gen. 12., propter singularem abundatiam omnium bonorum. Dicebatur etiam vallis silvestris, propter arborum et frondium densitatem, quia erant ibi pomeria et viridaria sicut silvae, et ligna fructifera multa. De hoc habetur Gen. 14. Dicebatur etiam vallis campestris, quia ab una parte Jordanis erant arbores, ab alia vero campi arabiles, et ita utroque nomine dicebatur vallis silvestris et vallis campestris. Insuper vallis Aspalti, vel Asfalti, vel Alphanites, quae omnia idem sunt, dicebatur, quia in eo erant multi putei bituminis, ut habetur Genes. XIV., quo utebantur loco caementi, et fortissimi muri fiebant ex eo. In arena illius vallis inveniebantur lapides pretiosi, ut saphiri et hujusmodi. Sed et aurum inter glebas reperiebatur, ut habetur Job. 28., ubi de ista valle videtur loqui. In illa illustrissima et nobilissima valle erant quinque grandes regales civitates, scilicet Sodoma, Gomorra, Adamae, Sebaym et Bale, quae est Segor, quae nominantur Genes. XIV. Ideo dicebatur regio illa a Graecis Pentapolis, a penta, quod est quinque, et polis, civitas, propter quinque egregias civitates, quarum Sodoma metropolis fuit. Erant autem homines regionis illius pessimi, et peccatores nimis coram Domino, Genes. 13 (15), ducentes vitam turpissimam, qua nimis execrabiliter rationis limites excedebant, ut coeci, ratione carentes. Unde Sodoma interpretatur coeca. Et cum in illis quinque civitatibus fuerit maxima hominum multitudo, omnes tamen vitiosi erant, ita, quod in nulla earum fuerint duo probi homines, qui si reperti fuissent, numquam Deus terram illam subvertisset, ut habetur Genes. 18. Fuerunt autem peccata illorum principalia sex, quae enumerantur Ezech. XVI. Primum fuit superbia, quae caput est omnis mali, quam de se praesumserunt, (240 A) et caeteros contemserunt. Secunda fuit saturitas panis, quia crapulose vixerunt, semper ebrii et pleni. Tertium fuit abundantia, quia divitiis male acquisitis abundabant. Quartum fuit otium, quia filii et filiae eorum, senes et juvenes, otio vacabant, et sine labore abundabant propter terrae fertilitatem. Quinto manum pauperi et egeno non porrigebant, quia immites erant, et nullum hospitio recipere volebant alienum, ut patet Genes. XIX, quia alienis non erat hospitium, nisi platea publica. Fecerunt enim municipale statum (statutum) ne quis adventantes hospitio reciperet, quia regio erat abundans, et multi pauperes de alienis regionibus ad vallem illam confugiebant propter facilem nutritionem. Putabant autem se gravari a pauperibus, ordinaveruntque expelli pauperes et hospites, unde puellam quandam necaverunt saeva morte, quia hospitalitatem exhibuerat et panem obtulerat cuidam pauperi se petenti. Ex his quinque sequebatur sextum, detestabilissimum sodomiae vitium, quod unum est de quinque vitiis clamantibus in coelum. Unde Genes. 18. et 19. dixit Dominus: clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est etc. Nec fuit inventus innocens, hoc vitio non maculatus, nisi Loth. Quo per angelos educto pluit Dominus ignem et sulphur in regionem illam, et universa consumta sunt usque in terrae viscera igne coelesti terribiliter grassante, versaque est regio illa in locum sterilem salis et foetidum, usque in hodiernum diem. Cessante enim igne, Jordanis et alii torrentes in locum. exustionis incidentes voraginem et hiatum, quem ignis terram consumens reliquerat, impleverunt in longum et latum, et ita factus fuit lacus salis. Quamvis autem Jordanis et alii torrentes aquam dulcem loco inferant, statim tamen salsissima efficitur, ultra omnes aquas salsas caeterorum marium, quia quadruplicem causam habet suae salsedinis, scilicet naturalem, rationalem, catholicalem et divinalem.
Prima causa salsedinis illius maris est naturalis, et est eadem, qua et alia maria salsa sunt, ut patuit supra fol. 43. Et de hac[TR60] causa disputat Aristoteles 2. Meteor. per multa argumenta. Ubi etiam manifeste in textu fit mentio de illo mari et excessiva ejus salsedine.
Secunda ratio ostendit, hoc mare esse magis salsum aliis, ex fideli ratione, cui quis potest consentire vel non. Cum enim ignis coelestis terram illam incendit, et in profundis consumsit, mansit ipsum abyssale fandum ignitum, sicut ferrum igne incensum, et aquae super infusae non solum non possunt calorem illum exstinguere, sed calor ipse magis activus proximas aquas fervidas reddit et inspissat in salque decoquit. Ideo tota illa aquae copia calidior est, spissior et salsior caeteris, et perpetua evaporatione fumigat.
Tertia ratio sumitur ex fide catholica, qua credimus, extremum judicium futurum in valle Josaphat, et damnandos per igneum fluvium ducendos per vallem Gehennae usque in hunc locum, ibique demergendos in profundum inferni, ut supra patuit fol. 170. A. B. Ex quo patet, quod ibi est os inferni, secundum Christianos, quia credimus, infernum esse in centro terrae, et civitatem sanctam supra in montibus locatam esse in terrae (B) medio, sicut gentiles et poetae aestimaverunt, Cretam insulam esse mundi medium et sub ea esse infernum. Ideo in Ydo monte de Ydolo ibi posito fluebant lacrymae usque in infernum, ut patet fol. 17. A. P. II.
Quarta ratio est propter ostensionem singularis displicentiae Domini in odium et detestationem illius nefandissimi vitii sodomitici, qua locum aeternae amaritudini et sterilitati tradidit etc. Propter haec ergo nominatur locus iste multis nominibus in Scriptura. Dicitur enim mare mortuum, Jos. 3., quia ibi Deus peccatores perpetuae morti tradidit, consumens eos repente per saevam mortem temporalem. Vel mortuum dicitur, quia nihil in eo vivit, nec pisces ibi possunt vivere, ut habet Aristot. 2 Meteor. et Magister in Speculo Historiali. Et non solum nihil in eo vivit, sed si quid vivum injectum fuerit, non immergitur, sed rejicitur, non vivum autem impositum statim absorbebitur. Hoc probavit Titus imperator, dum obsideret Jericho, qui, dum quosdam morte plectendos captivos haberet in exercitu, colligavit eos, et projici eos vivos in hoc mare mandavit, qui ligatis manibus et pedibus supernataverunt, nec immergi poterant. Haec Josephus narrat Libv V. cap. 9. de bello Judaico. Dicit etiam Magister in Speculo Historiali, quod navicula vacua vel rebus non habentibus vitam onerata statim in eo absorbetur, sed navicula cum hominibus vel animalibus viventibus non immergitur. Insuper lucerna vacua si injecta fuerit, absorbetur, sed si cum lumine ardenti immissa fuerit, supernatat, quamdiu ignis in ea ardet. Et multa talia de eo dicuntur mari, de quibus dicit Josephus, quod fabula maris mortui fidem habet.
Dicitur etiam hoc mare in Scriptura mare salsissimum, Numeror. 34. et Josuae XII. Ideo autem in Scriptura in superlativo nominatur salsissimum, quia nullum mare mundi est eo salsius, nec aliqua aqua dulcis potest tantum saliri sale nostro, quod ad mensuram illius salsedinis et amaritudinis perveniat.
Dicitur etiam mare salis Gen. 14., quia sal ibi copiose habetur, et aqua hausta ex hoc mari et ad solem posita statim sal efficitur. Nonnumquam etiam mare salinarum, quia multae salinae ibi quondam erant, et possent esse hodie. Sunt etiam juxta hoc mare montes salis, et saxa contrita sal sunt. In opposita regione Moabitide vidimus montem album saxosum, cujus tota congeries sal est, et lapides ejus contriti sal optimum est, sicut et ejus arena. Et hoc sal, sic de terra sumtum, dicitur proprie sal terrae, cui coaequat Dominus suos discipulos, Matth. V. dicens: Vos estis sal terrae. Quod utique sal optimum est et magis pretiosum quam sal aquae, quod ex decoctione est, sicut est sal nostrum, et sal in salinis factum ad solis calorem, sicut saepe vidi etiam in littoribus maris nostri. Diversa enim genera salis in orbe reperiuntur. Nam in Sicilia est sal, quod aquae injectum induratur, et igni applicatum dissolvitur.
In Cyronia invenitur sub arena sal aromaticum valde pretiosum. In excrescentia vel decrescentia lunae plerumque in regionibus sunt montes salis durissimi, de quibus ferro sal raditur, et de saxis salis grandes muri et aedificia eriguntur, ut in Pannonia. Reperitur etiam sal nigrum, sal purpureum, sal gilinum sive croceum, item sal candidissimum.
Nominatur etiam mare aspalti, sicut ante subversionem dicebatur vallis aspalti sive bituminis, quia adhuc in ejus littore sunt putei bituminis, quod effossum venditur, quia est materia solidissima pro muris, et juxta puteos illos stant pyramides muratae altae. Ibi etiam (241 A) invenitur bitumen, quod de mari per ventos ejicitur ad littus, et cohaeret sibi mutuo fortissime, nec solvi potest, nisi sanguine menstruo, et appellatur gluten Judaicum, et assumitur in medicinis contra arenam et calculum. Evomit etiam hoc mare quasdam nigras glebas bituminis, quae omnia sunt signa ardoris inferioris abyssi, et sunt quasi faeces occultorum decoctionum. Insuper nonnumquam nominatur in Scriptura sacra mare solitudinis, ut Josuae 2., quia terra per circuitum deserta est, ut in plurimum, et usque in solitudinem Pharan linguam suam extendit, dividens terram sanctam a solitudine illa magna, per quam filii Israel transierunt. Dicitur etiam mare orientale, respectu maris magni, quod dicitur occidentale. Nam terra sancta inter haec maria duo est interclusa, et terminant ejus latitudinem. Nominatur etiam aliquando mare novissimum, pro eo, quod a principio creationis non fuit, sed tempore Abrahae fuit factum novissime post omnia alia maria. Alia enim maria fuerunt creata annis 3272 ante hoc mare; ideo est novissimum. Multoties etiam nominatur hoc mare mare sodomiticum, propter principalem civitatem Sodomam, quae hoc mari operta est, vel propter sodomiae peccatum, quod hic punitum fuit. Dicitur etiam nonnumquam mare diabolicum, propter praestigia daemonum et potestatem eorum in hunc locum. Desertus est enim locus per maris illius circuitum propter infestationes daemonum et illusiones multiplices; multa enim ibi fiunt opere daemonum, permittente Deo, sicut, quod penna mari injecta fundum repente petat, et ferrum immissum supernatet, quod dicunt hic fieri. Nominatur etiam mare maledictum, pro eo, quod in maledictionem peccatorum sit factum, et quod in nullo mundi loco tam manifeste desaevit ira Dei in punitionem maledictorum, sicut hic. Dicitur etiam mare gehennale, quia per vallem Gehennae est descensus a Jerusalem in illud, et torrens Gehennae in id vergit, ut saepe superius patuit. Ultimo dicitur mare infernale, quia ibi damnati inducti per igneum torrentem vallis Gehennae demergentur in infernum. Ibi enim infernus dilatabit os suum, ut eos suscipiat quibus dicetur: discedite a me maledicti etc. In hujus signum hoc mare semper fumat tamquam caminus inferni, et quemcumque locum vapor ille contingit, eum inficit sterilemque et inutilem reddit ab utraque parte maris, et si aliquid generatum fuerit, inutile tamen est. Vidimus enim ibi poma illa, de quibus Josephus et Magister in suo Spec. Histor. scribunt, qui crescunt in arboribus non multum proceris, et videtur mihi, quod sint arbores solum unius anni, quae hieme arescunt et aestate recrescunt, in proceritate illa, qua apud nos est caerulea campana, Stipes ejus plures emittit ramusculos, qui ferunt poma multa in quantitate unius pugni boni complicatae manus. Poma illa sunt visu pulcherrima et appetitum videntis movent ad manducandum. Coloris sunt viridia in se, sed a parte, qua sol ea respicit, sunt gilba, rubeo permixto (B). Sunt et mollia, ac si essent matura ad manducandum, et dum aliquis pomum deponit et frangit, mox invenit quandam materiam sordidam et foetentem, qua manus inquinantur et nausea concitatur. Dum autem haec poma indurantur, grisea fiunt, et materia ab intus in favillam et cinerem convertitur.
Ejicit etiam hoc mare, ut dicitur, quosdam pulcherrimos lapillos, quos dum aliquis tollit, per triduum manus ejus sordescunt et foetent. Adeo profundum esse dicitur in medio, quod fundus reperiri non potest per immissionem plumbi longissimo fune immersi. Latitudo ejus est VI leucarum, quae extenditur ab occidentali plaga in orientem. Longitudo vero ejus protenditur ab aquilone in austrum ad IX milliaria alemannica. De hoc etiam dictum est fol. 199 B. Interdum hoc mare crescit et intumescit vehementer, non tamen suos terminos exit. Multae enim aquae, flumina et torrentes, in ipsum dilabuntur, ut Jordanis, qui principalior est, et tempore pluviali et nivium multae in ipsum colliguntur aquae, quae decidunt de monte Libano et de montibus Gilboae et Galaath, et ita augmentatus in hoc mare decurrit. Sic torrentes ab utraque parte in ipsum labuntur, ut torrens Cedron, Jaboch, Arnon, Careth, et caeteri multi. Nam fere totius terrae illius faeces in hoc mare per torrentes deferuntur, et est quasi latrina ambarum provinciarum hinc et inde adjacentium: sicut infernus omnes mundi faeces in se recipiet, sic et hoc mare est cloaca illius terrae. Unde nonnulli opinati sunt, quod hoc mare in aliqua sua parte habeat voraginem, per quem decidant aquae in abyssum vel forte in infernum descendant, quia multae aquae, ut dictum est, in illud decurrunt, nec in aliqua parte exeunt, nec ipsum mare, quamvis ad horam videatur intumescere, suos fines exit. Quidam tamen aestimant, quod per occultos meatus continuetur cum aquis Marath, de quibus fit mentio Exodi 15., ut dictum est fol. 199. B. Ex his patet maris mortui descriptio, collecta ex ejus nominibus.
De deserto beati Hieronymi et de ejus monasterio ibidem.
Igitur cum mare mortuum juxta desiderium nostrum vidissemus, inde velocius recessimus, quia sol jam occasum petebat; processimus autem contra aquilonem supra maris mortui principium, non longe a loco, ubi Jordanis illabitur ipsi, et inde in solitudinem vastissimam venimus Jordanis, in qua nec plantae, nec herbae aut virgulta sunt, sed terra sabulosa, adusta solis ardoribus, plena cumulis arenae per ventos comportatae. In his cumulis et monticulis processimus cum magna nostra et bestiarum fatiga, sicut in nive profunda et densa procederemus. Porro in ipso sabulo deprehendimus vestigia nova asinorum multorum, de quo providi facti fuimus, timentes, ne forte in tenebris incideremus in aliquem cuneum Arabum, aut (242 A) quod essent in loco, in quo nos per noctem quiescere decreveramus, et ita suspensi in haesitatione substitimus. Nolebamus enim nos convertere ad montana Israel, sed locum quendam, ut patebit, in illo eremo visitare volebamus, contra quem locum vidimus gregem asinorum per quendam clivum arenosi montis adscendere ante nos, quod cernens Ameth, dux noster, statim cecidit de equo suo, et sui servi similiter, et arreptis gladiis et arcubus suis cucurrerunt sicut cervi per sabulum post gregem illum, volentes praedam rapere, si possent. In illis enim terris nemo ab invasione securus est, sed fortior debiliorem insequitur et aufert arma et spolia ejus, si eum potest apprehendere: ideo a longe contra se praeparantes aut una pars fugit, aut ambae partes contra se invicem acies dirigunt ad dimicandum simul, non quidem pro vita, sed spoliis et praeda. Cum ergo Ameth et sui gregem illum per longum spatium insecuti fuissent, cognoverunt, non esse gregem asinorum domesticorum, sed onagrorum, quos capere nullatenus possent, quia velocissimae ferae sunt, et sunt asini silvestres, et ila vacui reversi sunt ad nos. Itaque ulterius progressi sumus, et in ipsa solitudine ad locum venimus, quem quaesivimus, in quo gloriosus confessor Jeronymus quadringenio (quadriennio) egit poenitentiam, antequam ascenderet in Bethlehem, ut habetur in legenda sua. Est enim hodie ibi ecclesia satis pulchra cum monasterio annexo. Ingressi ergo sumus ecclesiam, et ante altare prostrati indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. Deinde ab oratione surgentes ecclesiam et monasterium perspeximus. Ecclesia ipsa est profanata per Arabes et Sarracenos, et altaria ejus sunt diruta, et aedificia lignea minantur de proximo ruinam. Monasterium vero est monachis vacuum, et pro majori parte est dissipatum, habitacula autem, quae remanserunt, sunt bestiarum stabula, in quibus meridie, fervente sole, umbra gaudent, et est quasi diversorium. Porro, quantum conjicere possum ex terrae sanctae descriptionibus et ex tabulis depictis formae terrae sanctae, locus est Bethagla, quo filii Israel planxerunt Jacob, parentem eorum, cujus funus de Aegypto tulerant, ut habetur Genes. ultimo. Hunc locum nominat Jeronymus de distantiis locorum Areaat, distatque una a Jordane leuca, nec credo, ibi fuisse solitudinem poenitentiae Jeronymo, sed in deserto quodam Syriae deguit. Ob reverentiam tamen Sancti moderni locum illum pro ejus habitatione honorant, quia in antiquis libris peregrinalibus nulla fit mentio de loco illo, nisi sub nomine Bethagla. Ascendimus autem super ambitum, et cum timore et periculo circuivimus, tremebant enim sub pedibus nostris aedificia, quasi iam ruitura. Ibi vidimus pulchras picturas de passione Christi in parietibus ecclesiae et quasdam integras cellulas monachorum. In quo notavimus, quod ante paucos annos ibi fuit Conventus religiosorum. Quidam volunt, quod hoc monasterium tempore beati Jeronymi aedificatum fuerit et semper inhabitatum usque ad nostra infelicia tempora. Suo autem tempore, antequam ascenderet in Bethlehem, ibi Conventum religiosorum habuit, et miraculum de leone non in Bethlehem, sed hic factum fuisse asserunt. Hic est locus ille, in quo divus Jeronymus multa se sustinuisse describit in epistola ad Eustochium. Quotiens, inquit, in illo eremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae (B) exusta solis ardoribus horridis monachis praestat habitaculum, putabam me interesse romanis deliciis et adesse choreis puellarum. In hoc loco beatus vir continue flebat, et carnem obedientiae inedia subjugabat, die ac nocte pectus verberabat, et sibi iratus et rigidus deserta penetrabat, et socius ferarum et scorpionum erat. Porro in hoc sancto loco decreveramus, quando mane de Jerusalem exivimus, pernoctare, et circumeuntes in ipsis aedificiis et ruinis non invenimus quiescendi locum, nec extra muros in campo manere potuimus propter loci immunditiam. Vidimus enim innumerabilem multitudinem magnarum vespertilionum circumvolantium, quia sol occubuerat, et noctis diluculum erat. Dicebatur autem nobis, quod essent multae alterius speciei vespertiliones majores, omnibus in modis sicut columbae, quae in plenis tenebris circumvolent, insidientur singulariter hominibus et impetuose se ingerant in hominis vultum, aperto ore et dentibus apprehendant hominis nasum, quo in ictu oculi amputato avolent capta illa praeda. Habentes longos nasos sunt in majori periculo. Haec autem audientes diligentius nos observavimus, manu nasum tegentes. Audivimus etiam sibilos multorum serpentum de cavernis murorum exeuntium ad pastum. Locus etiam extra muros, in quo stabamus, ut in eo onera deponeremus, erat repletus foraminibus vermium et scorpionum. Insuper de mari mortuo nobis propinquo exhalabant soliti foetores, quos per noctem sustinere videbatur nobis intolerabile. Sed et ipsos Beduinos Arabes et Madianitas timuimus, ne forte supervenientes nocte nos tribularent. Et his de causis resumsimus asinos, quibus ascensis mari mortuo dorsum dedimus, et in tenebris contra montes Israel processimus per lata et taediosa campestria, in quibus non complacuit nobis manere, sed ad montana Israel festinavimus. Ad radices ergo montium cum venissemus, vallem quandam umbrosam intravimus et per crepidinem in alta conscendimus et ad tutissima loca Enggadi pervenimus paulo ante noctis medium, et invento loco apto bestias famulis nostris resignavimus et consedentes de sacculis nostris reliquias produximus et refecti sumus, et in eo loco, quo quilibet sederat ad comedendum, ibi sibi accepit locum ad dormiendum, et quievimus ibi usque mane sic in vestibus, nisi quod ocreas et calceamenta deposuimus.
De ascensu peregrinorum in montes Engaddi, et de quodam jocundo casu F. F. F.
Duodecima die surgente sole et nos solo prostrati capita levavimus, dulcem enim somnum et quietem habuimus, quia fessi eramus, et cum hoc in tuto et securo ac mundo loco fuimus. Porro Ameth, ductor noster, videns diem claram clamavit, adhortans nos ad celerem montium ascensum, antequam sol incalesceret. Cum festinantia ergo disposuimus nos. In ipsa autem dispositione ad iter accidit mihi aliquid, quod, quamvis sit puerile et nullius momenti, est tamen jocundum, et volui evagatorio meo factum inserere, quia, ut promisi in principio evagatorii fol. 2., non solum seriosa, sed et jocunda et puerilia recitare placuit. Resedi ergo, et induendo calceamenta laboravi (243 A). Erant enim calceamenta mea stricta satis, ita quod non potui nec detrahere nec induere nisi vi et labore, et fuerunt de corio pretioso, gilbo et molli, longa sursum usque ad genua, quasi ocreae. Ita etiam alii milites calceati erant, et fuerunt illa calceamenta nobis pro caligis et ocreis. Accepto ergo dextro calceo ad pedem cum impetu traxi fortiter; cum autem cum pede essem intus, sensi sub pedis planta coagulum humidum et aliqualiter solidum, et obstupui, timens, ne forte aut scorpio, aut bufo, aut serpens complexus calceum intrasset, praesertim cum mihi videretur, quod motum palpitantis bestiae sub planta sentirem. Et quamquam pedis intoxicationem timerem, non tamen detraxi calceum, quia omnes alii jam in asinis sedebant et ascendebant, post quos solus manere formidabam. Fortiter tamen pedem super lapidem pressi, ut bestiam interimerem, et ita mulam meam ascendi non sine timore periculi veneni. Interea in ascensu ad strictum quendam et praecipitem transitum venimus, per quem unus post alium lento gradu propter casum bestiae adscendit, nec potuit unus post alium statim procedere, sed oportebat exspectare omnes infra existentes, quousque praecedens totaliter ascendisset. In illo ergo loco descendi de mula mea, et sedens calceum extraxi, in quo suspicabar vermem contritum jacere. Cum manum immitterem, sensi humidam et liquidam materiam, et statim, ne inficeretur mihi manus, retraxi eam, et digitos inquinatos ad nares applicavi, et odoratu didici, quod nec visu nec tactu cognoscere valui, erat enim non scorpio, nec bufo, nec serpens, nec venenum, sed humanum schwibolum. Quod ut sensi, cum magna indignatione calceum reindui et confusus et male contentus mulam ascendi et post alios profectus sum, tristis mecum cogitans, quis mihi istum despectum et istam turpem trufam fecisset, et quis de militibus tantae irreverentiae esset, quod peregrino et sacerdoti in calceum stercorisaret, et concepi suspicionem de uno domino de majoribus, qui erat mihi multum familiaris, cogitans, quod forte nimia familiaritas peperisset contemptum illum. In tantum autem turbavit me hoc factum, quod deliberato animo penes me juravi et statui, cum illa societate amplius non velle peregrinari, nec per terram nec per mare, et in me peregrinationem montis Synai resignavi, nulli tamen quidquam dixi de facto, sed cum silentio quasi orans processi. Sed domino illo, quem suspectum habui, et omnibus aliis consociis meis injuriam feci, et actorem illius facti indubitanter reperi. Nam dum in Jerusalem in cella calceum deponerem, ut eum et pedem et manus inquinatas mundarem et schwibolum extraherem, inveni in ipso schwibolo crabronem nigrum et magnum, ad cujus aspectum primitus expavi, putans esse scorpionem, quem cum ipso schwibolo contriveram pede. Viso autem crabrone exhilaratus fui, quia pro certo jam scivi, quod nemo alius stercus hoc induxit in calceum, nisi crabro. Sunt enim crabrones, vulgariter Roßkäfer, in illis partibus magni, et dum generati fuerint in equorum stercoribus, volant et gradiuntur per vias, et materiam eis convenientem comportant et ex comportata materia coagulum (B) vel globum faciunt in quantitate sicut ovum, et ipsum globum aggrediuntur cum posterioribus pedibus, anterioribus in terram positis, et ita trudunt globum post se retrorsum, incedentes sicut cancri, quo naturae instinctus eos duxerit, et dum ad locum suum cum globo venerint, se in globo involvunt, eumque domum et cibum sibi constituunt, Sunt vero globi isti semper de foeda materia, sive de stercoribus alicujus animalis. Saepe substiti in via, ut viderem crabrones per viam globos in duplo se majores mirabiliter trudentes, quod in nostris partibus non vidi, quamvis multi per vias in equorum stercoribus crescant. Sic ergo contigit in facto meo, quod crabro invento schwibulo ipsum rotundum fecit et calceo meo induxit et hospitium meum habere voluit. De post saepe dixi dominis peregrinis totum factum, et turbationem et suspicionem meam.