Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum, (continued 3)
Reading edition
Templum Domini modernum tale est, ut hic subjicitur.
Templum Domini in area Arnan Jebusaei, in qua Salomon domum Domini aedificavit, ab Hamor Sarraceno, rege Aegypti constructum antiquo illo Salomonis famosissimo impar quidem structura, quod pagani nominant Halachibis, Christiani docti nuncupant Bethel, vulgares et indocti templum Salomonis, est domus inclita et pretiosissima, grandis et rotunda in modum turris magnae et latae; per circuitum vero rotunditatis super terram est alius murus circumiens totum templum, inter quem et templum est grande spatium, et ille murus sustentat testudinem per circuitum ab una parte, alia pars testudinis reclinatur in murum templi, vel super columnas, de quibus consurgit templi altitudo. Ab intus enim est circulus columnarum marmorearum, supra quarum capita recurvantur arcus per gyrum, et de arcubus est murus per circuitum in altum erectus; murus autem exterior, columnas cingens, habet altitudinem columnarum, a quo, ut dixi, testudo recurvatur super columnas. In muro exteriori per circuitum sunt fenestrae magnae, oblongae, vitreae, sicut in ecclesiis, et spatium inter fenestram et fenestram est tantum, quanta est fenestra, quod spatium est de opere musaico ab extra pretiosissime depictum, ita quod campus picturae rutilat auro, ipsa autem pictura sunt formae arborum, palmarum et olivarum, et figurae Cherubinorum: non enim patiuntur alias imagines vel sculpturas ad eorum muscheas. Pars vero templi altior, quae de columnis ab intus procedit, in altum sursum erigitur, quasi ex illa iam dicta lata circumferentia cresceret. Habet supra per gyrum fenestram ad fenestram cohaerentem, quae fenestrae tamen sunt breviores, parviores inferioribus. In summitate habet tectum cameratum plumbo, quod auro quondam fuit obductum, sicut optime adhuc potest notari, et in culmine tecti stat luna cornuta, sursum cornua habens, sicut super omnes muscheas ponunt. Lunam autem ponunt in summitatibus suarum ecclesiarum et muschearum supinam, in modum naviculae, cujus[TR86] una ratio est, quia Mahometistae conantur media quadam via incedere, ita, ut nec Christiani, nec Judaei videantur, et tamen ab utrisque participent. Judaei ergo cum nihil singulare super suas synagogas (ponant), nec etiam templum Salomonis legitur in culmine aliquid habuisse, nisi ipsum culmen; Christiani vero crucem cum gallo ex institutione prima habent in culminibus suarum ecclesiarum. Ut ergo Sarraceni ab utrisque differant, crucem refutaverunt et gallum retinuerunt in culmine sine cruce. Et quia etiam cum gallo videbantur christianizare, mutaverunt gallum in lunam cornutam vel supinam: et hoc fuit facile, quia gallus erecto collo et cauda stans speciem habet supinae lunae. Ideo etiam in ecclesiis ubi galli sunt, dicunt ipsi esse lunam. Sic in omnibus ritibus fecerunt quasdam mutationes, ut differant a nobis. Alia ratio est ex parte Machometi, qui totus lunatus dicitur fuisse et luxuriae deditus, ad quae luna prae aliis sideribus influit, cum sit naturae humiditatum, ita, ut etiam mare redundet vel contrahatur ex lunae motibus. Aliae rationes ex parte legum Machometi assignari possent, ut: Deus indiderat eis lunam supinam habere, quia lex eorum a superis vacua est, sicut luna supina, sine gratia etc. et aversa a sole, semper inanis, tenebrosa et vacua est, et aufert a nobis solis claritatem, dum inter nos et solem venit, estque instabilissima planeta et habet in concentu coeli gravissimum sonum et inter erraticas stellas habet vagum et incertum motum habetque brevissimum circulum, et bestiis nocturnis provenit. Haec omnia legi et ritui conveniunt Machometi, quae nullam[TR87] rationem habet a superis, sed aversa a sole Christo manet obscura, conversa autem habet lumen, quia in multis et de beata Virgine magnifica confitetur lex Alcorani. Nominant enim Christum Rucholla, quod idem est, quod verbum Dei, vel spiritus Dei, flatus Dei, anima Dei, quae bene et pie interpretata timorosa sunt. Sed et de beata Virgine clara multa fecerunt, ut, quod sit Theothocus, eamque blasphemantes occidunt etc. Insuper lex illa, dum interponitur inter nos et Christum, tollit evangelicam illis claritatem, in certum modum peccant, quia in se intricata est, quod ipsi sectatores non intelligunt, nec rationes intelligunt ponitoris et brevissime durabit. Porro super testudinem, quae circuit inferius et infra superiores fenestras, est per circuitum rotunditatis transitus, super quem stant eorum Muscheti, et horas dierum noctuumque proclamant, et lampades protensas extra certis horis incendunt, Haec omnia ab extra clare et determinate vidi ex nova moschea Soldani, sicut patuit fol. 227 B.
Atrium templi et tota area vel platea vacans undique per circuitum est de candido et polito mamore stratum, et ita mundum, quod stans in monte Oliveti et in atrium respiciens putet templum in aqua tranquilla et albida stare. In parte australi atrii, ubi finita lapidum stratura est, viridarium deliciosum olivis consitum ad nutrimenta lampadum templi (est), quarum ultra septingentae sunt in templo suspensae. Haec omnia ab extrinseco oculis meis vidi, sed quale sit interius, non vidi, sed conjecturam probabilem accepi ex dispositione extrinseca templi et ex aliis muscheis, in quibus fui. Ab intus enim nullum habet (B) sanctuarium suarum reliquiarum, in quo aut sacramenta aliqua aut reliquiae sint reconditae, cum nec reliquias nec sacramenta habeant. Legi tamen in quadam chronica, quod pedes et manus Machometis ibi sint repositae et reliquum corpus sit a porcis devoratum. In illo profano templo nullum est altare, nulla imago nec picta nec sculpta, nulla sunt ibi lignea sedilia, nec scamna, nec stallae, sed totum pavimentum vario et polito marmore stratum ubique patet, et parietes sicut extra sic et intus opere graeco sunt ornati, ita quod totus circuitus templi per parietes est vacuus, et nihil penitus est intus, nisi quod lampades de sursum suspensae ex testudine dependent ardentes. Dicunt tamen quidam, in medio templi rupem super pavimentum e terra consurgere ferro undique cancellatum, cui nullus Sarracenorum aut infidelium aliquatenus audet vel praesumit appropinquare. Veniunt tamen et peregrinantur a longinquis partibus rupem illam devote visitare et videre cupientes, et propter hanc rupem etiam templum ipsum in vulgari locutione rupem sanctam nominant. Multa etiam magnalia super rupem illam dicunt esse facta, inprimis namque Melchisedech super eam panem obtulit et vinum, Genes. XIV. Et Jacob patriarcha ibi dormivit, rupem hanc sub capite habens, et ab ea vidit scalam in somniis, cujus summitas coelum tangebat, et Angelos descendentes et ascendentes vidit eamque mane oleo inunxit, Genes. 28. David etiam Angelum super rupem illam stare vidit cum evaginato gladio, ut habetur 1. Paralip. XXII. Insuper quum sacerdotes ponebant super rupem illam holocausta, mox ignis divinus descendit et apposita consumsit. Dicunt etiam, quod Jeremias propheta excidium videns civitatis et templi in hanc rupem conclusit arcam Domini, quae se mirabiliter operuit et arcam absorbsit. Hinc ipsi arbitrantur, arcam eandem adhuc ibi manere inclusam. Super rupem illam Christus fuit oblatus die XL., quum Simeon accepit eum in ulnas suas, Lucae II. Dominus Jesus duodecennis sedit super rupem illam in medio doctorum, Lucae II. Et cum XXX esset annorum, super rupem illam sedens frequenter praedicavit. Haec Sarraceni de rupe illa dicunt, et aliqua jam dicta ad praecedentia non satis consonantiam habent, ut de Melchisedech fol. 255, de Jacob fol. 210 A., de Jeremia fol. instantia est fol. 258.
Sanctitas loci illius, non dico templi, multis ex scripturis patet. Nam locum hunc prae omnibus mundi locis Dominus elegit, ut supra fol. 257. Ibi majestas Domini in fumo apparuit et nebula domum inplevit, itaque sacerdotes in templo manere non poterant, 1. Reg. VIII. Usia ibi thurificare volens, non-sacerdos, lepra percussus est 2. Paral. XXVI. Heliodorus, pro ejus exspoliatione missus, dure verberatus est, 2. Maccab. III. Nicanor cum manum contra templum temerarie extendisset, statim percussus caput cum manu perdidit 1. Maccab. VII. et 2. Maccab. XIV. Antiochus rex festinans hoc templum spoliare misera morte in montibus periit 2. Maccab. IX. Pompejus imperator[TR88] cum locum hunc dehonestasset et equos suos in eum collocasset, qui prius fuerat victoriosus, postea numquam fortunam habuit. In loco hoc beata Virgo nutrita fuit; Angelus Domini ibi Zachariae apparuit Gabriel; ibi virga Josephi floruit. De templo illius loci ementes et vendentes ejecit Dominus Jesus aliquoties. Ibi digito in pavimentum scripsit, Joh. VIII. In loco illo multa praedicavit et miracula magna fecit. Destructo templo in hoc loco non poterant Judaei quidquam aedificare, uti supra fol. 259 A. etc. Sed nec Sarraceni valebant in loco hoc muscheam erigere nisi abjecta cruce, ut supra patet. Demum muschea erecta videbatur indignari Deus, quod in loco sanctissimo exsecrabilis Machometi cultus ageretur, induxit populos occidentis ad locum et irascitur Sarracenis; muscheam Machometis in templum consecrarunt Christiani. Et de hoc templo loquitur Bernhardus in concione ad milites templi cap. V., sic inquiens: Est templum Hierosolymis, in quo milites pariter habitant, antiquo et fastuosissimo illo Salomonis impar quidem structura, sed non inferius gloria: siquidem universa illius magnificentia incorruptibilibus, auro et argento, in quadratura lapidum et varietate lignorum continebatur. Hujus autem omnis decor et gloria, venustatis ornatus, pia est habitantium religiositas et ordinatissima conversatio. Illud variis exstitit spectandum coloribus, hoc diversis virtutibus et sanctis actibus venerandum. Domum quippe Dei decet sanctificatio, quae non politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras diligit mentes potius quam auratas parietes. Ornata tamen hujus quoque facies templi armis, non gemmis et perantiquis coronis aureis, circumpendentibus clipeis paries operitur pro candelabris thuribulis et urceolis; domus undique frenis et lanceis communitur, quia milites Christi eodem zelo, quo ipse, cum negotiatores flagello expelleret, pro domo Dei ferveant, arbitrantes longe indignius et intolerabilius, sancta pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus incestari. In domo sacra cum equis et armis commorantur, ut ab ipsa et a caeteris sanctis locis omni infidelitatis spurca et tyrannica rabie propulsata ipsi in ea die noctuque tam honestis quam utilibus officiis occupantur, honorant certatim Dei templum sedulis et sinceris obsequiis, jugiter in ea denuo vota immolantes, non quidem veterum ritu pecudum carnes, sed veras hostias, pacificas, fraternam dilectionem, devotam subjectionem, voluntariam paupertatem. Haec Hierosolymis[TR89] actitabantur tempore b. Bernhardi, et orbis in devotionem excitabatur. Tepescente autem illo templi zelo militum, mox stulta gens paullo ante expulsa rediit et explosis tepidis et carnalibus crucis cultoribus templum Christi sacrum iterum exsecrantes muscheam profanam fecerunt. Et hoc heu! sic est. Nam Sarraceni loci sanctitatem et magnalia ibi gesta cognoscentes templum valde venerantur mirabili diligentia et cultu exteriori illud mundissime conservant abstersione cottidiana intrinsecus et extrinsecus, (261 A) et omnia sunt splendida et polita, ita, ut sit delectabile videre. Sed et ipsi Sarraceni non ingrediuntur hoc templum, nisi suis baptismatibus purificati, et tunc cum maturitate et compositis moribus adveniunt, non simul, sed quilibet solus incedit, etiamsi sit magnus dominus, nec colloquuntur, nec pueros, nec canes secum ducunt, ut nemo patiatur in oratione impedimentum. Mulieres propriam portam habent, per quam atrium et templum ingrediantur, et propriam absidem in templo, in qua orant sine virorum praesentia, et menstruosae in domibus manent, nec quovis modo templo appropinquare permittuntur. Singuli autem discalceati atrium intrant et in atrio ante templum crebras genuflexiones et inclinationes faciunt, et sic ingrediuntur cum gravitate.
Dum rex Soldanus est in Jerusalem et templum ingredi vult, prius pavimentum et templi parietes aqua rosacea lavant, qua et ipse Soldanus baptizatur ante introitum ob templi et regis magnificentiam.
Tantae aestimationis est hoc templum apud Sarracenos, ut eo habito non multum curarent Christianos habere civitatem. Unde anno Domini 1269., dum nostri obsiderent Damiatam, Aegypti civitatem, videns Soldanus quod capienda esset, misit oratores et nuntios solennes in nostrorum exercitum pro pace, petens, ut solverent illius urbis obsidionem, et acciperent Hierosolymam in perpetuam possessionem, demto templo Domini, quod pro se retinere vellet. Insuper obtulit, se suis expensis reaedificare muros Jerusalem, jam per Corradinum, regem Damasci, destructos, et omnes captivos Christianos reddere, et nihil velle retinere eorum, quae ad regnum Jerosolymitanum pertinent, nisi templum Domini in Jerusalem. Hanc conditionem libenter et contanter[TR90] acceptassent Christiani, Rex Jerusalem Johannes et Franci et Teutonici, sed non placuit Pelagio, Cardinali Legato et Italicis, et orientalibus Christianis, nec acceperunt nuntios Soldani. Verum post paucos dies amiserunt captam Damiaten et omnia loca orientis terrae sanctae, ita, ut non haberent lapidem unum in Jerusalem. Et hoc justo Dei judicio accidit in punitionem avaritiae Italorum, qui Damiatam pro eo, quod erat urbs negotiationibus apta, praeferebant Jerusalem et terrae sanctae, aestimantes, se omnia possessuros. Fuissent quidem Sarraceni contenti, totam Judaeam, Palaestinam et Galilaeam dare Christianis, ut templum in Jerusalem solum possidere potuissent, sed hoc eis denegato totum amisimus, et usque hodie terram et civitatem sanctam et templum possident, in ipsum autem templum nullum intromittunt, qui non est sub lege Machometi, et quicunque Judaeus aut Christianus ingressus fuerit et repertus, mox ipsum suam abnegare fidem cogunt, vel tormentis consumunt. Non obstante autem hac prohibitione multi Christiani se periculo dant et modos excogitant, quibus ingressum habere possint, quia secundum sententiam Ovidii nitimur in vetitum semper cupimusque negata. Aestimant vero inexperti Christiani, quod mirabile sit templum ab intra, cum sit ornatum et pulcherrimum ab extra. Sed in rei veritate nulla ornamenta ab intra sunt, nec altaria, nec picturae, nec imagines, sed habitaculum lucidum, amplum, marmore polito et vario stratum et tabulatum, multis lampadibus ex testudine (B) dependentibus nocte illustratum. Dicunt etiam, in eo semper ardere septingentas lampades. Et in toto illo templo nihil aliud est, nisi in parte ejus septentrionali simulachrum sepulchri Machometi, elevata quaedam tumba marmorea, quae repraesentat sepulchrum Machometi in Mecca, quod in tanta veneratione habent, ut quoque in omnibus muscheis colant ejus simulachrum. De Machometi sepulchro vide Part. II. fol. 40 et fol. 62 reperies multa de Mecha.
Sunt ergo in templo illo nulla ornamentorum spectacula, nec sunt in eo sacerdotum aut clericorum officia aut sacramenta. De quibus vide Parte II. fol. 94 et fol. 100. Sic etiam apud Sarracenos non est salus, nec peccatorum remissio, nec virtus aut veritas; sic et templa eorum omni carent sanctitate, consecratione, ornatu et sacerdotio, officiis et sacramentis. Non obstante autem illius templi vacuitate et inania peregrini Christiani, ut dixi, desiderio flagrant, videre in interiora templi hujus, et interdum aliqui propter hoc periculis mortis se exponunt, et ideo convenienter movetur hic quaestio illa, quam movet Antonius i. c. [?] Parte III. histor. Tit. 24. c. 9 §. 17. Utrum Christianus peccet ingrediendo muscheas Sarracenorum? Et videtur, quod non, quia eorum templa praecipiuntur claudi sub poena mortis et amissione bonorum, C. de Paga. et Sarra. et templis eorum L. 1. et 2., et quia per omnia quod ad prohibitiones Judaeis comparantur, et eodem loco ut profanos et ..... p. totum. Pro quo respondet, quod Christianus potest ingredi templum sive Sarracenorum muscheam quadruplici de causa. Scilicet ad Deum laudandum; vel ad Christi evangelium praedicandum; vel ad ipsum templum videndum; vel ad contumeliam ipsi templo inferendum; vel ad consulendum pro ipsius templi conservatione. Quapropter (pro-) fanam ecclesiam non licet Christianum ingredi atque muscheam, ut adoret Deum vel laudet, ne videatur erroribus eorum consentire, cum etiam Sarraceni Deum non laudent nisi cum perfidia et blasphemia Redemtoris et cum praeconio Machometi seductoris, a quibus se Christianus debet omnibus modis abstinere; ideo, ne videatur Machometi fautor esse, debet loca suae laudi deputata, etiamsi sint loca sancta, vitare, nec in eis Dei justo ritu laudes persolvere, cum in actionibus humanis loci circumstantia multum attendatur. Ideo Apostolus prohibuit 1. Cor. VIII., ne fideles recumberent in loco, ubi idolothyta manducabantur, ne frater hoc videns scandalizaretur, judicans ipsum in idoli venerationem hoc facere. Sic prohibetur fideli, ne procumbat ad orationem in loco, ubi idola coluntur, et si hoc facit, peccat mortaliter, quamvis sua intentio non sit adorare idolum. Ideo cum Helius Adrianus imperator in loco crucifixionis et resurrectionis Christi aedificasset Veneris templum et Jovis simulacrum, dereliquerunt Christiani locum illum sanctissimum propter profanum templum. Et si quis ingressus fuisset etiam ad locum sanctum venerandum, tamquam idololatra habitus fuisset. Sic etiam interdictae sunt Christianis ecclesiae schismaticorum et haereticorum, ne in eis orent propter scandalum, et multo magis templa idolorum, synagogae Judaeorum, muscheae Sarracenorum nullo modo sunt causa orationis visitandae. Sic enim gravissime contra fidem ille peccaret, qui in templo idolorum adoraret verum Deum. Sic et ille aeque graviter peccat, et magis, qui mameriam vel muscheam ingreditur Sarracenorum ad orationem faciendam, quia quamvis Sarraceni Mahometistae idololatrae non sint, pejores tamen sunt veris idololatris, ut patet P. II. fol. 98 A. (262 A) Et si Dominus fidelibus prohibuit Matth. VI. orare in angulis platearum, ne videantur et judicentur ab hominibus sancti et beati, multo magis prohibitum est stare in templo sarracenico et orare, ne videantur ab hominibus, et videantur mali et infideles. Ex his patet, quod Christianus non potest intrare in moscheam, ut adoret Christum, sine peccato.
Secundo, an ad praedicandum fidem muscheam liceat intrare? Et videtur, quod non sit licitum, quia sic intrans exponit se mortis periculis, quia secundum Alcoranum talis statim occideretur et ita se ipsum interimeret sine fructu. Sed contra multi fidei zelatores ad templa Sarracenorum ingressi sunt et praedicaverunt cum fructu, nec tamen occisi fuerunt. Ut sanctus Vincentius Ordinis Praedicatorum, qui multa millia Sarracenorum ad fidem convertit. Ideo non sequitur: tu dicis vel facis, quo ab aliis occideris, ergo te ipsum occidis, nam et sancti fidem catholicam confitebantur, cum tamen ex tali professione se a tyrannis occidendos minime dubitarent, quos ut Dei martyres colimus. Sic legimus fecisse fratrem Levinum Ordinis Minorum, qui Sarracenis congregatis in una muschea in illam ingressus est zelo animarum accensus, audacter et constanter clamavit, praedicans, quod eorum cassae forent orationes, et sine fide Christi in aeternum supplicium essent ituri, et quod leges Machometi essent injustae, fraudulentae, phantasticae et falsae. Quo sic praedicante irruerunt in eum Sarraceni et occiderunt. Hunc autem fratrem inter martyres connumerat dominus Antonius in citato loco. Non enim ex ejus superstitione sed ex Spiritus sancti instinctu creditur ingressus fuisse. Si quis etiam zelo indiscreto aut iracundia motus intraret et contra eos clamaret, et occideretur, praesumtuosus magis quam martyr judicaretur. Sic contigit quibusdam graecis Christianis, quorum duo ante paucos annos in Jerusalem ingressi sunt cum magna furia templum, et libris eorum arreptis eos laceraverunt et suppeditaverunt, dicentes, omnia esse conficta et falsa; quos statim comprehenderunt et crudeli tormento consummaverunt per medium eos secantes.
Tertio, an Christianus sine peccato possit muscheam intrare et contumeliam, derisionem et truffam aliquam facere; libros vel fenestras vel lampades destruere, lutum aut stercora ponere. Videtur, quod, salvo judicio meliori, non sit licitum, quia tales maledictiones et irrisiones non videntur ex caritate procedere, sed potius ex ira, displicentia, livore, vel ex superbia, nec honor Dei in talibus factis crescit, sed blasphemia in Christum et inimicitia in fideles concitatur et nulla in eis emendatio sequitur, et ita sine fructu mortis periculo se exponunt. Existimant autem simplices, obsequium se praebere Deo, quum aliquam arrogant truffam in muscheis Sarracenorum, vel in synagogis Judaeorum. Sed Dei obsequium non est, nam sancta mater ecclesia tolerat synagogas Judaeorum, nec destruit, sicut posset; ideo ecclesiae filii non debent hoc, quod mater tolerat, foedare. Et idem est judicium de muscheis. Ergo contra quidam miles socius peregrinationis meae fecit. Nam in Palaestinae partibus noctem egimus in quodam diversorio, cui conjuncta erat una muschea, ita, quod de testudine domus, in qua eramus, potueramus adscendere super connexum testudinis muscheae. Erat autem in ejus summitate foramen, per quod respicere poteramus in muscheam, sicut et fecimus. Miles autem praefatus nocte surgens (B) ascendit super testudinem muscheae, et per foramen in eam stercorizavit; magnum inter nos risum concitavit, libenter etiam vidimus omnes. Sed quod virtuose fecerit, non video, nec aliquod bonum potuit inde sequi, sed magnum malum. Si enim Sarraceni factum scivissent, vivi extra terram non venissemus. Quamvis enim in muscheis ficte colatur Deus, tamen propter honorem veri Dei aedificatae sunt et possunt consecrari et fieri ecclesiae Christianorum, sicut frequenter fit, quando Christiani a Sarracenis aut Turcis aliquando civitatem capiunt; muscheas non destruunt, sed eas in ecclesias consecrant, et similiter faciunt ipsi de nostris ecclesiis muscheas, et propter istam aptitudinem et non propter ritum manet quaedam reverentia ad gentilium templa, quia nec Apostoli templa destruxerunt, sed idolis amotis ecclesias Christi constituerunt. Saepe legimus fuisse correctos etiam illos, qui idolorum templa dehonestaverunt, sicut patet de Medusa Phorci filia, quae cum speciosissima mulierum esset, habuit inter alia decoris sui spectacula crines non solum flavas, sed aureas, quarum splendore captus Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae, ex quo concubitu Pegasus equus natus. Quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic ex pulchra monstrosa facta est. Et quid Pompejo acciderit, et quantis infortuniis subjectus fuerit, postquam equos suos in Jerusalem in templo stabulavit, nemo est, qui ignorat, nisi is, qui nihil legit. Taceo de Antiochi et Nicanoris infortuniis ex templorum spoliatione eis illatis, et de Heliodori plagis,
Quarto videre restat, an Christianus sine peccato possit muscheam intrare, non ad adorandum, nec ad perditionem, nec ad ignominiam aut truffam faciendam, sed solum ad videndum, tam muscheam quam ritum ejus. Credo, si sine periculo ingredi poterit et sine nota, quod non committat magnum peccatum, quamvis curiosus videatur esse, nisi devotio eum et non curiositas impelleret. Si enim muschea stat in loco aliquo sancto, et Christianus occulte potest et sine nota et periculo habere ingressum et egressum, tum merito potest ingredi et terram deosculari et orationem fundere, sicut fecimus in muschea, quae est supra sepulchrum David, de quo fol. 97. B. Et libenter fecissemus idem in muschea Ebron, quae est super duplicem speluncam, sicut patet Part. II. fol. 8. Si autem non potest haberi ingressus nisi cum periculo vel cum gravibus expensis, non prudenter facit, qui talem locum ingreditur. Novi militem, et hodie in humanis vivit, qui desiderio videndi templum, de quo loquimur, tractus, pactum cum quodam Mamalucco fecit, ut eum indutum habitu sarracenico induceret, quo facto vetus Mamaluccus cum veste indutum socium nostrum induxit usque ad introitum atrii templi, ubi dum essent et iam intrare vellent, tantus terror invasit militem, quod prae tremore vix stare poterat, nec ausus fuit intrare, sed reversus venit ad nos, gaudens se liberatum a proposito. Nec mirum, quod timuit propter vitae periculum, cum de fidelitate sui ductoris certus non fuit. Quamvis etiam ego ipse libenter nova et curiosa videam, (263 A) ad templum tamen illud ingrediendum numquam fui tentatus, suffecit mihi aspectus ejus, quo fateor me persaepe fuisse turbatum et scandalizatum, dum templi illius munditiem, ornatum et compositionem ad nostras comparem ecclesias, quae, pro pudor! quasi stabula bestiarum sunt. Stant enim nostrae ecclesiae immundae, perviae ut diversoria, spurcitiis inquinatae, in nostram maximam confusionem, et in sacramentorum contemtum et vilipendium. Ingens confusio est, videre in Jerusalem ecclesiam resurrectionis Christi stare paene absque decore, tamquam hospitale fumosum et cernere ecclesiam Machometi nitidam et mundam, tamquam regale palatium. O quam dissimilis proportio et aliena comparatio Christi et Machometi, cum iste sit filius Dei, ille vero primogenitus diaboli;[TR91] ille Dominus incarnatus, iste diabolus incarnatus; iste pater salvandorum, ille seductor miserorum; ille instruxit, iste destruxit; ille salvavit, iste damnavit; ille redemit, iste peremit. Et tamen Christi templum execratur, profanatur et despicitur; et Machometi templum ornatur, decoratur et extollitur.
Sed quid mirum, si hoc fiat in Jerusalem apud Grossonios, Mauros et Sarracenos, cum etiam fiat apud Christianos catholicos. Respice, quaeso, cum compassione ecclesiam supremam totius mundi, Lateranensem, quae est caput omnium ecclesiarum urbis et orbis, sicut probat Alvarus in suo de planctu ecclesiae lib. 2. ar. 2. c., quod et vide. Qualis decor, quae ejus munditia! Utinam saltem servaretur a ruina. Ibi enim ecclesia Salvatoris et nostra sancta sanctorum cum incomparabili thesauro reliquiarum, et tamen videtur locus quasi derelictus et desolatus, et vix reperiuntur ibi paramenta pro Missae sacrificio. Atria ejus sordent, capellae annexae sunt violatae, altaria profanata, palatia destructa, et religiosi, qui quondam Deo ibi serviverunt, sunt a loco repulsi et alii subrogati, cum quibus cuncta ad ruinam tendunt, et plura jam ceciderunt, non per incursum Turcorum aut Sarracenorum, sed per non-occursum Christianorum. Sic ecclesia[TR92] S. Petri stat sub defectu magno eorum, quae tantae ecclesiae convenirent. Si ergo res sic se habent in principalioribus mundi ecclesiis, in capitalibus catholicorum, in medio fidelium, quid autem potest esse in aliis ecclesiis in corpore? Ecclesiarum immunditia, abusio et deordinatio in structuris, in vasis, libris, vestibus, palliis, in atriis, coemeteriis, in aedibus. Turpe profecto est cogitare, et dicere verecundum. Reperitur etiam ecclesia, et utinam una et non plures, in qua altare, pallae, et sacristiae mappae, et corporale, et involucrum calicis, albae et humerale, tanta sordent immunditia, quod sacerdos illius ecclesiae ea non possit propter abominationem in sua mensa sustinere, imo non pateretur femorale suum tanto squalore sordescere. Foedantur albae, sudore squalet humerale, et omnia paramenta usque ad putrefactionem immunditiis plena sunt, quas nemo in suo habitaculo sustineret. O frater humane, utinam videres Jerosolymis, quam venerabilis est illius exsecrabilis Machometi templi aspectus, et delectabilis ejus aditus, ut patet fol. 227. B., quam munda atria et quieta, quam splendida et clara in omnibus munditia, quam devotus ingredientium processus, quam seriosus orationum gestus, cum quanta disciplina mulieres non nisi velatis faciebus ibi se continent, et viri ab eis segregati in silentio orant! Si hoc in silentio videres, grave scandalum (B) vel gravem indignationem sumeres contra fidelium negligentiam et irreverentiam, quae est circa ecclesias nostras. Verum tamen et haec ipsa negligentia in melius interpretari potest, quia cum vera sacramenta habeamus, quorum principales effectus consistunt in mortuorum commendatione et animarum sanatione, ad quam omnis fidelium conatus tendit, ideo minor sollicitudo est circa exteriorum templorum ornamenta. Gentiles vero, qui animae puritatem non quaerunt, cum tanta diligentia exteriorem munditiem sectantur. Si autem Christiani illas immunditias admittunt propter irreverentiam et incuriam, gravis abusio est, sicut patet per Hugonem, qui inter XII claustri abusiones unam ponit, irreverentiam circa altare.
Templum beatae Mariae Virginis in area Arnae.
Ad latus australe Bethel et templi, quod nominant Salomonis, in eadem area Arnae Jebusaei est aliud grande templum et ecclesia perpulchra, ad modum ecclesiarum nostrarum per omnia, quae excedit templum Salomonis magnitudine propter longam ecclesiae navem, et est plumbo tecta, et multis per circuitum fenestris illustrata de die, noctibus vero octingentae in eo ardent lampades, quia est mameria apud Sarracenos sanctissima. Quis autem hanc ecclesiam construxerit et quando constructa sit, plane invenire non potui ab aliquo conscriptum. Apud me tamen indubitatum manet, quod Christiani eam fecerint post ultimam civitatis sanctae recuperationem, tempore latinorum regum Jerusalem, quia forma et aedificii qualitas indicat eam a Christianis constructam. Sicut forma templi, quod nominant Salomonis, manifeste monstrat, quod a paganis est constructum, nec cadit in sensum prudentis Christiani, quod idem templum ab Helena constructum, sicut solent recitare peregrinis, sicut patet superius fol. 259. Sic nec [etiam?] hoc, de quo loquimur templum, est non nisi per Christianos erectum. Nam dum cepissent civitatem sanctam, voluerunt juxta templum Domini esse etiam ecclesiam beatae Virginis, in cujus honorem eam erexerunt, consecrantes eam ob venerationem purificationis ejus in templum et purificationis ejus. Unde quidam nominant eam ecclesiam purificationis Mariae. Alii dicunt eam templum Simeonis. Alii absolute dicunt ecclesiam beatae Virginis. Alii faciunt differentiam inter templum Salomonis, et templum Domini, dicentes, hanc esse templum Domini, aliam vero Salomonis. Alii nominant eam porticum Salomonis. Alii dicunt eam templum Zachariae; illi fidelitatem quasi tenent, quod beata Virgo puella fuerit praesentata Zachariae, patri Johannis Baptistae.
In ea ecclesia domini Templarii sua officia peragebant, sed modo Sarraceni muscheam fecerunt ex ea, et a cultu Christianorum alienata stat, sicut et templum Salomonis. Sub illa ecclesia est structura quaedam subterranea memorabilis et lata, et testudinata, sic quod DC equi commode ibi possent locari. In hoc aedificio fui, sicut supra fol. 228 B. denotavi. Aliud templum prope illa duo jam erigitur expensis moderni Soldani, latum et valde pretiosum, extra atrium et aream Arnae, in quo habentur lampades accensae LXXXVIII. De hac muschea habes supra fol. 227 B.
De ecclesia prima Christianorum in Jerusalem, quae creditur fuisse in monte Syon ante templum dominici sepulchri, in qua incepit miraculum de igne paschali.
(264 A) Tota descriptio civitatis sanctae Jerusalem paene dependet a duobus his templis, scil. Bethel, quod nominant Salomonis, et Anastasi, quod est dominicae resurrectionis, ex quibus etiam templis omne civitatis bonum evenit, teste Chrysostomo, qui dicit, quod omne bonum et omne malum ex templo Domini in populum transfunditur, sicut allegatur in summa de planctu ecclesiae Libr. 1. ar. 616. Nam crebra civitatis Jerusalem destructio et frequens restauratio civitatis, gloria et exaltatio, ignominia et depressio ex templis venit, tam in veteri quam in novo Testamento, usque ad hunc diem.
Hodie Christiani parum curarent, quod Sarraceni dominarentur in Jerusalem, dummodo in templum nostrum dominici sepulchri pateret nobis libere ingressus et egressus sine timore, sine vexationibus et exactionibus. Nec Sarracenis cura esset, quod Christiani essent domini civitatis sanctae, si templum eis dimitteremus. Sed quia in hoc Christiani et Sarraceni convenire non possunt, passa est misera Jerusalem, patitur et patietur obsidiones, dejectiones, dissipationes et inquietudines majores, quam aliqua mundi civitas. Verum bene potest dicere: zelus domus tuae comedit me. Et vere zelus populorum pro templis comedit, devoravit vel comminuit Jerusalem. Et ut altius aliquod ad hoc inducamus, numquam Romani tam crudeliter et truculenter dilacerassent civitatem illam, si Judaei non obstinatissimo zelo pro templo conservando repugnassent, quo zelo romanum exercitum turbabant et odium exterminativum contra sanctam civitatem et templum concitabant. Destructa autem civitate et templo per Romanos servata creditur civitas David in monte Syon pro arce et fortalitio. In eadem etiam civitate David habuerunt fideles ecclesiam tempore Apostolum constructam, in loco coenaculi dominicae coenae, in qua divina peragebant et concilia et electiones celebrabant et de fide ordinabant ante eorum divisionem. Vel et beatissima Virgo Maria creditur habitaculum habuisse. In hac ecclesia sanctus Stephanus archidiaconi officio functus est et postea in ea sepultus post internecionem. Haec ecclesia Syon numquam passa est exterminium, nec sub Tito, nec sub Helio Adriano, nec sub Sarracenis, sed semper a tempore Apostolorum usque hodie mansit, demtis paucis annis, quibus Romani in Judaeos saeviebant, quando Jerusalem ceperunt; tunc etiam fideles praemoniti a Spiritu sancto transmigrarunt a Jerusalem, ne malis Judaeorum involverentur. Sed statim post abscessum Romanorum in montem et ecclesiam Syon reascenderunt. Unde hoc insigne miraculum de igne paschali, de quo supra fol. 131. A., creditur in ecclesia Syon inchoatum fuisse, sed quo tempore, non legi, nisi quod anno Domini 192 ante Constantinum Magnum et ante Helenam, ante sanctae crucis inventionem, erat Narcissus episcopus Jerosolymorum. Qui dum in sabbato sancto Paschae ad officium peragendum procederet, nuntiatum est ei per ministros, quod non esset oleum nec in lechito nec in lampadibus. Audiens autem vir sanctus, fidelis, fide ministris imperat haurire aquam sibique deferri. Aquam autem sibi allatam post orationem benedixit et infundi lampadibus praecepit. Tunc repente miro et saeculis inaudito genere virtutis natura aquae in olei pinguedinem versa et coelitus accensa, lampades splendorem solito clariorem reddunt. Hoc miraculum factum tempore paganorum (B) sub Victore imperatore et Severo imperatore, qui fuit ante Constantinum CCXI annis. Post hunc Narcissum fuerunt multi sancti episcopi in Jerusalem, et multitudo plebis Christianorum utique non sine ecclesia, quamvis ecclesia sancti sepulchri nondum esset fabricata. Et ideo tota solennitas erat in monte Syon usque ad aedificationem templi dominici sepulchri. De cujus initio nunc subjungam.
De initio templi dominici sepulchri.
Locus crucifixionis et sepulturae Domini Jesu extra portam civitatis Jerusalem facta fuit, sicut patet Johannis Cap. XVIII. et ad Ebrae. c. XIII. Qui quidem locus ab exordio quasi humani generis celebris habitus est. Dicunt etiam Adam, protoparentem nostrum, in eo fuisse sepultum et inde demto capite in speluncam duplicem, quae est in Ebron, sepultum patriarcham translatum. Ea propter apud pictores inolevit consuetudo: ad Crucifixi pedes Adae caput depingunt, et propter hanc causam filii Adae locum hunc multo tempore venerabantur. Et possibile est, eos fanum ibi propter parentis honorem constituisse, quod mansit usque ad diluvium sub Noë. Post diluvium Sem, filius Noë, qui est Melchisedech, ibi habitans in loco Calvariae occurrit Abrahae cum pane et vino, et benedixit ei. Et postea in eodem loco ad imperium Domini Abraham voluit immolare Isaac. Et serpens aeneus fuit ibi collocatus,[TR93] cui populus immolabat. Imo praecipuum excelsum id erat, quod postea Ezechias abstulit 2. Reg. XVIII. 4. Et propter has causas Judaei miro modo venerabantur locum istum. Insuper et gentiles philosophi hunc locum visitabant, propter mundi medium; hoc ibi esse demonstrabant, ut patet supra fol. 117 B. Dispositio etiam loci illius patet supra fol. 117 B. et fol. 130 A. Mansit autem locus ille honorabilis usque ad tempora Graecorum gentilium, qui in odium Judaeorum oratorium ibi factum dissipaverunt et locum ad malefactorum interfectionem deputaverunt et per hoc abominabilis factus est locus sacer Judaeis. Sed Dominus Jesus adveniens saepe in vita sua locum montis et sepulturae suae visitasse creditur, eum locum sanctum ostendens, quem tandem morte et sepultura et gloriosissima resurrectione consecravit et toti orbi venerabilem fecit. Verum post Domini ascensionem beatissima Virgo Maria, Apostoli et caeteri fideles cottidie locum visitabant et vestigia Domini Jesu deosculabantur, ut patet supra fol. 173. Volunt etiam nonnulli, quod S. Jacobus minor, primus Jerosolymorum episcopus, ab Apostolis ordinatus, sibi sedem et habitaculum in loco resurrectionis Domini sui fecerit ibique divina celebraverit; unum articulum fidei nostrae ad hoc propositum in symbolo posuit, profitens, Dominum passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum et sepultum.
Deinde post sancti Jacobi martyrium anno 42., alii dicunt 45., a passione Domini, peccatis Judaeorum exigentibus, ipsa civitas sancta penitus destructa est, demta civitate David et muro occidentali ex opposito rupis Calvariae et horti dominici sepulchri, quod ideo stare permiserunt, ut custodes regionis habeant praesidium. Post Romanorum discessum regressi sunt Christiani, ut dictum est, in Jerusalem et locum Golgata devotione solita visitaverunt, non tamen ecclesiam vel templum erexerunt ibi propter romanae custodiae timorem, et ne faciem loci mutarent ab ea dispositione, quam habuit tempore crucifixionis et resurrectionis Christi, quam dispositionem nec S. Jacobus mutare voluit, ut memoria ibi factorum clarior haberetur. Et (265 A) utinam numquam templum ibi fuisset constructum et clarior haberetur intellectus Evangelii de passione et resurrectione Domini. Credo enim, quod Christiani non mutassent loci dispositionem, si Adrianus imperator hoc non fecisset.
Hic Caesar anno Domini 119 venit in Jerusalem jam aliqualiter per Christianos et Judaeos reaedificatam et iterum Judaeos interfecit et vendidit et extra territorium expulit et novam civitatem Jerusalem exstruxit, vetera dejiciens, quam et ampliavit, et fossatum intra civitatem et locum passionis Christi et hortum sepulchri complanavit, coaequans terrae reliquae, et circumduxit murum includens eum locum inter ambitum civitatis, quia audiverat locum esse sanctum et coli a Christianis. Sed quia gentilis erat et idololatra, voluit ibi honorari deos suos, et exstructo grandi templo Calvariae rupem inclusit et sepulchri dominici specum. In rupem autem Calvariae ad locum, ubi fixa fuerat crux sancta, locavit statuam Veneris, impudicissimae meretricis, et in specum dominici sepulchri posuit idolum scelestissimi Jovis. Unde factum est, ut locus, qui fuerat prius Christianis celeberrimus, fieret iisdem exosissimus. Mansit autem locus ille sub ista prava dispositione centum octoginta annis, usque ad tempora Constantini Magni et sanctae Helenae, sicut habet Jeronymus epistola ad Paulinum, quae incipit: Bonus homo. Et habetur in secundo volumine L. 3 fol. 210.
Anno Domini 313 converso ad fidem nostram Constantino et Helena, ipsa mulier crucis cultrix effecta Jerosolymam venit et locum mortis et resurrectionis Domini in profano et immundissimo templo reperit, unde zelo Dei accensa idola ejecit et templum funditus eruit, scopulum Calvariae et petram sepulchri mundavit et per laboriosas terrae ejectiones in profundum fodi fecit, ubi pretiosum lignum sanctae crucis cum aliis passionis Christi insignibus invenit, ut supra fol. 114 et 115 et 130 relatum fuit. Cumque haec nota fecisset filio Constantino, statim expensas misit, et Maximio, tunc Jerosolymarum episcopo, mandavit, in loco illo sancto celebre templum facere ad votum matris suae Helenae. Sicque inchoatum est opus grande et perfectum, et templum magnum erectum cum pretiosissimis ornamentis, ita, quod non erat ei simile in orbe, et multi judicabant pretiosius hoc templum esse, quam illud fuerat, quod Titus destruxerat in area Arnae, quae area illo tempore non templum, nec oratorium, sed vulgarium quorundam habitationes continebat, omni honore privata. Ad hoc ergo templum translata fuit sedes antistitis de Syon, et clerus et omnis curia ibi residebat. Sed et mirandum praedictum folio praecedenti ibi renovatum est de igne sacro paschali. Nam dum in solemni die in vigilia paschali omnia essent exstincta lumina per totum templum, clero populoque orantibus ecce subito fulgur de coelo cecidit et cereum paschalem et omnes candelas et lampades accendit. Hoc autem prodigium singulis annis in sabbato sancto paschae accidit in templo illo, et quamdiu apparuit, ecclesia illa ab inimicis fidei nullam injuriam tulit. Erat autem tunc consuetudo, ut omnis ignis per totam Jerosolymam adveniente sancto sabbatho exstingueretur, nec quisquam aliqua arte alium ignem accendere ausus fuit, nisi de templo ministratum. Unde omnis populus in templo et in domibus insistebat orationibus pro coelesti igne, quod pro rectissimo signo propitiationis habebant. Eo autem de coelo lapso omnes lumina accendebant et ad alias ecclesias longe lateque transmittebant, sicut nunc chrysma transmittitur, et ad domos etiam privatas portabant per totum annum nutrientes eum. Quod autem fuerit signum divinae clementiae, patet in (B) vitis patrum de quodam monacho facto probato, a quo multi virtutum exempla acceperunt. Qui acquiescens tentationi sub specie pietatis descendit in Aegyptum et incidit in fornicationem; ex ejus casu multi valde per Aegyptum scandalizati sunt graviter.[TR94] Tandem autem ad eam reversus ad desertum festinavit et se ipsum ad arctissimam cellulam reclusit, ostium obstruxit, nec quemquam ad se ingredi permisit, sed die noctuque cum lacrymis precabatur Mariam, optime suam recognoscens miseriam. Cumque diutius se diversissime castigasset, appropinquante paschali festivitate spe magna de salute sua ex divina Maria consolatum se invenit, quod delictum ei esset remissum. Die autem paschae ipsa nocte resurrectionis tulit lampadem novam, et oleum ac lychnum imposuit, eamque in cacabum novum locavit et ligneo operculo texit, et se ad orationem devotissimam contulit, dicens: pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui in hac sanctissima nocte templum tuum, quod est in Jerusalem, coelesti igne illustras ad tuorum fidelium consolationem, ad barbarorum conversionem, ad tuae misericordiae ostensionem, illustra, quaeso, Domine, lucernam meam, et tenebrosum domicilium cellae meae illumina etc. Quumque diutius orasset, cum magna spe accessit levans operculum, sed lampadem accensam non invenit. Et rursum ad orationem lachrimosam se contulit, nec ignem reperit. Tertia autem vice cum orasset, accessit et disiecto operculo lampadem clare ardere vidit, accensum eodem decoro igne, quo lampades in templo dominici sepulchri accendi solebant in Jerusalem.
Porro anno Domini CCCXXIII. mortuo Maximio episcopo Jerosolymorum, Ariani ecclesiam Dei per orbem infestare coeperunt, et ingressi Jerosolymam templum dominici sepulchri in suam potentiam traxerunt, Conradum episcopum Jerosolymorum catholice et rite ordinatum degradarunt, cumque archidiaconum constituerent sicque statum ecclesiae Romanae ibi mutarent, pluribus annis sanctam illam Golgatanam ecclesiam rexerunt, eam sua perfidia inficientes. Illis autem temporibus, quibus Ariani haeretici templum sancti sepulchri possederunt, celebrata fuit Synodus Nicaena. Post quam Constantinus venit Jerosolymam et in tantum auditum praebuit Arianis, ut persuasus ab eis descenderet ad Jordanem et iterato baptisma reciperet ab Arianis, ac si baptismus S. Sylvestri inefficax esset. Hoc reperitur scriptum de Constantino. Sed ego omnino credo esse confictum ab Arianis, ut partem suam tanti imperatoris infamia solidarent. Et potuit esse, ut descenderet cum clero et populo ad Jordanem et propter devotionem lavaretur in eo, sicut semper faciunt peregrini, et ex hoc acceperunt Ariani occasionem dicendi, imperatorem esse rebaptizatum. Quamdiu autem Ariani illam ecclesiam rexerunt, numquam datus est coelestis ignis ad paschalia lumina, sicut sub Catholicis fieri solebat. Hoc etiam certo experimento habetur compertum, quod, quando in romana occidentali ecclesia sunt scissurae et discessiones, quod semper sepulchrum Domini ablatum est Catholicis, et vel haereticis, vel schismaticis, vel Sarracenis traditum. Et ego firmiter credo, si hodie ecclesia occidentalis uniretur, quod sine gladio et bello sepulchrum Domini possidere possemus. Cum ergo Ariani illam sanctam ecclesiam gubernarent, et passim Catholicos ejicerent, nec peregrinos in Domini sepulchrum intrare admitterent, et ab his cottidie homicidia fierent et gravissima litigia inter Arianos et Catholicos, conglobati Sarraceni contra Christianos illos et istos de ecclesia ejecerunt, (266 A) et omnes seditiosos sive catholicos sive haereticos de Jerusalem expulerunt, ipsam autem dominici sepulchri ecclesiam .... destruxerunt Sarraceni. Sed non diu mansit illa desolatio: nam omnes episcopi catholici orientis cum caeteris fidelibus circa annos Domini CCCLXXI adeuntes Jerosolymam expulerunt Sarracenos cum Arianis, et ecclesiam dominici sepulchri reformaverunt in structuris, eamque reduxerunt ad veritatem ecclesiae catholicae magno cum labore, quia Ariani potentissimi fuerant facti per orbem, et episcopi, clerici, reges et principes favebant ipsis. Habuit autem haec damnosa haeresis ortum ab Ario, presbytero Alexandrino, qui apud Alexandriam insaniens discordiam in orthodoxa fide serere conatus est, separare etiam Filium ab aeterna et ineffabili Dei Patris substantia, ut Gratianus 24 d. 1. habet, conabatur. Purgata autem ecclesia Jerosolymitana ab haeresi illa, mira cepit pullulare sanctitas in clero et plebe in toto terrarum orbe per trecentos annos usque ad tempora Heraclii imperatoris. Nam inter Constantinum Imperatorem, qui regnavit anno Domini 313. et Heraclium, qui anno 611. regnavit, floruerunt illuminatissimi et clarissimi viri, et cum his perversissimi et periculosissimi haeretici, quorum principalis fuit Arius. Et erat tempus illud sanctum et periculosum. Sanctum quidem propter sanctos tunc viventes, nam ut de aliis taceam, in medio duorum illorum imperatorum floruerunt quatuor egregii ecclesiae doctores: Ambrosius, Augustinus, Jeronymus et Gregorius. Sanctus etiam Nicolaus, Antonius Magnus, Zenon, Veranensis episcopus, Paulus, primus eremita, Paulinus Trevirensis, Eusebius, Hilarius, Athanasius, Macarius, Maria Aegyptiaca. Et multi eremitae tunc erant per deserta Aegypti, Arabiae, Palaestinae, Lybiae. Singulis autem annis confluebant devoti Christiani de universo mundo ad diem solennem paschae Jerosolymam, multi tamen non propter Jesum tantum, sed ut miraculum ignis coelestis in vigilia paschae cernerent, venerunt, et prodigium in die ascensionis Domini in monte Oliveti, sicut patet supra fol. 131 et fol. 149 A. Divina etiam tunc virtus manifestis prodigiis locum illum magnificare non desiit multiplicibus signis. Unde anno Domini DLXX. monachus Bernhardus, non ille Claraevallensis, sed alius sanctus, vidit ignem saepe dictum de coelo descendere in templum dominici sepulchri, qui multa de eo scribit in suo peregrinario. Magni autem tunc reputabantur Christiani propter ignem illum paschalem. Ostendebatur etiam tunc sancta crux et reliquae reliquiae a sancta Helena ibi reconditae. Unde legitur S. Mariam Aegyptiacam adhuc peccatricem cum aliis in Jerusalem adscendisse ad videndam sanctam crucem, sed admissa non fuit, quousque emendationem vitae vovit, ut patet in ejus Legenda.
Inter praefatos duos imperatores, Constantinum et Heraclium, regni gubernacula suscepit Julianus Apostata anno 363. Hic invidit gloriae Christi et Christianorum, propter quod Judaeos omnes congregavit, et expensis datis Jerosolymam misit, ut in area Arnae templum aedificarent in praejudicium gloriosi templi dominici sepulchri, quod per universum mundum magnificabatur; sed cum quanta confusione ab opere cessare coacti fuerunt patet supra fol. 279. clare.
Depulsa haeresi Ariana ab ecclesia Jerosolymitana, cum jam universi fideles copiose ad sepulchrum Domini defluerent, ac jam pax et sanitas floreret et in his beatissimus Jeronymus Bethlehemi degeret, aliud exortum est in ecclesia Jerosolymitana malum, schisma quoddam pro jurisdictione. Nam sanctus episcopus Salaminis Cypri, Epiphanius, veniens Jerusalem cum in templo sancti sepulchri disputaret contra haeresin Origenis, indignatus episcopus Joannes Jerosolymitanus et omnes clerici ejus silere jusserunt de hac materia sanctum virum; eo autem in suum redeunte locum prohibuit Johannes episcopus, ne pro sacerdotibus haberentur, qui ab Epiphanio fuissent ordinati, et omnes contra sanctos excommunicavit, unde accidit, ut solis haereticis pateret ingressus ad dominicum sepulchrum et ad sanctum osculum crucis. De his loquitur Jeronymus in libro ad Pammachum contra Johannem Jerosolymorum episcopum schismaticum. Post annorum multorum curricula sancto Gregorio sedem Petri tenente anno Domini DLXXXIV. inventa fuit in Masphat prope Jerusalem tunica Domini inconsutilis in arca marmorea, quae cum jejuniis et fletibus S. episcopus Gregorius Antiochenus, Honorius Jeresolymitanus, Johannes Constantinopolitanus, transtulerunt in Jerusalem ad ecclesiam Golgatanam cum multo vulgi gaudio et devotione.
Anno Domini sexcentesimo nono surrexit in oriente singularis ferus Cosdroë, rex Persarum, qui collecto gentili exercitu Aegyptum, Syriam et Palästinam devastavit seque omnibus modis Romanis (B) legibus opposuit. Post multorum autem civitatum suppressionem ingressus Judaeam sanctam civitatem Jerusalem repletam devotissimis Christianis obsedit et cepit et in ea triginta millia hominum interemit, quorum corpora extra urbem in torrentem Cedron projici mandavit. Quidam autem ingens leo a Deo missus accurrit et cadavera Christianorum tulit eaque in monte martyrum prope Jerusalem sepelivit, ut habetur in ecclesiast. histor. et supra fol. 272 A. Aliquos autem nobiles et captivos inclusit, inter quos etiam Zacharias episcopus Jerosolymitanus tentus fuit. Murum ergo civitatis sanctae cum dissipasset, ingressus est templum dominici sepulchri, ut eo spoliato destrueret. Accepta autem sancta cruce, quam Helena thecis aureis inclusam ibi posuerat, cum ad templi destructionem manum mittere praesumsisset, quaedam divina virtus e sepulchro Domini resplenduit, qua perterritus cum suis a coepta destructione destitit et cum spoliis et sancta cruce et captivis in Persidem rediit. Post haec vastatis ecclesiis in oriente misit filium suum ad partes aquilonis in Syriam, ut et ibi gentes subjugaret et ecclesias vastaret, et transcensis multis regionibus consedit juxta Danubium, contra quem Heraclius imperator processit et vicit, ut habetur de exaltatione sanctae crucis. Eo autem victo et patre occiso et regnis restitutis sanctam crucem et Zachariam episcopum et omnes captivos et spolia retulit in Jerusalem, et diruta templi et urbis reparavit, et Christianis restituit ordinationes, omnia secundum ecclesiasticum ritum. Steterat etiam civitas sancta decem annis in desolatione et miseria, sed Heraclius eam reformavit et Constantinopolim rediit et vitiosam vitam ducere coepit.
Eo tempore Machometus, diabolus incarnatus, primogenitus Asmodei, filius Belial, nuntius Satanae, deceptor orbis, confusio mundi, destructor ecclesiae Dei, propheta falsus, praecursor Antichristi et Antichristus, complementum haeresium, corruptor divinarum legum, persecutor fidelium ac totius falsitatis prodigium, vesaniam suam ostentare coepit, ut compleretur lamentabilis prophetia de eo, Apocal. 13. pronuntiata, quia ipse erat bestia illa horribilis et detestabilis, quam Johannes vidit ascendere de terra habentem duo cornua etc. Vide expositionem in Chron. Antonini Part. 1. Tit. VI. cap. 1. §. 10. Illa mala bestia crudeliter saeviente multae christianae regiones et regna in partem suam cadebant. Quod videns Heraclius timuit, ne ingressus Jerosolymam templum dominici sepulchri destrueret et cruci sanctae irreverentiam exhiberet; praevenit Machometum et tulit sanctam crucem et quaeque sancta et pretiosa de templo transtulitque ea Constantinopolim, quia desperabat se posse resistere Machometo. Illa translocatio sanctae crucis facta fuit anno Domini 623.
Mortuo post haec Machometo tertius ejus successor Hamor, filius Cathap, civitatem Jerusalem cepit anno Domini 634, et in ea civitate aedificavit ingentem muscheam pro Sarracenis et Machometistis in loco, ubi steterat templum Salomonis, de quo dixi supra fol. 256. Nam in captione urbis intendebat templum sancti sepulchri mammeriam facere idque pro Sarracenorum cultu aptare, sed dum templum ingrederetur, divina quadam virtute perterritus destitit a proposito, (267 A) et satis benigne se ad Christianos habuit, et hoc propter Sempronii episcopi Christianorum pietatem, et mansueto ejus consilio utebatur in templi novi constructione. Ex his patet, quod templum dominici sepulchri trecentis et quatuor annis stetit ante templum, quod nominant Salomonis. Permisit ergo Hamor ille Christianos in suo templo Deo servire, et Sarracenos coegit in alio templo Machometum laudare. Nondum enim erat populus gentilis Machometi ritibus assuetus, ideo oportebat eos cogere vi. Successu ergo temporis diversae dissensiones in Jerusalem sunt ortae inter Sarracenos Christianosque, et gravabant Sarraceni Christianos multis, a quibus gravaminibus saepe liberati fuerunt per imperatores. Unde anno 670. Constantinus tertius, licet vir esset pessimus, tamen septies liberavit civitatem sanctam et dominicum sepulchrum ab oppressione Sarracenorum. Et post eum Constantinus IV. multas molestias intulit Sarracenis in Jerusalem et alibi, ubi Christianis infesti erant. Verum tamen dominium super Jerusalem tenuerunt Sarraceni, nec poterant jugum graecum imperatores nostri tollere a civitate sancta. Anno Domini octingentesimo tertio, tenente imperium Carolo Magno et christianissimo, erant Christiani in Jerusalem et in toto oriente in tribulatione magna sub paganorum jugo et ingemiscentes postulabant auxilium a Constantino VI. hujus nominis, imperatore constantinopolitano, et ab Irene, ejus matre. Sed quia Graecorum virtus et potestas debilitata nimis fuerat, auxilium tribulatis suis viribus praestare non poterant. Eo tempore Leo, Papa tertius, Carolum Magnum, Francorum regem, pro suis meritis egregiis Romani imperii dignitate, quae quingentis fere annis a Constantino Magno fuerat amissa et iam nimia vetustate oblitterata, magnifice sublimavit et imperium occidenti restituit.
Carolus autem, Augustus appellatus, imperatorum nomen dignitatemque suscepit et imperavit annis 14, mira gessit in toto terrarum orbe suaeque genti, Germanis, gloriam et honorem attulit. Erat etiam Carolus iste theutonicus, sicut manifeste patet per eam venerabilem declarationem et .... .... Decretalium, ubi dicitur in textu: Apostolica sedes Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Et in Appa. 2. idem dicitur. Legitur etiam in chronicis, quod cum ecclesia Romana opprimeretur a Longobardis, petiit Papa auxilium a Constantino et Leone, ejus filio, imperatoribus constantinopolitanis. Et cum nollent patrocinari ecclesiae Romanae, transtulit imperium Romanum in Carolum Magnum, filium Pipini, quem ipse substituerat Ludovico regi Francorum, quem deposuerat.
Translatio autem illa imperii a Graecis in Germanos facta est anno Domini 776. Regnante autem Carolo audita fuit Jerosolymis fama virtutis ejus, unde patriarcha Jerosolymitanus pro benedictione in signum subjectionis ei misit claves sepulchri dominici et loci Calvariae et portarum civitatis et montis cum vexillo, ut habet chronic. Anton. P. II. Tit. 14. c. 4. §. 8.
Non longe post haec insurrexerunt pagani contra patriarcham Jerosolymitanum Johannem eumque de civitate expulerunt cum suis clericis, qui emigrans Constantinopolin venit, imperatorem constantinopolitanum invocavit pro auxilio. Cumque imperator sollicitus esset de hac re, visio in somnis sibi apparuit, per quam instructus fuit, quod non ipse, sed Carolus Magnus liberaturus esset Jerusalem, et dominicum sepulchrum (B) Christianis restituturus. Imperator ergo Constantinus misit per sancti sepulchri clericos claves et litteras Carolo Magno angustias dominici sepulchri et Christianorum continentes, quas ut legit, lachrimatus est. Mox autem collecto grandi exercitu Teutonicorum et Francorum mare eum transduxit et civitatem sanctam de manibus gentium eripuit et dominicum sepulchrum Christianis resignavit et pacem inter Christianos et paganos fecit tantam, quantam numquam legimus habuisse. Non enim paganos occidit, nec eos de Jerusalem expulit, sed certis pactis cum Christianis concordavit. Dicitur autem tanta pax inter eos fuisse multis annis, ut si alicui vianti in via bestia defecisset, depositis sarcinis in terram missi ad villam proximam pro alia bestia nullum damnum nec rapinam nec furtum relictae res passae fuissent etc. Pace ergo sic refecta et ecclesia Jerosolymitana ordinata illustrissimus Carolus ad sua regrediens venit Constantinopolin, ubi et magnifice susceptus fuit.
In praemium autem laborum obtulerunt ei munera pretiosissima, aurum, argentum et lapides pretiosos et alia concupiscibilia, quae omnia respuit, dicens, esse indecens, munus accipere pro labore, quem pro solius Dei sui susceperat amore. Adjuratus autem aliquod munus accipere, postulavit sibi dari reliquias. Unde apertis thecis dederunt sibi spinas de corona Domini, clavum unum sanctae crucis et partem non modicam de eadem, deinde sudarium Domini, camisiam beatae Mariae Virginis, fasciam, qua beata Virgo strinxit puerum Jesum, praesepii dominici partem, ferrum lanceae, quo latus Domini transfixum fuit, et brachium S. Simeonis et plura alia accepit vir ille magnificus cum maxima devotione et plurium miraculorum ostensatione, sicut patet in Spec. histor. Libr. XXV. c. 5., eaque in Alemanniam detulit, in civitatem sedis suae Aquisgranum, et in ecclesiam b. Virginis, quam aedificaverat, collocavit, quae ibi hodie in honore habentur et ostenduntur de septennio in septennium; ad quam ostensionem innumera confluit fidelium multitudo, et praecipue Ungari cum turmis magnis fines suos egrediuntur et in Aquis congregantur. Has reliquias ego ipse vidi anno Domini 1468.
Aliquas etiam reliquias retinuit in curia sua easque deputavit pro curia imperii, et has cum imperialibus insigniis pretiosissimis ad locum certum imperii deposuit, unde nunc apud Segodunum, quod est Nüremberga, reposita habentur et annis singulis feria VI. post Quasimodo etc. ostenduntur, concurrente ad hoc maxima hominum multitudine.
Si vero princeps aliquis Nürembergam accedit extra praefatum tempus, eidem ea videnda proferunt. Unde anno Domini 1486 dominica Cantate, dum essent fratres provinciae nostrae capitulariter ibi congregati, exhibuerunt nobis illa insignia videnda, palpanda et deosculanda, inter quae etiam ferrum illud sanctissimae lanceae Domini est, quod cives illi singulis fratribus tractandum propriis manibus pro singulari Ordinis reverentia obtulerunt. Ibi vidimus et capitibus nostris imposuimus pretiosissimam auream gemmatam coronam Caroli et sceptrum aureum, pomum aureum, calcaria aurea et caetera imperialia insignia, quae omnia eadem septimana in Nürembergam reducta fuerant a Francofurdia, ubi gloriosus victoriosusque Dux Austriae Maximilianus, filius magni Friderici III., in Romanorum regem electus fuerat et his insigniis sacris investitus.
Ecce, quam longe compellit me evagari per mundum evagatorium nostrum! Jam Jerosolymam revertar, quae post discessum (268 A) Caroli M. aliquibus annis in pace stetit, et occidentales sine omni gravamine ad loca sancta admittebantur, nec pagani, qui regnum Jerosolymitanum tenebant, advenientes peregrinos infestabant. Non enim restituerat Carolus regnum Christianis, nec illud sibi subjecerat sed tantum pacem inter Christianos et paganos reformaverat, quae diu durabilis non erat. Stante tamen pace cum magnis turmis occidentales loca sancta cottidie perlustrabant et noctibus in ecclesia dominici sepulchri dormiebant, quia nullum hospitium pro Latinis in civitate erat, nondum enim erant hospitalia nec aliqua ecclesia latina, sed ecclesiam sancti sepulchri et alias ecclesias Graeci inofficiabant. Accidit autem illis diebus, quod mercatores de Apulia quasdam peregrinas merces, quas oriens prius non noverat, lucri faciendi causa Alexandriam deferrent, quas credunt fuisse avellanas, sicut patet Parte II. fol. 118 A. Has merces tamquam pretiosas detulerunt ad regem Aegypti, qui et Arabiam, Palaestinam et Judaeam gubernabat. Rex autem allectus novitate mercium mercatoribus illis in recompensam gratiam, quam peterent, se praestiturum pollicebatur. Petierunt ergo et obtinuerunt, ut in Jerusalem, in quocumque loco voluissent, construere possent habitaculum pro peregrinis Latinorum. Sicque ante januam ecclesiae dominicae resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt. Et quia Latini id fecerunt, locum ipsum nominarunt ad Sanctam Mariam de Latina, eratque dicta ecclesia vix ad lapidis jactum sita a dominico sepulchro. Abbas autem et monachi, viri religiosissimi, maxima cum caritate peregrinos ultramarinos recipiebant et humanissime tractabant. Confluente autem multitudine peregrinorum, virorum et mulierum, viri quidem recipiebantur intra monasterium, in domum hospitum, foeminae vero alibi, prout poterant, extra manebant et nonnumquam a Sarracenis molestabantur et defectum patiebantur. Unde monachi illi invocata Maria adjutrice peregrinorum aedificaverunt prope suum monasterium ad murum ecclesiae sancti sepulchri monasterium aliud foeminarum ad sinistrum templum ingredientis, quod ad sanctam Mariam Magdalenam dicebant, et in illo recipiebantur mulieres peregrinae et bene tractabantur. Sicque facta est peregrinorum occidentalium melior conditio in Jerusalem tempore paganorum, qui tamen eos pluribus aliis angariis gravabant et loca sancta visitare non sinebant, nisi pax pecunia ab eis emeretur, sicut et hodie est. Et stetit sic res Christianorum ultra centum annos, a Caroli tempore usque ad tempora Heinrici I., quo tempore anno Domini 1015 surrexit quidam homo nequam, instrumentum diaboli, flagellum populi christiani, dissipator sancti sepulchri, Calipha dictus, rex Aegypti, qui pacem et concordiam factam per Carolum Magnum inter Christianos et Sarracenos percitus de terra tulit. Hic habuit matrem christianam, et dum rex factus fuisset Sarracenorum, saevire coepit in Christianos, ne videretur matrisare, et ipsos Christianos coepit compellere ad abnegationem fidei et gravissima tributa eis imposuit ac pluribus aliis modis molestavit. Concitabatur autem ejus in Christianos crudelitas, quando objiciebat sibi, quod esset de sanguine christiano, de quo plurimum verecundabatur, et ideo mira crudelitate in eos saeviit, ut facto ostenderet, se non habere guttam sanguinis nec motum affectionis a Christianis (B) Inter caetera autem perniciosa opera hoc egit: cum exercitu grandi civitatem sanctam ingressus est et coronam Christianorum in terram dejecit, nam ecclesiam dominici sepulchri a Constantino primo et Magno sumtuose aedificatam funditus dejici et destrui mandavit et ecclesiam montis Syon et Bethlehemitanam violavit et mahometicae spurcitiae dedicavit. Et hoc facto incepit conditio fidelium in Jerusalem deteriorari ex moestissimo dolore, quem ex casu ecclesiae acceperant. Prohibuit etiam, ne ulterius Christiani sacras suas festivitates peragerent et ne congregarentur ad divina celebranda. Sicque erant in tribulatione gravissima propter cottidianas vexationes et in moerore tristissimo propter dominici sepulchri et ecclesiae dissipationem.
Ex his patet, quod ecclesia dominici sepulchri, quam Helena construxit, stetit septingentis annis, post quos penitus eversa fuit. Dum iam anno Domini MXLIX, affuit divina clementia consolationem non modicam rebus deperditis offerens. Praedicto enim tyranno rebus humanis erepto dereliquit haeredem meliorem se, et cessavit quassatio, siquidem Daher, filius ejus primus, regno accepto iniit foedus pactum cum imperatore constantinopolitano et satis pius erat ad Christianos. Quando autem Leo, ejus nominis nonus, sanctus Papa, natione Alemannus, percepit modo in somnibus, impulit constantinopolitanum imperatorem, sepulchrum Domini in Jerusalem a barbaris jam septem et triginta annis dirutum restituere, Unde ad rogatum imperatoris constantinopolitani Daher sarracenicus concessit Christianis, reaedificare templum dominici sepulchri in Jerusalem. Cum magno ergo gaudio ascenderunt Christiani et aedificare super sepulchrum Domini novam ecclesiam inceperunt ad instar prioris, ad cujus restaurationem imperator Constantinus largiter expensas contribuit. Sicque templum sepulchri dominici, quod hodie est, aedificatum fuit anno praenominato et ante terrae sanctae recuperationem XXV., quae facta fuit per Gethfridum, sicut sequentia declarabunt. Et sicut Judaei et populus Israel duo tantum habuerunt templa sibi succedentia, scilicet Salomonis et Esdrae vel Zorobabel, sic et Christiani duo habuerunt templa, scilicet templum Helenae et illud, quod hodie stat. Primum stetit DCC annis, secundum vero, quod hodie est, stat iam annis CCCCL, cum simus nunc in anno 1488. Templo autem reaedificato cum Christiani more suae devotionis visitarent, non sinebant eos pacifice per loca sancta transire Sarraceni, sed pecunia multabant vel verberibus vexabant, et odium magnum et indignatio inter utrosque fuit. Dominabantur etiam tunc Sarraceni illi regioni et in advenas Christianos fremebant, unde tota christianitas peregrinorum querimoniis commota in ipsos fremebat Sarracenos et eorum jugum, quo nimis diu et graviter premebantur, excutere a se exoptabat. Nam a tempore Hamor, principis Sarracenorum, qui tempore Heraclii imperatoris Aegypti gubernacula suscepit, usque ad tempora Gothfridi, primi regis Latinorum in Jerusalem, qui fuit tempore Heinrici tertii, civitas sancta jugo subdita Sarracenorum fuit, per annos circiter quadringentos nonaginta. Licet enim Heraclius imperator et Constantinus III. et Carolus M. civitatem sanctam et dominicum sepulchrum liberaverint a tanto, numquam tamen a toto, sed semper mansit imperium gentilium in Christianos, quod praefati imperatores alleviaverunt, sed non tulerunt, sed per pacta pacem reformaverunt (269 A) inter eos, sicque erant liberationes imperfectae, quae non potuerunt durare, quia faciliter rumpuntur pacta et juramenta, praecipue inter eos, qui ad eandem sectam induci non possunt, sicut sunt Christiani et Sarraceni, inter quos est etiam naturalis inimicitia et odium disparis naturae, conditionis, moris et sectae.
Tractatus
De totali liberatione Jerusalem et dominici sepulchri per occidentales populos.
Sepulchri dominici et civitatis Jerusalem et totius terrae sanctae redemtio et liberatio totalis facta est sub Heinrico, hujus nominis tertio, imperatore theutonico, Bavaro, et Urbano Papa, hujus nominis II., quamvis antecessores eorundem in conciliis et aliis diaetis et congregationibus principum et episcoporum de hoc saepe consilia habuissent et factum ipsum inchoassent, sed sine profectu. Unde tempore Heinrici II. hujus nominis imperatoris, et Victoris II. Papae, Alemanni, in concilio apud Turonem Galliae civitatem celebrato, anno Domini 1055. ordinatum fuit de terrae sanctae liberatione. Porro eo tempore Othus, magni ingenii maximaeque rerum gerendarum scientiae, ad pacem quidem et bellum perutilis, Angleriae comes Mediolanique princeps, insignis erat. Hic ab omnibus, qui Turonensi Synodo advenerant, ejus virtute cognita capitaneus exercitus Domini contra Turcos et Sarracenos ad liberationem sancti sepulchri Domini in Jerusalem electus fuit. Qui pontifici caeterisque regibus uno annuit animo, Jerosolymamque cum reliquis in bellum profectus est. Dumque circa eandem cum reliquis Christicolis hiemaret urbem, multa quidem incommoda et damna Sarracenis intulit et civitatem sanctam angustavit, eam tamen capere nullatenus valuit. Interea eo obsidente, Volucer quidam nomine, Arabs, paganus trans Jordanem princeps, eo viso, ut erat animo audax, ipsum Othum per interpretem ad singulares congressus invitavit, quae res ab eo facillime exorta est, ac sic denique sextam post diem ambo ad duellum processerunt equestres armati. Othus autem septem in scuto serta gestabat insculpta, quia septem fortissimos pugnatores unica gladii fulminatione prostraverat; Volux vero aliter armabatur, nam ex ejus cono vipera aenea surgebat, miris involuta atque implicata spiris, quae infantem exornatum ad usque costas devorasset, humeri autem et brachia exstabant, et bipatenti ore paene vociferare videbatur. His itaque insignibus ambo in campum processerunt in agro fullonis ante civitatem sanctam Jerusalem, et primo quidem occursu Othus Volucem principem ex equo praecipitem dedit et statim clava elevata illi adeo cerebrum confregit, ut per solum universum spargeretur. Quo mortuo Othus illi galeam exuit et ejus universa spolia secum tulit sicque obsidione soluta in Europam remeavit propter sui exercitus exiguitatem; cumque Mediolanum venisset, insigne illud Christo et templo obtulit atque sibi successoribusque suis eam viperam pro insigni portandam perpetuo transmisit, quam usque in hodiernum diem Mediolanenses duces et reliqui Vicecomites gestare cernuntur, suamque monetam imagine viperae signant, quae moneta usualis et cara hodie per Alemanniam dispersa reipublicae plurimum utilis habetur, nominantque grossiones, plaphardos antiquos, minores spagurlinas, medias vero trigeras.
Reversus igitur praefatus Dux Othus summo pontifici et universis occidentis principibus intimavit, Jerosolymam et terram sanctam capi non posse, nisi immani et grandi ac robustissimo exercitu transmisso.
Deinde anno 1063 collectus est magnus exercitus Theutonicorum ad peregrinandum in terram sanctam ad dominicum sepulchrum. Nam archiepiscopus Moguntinus Sifridus et episcopus Trevirensis Wilhelmus et episcopus Babenbergensis Guntherus et Otho episcopus Ratisponensis cum multis nobilibus et comitatu terrestri[TR95] itinere usque Jerusalem properarunt, Pontum Euxinum transire volentes; cumque venissent in Bulgariam, valde fuerunt vexati ab illis aquilonaribus gentibus et cum multis anxietatibus usque in Asiam provecti Syriam finitimam attigerunt. Comperto autem provinciae praeside adventu Christianorum collectis copiis Turcorum contra episcopos nostros venerunt. Multitudine autem nostri arctati in vetustum quoddam castellum transfugerunt et obturatis rupturis antiqui muri praesidium fecerunt, Turci autem moliebantur capere praesidium, sed non potuerunt, et duobus continuis diebus et noctibus insultum faciebant; porro die tertia proclamata ad horam pace ad resumendum vires nostri petierunt a Turcis, ut ad eos venirent eorum capitanaei et rectores ad tractandam concordiam. Ingressi ergo sunt potentissimi eorum VI viri turci ad nostros, et nostri recluso ostio longum habuerunt simul colloquium et diversissimos Turcos invenerunt. Nam episcopi nostri omnia sua eis dare pollicebantur et multa plura promiserunt, tantum ut salva vita remeare possent, sed nulla fuit pietas, nec aliud volebant nisi mortem et extremum servitium illorum dominorum. Interea, videntes nostri extremum suum periculum, emiserunt occulte famulos, quibus nota erat regio, ut ad Ammirandum et Capitaneum de Rama currerent et ut pecunias multas promitterent, quae quantocius paganis istis numerarentur. Emissis autem nuntiis petebant nostri ab illis barbaris veniam et promittebant pecunias, illi autem non nisi eorum personas habere volebant, vel ad mortem, vel ad vilia mancipia, nec aliud poterant habere responsum. Verum nostri ex desperatione exacerbati insurrexerunt contra Sarracenos ad se ingressos, eosque in vincula conjecerunt. Hoc audito exercitus moliebatur[TR96] destruere murum et missilibus, jaculis ac machinis invalidare, nostri autem in periculosioribus locis eorum potentes et capitaneos ligatos apposuerunt[TR97] (B) super murum sicque insultum mitigarunt. Invocato autem Deo creberrimis orationibus,[TR98] ecce, adjutorium advenit. Nam Ammirandus de Rama, Sarracenus, collectis copiis Sarracenorum ad[TR99] locum venit et Turcos fugavit de obsidione, quos nostri de praesidio erumpentes insecuti, spoliis direptis et multis captis, patibulis suspenderunt. Postea etiam captos capitaneos diris cruciatibus percusserunt. Haec autem liberatio episcoporum facta fuit in vigilia paschae, sabbato sancto. Decreverant etiam in exitu eorum de Alemannia, quod in locis sanctis in Jerusalem vellent esse per dies passionis Domini et resurrectionis, sed obsidio ista intervenit. Igitur praedictus Sarracenus peregrinos illos salvos perduxit in Jerusalem et remuneratus ab eis ad propria rediit. Quum autem peregrini episcopi redeuntes marino itinere in Alemanniam revenerunt, terrenum dimiserunt iter, ne iterum Turcis praeda fierent. Nam Turci Asiam minorem possidentes usque in Syriam dominantur; deinde incipit Soldani dominium, et saepe inter se Turci ac Sarraceni discordant, quod etiam illis temporibus fuisse opinor.
Anno Domini MLXX. archiepiscopus Trevirensis Theodoricus iter Jerosolytanum est aggressus per mare, sed tempestate maris invalescente confracta navi cum omnibus suis servis periit.
Post haec inceperunt Sarraceni et Turci non solum Jerusalem et terram sanctam acrius infestare et undique Christianorum terras invadere, verum ea tempestate imperium constantinopolitanum adeo per Turcos imminutum est, ut vix Thraciam, Galliciam, Pontum, Thessaliam, Macedoniam et Achajam obtinere possent; e quibus provinciis nunc Turci, nunc Sarraceni aliique cottidie sibi subtrahebant et ad amaritudinem vitam Christianorum secum habitantium deducebant, praecipue tamen in Jerusalem et in terra sancta male tractabantur Christiani. Nam anno Domini MLXXXII. Boreades sive Turci armata manu Palaestinam ingressi igne et ferro regionem vastabant, sed et civitatem sanctam Jerusalem diripiebant et Christianos ibi repertos miserabiliter trucidabant et dominicum sepulchrum multis turpitudinibus dehonestabant. Interim dominus imperator constantinopolitanus legatos ad romani imperii imperatorem Heinricum III. misit et ad principes occidentis rem gestam intimavit et ad succursum terrae sanctae invitavit. Pontificante igitur Urbano hujus nominis II. Papa et Heinrico III. imperante erat in Galliis quidam eremita, Petrus nomine, prudentissimus, incomparabilis sanctitatis vir. Hic haud dubie instinctu Spiritus motus dimissa quiete solitudinis ad sanctam evagationem se contulit surgensque cum aliis multis peregrinis mari transmisso ad terram sanctam in dominicum sepulchrum pervenit et loca sanctissima deosculans magnam sui spiritus devotionem et fervorem sensit. Videns autem loca illa sanctissima conculcari irreverenter ab infidelibus et venerabilem Simeonem patriarcham loci et suum clerum sperni et despici, aliosque Christianos opprimi et vexari peregrinos, vehementer doluit, et commota sunt viscera ejus super re tam iniqua. Instante igitur festivitate paschali cum aliis peregrinis templum dominici sepulchri ingressus est ad celebrandum vigilias sanctissimae noctis, ut autem quietius et attentius divinis possit insistere laudibus, retraxit se ad secretiorem templi angulum,[TR100] et ibi sobria mente turbato spiritu cum multis lacrymis oravit, dicens: Usque quo Domine Deus sancta tua conculcantur, sacerdotes tui spernuntur, fideles tui opprimuntur et peregrini tui deridentur et vexantur? Attende Domine, et fac, et libera terram, quam dedisti patribus meis, et civitatem hanc, quam doctrinis et miraculis tu semper illustrasti pretiosoque sanguine et cruce sanctificasti, ac gloriosissima resurrectione toti mundo celeberrimam esse demonstrasti. Haec autem et similia vir sanctus dicens fatigatis membris paululum indulgere volens in pavimentum resedit et caput ad parietem reclinavit sicque dormitare coepit corpore, sed animo vigilantissimo attentus mansit in oratione Domini. Et ecce vidit, quod Dominus Jesus de suo sepulchro splendidus processit ad eumque respiciens dixit: Surge Petre et festinus Romam proficiscere, dic Urbano romano pontifici, hoc dixit Dominus: Sicut olim ex oriente illustravi occidentem, sic nunc ex occidente illustrabo orientem et civitatem Jerusalem propter nomen meum magnum, et sepulchrum meum sanctum occidentalibus dabo, ut mihi serviant et incredulis me manifestent et loca sancta redemtionis humani generis venerentur. Et his dictis visio disparuit. Petrus autem, illi non incredulus oraculo, reversus in Europam curiam romanam intravit et audacter adiens Papam Urbanum II. ei legationem sibi injunctam simpliciter enarravit. Aperuit autem Dominus pontifici sensum, et intellexit, rem esse a Deo, statimque concilium generale apud montem clarum Alverniae convocavit anno Domini MXCIV, et expeditionem in Sarracenos pro Jerosolyma recuperanda persuasit et trecenta hominum millia cruce signavit et signatum exercitum beatissimae Virgini Mariae dedicavit statuitque, ut horae de beata Maria Virgine a clericis cottidie exsolverentur, quatenus protectrix exercitus sui fieret. Petro autem eremitae credidit bullas papales misitque eum ad reges et principes occidentis, ut in succursum terrae sanctae properarent juxta mandatum Domini Dei Petro revelatum.
Progressus (270 A) ergo Petrus ad reges et principes, et terrarum capitaneos et praefectos et tamquam angelus Domini ab omnibus susceptus fuit et benignissime auditus, et continuo cuncti parabant se ad obediendum praecepto Domini et Papae. Magnum profecto hoc erat mandatum, audire hominem pauperem, ignobilem, ignotum, illiteratum, nullo viso aut ostenso miraculo, nec audito sermone rhetorico, sed fidem adhibere simplicibus verbis, quibus Papa et omnes doctissimi cardinales et universus clerus et religiosi obtemperabant et imperator mundi dominus cum omnibus regibus, praefectis et comitibus fidem dabant sine probationibus et sine testibus simpliciter prolatis. Certe melioris conditionis erat populus iste, quam populus Israel, qui ad credendum Moysi etiam visis inauditis et stupendis miraculis vix induci potuit. Cumque illi rumores per Europam volarent, concurrerunt omnes spiritu vehementissimo propulsi, ab Hispania, a Provincia, ab Aquitania, a Britannia, a Scotia, ab Anglia, de Normannia, a Francia, a Lotharingia et Burgundia et Germania, ab Alemannia sive Theutonia septemtrionali ac occidentali, maritima et mediterranea, potentissimis regnis, ab Lombardia, ab Italia, ab Apulia, a Dalmatia, ab Hungaria et Illyrico, ab universis insulis Oceani et Mediterranei et Ponti Euxini marium, et a Graecia Europica, quae ad latus nostrum sita est Hellesponti, continens Thraciam, Macedoniam, Epirum, Achajam et Peloponnesum, quae tum temporis tota erat christiana, nunc vero est turcica usque ad Illyricum, Ungariam, Pannoniam et Dalmatiam. De his omnibus regionibus congregabantur et passim concurrebant quasi leones ad praedam, nec erat uspiam in tot provinciis, quot habet occidens, domus otiosa, vel una, dum hinc pater familias, hinc filius, illinc tota domus ad migrandum se praepararet, cum singultibus et suspiriis dividebantur ab invicem complectentes et supremum sibi dicentes Ave, Ave, Vale. Excessit tamen medicina modum (morbum), quia plus quam debuit in quibusdam voluntas eundi Jerosolymam subrepsit: nam et multi eremitae et reclusi monachi et virgines conclusae et maritati toro adstricti et moniales ruptis vinculis suae obedientiae sine concessu et licentia sua claustra exsilierunt et agminibus armatorum se immiscuerunt. Qui dum cruce signari petiverunt et ab episcopis signatoribus inutiles judicarentur et ad regressum hortarentur, quidam in cruce corporis sui stigmata crucis sibi divinitus impressa ostenderunt, alii eadem se habere jactabant, etiam mulierculae et vetulae. Alii per candens ferrum sibi cruenter adurendo crucem impresserunt et fervor et zelus admirabilis in toto genere Christianorum erat. Cunctis et singulis agminibus duces et capitanei a principibus et episcopis praeficiebantur, toti tamen exercitui et omnibus agminibus praefectus fuit auctoritate apostolica dux et generalis capitaneus insignis et invictissimus vir, dominus Gothfridus, Gallaciae comes et dux Lotharingiae, qui tamquam alter Machabaeus cum fratribus suis et amicis nobilibus bellum Domini agendum suscepit habebatque in suo agmine multos strenuosissimos bellatores, nobiles, barones, comites et milites, quorum omnium curam in spiritualibus suscepit vir eximius Haymarus Padiensis episcopus. Discurrebat autem praefatus Petrus per regiones et grandem et fortem congregavit exercitum ad quadraginta millia armatorum, quos secum ducebat. Sic et alii viri praestantes plebibus bene visi ad se homines attrahebant, et toto triennio profectio illa parabatur, antequam moverent se agmina. Verum congregabantur reges, duces, comites, barones, milites, militares, potentes quoque et tyranni, et comitatum rectores, nobiles et ignobiles, divites et pauperes, cives et villani, liberi et servi, saeculares et ecclesiastici, sacerdotes et monachi, episcopi, abbates, cardinales, religiosi et religiosae, senes et juvenes, vetulae, puellae, viduae et maritatae, (B) et in tantum crevit numerus exercitus Dei viventis, quod Guilielmus dicit, numquam tot gentes coire in unam sententiam visae fuerint et opinionem hominum vincebat numerus, nam quadam aestimatione dicebantur sexagesies centum millia hominum praeparatorum ad bellum [?] cruce signatorum. Inter quos, ut dixi, eminebat dux invictissimus Gothfridus, omnium agminum capitaneus generalis, sub quo diversi capitanei diversis agminibus sunt praepositi. Quibus ergo paratis anno Domini 1097 inceperunt se movere agmina de locis congregationum suarum. Sed quia tantam multitudinem nec mare solum, nec terra sola capere poterat, diviserunt multitudinem in agmina, et agmina in legiones, et legiones in exercitus, et exercitus in turmas et singulis praeposuerunt cum capitaneis centuriones et decuriones, et ita sparsim contra mare ad diversas portus procedebant,[TR101] plurimi pedites et equites per Ungariam in Dalmatiam et Graeciam intrabant. Aliqui autem Euxinum Pontum et palum Maeotum cernentes per Colchidem regionem in Capadociam ascenderunt, sicque longissima itinera quaerere multitudo compellebatur.
Quanta autem pericula populo Dei acciderint ex defectu necessariorum, ex intemperantia, ex discordiis inter se exortis, ex peste, ex occursu hostium, non facile narrari potest. Si cui tamen placet de his legere, videat in Vincentio Bellovacensi in Speculo Histor. Lib. 26. Cap. 92, et in Chron. Ant. tit. 16. part. II. c. 13, et in Fortalitio fidei de 97. bello Christianorum cum Sarracenis, et in Chron. Martin. de Heinrico 3. et in Nic. de Lyra super Apoc. Cap. 16 et sequentibus.
Tolerabile autem fuisset, si quod passi fuissent Christiani ab inimicis et ab infidelibus, sed mala, quae sibi ipsis inferebant, et impedimenta Ungarorum et Graecorum, et strages, quas in bellatores faciebant, dura nimis et intolerabilia erant. Nam, ut de multis unum referam, erat quidam sacerdos theutonicus, nomine Gondecalcus, vir fortis et audax, magis ad proeliandum quam ad celebrandum dispositus: hic ex Alemannia de plebe collegit exercitum quindecim millium armatorum, qui, cum in Ungariam venissent, et quasdam villas propter suas necessitates rebus spoliassent, consurrexit contra eos rex Hungariae et immanissimam stragem in eos exercuit, non distinguens inter innocentes et noxios, et ita exercitum illum contrivit, quod non unus homo intravit ad propositum certamen, pauci autem, qui gladium Ungarorum evaserunt, cum dolore in Alemanniam reversi sunt. Quantas injurias imperator constantinopolitanus populo Dei intulerit, longa narratione vix posset exprimi. Contigit Christianis in hac expeditione sicut Romanis olim in expeditione Carthaginensi, qui maximo collecto exercitu in Africam profecti sunt contra Carthaginem pugnaturi, sed ad quendam fluvium venientes erupit contra legiones ingens bestia, serpens crudelissimus, quae multos occidit, et in tantum per unicam bestiam fuerunt infestati, ut totius belli apparatum contra eam cogerentur dirigere. Multis ergo pereuntibus tandem victa fuit bestia et lapidibus prostrata, cujus corium LXX pedes fuit, quod Romam ductum cunctis admirationem intulit et terrorem. Igitur cum magnificus vir Gothfridus cum suis copiis usque ad Constantinopolim devenisset, caetera agmina ibi exspectare decrevit, quia iam in finibus infidelium Turcorum erant nec ingressi Hellespontum procedere valebant nisi manu armata per terras Turcorum. Cum ergo legiones convenissent, factus est unus Dei viventis exercitus et recensito legionum numero inventi sunt peditum sexcenta millia, equitum vero loricatorum centum millia. Multi tamen continue sequebantur et se legionibus adjungebant. Hi ergo omnes Constantinopolim relinquentes navibus ascensis Hellespontum, hoc est, sancti Georii brachium, transierunt de Thracia in Bithyniam. Est enim Hellespontus strictum brachium a canali, per quod mare mediterraneum decurrit contra aquilonem in Pontum Euxinum. Itaque hoc negotium habens potest uno die tribus aut quatuor vicibus de Thracia in Bithyniam, de Constantinopoli in Chalcedoniam et e contra venire. Cum autem in Bithyniam Asiae minoris provinciam venissent, relictis omnibus villis et oppidis ad Nicaeam urbem populosissimam descenderunt, quam obsidentes obsederunt (271 A) eam atque ceperunt anno Domini 1097. die 20. Junii. Evasit autem magister eorum, Solymannus Turcus, dominus Nicaeae, cum multis aliis, qui currentes per provinciam collegerunt exercitum contra nostros. Ordinata autem Nicaea movit se exercitus de loco et de Bithynia in Pamphiliam descenderunt cum multis laboribus, et ibi occurrit eis obviam Solymannus cum ingenti paganorum exercitu, et coëuntes Deo propitio nostri paganos fugaverunt et tria millia electorum armatorum prostraverunt, de nostris autem ex quasi inermi populo ceciderunt ad sex millia. Deinde ex provincia Pamphiliae in regionem Ciliciae descenderunt, Tarsum Ciliciae civitatem vetustissimam et nobilissimam fugatis hostibus ceperunt cum aliis civitatibus ejusdem regionis. De quo vide Part. II. fol. 138. Inde autem moventes exercitum ex Cilicia per multas diaetas in Coelesyriam venerunt ad gloriosam civitatem Antiochiam, quae quondam tertiam post Romam dignitatem grandem sortita omnium provinciarum, quas tractus continet orientalis, princeps et moderatrix erat. Haec priscis temporibus dicebatur Riblatha, 2. Reg. 25. et 6., Jerem. 39. et 6., et in ea occisi fuerunt filii Sedechiae regis Jerusalem in oculis suis, et regi oculi eruti etc. Hanc post mortem Alexandri Magni Macedonis Antiochus muris et turribus munitam sedem regni sui fecit eamque ex suo nomine Antiochiam vocavit. In hac Apostolorum princeps, Petrus, septem annis episcopus sedit, doctrinis et miraculis illustris. In ea primus fidelium habitus est conventus, in quo etiam Christianorum nomen dedicatum est; prius enim, qui Christi sectabantur doctrinam, Nazaraei vel discipuli dicebantur, postmodum a Christo deducto nomine auctoritate illius synodi universi fideles dicti sunt Christiani, sicut patet Actor. II. Ejus vero civitatis patriarcha XX provincias in sua jurisdictione habere dicitur.
Sita autem est ipsa in provincia Coelesyriae habetque commodissimam et amoenissimam positionem. Est ea fontibus et rivis paene tota irrigua, intra ambitum autem civitatis clauduntur duo montes nimiae altitudinis, in quorum alterius vertice, qui videtur eminentior, situm est praesidium munitissimum, qui duo montes valle profundissima sed angusta separantur, per quam torrens dimissus per medium influit civitatem. Longitudinem autem civitatis quidam duo, quidam tria milliaria italica habere asserunt, et a mari distat decem vel XII milliaribus. Hujus egregiae urbis jamdudum Turci sibi usurparunt dominium, quam tamen ipse Machometus dum viveret, accedere ausus non fuit. Verum in suo Alcorano ponit quatuor civitates, duas benedictas et sanctas, scilicet Jerusalem et Mecham, et duas maledictas, scilicet Antiochiam et Romam.
In ejus obsidione dominabatur ibi quidam Turcus magnus, dictus Evexianus de Perside. Venientes itaque nostri hanc munitissimam civitatem octo continuis obsederunt mensibus, in qua obsidione noster exercitus sane cruciabatur et frequenti civium inopinata eruptione molestabatur, et multa sustinuit ante eam incommoda. Unde omnis vulgus clamabat, ut solveretur obsidio, et nisi quidam capitaneus fuisset, qui obstitit, ne solutio fieret, cum ignominia facta fuisset. Ille enim capitaneus occulte practicabat civitatis proditionem sibi fieri, sicut et facta fuit. Capta est autem urbs ista anno Domini 1098, et ingressi urbem occurrentes occiderunt et plagam maximam in ea fecerunt. Porro alimenta in ea non erant, quia propter longam obsidionem consumserant omnia. Auri et argenti et omnium desiderabilium (B) infinitam copiam repererunt. Die autem tertia post ejus captionem Corbonach quidam, princeps potentissimus Persarum, advocatus ab Antiochenis in adjutorium venit cum maximis copiis et undique civitatem vallavit. Sic populus Christianus, qui paucis ante diebus eam obsederat et obsessam sibi vindicaverat, violenter versa vice, sicut rerum solet esse vicissitudo, obsidionem sustinens supra modum gravi inedia molestabatur et inclusis nec egredi nec ingredi alicui licuit, et facta fuit conditio nostrorum longe deterior. Tantus autem erat defectus victualium in urbe, ut populus cogeretur ad turpia et inhumana declinare, non erat in escis etiam apud delicatos differentia, nec erat mundorum ab immundis legalis distinctio. Quid plura. Camelos, asinos, equos, mulos et immunda quaelibet, quoties dabatur ex his habere, pro summis reputabant deliciis, et pro hujusmodi habendis, quod intueri miserabile est, transibant demissis vultibus, mendicando per vicos et plateas, robusti et nobiles inter plebeios. Nec aliqua continet historia tantos principes, tantum exercitum, tantum defectum, et tam patienter tulisse molestias. Dum igitur sic affligeretur populus Christi, vidit Dominus afflictionem illorum et consolationem jucundam immisit. Erat in exercitu quidam vir simplex, valde devotus sancto Andreae Apostolo, cui dormienti aperuit beatus Andreas dicens, inimicos illos fugari non posse nisi cum lancea, qua perforatum fuit latus Domini Jesu in cruce, et certis indiciis ostendit Apostolus suo devoto locum in ecclesia beati Petri, ubi lancea illa sancta sub terra jacuit. Mane surrexit homo et episcopis atque principibus visionem enarravit; ad locum ergo praemonstratum processerunt et aliquantulum in altum effossa terra lanceam repererunt, quam cum ingenti laetitia dum circumferrent, multi deridebant et dubitabant, quidam autem miles in media platea ignem XIII pedum fecit et accepta lancea per ignem eam portavit nihil laesus, ex quo exercitus Domini valde roboratus fuit. Exorta etiam fuerat dissensio in civitate propter tribulationes, et multi principes occulte cogitabant et tractabant, quomodo possent saltem salva vita evadere; sed post lanceae sacrae inventionem novis juramentis se simul confoederavere et jurabant per Dominum, ab invicem non recedere, nisi urbem sanctam pristinae restituerint libertati. Habito ergo consilio prudentum et potentium diem statuerunt, quo congredi vellent et cum inimicis dimicare. Die ergo XXV. suae obsidionis nocte praecedente non erat requies, sed omnes se parabant ad bellandum mane et accincti armis in ecclesiis Missas audiebant in crepusculo et confitebantur peccata sua et communicabantur sumentes corpus Domini. Ex qua communione tanta populo infusa est gratia, ut qui heri et nudius tertius quasi segnes et inutiles vix [pedem supra] limen attollere poterant, nunc in publicum prodeuntes sibi invicem palmam in acie promittebant. Episcopi vero et alii sacerdotes sacris induti vestibus populum ad proelium benedicebant. Ordinatis autem aciebus et portis reseratis, cum iam populus exiret loco, ros dulcissimus descendit et exercitum nostrum perfudit, quo tam homines quam bestiae nostrorum confortati sunt. Gradatim ergo nostri contra hostes processerunt cum lancea Domini et Deo auxiliante post gravissimam congressionem et pugnam confractis cornibus adversariorum dissolutae sunt acies infidelium et cunctae legiones eorum in fugam versae sunt, quas usque ad solis occasum persecuti sunt caedentes et interficientes. Consummato ergo proelio nostri ad castra hostium redierunt, ubi tantum rerum necessariarium repererunt opulentiam, tantas orientalium (272 A) divitiarum copias, ut iam auri, argenti, gemmarum et pretiosarum vestium neque numerus esset nec mensura; etiam armentorum et victualium tanta reperta est abundantia, ut iam non scirent, quod eligerent etc. illi, qui prius summa laboraverant inopia; potiti autem sunt hac victoria anno Domini 1098.
Post hoc disposuerunt se ad procedendum contra Jerusalem: in primis ergo calendis Septembris aggressi sunt iter, et transcensis multis regionibus multisque civitatibus expugnatis per oram maris in Syriam venerunt et ad Tripolin civitatem magnam et munitissimam super mare sitam accesserunt, ut eam expugnarent. Tripolitani autem nostris obviam in bellum exierunt, sed statim divinitus territi terga vertentes in civitatem redierunt. Cum autem aliquamdiu civitatem obsedissent, coepit populus noster murmurare prae labore et anhelatione ad Jerusalem. Erat etiam differentia illa inter eos, quod nobiles et principes et potentes omnem locum subjugare intendebant usque Jerosolymam, plebeji autem et vulgus Jerosolymam primo subjugandam esse opinabantur et ex ea per circuitum terram oppugnandam. Principes ergo populo satisfacere volentes solverunt a Tripoli obsidionem et per oram maris descendentes tertia die ad Berytum civitatem magnam maritimam venerunt. Berytus olim Romana erat colonia, ut Jeronymus de vita et obitu Paullae dicit. Nunc autem est Soldani, in eo est portus negotiatorum, Sarracenorum et Christianorum. Inde ad Sidonem civitatem venientes et Tyrum transeuntes in ora maris eas civitates magnas et munitas ad repugnandum paratas invenerunt. Consequenter autem procedentes in planitiem Ptolemaidis civitatis magnae et fortissimae maritimae processerunt. Siluit autem omnis Palaestina maritima in conspectu exercitus nostri et in timore grandi stabant. Ulterius[TR102] venerunt juxta montem Carmeli, deserentes Galilaeam ad laevam, et pertranseuntes Caesaream Palaestinae ad mare sitam non longe a Caesarea in campo castra metati sunt; ibi dum essent, columbam desuper exercitum volantem accipiter unus graviter percussam dejecit, circa quam repertae sunt litterae, quas deferebat, talis sententiae: Rex Acharon duci Caesareae salutem: generatio canina, gens contentiosa venit, contra quam per te et alios legem tuam defende, idem annuntia aliis civitatibus. Haec epistola ad manus nostrorum principum devenerat. Sunt etiam columbae in orientalibus regionibus regum nuntiae, ut patet Part. II. fol. 85.
Deinde moverunt castra, et tertia die non longe a Joppe venerunt, juxta quam in campo consederunt. Compertum autem habentes, quod in vicino erat Ramula civitas, nobilis et bona, praemiserunt dominum Comitem Flandrensem cum quingentis equitibus, qui urbem reperientes vacuam nullo obsistente ingressi sunt omnes civitatem; incolae enim urbis audito nostrorum adventu timore perterriti omnia in civitate relinquentes ad montana Judaeae transfugerant, ut vitam salvare possent; nostri autem hoc audito in ipsam civitatem ipsas copias traxerunt et triduo ibi manserunt, habentes sufficientiam victualium, quae ibi repererunt.
Qualiter Jerusalem capta fuit per nostros populos.
Jerusalem civitas sancta hoc modo capta fuit a nostris. Cum enim[TR103] habitatores Jerusalem de Christianorum adventu facti essent certiores atque scientes pro certo, quod omnis, quae dicebatur advenire multitudo, speciale et praecipuum propositum habeat civitatem illam obtinendi, unam, quanta poterat sollicitudine, communierunt, victum et arma diversi generis conquisiverunt, portas, turres et moenia refecerunt innovantes omnia et collapsa vetustate erexerunt et electissimorum bellatorum (B) praesidium posuerunt in Jerusalem, XL millia armatorum ad repugnandum Christianis paratos. Ipsam etiam urbem vallis et fossatis circumduxerunt. Omnes denique piscinas vallis aquis evacuaverunt et munitionem super fontem Siloae posuerunt, ne populus aquas inveniret. Communi insuper consilio decreverunt, omnes fideles secum in Jerusalem commorantes interficere et ecclesiam resurrectionis Domini funditus dejicere et dominicum sepulchrum ab ea radicitus evellere rupemque Calvariae eradere de terra, ne occasione illorum adorationis gratia populus christianus deinceps accederet destructis his. Sed tandem prudentiori consilio cognoverunt, quod per haec majora populorum nostrorum contra se conflarent odia, idcirco omnia stare permiserunt illaesa. Christianos autem omnes utriusque sexus, senes et juvenes, qui in Jerusalem secum habitabant, spoliaverunt omnibus bonis usque ad pellem et contumeliis affectos nudos de civitate cum patriarcha expulerunt. Expulsi autem in exercitum nostrorum descenderunt, et omnem civitatis sanctae munitionem et dispositionem retulerunt. Haec ut nostri audiverunt, festinato castra moverunt et de Rama in montana Judaeae ascenderunt, et cum iam sanctam urbem conspicerent, pro qua tot labores et pericula pertulerant, prae gaudio fusis lachrimis Deum glorificaverunt et cum jubilo et cantu civitati appropinquabant. Et dum in agrum fullonis venissent, qui est campus grandis ab occidentali civitatis parte, diviserunt legiones et totam urbem circumdederunt et in monte Oliveti tentoria fixerunt et in monte offensionis et in Gyon eamque urbem sanctam et dilectam quasi inimicam vallaverunt. Multa autem aedificaverant Sarraceni pro munitione urbis extra muros, quae omnia in una hora destructa sunt a nostris. Haec obsidio facta est anno Domini 1099. die VII. mensis Junii, et duravit XXXV dies, usque ad XI. diem Julii. Porro quid de Judaeis in civitate sancta morantibus egerint Sarraceni, non invenio scriptum, credo autem eos connumeratos inter Sarracenos et cum eis mansisse usque ad interitum. Hae enim duae gentes licet sibi invicem invideant, tamen contra Christianos semper concordant, sicut patet in chronicis. Nam tempore Justiniani imperatoris, qui fuit anno Domini DXXIV., conglobati Judaei et Sarraceni sunt in terra sancta contra Christianos, stragem magnam ac crudelem fecerunt in eos conabanturque eos penitus delere, sed praefatus imperator succurrit et horribili plaga Judaeos et Sarracenos prostravit.
Quinta ergo die, postquam exercitus noster ad urbem pervenit, ad impugnationem omnes unanimiter accinguntur et de muris non parva nocumenta acceperunt nostri. Erat enim civitas, ut dixi, bene munita et in omnibus provisa, quae ad resistendum erant necessaria. Verum illa vice conatus nostrorum effractus est et multi vulnerati in castra reportati sunt. Similiter aliis diebus nostri conabantur et moliebantur destruere murum et nihil reportarunt nisi cadavera suorum fratrum et vulneratos de muris. Insuper necessariorum defectio, panis et aquae, et praecipue aquarum carentia incipiebat nostris fieri intolerabilis, et quia major pars plebis infirmabatur ex ariditate et siti. Quotiens autem civitatem oppugnare attentabant nostri, totiens tam validam manum senserunt repugnantem, quod spem quasi nullam nostri amplius habebant in suis viribus et clare intelligebant, se vincere urbem illam non posse sine adjutorio divino vel sine miraculo aliquo. Quapropter praedicatum est in omnibus legionibus, ut singuli a toto corde se ad Dominum converterent et orando singulis diebus nudis pedibus urbem circumirent, quod et fecerunt, non solum sacerdotes et plebeji, sed principes et capitanei, inter quos semper primus erat magnificus Gothfridus, totius exercitus praelatus et capitaneus. Octavo autem die illius humiliationis, qui est XI. Julii, omnes uno animo urbem aggrediuntur et a mane usque ad meridiem gravissime certabant et multi de nostris occumbebant, nec proficiebant lassati: ergo tantis laboribus remissius agere coeperunt, et paulatim populus fractus laboribus ac (273 A) inedia dilabebatur et conari cessabat. Quod cernentes hostes de muris et turribus clamabant et deridentes nostros insultabant, et exercitibus Dei viventis maledicebant et super muros cantabant et saltabant prae gaudio et continuis clamoribus exprobrabant invitantes nostros ad redeundum. Sed non diu mansit gaudium illud vanum, erat enim signum futurae ruinae, quia ante ruinam exaltabatur cor, sicut dicitur Proverbior. XVI. In ea enim re stultos se esse monstrabant, quod tantum exercitium in amaritudine constitutum irritabant, cum dicatur Prov. 17.: Non irrites vel irrideas hominem in amaritudine animae suae, est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus; et Prov. XX.: Iram concitati spiritus quis ferre potest? Nec legerunt doctrinam illius magis philosophi inter septem sapientes mundi computati, qui dicit, nequaquam hominem infelicem irridendum.
Cum ergo nostri improperia exprobrationem audirent, irrisiones, maledictiones et blasphemias acciperent, stabant inter duo extrema quasi dubiosi, nam injurias illatas sine ultione sequenti sinere nullo modo valebant, sed qua parte civitatem exprobrantium obtinere possent, paene desperabant. Eis sic in confusione stantibus ecce mox divina virtus affuit, quae fidelium rebus jam desperatis intulit consolationem. Nam de monte Oliveti miles quidam armis accinctus fulgentibus terribili insidens equo in nostrum exercitum descendit et signum dedit legionibus cum fulgurante hasta, ut redirent et insultum denuo iterarent, et ita dato signo nusquam comparuit: nec dubium, quod Michael princeps christiani exercitus fuerit, vel ut Legenda Lomb. dicit, sanctus Georius miles erat, resuscitatus in adjutorium exercitus christiani, sicut olim Mercurius contra Julianum Apostatam et ejus exercitum fuit resuscitatus, ut ecclesiastica habet historia. Quo signo viso noster exhilaratus est exercitus et majori animo ad impugnationem rediit urbis tanto fervore animorum, ut qui fessi et laboribus fracti ac vulneribus laesi et debiles prius operam subtraxerant, nunc receptis animis ultro se offerentes instabant animosius. Tantaque excitata est in castris nostrorum laetitia, ut jam quasi certi de victoria infra unius horae spatium vallo complanato et effracto antemurali ad moenia machinas propinquius duxerunt, sub quibus se continerent, ne lapidibus de muris jactatis tangi possent, et de quibus ipsi ad murum accedere possent. Illo enim tempore nondum inventum fuerat terribile bombardarum tormentum, quod quidam, ut dicitur, theutonicus adinvenit circa annum Christi 1360., sed solum machinas ad jactandum saxa grandia habebant. Fecerant autem nostri bellatores grandem sportam et altam, quasi castellum, et eam terra et lapidibus repleverant, et quicumque retro eam stabat, securus erat a missilibus de muris extantibus et stabat sporta vel praesidium illud super rotas et ductilis erat. Hoc ergo praesidium paene usque ad murum admoverunt. Porro hostes procerae magnitudinis arbores ad murum suspenderant, ut machinarum ictus eliderent, quarum duas nostri, qui erant in praedicto praesidio vel castello praecisis funibus, quibus erant ligatae, dejecerunt ad terram. Quo cognito dux Gothfridus qui in ea parte urbem impugnabat, sursum in castellum dictas trabes ferri praecepit, quibus ex una parte in machina et altera super murum locatis vicem pontis praebuit. Ponte igitur sic ordinato primus omnium vir illustris dux Gothfridus cum fratre suo Eustachio ingressus est urbem, post quos multi alii secuti sunt, et stabant super murum extensis vexillis cruce signatis tubisque concrepantes ad advocandum legiones. Quod hostes videntes muros et turres deseruerunt, et omnes armati (B) eorum ad atrium templi, quod dicitur Salomonis, transfugerunt. Nostri autem, qui super muros stabant, in vicum proximum descenderunt et ad portam septentrionalem cucurrerunt et effractis seris et repagulis remotis portam patefecerunt et exspectantem foris multitudinem intromiserunt, qui per vicos discurrentes strictis gladiis aetati non parcentes aut sexui in ore gladii perstringebant omnia. Porro virtus bellica hostium tota in templo et atrio erat parata se defendere a nostris; instructa autem acie nostrorum ad templi impugnationem magno cum robore accesserunt et quinquies a Sarracenis repulsi fuerunt nostri. Quinto autem conserto bello tandem cornu eorum dextrum confregerunt, quo dissipato tanta in eos caede debacchati sunt, ut in sanguine occisorum equitarent in nonnullis locis atrii usque ad genua equorum. Numquam fuit visus tantus simul sanguis humanus, nam praeter eos, quos occiderant nostri per domos, vicos et civitatis plateas, in solo templo et atrio decem millia infidelium prostrati et gladio jugulati[TR104] sunt. Inter quos mille gladiis confossus interiit Caliphas barbarus rex Jerusalem, quem nostri repererunt sub murorum ruina latitantem. Sic ergo capta est civitas sancta anno 1099. die 15. Julii, feria sexta, hora 9., anno tertio, ex quo Christianorum populus tantae peregrinationis animos assumserat.
Subjugata autem civitate populus fidelium depositis armis in spiritu humilitatis cum lacrimis dimisso templo cruore inquinato ad templum Christi sanguine confertum dominici sepulchri processionaliter properabat, episcopis et sacerdotibus in sacris vestibus praecedentibus. Ingressi autem templum dominicae resurrectionis cum ingenti laetitia cuncti in suis linguis et notis cantabant carmina paschalia et omnia loca sancta templi devotissima processione visitabant, et quod mirabile est dictu et devotum ac delicabile auditu, in omnibus his affuerunt manifeste et patenter milites et peregrini armati, qui dudum cum gladiis infidelium pretiosam mortem susceperant, quos maior pars de exercitu vidit, et juramentis affirmabat, quod dum murum civitatis ascenderunt, stabant supra murum milites defuncti apud Antiochiam et alibi, armati et laeti, et adscendentibus scalas manus porrigebant eosque animabant, nec aestimabatur, quod vivi hac victoria potiti fuissent, si non affuisset adjutorium et consolatio defunctorum in bellis prioribus. Sicut etiam ad preces sancti Basilii beata Virgo resuscitavit Mercurium, fortissimum militem, a Juliano Apostata martyrizatum, ut ipsum Julianum interficeret, sicut et fecit, sic resuscitati sunt strenuissimi a Sarracenis interfecti, ut debitam de iis vindictam sumerent, unde manifeste visi sunt pugnare cum pugnantibus et infideles trucidare et loca sancta cum vivis circumeundo visitare et lateraliter cum eis, quos socios in vita habuerant, incedere. In quo manifeste dabatur intelligi, quia etsi vita decesserant corporali, ad aeternam tamen vocati beatitudinem non sint fraudati desiderio suo, sed quod pio expetierant studio, pleno sunt effectu consecuti. Finita ergo processione urbem et templum mundaverunt, ejicientes maledictorum cadavera extra muros et sanguinem noxium abstergentes, undique erigentes coquinas per urbem et dispensatores necessariorum disponentes, et ita transierunt octo dies.
De hac clarissima victoria habentur multae historiae heroico confectae sermone a disertissimis et eloquentissimis oratoribus, Italicis, Graecis, et Gallicis, qui eam suis adscribunt gentibus. Et quia nulla memoria fit ab eis Theutonicorum, quorum tamen robore Gothfridus omnia haec peregit, unde Aeneas Sylvius, poeta laureatus, in oratione ad principes Alemanniae et ad nobiles Sueviae facta Francfordiae pro occursu Turcorum sic dicit: Scio, inquit, Gothfridum, qui fuit Lotharingiae dux, cum solis transrhenanis Theutonibus et Suevis et aliquibus Gallis et paucis Italis terra marique regna percurrisse et sepulchrum Domini a jugo Sarracenorum liberasse.
Catalogus latinorum regum Jerusalem et regni Jerosolymorum principum apud Christianos.
(274 A) Christiani itaque occidentales anno dominicae incarnationis 1099. die quinta decima Julii ceperunt civitatem sanctam Jerusalem, eripientes eam de manu et potentia gentilium, et veris haeredibus eam assignaverunt, filiis regni, fonte baptismatis renatis, Christicolis, a quibus iam alienata stetit in manibus gentilium per annos circiter quadringentos sexaginta vel CCCCXC. Octavo igitur die liberationis civitatis Jerusalem convenerunt principes victores, ut aliquem de suo collegio eligerent, qui regioni praeesset et regiam sollicitudinem impenderet provinciae acquisitae, invocataque Spiritus sancti gratia consonantes ad invicem saepe dictum dominum Gothfridum Lotharingiae ducem unanimiter elegerunt in regem, et a militibus humeris in regiam delatus rex Jerusalem decernitur, regnavitque anno uno.
Hic Gothfridus fuit de regno Francorum, provincia Remensi, civitate Bolonia, comes Gallariae. Ejus pater fuit dominus Eustachius, mater vero, Yda dicta, soror ducis Lotharingiae. Qui Dux cum esset sine liberis, hunc nepotem suum Gothfridum in suum filium adoptavit, verum eodem defuncto illi in ducatu Lotharingiae successit, eratque dux ille praeclarissimus, vir religiosus, clemens, pius, justus, serius in verbo et stabilis, saeculi contemnens vanitates, quod in illa aetate praesertim in militari professione rarum est. Fuit praeterea in orationibus jugis, in operibus pietatis assiduus, erat etiam affabiliter insignis et liberaliter gratiosus, fuit etiam corpore pulcher et magnus, robustus, facie venusta, capillo et barba flavus, in usu armorum et exercitio militari omnium judicio quasi singularis, ejus opera semper fuerunt magnifica et admiratione digna. Unde quadam vice sicut alter Samson aut David, aggressus leonem furentem interfecit, ut dicitur in Fasciculo temporum. Promotus autem in regem Jerusalem regni titulum licet non abnuerat, coronam tamen auream rejecit, dicens, indignum esse, hominem christianum illic regio et aureo diademate uti, ubi Christus rex regum spineam coronam pro humani generis redemtione pertulit, unde quidam minus humiliter sentientes eum in catalogo regum hierosolymorum latinorum non connumerant. Mihi autem non solum rex sed regum optimus, lumen et speculum videtur aliorum; non enim consecrationis munus sprevisse credendus est, sed pompam saeculi, perituram humiliter declinasse coronam, ut immarcessibilem alibi consequeretur. Postquam igitur Deo devotus princeps regnum obtinuit, sicut vir religiosus erat, statim regni sui Domino coepit offerre primitias, nam protinus in ecclesia dominici sepulchri et templo Domini canonicos instituit regulares eisque ampla beneficia assignavit. Adduxerat etiam secum vir Deo amabilis monachos disciplinatos de claustris, qui toto itinere horis diurnis pariter et nocturnis divina illi ministrabant officia. Misit etiam in Italiam et Franciam pro viris clericis et religiosis, quibus parochias divisit, et ecclesias ac monasteria construxit.
In illis diebus inventa est in parte ecclesiae sanctae resurrectionis portio una dominicae crucis, quam ob metum (B) gentilium fideles occultaverant, quae res magnam fidelium attulit consolationem et toti ecclesiae gloriationem. Sane, cum usque ad illos dies Jerosolymitana vacasset ecclesia, de communi omnium voluntate dominum Daybertum, virum venerabilem, Pisanum archiepiscopum, qui post captionem civitatis in terram sanctam cum multis de Italia navigio venerat, in sedem collocaverunt patriarchalem. Ordinatis itaque ecclesiis processit piissimus rex Gothfridus ad sacri regni Jerosolymitani ampliationem et assumtis fratribus suis et universo bellatorum exercitu in manu forti egressus e civitate sancta descendit in Palaestinam contra Clementem Babyloniorum regem, qui cum grandi infidelium exercitu armatorum Ascalonem civitatem inhabitabat ad insidiandum Christianis. Rex ergo Gothfridus, oppugnata civitate, ipsam cepit, et ipsum Clementem cum XXX millibus interfecit tantumque auri et argenti ibi deprehendit, quantum umquam alio loco deprehenderat, indeque cum fratribus suis mira felicitate victoriae usus et Joppen et Ramulam urbes obsedit expugnavitque, atque alias similes urbes.
Tandem autem reversus Jerosolymam rex gravissima febre correptus in lectulum incidit extremae aegritudinis; qui sentiens mortem sibi imminere assumto salutis nostrae viatico, tamquam verus Christi confessor, viam universae carnis ingressus est sicque consummatus in brevi explevit tempora multa. Sepeliverunt autem eum fratres sui in ecclesiam dominici sepulchri, in pede rupis Calvariae, cum ingenti omnium Christianorum planctu et honore etc. De isto Gothfrido intelliguntur et exponuntur quidam textus ad litteram in Apocalypsi Cap. 17. et 18. ut habet Nicolaus de Lyra, et Anth. in Chron. Parte I. Tit. 6. Cap. I. §. 14. 15. Multae narrantur de eo virtutes, de quibus transeo.
Secundus rex.
Mortuo Gothfrido, primo Jerosolymorum Latinorum rege, anno Domini millesimo centesimo successit in regnum dominus Balduinus, frater suus, comes Edessanus, vir strenuus et liberalibus disciplinis convenienter imbutus. Fuit autem naso aquilo, gravis in incessu et in verbis serus, chlamidem semper portans in humeris, ita ut ignotis magis episcopus quam saecularis princeps videretur. Ad ejus coronationem cum multi advenissent principes, eduxit eos extra Jerusalem in Bethlehem et in loco dominicae nativitatis coronam regni cum ingenti animi laetitia accepit.
De hujus regis magnificentia, animositate et virtute et de proeliis multisque victoriis contra infideles paucis dicere non sufficit. Hic aliquotiens Turcos devicit, Sarracenos prostravit et ter Aegyptios humiliavit, occiso Calipha eorum rege in triremi. In diebus ipsius factus fuit ingens terrae motus, ita ut civitas sancta totalem ruinam minaretur, ejus tamen augurium optimum praestabat eventum, nam post terrae motum multas civitates paganorum cepit et multa millia prostravit et regnum Jerosolymitanum valde auxit. Hic Ptolemaidem civitatem potentissimam devicit, et ultra Jordanem castrum munitissimum in Petra deserti instauravit eumque etiam montem regalem apellavit. De quo supra fol. 244 sermo habitus est.
Ejus tempore mortalitas Syriam afflixit et populus latinus quasi totaliter mortuus (275 A) periit. Videns autem rex urbem sanctam Jerusalem habitationibus vacuam, adeo, ut non esset in civitate populus, qui saltim ad protegendum civitatis introitum sufficeret, anxius cogitabat, quo modo fidelibus populis eam posset implere. Tandem didicit, quod trans Jordanem et in Arabia multi fideles in villis habitarent, qui sub gravibus conditionibus infidelibus serviebant et hostibus fidei sub tributo. Hos evocans rex cum uxoribus et liberis et universa familia in Jerusalem recepit, sicque jugum grave eis abstulit. Insuper infidelium pueros emit et baptizari fecit et eos in Jerusalem habitare constituit.
Porro anno Domini MCXVIII, virtuosus rex, ut Aegyptiis refunderet pro his, quae in regno saepius commiserunt, cum ingentibus copiis descendit in Aegyptum, urbemque antiquissimam, Farannam nomine, violenter obsessam expugnavit, praedamque militibus divisit. Sita est haec civitas in littore maris non longe ab ostio Nili et antiquitus dicebatur Tammis. In hac civitate cum rex consisteret parans se ad interiora Aegypti penetrare, graviter infirmatus est. Quare indicto legionibus reditu lectica vectus est, ubi morbo superatus migravit ad Dominum; inde Jerosolymam reportatus dominica in ramis palmarum sepultus est juxta fratrem Gothfridum sub Calvariae loco regia magnificentia. Regnavit autem XVIII (annis) in Jerusalem, nec post se reliquit sui seminis superstitem.