← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Incipit tractatus sextus

Reading edition

per mensem Septembrem, continens acta peregrinorum in illo mense et loca sancta cum eorum descriptionibus, in quibus peregrini fuerunt diebus illius mensis.

September dum adesset cum prima sua die, Missam in nostro loco audivimus et post statim cibum sumsimus. Prandio finito advocavimus quendam Sarracenum et eum petivimus, ut nos ad loca duceret, in quibus Samson gesta fortia egerat, quae liber Judicum de eo in hac civitate facta commemorat. Descendimus ergo per longum vicum et intra urbem per plateam quandam venimus, in cujus parte ruinas magnae domus vel palatii vidimus, murorum fracturas in acervum ingentem congestas. Creduntur autem hae ruinae esse templi Dagon antiquissimi, quod Samson concussis columnis dejecit et se cum satrapis Philistinorum et multo populo peremit. De quo longa habetur historia Judicum XVI. Inter murorum ruinas vidimus duas columnas marmoreas, ingentes, grisei coloris, quae totum templi aedificium sustentaverant; has concutiens Samson templum evertit, et inimicos prostravit. Ab hoc loco consequenter progressi longa via ad civitatis portam venimus, cujus fores cum postibus et seris nocte media abstulit Samson, eosque in montem civitati oppositum portavit et manus inimicorum, qui se in civitate concluserant, evasit. Per hanc portam de urbe exivimus et montem praedictum ascendimus ad locum, in quem Samson portas Gazae transtulit, et ipsum locum et totam circumferentiam consideravimus. Ibi vidimus Tampnata, oppidum Philistinorum, de quo sibi Samson uxorem Philistaeam assumsit et multa ibi fecit, ut dicitur Judicum 13. Vidimus etiam vallem fertilem Soreck, in qua vinea illa electa fuit plantata, de qua habetur Esaiae XI. In hac valle residentiam habuit illa fallax Dalida, quae Samsonem vicit, quem nemo vincere potuit, Judic. XVI. Vidimus etiam latissimos campos et agros et clivos ad frumentum et vinum ferendum aptissimos, in quos misit Samson trecentos vulpes, alligans ardentes faces ad caudas, et omnes segetes, vineas et ficulneas combussit. Vidimus etiam a tergo montes Israel et ante nos vidimus mare mediterraneum. Et his consideratis descendimus et per portam praedictam reingressi sumus.

Porro non longe a porta est una sarracenica muschea in eo loco, ubi tempore Samsonis erat hospitale adventantium, cujus domina erat meretrix. Ad quam ingressus Samson ibi dormivit et eadem nocte clauserunt Philistaei portas civitatis, ut Samsonem in crastinum caperent et interficerent, (b) sed ipse media nocte surrexit et portas asportavit, ut dictum est. His visitatis et visis reversi sumus in locum nostrum, ibique simul consedimus et querulosa tristitia contulimus de miserandis adversis Samsonis post tam ammiranda prospera. Per angelum quippe Domini praenuntiatus fuit et miraculose ex sterili matre progenitus, qui cum Nazaraeus esset, comam Dei, jussu servans et sibi a sicera cavens et vino in floridam juventutem atque praevalidam et admirabilem cunctis excrevit. Cujus multiplicia insignia fortitudinis sacra Judicum prodit historia. Unde judex summi magistratus apud Dei populum Israel constitutus est, nec defuerunt, qui leonem a se occisum Nemeum dicerent et Herculem arbitrarentur Samsonem; deinde etsi affirmem contradixisse nescio quid resultet. Sed quid tanta? Magna haec erant, imo permaxima ad gloriae apicem obtinendam, quam hac in vita felicitatem arbitramur, inscii, quod qui leonem in crinis strangulare, qui maxilla asini homines conterere, vi revulsas ex cardinibus valvas in montium vertices asportare potuerat, hic lubricum fortunae ludum sistere non potuit. Nam cum sibi nimium confideret et meretriculam Dalidam adamaret, a fictis ejus lacrimis et verbis blandis motus se decipiendum tradidit ferox, Unde dormienti crines, quas ipse a nativitate intactas servaverat, mulier abstulit et effoeminatum in manibus hostium illudendum concessit, cui effodêre oculos et intrusêre carceribus, defatigari jumentorum more ad molas manuarias coegêre. Sic adversa credulitas, sic amantis pietas, sic mulieris egit inclita fides, ut quem non poterant homines, non vincula, non ferrum vincere, a muliere vinceretur, ut agente fortuna, ubi hostibus suis terrori erat, verteretur in ludum. Grandis equidem, ni fallor, descensus iste, in quem vir illustris diductus fallacia mulieris. Avarissimum quippe animal est foemina, iracundum et infidele, libidinosum, truculentum, vanis potius quam certis avidum. Si mentior, acta patent. Auro Dalida Samsonem tradidit hostibus. Eurudites [Euridices] cupiditate monilis Amphiaraum latitantem detexit. Danaë Jovem in aurum versum per tegulas affluentem adversus foemineam honestatem suscepit gremio. Phyllis amore Demophontis impatiens se suspendit. Scylla fervens libidine hostis patrem cum patria tradidit. Herculem Joles blanda seduxit, ita, ut se ipsum amplissimamque famam omnino oblivisceretur seque sic dilectae puellae jussibus obsequentem redderet, ut fortitudinis omnia argumenta deposita filans muliebre officium exerceret. Et qui duos fortissimos leones Nemeum et Theumesium superaverat, jam superatus puellae substratus silebat. Sic Aegyptia infatuavit Salomonem, Antonium Cleopatra, Medea spoliavit patrem, fratrem proscripsit, propriis filiis non perpercit; Progne non Iphim filium tantum occidit, sed coctum patri comedendum apposuit. Igitur ne plura referam, juvenes coecique nos laqueis mulierum miserrimis inservimus, tam impio animali, tam infido, tam inbenigno. Nec animo teneo, sic omnes esse perversas. Quis dubitet, quin in tam maxima multitudine reperiantur aliquae piae, modestae ac sanctissimae et dignissimae summa reverentia mulieres. Sino Christianas, ex (15 a) quibus plurimae grandi mentis integritate, virginitate, constantia aliisque mentis floruere virtutibus. Sed et gentiles aliquae summis praeconiis meruere laudes, quarum aliquae nominantur P. 1. fol. 231. A., quae etsi quando reperiantur amandae, colendae et pro viribus extollendae sunt etiam ultra viros. Nam sicuti magis quam in Briareo in Pigmaeo miranda esset virtus Herculea, sic in muliere [magis] quam in homine commendanda est. Sed quum rarissimae sunt, ne, dum Lucretiam quaerimus, in Calphurniam aut Semproniam incidamus, omnesque fugiendas proficere volentibus in sapientia, fama et religione suadeo. Hunc Samsonem dicit Gotfridus in Pantheon fuisse ea tempestate, qua et Hercules, et pares eos fuisse aetate et fortitudine, ambosque fraude periisse. Et tantum de illo.

De quodam insigni aestuario, in quo peregrini laeti balneabantur cum Sarracenis.

Secunda die dicta Missa accersivimus Trutschelmannum et rogavimus eum, ut nos educeret in desertum ad terminum nostrum, et promisit, quod in crastinum profecturi essemus. Qua promissione laetificati fuimus et prandio sumto omnes simul ad Sarracenorum aestuarium ivimus et balneati ac loti fuimus. Qualia autem sint aestuaria Sarracenorum, vide P. 1. fol. 84. Sed hoc aestuarium in Gazara est super omnia pretiosius, quae vidi. Nam ante stuppam est circuitus testudinatus, sicut ambitus claustri, in quo sunt plures cellulae sine lectis, stratae mattis et plectis palmarum et singulae cellae cortinis tantum clauduntur. In his balneare volentes se exuunt et induunt. In ipsis cellis pendent panni mundi, quibus praecinguntur ingredi volentes ab umbilico usque ad genua, loco braccarum et perizomatum, et totum ante et retro tegitur. In medio ambitu est unus fons, per multas cannas saliens de marmorea columna et omnes parietes et pavimentum ante aestuarium et intus sunt vestitae marmore candido vario et polito, ita quod transiens habet se cavere ut caute vadat, ne lubricidet, sicut ille, qui super glaciem vadit. Ipsum autem aestuarium est in modum turris quadrata, et guppa sive testudo cooperiens ipsum non habet tectum, sed habet plurima rotunda foramina, ut caput hominis, clausa fenestris vitreis diversorum colorum, per quod lumen obscurum, sufficiens tamen, ingreditur; in ipso autem aestuario non est fornax, nec sentitur ardor ignis nec fumus, sed in una parte sub pavimento sunt carbones, quibus marmora pavimenti calefiunt et aqua fervens per canale in lapidem cavatum currens hoc totum habitaculum calore replet. In alio latere intrat aqua frigida. Est enim, ut dixi, habitaculum quadratum, et non habet lumen, nisi per foramina testudinis, et in uno latere est calor abundans et aqua calida, in secundo latere est frigus et aqua frigida, tertium latus est liberum et quietum, per quartum est ostium, in medio est temperatum. Porro ipse balneator humanissime et curialiter balneantibus ministrat frequenti fricatione et lotione et unctione cum smegmate (b) vel alio convenienti unguento; nam invalitudines membrorum unguentis curant in balneis. Si quis dolorem patitur ex casu aliquo, locum doloris fricat, inungit, stringit et dilatat balneator et dolorem vel curat vel mitigat. Similiter si quis conqueritur se pati in aliquo membro dolorem, ut in brachio, crure, manu vel pede aut collo, miro modo medentur hujusmodi, et contractionem membrorum, podagram et chiragram, arenam, calculum magna arte in balneis repellunt. Ita etiam, cum quis conqueritur, se circa pectus pati constrictionem[TR125] et anhelitus abbreviationem, diligenti labore conantur eum sanare. Nec agunt hoc simpliciter considendo alicui ad latus, sed patientem accipiunt et ad medium balnei super pavimentum ipsum supinum prosternunt, vel pronum, vel ad latus, secundum exigentiam doloris, et balneator super eum sedens locum doloris contrectat, brachium dolens leniter curvat et recurvat, collum stringit et restringit. Vidi semel, quod quidam Aethiops in balneo curam petiit, dicens, se pectus constrictum[TR126] habere, quem balneator in dorsum posuit super pavimentum et super ventrem ejus sedit et ambobus manibus collum ejus adeo strinxit, quod in vultu intumescere coepit, quia totaliter sibi anhelitum retinuit et tam diu sic eum tenuit, quod ego timui, hominem esse suffocatum, aures etiam sibi bombyce obstruxerat. Tandem autem cum eum dimisisset[TR127] et spiritum resumsisset, gaudebat ille, dicens, se fore curatum. Delectabile est videre illa. Multa curant sic in balneis, quae apud nos aestimantur quodammodo incurabilia, vel propter quae nos adimus thermas, et multis expensis et pluribus diebus ibi laboramus, quod ipsi in una dimidia hora expediunt. Verum videtur mihi, quod sic curando utantur etiam incantationibus; nam cum praedicto modo curae insistunt, continue loquuntur cum se ipsis et nescio quae verba in aures patientis dicunt et per omnia mores incantantium habent.

In balneo nullo modo conveniunt viri et foeminae, sed foeminae habent propria balnea pro se, et viri similiter; nec viri habent fricatrices, nec mulieres fricatores, sed viri viris et mulieres mulieribus ministrant. Judaeos etiam nullo pacto ad se ingredi in balnea sinunt, sed nos sustinent secum. Saepe miratus fui, quae causa sit, quod sine molestia nos sinunt cum eis balneare, cum tamen alias non amicabiliter nobiscum conversentur. Sed triplicem esse causam illius rei arbitror. Primo, quia licet non amicabiliter nobiscum conversentur communiter, quando tamen sciunt et intelligunt, se a nobis habituros lucrum et pecuniam, tunc non solum amicabiliter nobis conversantur, sed serviliter nobis subjiciuntur, et quia sciunt, nos bene solvere balneatorem, libenter sustinent nos. Alia causa dicitur, quod Sarraceni quodam teterrimo foetore sordescant, propter quem creberrimis baptismatibus et variis utuntur, nos vero, quia foetore illo caremus, non curant, quod cum eis balneemur. Quod Judaeis non indulgent, qui pejore foetore squalent; libenter nos in balneis vident; sicut enim leprosus gaudet, dum sanus communicat ei, ex eo, quod non spernitur, et quod sperat, se propter sanum melius habiturum: sic foetidus Sarracenus gaudet communicare cum non foetente. Tertia causa est, quod nos sustinent secum, quia Machometus non prohibuit eis communicare nobis in balneis, sed in ecclesiis tantum. Dicit enim in Alchorano suo, quod Christiani fuerint meliores amici sui, quam Judaei, ut habetur Ny. Cu. Libr. 3. C. 8. Ideo nos in balnea sua recipiunt, et non Judaeos. Hoc tamen non allegatur pro laude Christianorum, sed pro magna confusione. Ideo nullo modo nos intromittunt in muscheas eorum. Alia causa est theologicalis, quia indecens est, Christianum cum gentili balneari, et indecentias tales diabolo instigante libenter admittunt. Quod autem (16 a) indecens sit Christiano cum gentili balneari, patet primo ex eo, quia sicut Judaei non cunctabantur Samaritanis, ita Christiani non cunctantur Judaeis nec paganis. Ex eo etiam patet, quod Matthaei c. 18. Dominus prohibet Christianum communicationem habere cum incorrigibili, dicens: Sit tibi sicut ethnicus, i. e. paganus, quasi diceret, fuge Christianum excommunicatum, sicut fugis paganum. Patet etiam exemplo Johannis Evangelistae, de quo legitur in ecclesiastica historia, quod cum gratia lavandi se in Epheso balnea introiisset et in balneo Cerinthum haereticum vidisset, protinus exiliit, dicens: fugiamus hinc, ne balnea super nos corruant, in quibus lavatur veritatis inimicus, Jontera 28 q. 1. C. Nullus etc. Prohibentur multa, in quibus Christiani non debent conversari cum Judaeis, inter quae communio in balneo nominatur, et qui secus fecerit, si clericus est, deponatur, si laicus, excommunicetur in suam poenam, et similis fiat, cui se aequalem fecit communicando, quia excommunicatus aequiparatur deportato vel Sarraceno per Bal. in add. Spe. de spon. pari ratione. Idem autem est judicium de gentilibus, sicut de Judaeis. Videtur ergo, et ex his probatur, indecens esse, ut Christianus intret balnea Judaeorum vel Sarracenorum. Vide de hoc in Sum. Anca. Sarracenus.

Spero tamen, nos peregrinos poenam canonis non incidisse tum propter necessitatem nostram, in qua etiam non prohibentur comedi azyma Judaeorum et idolothyta gentilium; tum etiam propter Papae dispensationem, qui licentiam nobis dedit ad partes Sarracenorum et licentiando peregrinum ad terras gentilium concedit communionem cum eis in mensa, balneo, et medicina; tum etiam, quia ex illa balneatione nullum evenire potest periculum, nec aversio nostra a fide, nec scandalum, nec aliquod peccatum, quia non est conversatio continua, nec familiaris, sed cito transit, et cum hoc non possumus eis conversari locutione, cum ignoremus linguam, quae omnes alias communiones superat. Sic ergo transivit illa dies.

Adventus Mamaluccorum et nostra cum eis conversatio.

Tertia die praeparavimus nos ad recessum, sed impedimentum grande intercessit. Venit enim exercitus multorum millium Mamaluccorum de Aegypto in regionem, ita quod tota civitas erat plena armatis et regio, et tentoria fixerunt per circuitum Gazarae, et dicebatur numerus eorum esse octo millia. Hos miserat rex Soldanus contra Turcomannos in Syria, ad humiliandum eos. Vagabantur autem per civitatem et multi ad nos sunt ingressi ad nos videndum, inter quos quidam Ungari venerunt, interrogantes, an aliquis peregrinus adesset de Ungaria. Et invento domino Johanne socio nostro laetati sunt valde et sub tentoriis nostris nobiscum sederunt et nobiscum comederunt et biberunt, etiam vinum, sed occulte. Aliqui etiam Siculi et Cataloni Mamalucci, i. e. abnegati Christiani, ad nos sunt ingressi quaerentes nobiscum habere solatium. Omnes illos accepimus et familiariter cum eis conversati sumus, quod tamen Trutschelmanno et Calino valde (b) displicuit. Sunt enim Sarraceni Mamaluccis inimici occulti, pro eo, quod dominantur eis ita, quod vix audent levare capita in conspectu eorum. Idcirco isti duo Sarraceni, Sabatithanco[TR128] et Elphahallo, ductores nostri, indignabantur nobis, quia timebant, quod ipsos apud eos magis odibiles faceremus; eramus enim tunc cum eis discordes propter retentionem nostram in loco illo. Ipsi autem duo Sarraceni, uti astuti et experti viri, conabantur per opprobriosas objectiones nos a familiaritate Mamaluccorum avertere. Sabatithanco dicebat: estis vos, inquit, veri Christiani; qua fronte potestis comedere et bibere cum illis, qui cum exsecrabilibus juramentis fidem Christianorum abnegaverunt? Alius Sarracenus, Elphahallo, dixit: vos estis de illis Christianis, qui indubitanter salvantur in fide sua, et illi Mamalucci propter negatam fidem vestram indubitanter damnabuntur. Quae ergo conventio vestra cum eis? Erat enim Sarracenus ille opinionis istius, quod quilibet salvaretur in ea fide, in qua natus fuit, et in nulla: alia, ut patet supra P. 1. Fol. 222. Ad haec respondimus eis, prout potuimus. Porro facto prandio venerunt iterum Mamalucci colloquentes nobis, quibus cum diceremus, quod libenter vellemus videre exercitum eorum et equos, tentoria et apparatum bellicum, duxerunt nos in civitate ad stabula, in quibus stabant equi pulcherrimi, et eduxerunt nos extra civitatem, ubi erant fixa tentoria, et cuncta cum ammiratione vidimus, nec erat, qui nos torve respiceret, dum illi nos ducerent, qui videbantur nobis esse potentes in exercitu. Et visis omnibus reversi sumus in locum nostrum et male respecti a nostris ductoribus, quod tamen parum curavimus.

Quarta die mane convenimus et illum diem decrevimus deducere in labore dispositionis ad iter deserti et emere ea, quae adhuc essent nobis necessaria cum illis, quae procuravimus in Jerusalem. Sors autem procurantiae nostrae societatis super me cecidit. Et accepta pecunia a sociis cum procuratione aliarum duarum societatum exivi ad forum pro facienda provisione. Sed ecce, nihil erat in foro, et omnes pategae et mercatorum valvae et coquinae et macella erant clausa. Cujus cum rationem quaereremus, responsum est nobis, quod quamdiu Mamalucci essent in civitate, tam diu non esset forum, quia propter eorum importunitatem nemo ausus fuit sua publicare. Accedunt enim et quidquid placet hoc rapiunt et sine solutione tollunt, nec est, qui eis audeat contradicere. Retinebant etiam Gazarienses bestias suas in domibus,[TR129] equos, asinos, vaccas, oves, capras, nec ad pastum extra ire permittebant, quia per armatos illos fuissent ablatae. Idcirco illo die nihil (17 a) poteramus procurare.

Eodem die venerunt in curiam nostram domicellae Sarracenae cum pedissequis suis, velatis vultibus secundum morem eorum, et cupiebant nos videre. Exivimus ergo de tentoriis et tabernaculis[TR130] nostris ad conspectum earum et colloquebantur sarracenice et ridebant. Porro nos non potuimus vultus earum videre propter velamina et per interpretem petivimus eas, ut depositis velamentis permitterent nos etiam earum vultus intueri. Hoc cum audivissent, valde ridebant cum cachinnis et pedissequis imperabant vela levare. Quae cum levarent, apparebant vultus earum denigratae, sicut carbones, quia erant Aethiopissae. Quod dum vidissemus, cum industria fecimus, ac si territi essemus propter nigredinem et eas abominaremus, et petivimus, ut et dominae vela levarent, Et ita fecerunt, et fuerunt albae et formosae dominae, verecundae et reverentiales. Multa talia experti sumus in Gaza, quaedam enim juvenculae Aethiopissae frequenter curiam nostram intrabant et sine verecundia procitabant; de quibus tantum scripsisse nimium est. Multi Aethiopes utriusque sexus terram sanctam inhabitant, liberi et sclavi.

Emtio necessariorum.

Quinta die mane ante lucem recesserunt Mamalucci a Gazara, sed tamen ante meridiem non aperiebantur pategae, nec forum venalium rerum erat, quia fuit sexta feria, quae semper ante meridiem est Sarracenis celebris. Post prandium autem accepi a sociis meis XVIII ducatos, et cum milite domino Petro Velsch sic in albo habitu Ordinis mei cruce signato discurrimus per vicos et plateas, fora et pategas, et diversa nobis necessaria procuravimus. Majorem enim sollicitudinem et majorem provisionem requirit peregrinatio deserti, quam navigatio per mare. Ea enim, quae homo non accipit Venetiis necessaria, in portubus et insulis invenire potest et sibi providere, sed in deserto non sunt portus aut hospitia, sed vastissima solitudo, in qua nec bestiae suum cibum reperire possunt, ut patebit. Non enim habituri eramus sicut patres antiqui manna de coelo, nec aquam de petra, nec oleum de saxo durissimo, nec coturnices de Aegypto, nec praeservationem a vetustate et a corruptione calceamentorum et vestimentorum, nec columnam ignis illustrantem noctem, et ideo contra omnia haec oportebat fieri provisionem ad plurimos dies, quasi ad XLVI usque in Alexandriam, computatis illis, quibus degituri eramus in Aegypto, quia non nisi XXV diebus mansuri eramus in deserto. Emimus ergo panes multos et saccos, et pro uno peregrino tantum de pane emimus, quantum tribus suffecisset, et hoc ideo, ut Arabibus nobis in deserto occurrentibus possemus dare et vexationes redimere. Aliqua etiam vini vascula ibi comparavimus et utres novas pro aqua ferenda. Sportas etiam magnas pro impositione ollarum, patellarum et omnium ad coquinam pertinentium, tripodem, cratem et veru. Caveas etiam tres plenas pullis et gallinis cum uno magno albo gallo super caveam stante, qui per desertum (b) noctis horas nobis indiceret. Emimus etiam alias oblongas sportas pro vitris, scutellis, discis mensalibus, caseo et aliis imponendis, et parvas sportas cum uncis, in quibus panem et alia non liquida esibilia haberemus nobis ad stratum asini suspensa, et amphoras aquaticas et flascones cum suis uncis. Saccos etiam cum exsiccatis carnibus, caseo, butyro, oleo, aceto, fracto frumento pro pulmento, caepis, riso, amygdalis, salsamentis, confectis diversis, dulcibus et amaris pro infirmis, et medicinalibus, luminibus etiam, calceamentis, et sportis duabus repletis ovis et aliis hujusmodi, quibus homo communi cursu indigere solet. Emerunt ipsi camelarii saccos cum hordeo pro camelorum pabulo, et siliquam pro nutrimento asinorum. Et ita omnia, quae in Jerusalem oblivioni tradidimus, in Gaza supplevimus hoc die. Ea die aliqui peregrini deciderunt in aegritudinem gravem, ita quod de vita eorum non esset nobis magna spes.

Infirmitas[TR131] peregrinorum omnium.

Sexta die nocte praecedenti, cum tempus recessus nostri advenisset et ductores nostri parati essent, misit Deus manum in peregrinos et paene omnes tetigit et prostravit, subito enim facti fuimus valde infirmi, et decumbebant tentoria nostra plena infirmis et erat numerus debilium major, quam sanorum. Inter quos erat dominus Petrus Velsch adeo debilis, quod delirabat, et dominus Fernandus baro de Warno, qui omnium prius consolator fuerat, gravissime decubuit, et ego ipse diro capitis dolore et vertigine laborabam et intensissimo calore totius corporis incensus eram, non tamen decubui, sed quantum potui infirmis servivi. Dominus etiam Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus Moguntinus, adeo debilis erat, quod speciem propriam amiserat et sensum, nec spes fuit de ejus convalescentia. Et ita hunc diem cum nocte cum multa molestia et miseria deduximus.

Peregrinorum dissensio et divisio.

Septima die, quae erat dominica XV. post Trinitatis, audivimus Missam a domino Johanne archidiacono, qui erat fortior; nam Pater Paulus Minor et ego ambo debiles eramus et invalidi ita, quod cum magno labore vix poteramus horas canonicas legere. Hujus calamitatis causas diversas suspicati sunt peregrini: aliqui attribuebant aquis, aliqui aliis cibis, caeteri novilunio, major tamen pars vehementer suspicabatur, quod Sabatithanco Trutschelmannus noster cibum aliquem intoxicasset, ut nobis peremtis bona relicta occupasset, ego tamen tenui et hodie teneo, quod fuerit permissio divina ad humiliandam curiositatem nostram.[TR132] In his ergo peregrinorum miseriis inceperunt diversa practicare et paene omnes a proposita sua peregrinatione resilire. Nam aliqui volebant reascendere in Jerusalem et ibi mederi vel mori. Aliqui volebant per Palaestinam ascendere in Syriam Phoenicis ad Barutum, maris portum, et ibi in proximis mercatorum galeis reverti in Europam ad partes nostras; aliqui omnibus ambagibus dimissis volebant descendere per maris oram in Alexandriam et ibi naves exspectare. Aliqui (18 a) intendebant transire in Cairum et de Cairo per oram maris rubri ascendere per Madian ad montem Synai et eo visitato reverti in Aegyptum et ad mare. Aliqui volebant manere in Gaza usque ad convalescentiam et tunc per viam suam proficisci. Reliqui vero in proposito primo manebant, ut statim in crastinum proficiscerentur, non obstante, quod essent debiles. Inter haec magna facta fuit divisio inter peregrinos et discissio societatum, et quilibet adhaesit illi, qui conceptum sibi etiam placentem excogitaverat, ut seorsum practicabant, illi duo hoc, alii duo illud, caeteri aliud, et dissoluta fuit omnis harmonia unionis nostrae. Cum ista ergo amara inquietudine transivit illa dies infelix, nec hoc die vidimus nostrum Trutschelmannum, et hoc nobis augmentavit suspiciones de eo conceptas.

Nova peregrinorum conjuratio post praecedentem concommotionem et pacificationem.

Octava die illuxit jocunda et felix lux, de qua dicitur 2. Maccab. 1.: Sol, qui prius erat in nubilo, oriri visus est. Beata quippe Virgo Maria sua gloriosissima nativitate omnem caliginem, omnem turbationem, omnem denique infirmitatem ab omnibus effugavit. Nec dico ista parabolice, sed vere ita evenit. Nam surgente aurora diximus nos sacerdotes matutinas et primas et altare nostrum praeparavimus ad Missarum solemnia celebranda et omnes tres successive Missae Officium legimus de festivitate instante et orationes pro convalescentia infirmorum nostrorum et pro felice itineratione accepimus et his Missis omnes peregrini astiterunt, etiam illi, qui heri et nudius tertius videbantur morti propinqui, cum ingenti devotione et gratiarum actione, relictis lectulis, flexis genubus affuerunt usque ad finem. Finitis autem Missis pro prandio instruximus et more solito coximus et manducavimus, nec fuit amplius memoria praeteritae divisionis, sed de novo conjuravimus omnes simul per desertum in Arabiam ad montem Synai pergere et simul vivere et mori, nec infirmum quemcumque vellemus post nos relinquere, sed in camelorum sportis omnes in asinis sedere non potentes nobiscum ducere. In illo die pacis foedera inter nos firmavimus et individui amici et fratres facti sumus unumque cor et anima in Domino.

Post meridiem venit Trutschelmannus, quem non videramus in nostris tribulationibus, et videns nos exhilaratos et paene sanatos abiit et camelarios cum camelis, asinarios cum asinis adduxit, volens nos jam educere, sed nos nullo modo acquievimus[TR133] et verbis ac responsis satis impolitis et duris diximus sibi, quod nobis hac die esset festivitas solemnis et jam feriati essemus, nec fas esset, nos hac die sacra de loco moveri. Diximus etiam sibi, quod multis diebus in illo loco inviti fuissemus, nunc autem hac die ob honorem beatae Virginis nequaquam recedere vellemus. Ad haec fuit vir male contentus et camelarii et asinarii et cum murmure a nobis (b) recedebant, dicentes, quod ultra diem crastinum nollent amplius manere, non obstante quacumque nostra dispositione.

Sequentem diem nonum quaere Folio 26. b.

Descriptio Palaestinae regionis et quot modis dicatur Palaestina.

Antequam a terra sancta recedamus in desertum, ipsam civitatem Gazam describam cum provincia ejus Palaestina. Palaestina in sacra pagina tribus modis invenitur: quandoque enim ponitur pro tota terra sancta, ita, quod Jerusalem cum montanis suis Palaestina nominatur. Et ita in vitis patrum saepe invenitur; sic etiam tota terra sancta nonnumquam nominatur Syria, quia tam Judaea quam Palaestina sunt Syriae magnae partes.

Secundo quaedam pars provinciae Galilaeae dicitur Palaestina juxta montes Gilboae.

Tertio frequentius dicitur Palaestina regio maritima, quae est sub montibus Israel, quibus ab oriente clauditur, et mari magno ab occidente, ab aquilone monte Ephraim, ab austro terminatur in Gaza. Et haec pars proprie dicitur Palaestina. Isidorus de Palaestina: Lata regio est, cui ab oriente mare rubrum accurrit, in meridiano latere Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu mari magno et Aegyptio limite terminatur. Olim vero dicebatur Philistaea, a civitate Ascalon, quae dicebatur Philistim, a qua et populi illius regionis Philistini dicti sunt.

Olim totius Palaestinae metropolis erat Ascalona; postea fuit metropolis Caesarea maritima; sed nunc est Gaza metropolis.

Tota regio olim erat plena gigantibus et erant potentes terra marique, quia portus maris possidebant. Quandoque praecipuas et capitales civitates habebat illa regio, de quibus dictum est Fol. II. Propter crudelitatem gigantum non potuerunt filii Israel delere Philistaeos nec civitates illas quinque possidere. Multa monasteria monachorum habuit aliquando Palaestina et magnalia leguntur de monachis in Palaestina degentibus.

De Gaza sive Gazara, civitate Palaestinorum sive Philistinorum.

Gaza civitas est binomia, quia et Gaza dicitur, ut communiter in Scriptura, et Gazara, 1. Maccab. 7. et postea saepe. Et ita hodie ab omnibus nominatur. Gazara, praesidium, monumentum, vide 2. Maccab. X., quod expugnavit Judas. Gaza enim idem sonat, quod thesaurus. Nam Cambyses rex, volens debellare Aegyptum, omnem suum thesaurum in Gazam posuit, et inde nomen Gaza aut Gazara retinuit. Quo autem nomine ante Cambysem fuerit vocata, non inveni, et forte ante Cambysem etiam sic dicebatur, quia antiquissimae scripturae eam Gazam nominant, ut Josuae 1. et Judic. 1.

Haec civitas olim erat Enaorum, secundum Jeronymum de distantiis locorum, in qua habitavere Capadoces pristinis cultoribus interfectis, et est in sorte tribus Judae, sed eam tenere non potuit, quia gigantes fortissime restiterunt. De hac civitate prophetae multa praedixerunt, ut habetur Jeremiae. (19 a) 47., Zachariae IX. et Sophan. 2., ubi multa dicuntur de ejus destructione et aliarum Philistinorum civitatum. Unde Jeronymus, ubi supra, dicit: quaeritur, quomodo Gaza in quadam prophetia dicitur futura in cumulum sempiternum, quod loquitur contra Gazam antiquam, quae dudum in nihilum redacta est, quae deserta dicitur Actor. VIII. Nova autem hodie insignis civitas Palaestinae est, in duplo major quam sit Jerusalem, populosa et pinguis. Unde vulgariter loquendo est fossa butyri, et omnia ad humanam vitam pertinentia sunt ibi in copia et bono foro. Tot ibi arbores sunt palmarum, quod civitas videtur jacere in silva. Domos habet luteas et miseras, sed muscheas et aestuaria valde pretiosa, non est muro cincta, sed turres multas et altas habet ab intra. Est civitas maritima, non tamen prope super litus sita, sed ad unum teutonicum milliare. Noctibus, quando omnia tenebant silentium, audivimus in nostra curia sonitum et maris rugitum. Multi mercatores in Gaza resident et coci plurimi, et est in ea mirabilis gentium commixtio diversarum. Plures sunt ibi Aethiopes, multi Arabes, Aegyptii et Syri, Indi et Christiani orientales, nulli Latini. Tempore ultimo Christianorum erat ibi bonus et honorabilis episcopatus. Ad commendationem vero hujus civitatis duo notavi. Primum, quod mihi non videtur, quod umquam locum vel civitatem viderim, in qua omnia sint in tam bono foro, quae homo desiderat, sicut in Gaza. Secundo homines sunt ibi pacifici, numquam enim molestiam intulerunt nobis aliquam, nec vexarunt nos, sicut in Rama et Joppen, et tamen per vicos et plateas cottidie cruce signati cucurrimus et cum eis tractatus habuimus sine omni molestia. Ego aliquotiens solus in albis incedens transivi longe a curia nostra et numquam unicum opprobriosum audivi. Verum hoc non omnibus peregrinis, qui ante nos ibi moram traxerant, accidit, sed ut legi in peregrinalibus, quidam ibi multum tribulati fuerant. Et tantum de hac civitate.

Consideratio trium ante deserti ingressum est hic praenotanda, scilicet de asinis, camelis et de ipsa solitudine.

Antequam ingrediamur desertum, ut ipsa peregrinatio deserti clarius pateat, tria sunt praemittenda, de quibus continua mentio fit in sequentibus. Primum est descriptio asinorum et asinariorum. Secundum est camelorum et camelariorum. Tertium est descriptio solitudinis, sive deserti et ejus inhabitatorum.

Asini itaque sunt secundum eorum conditiones animalia magis apta pro transitu eremi, quam equi. Est enim asinus animal oneriferum et laboris patiens, vili et modico cibo contentum. Inter tribulos enim carduos et spinas carpit cibum suum, et arbusta densa et spinosa penetrant et intrant, quapropter parvae aviculae oderunt asinum et eum inclamant sicut noctuam, quia in spinetis nidis, ovis et pullis earum nocet, quia carpendo et fricando nidulos dejicit et clamando pullos earum terret. Potus ejus (b) est aqua, quam libentius bibit turbidam, crassam et tepidam, quam recentem, et modicum valde bibit. Si de aqua numquam prius bibit, bibere renuit, etiam dum multum sitit; tribus diebus et noctibus continuis durare et laborare potest sine potu. Magni frigoris impatiens est, ideo in terris frigidis, ut in Ponto, non generatur, et in terris multum calidis multiplicatur. Aquas transire et pedes tingere horret, pontes etiam, de quibus potest videre. aquam, non transit nisi cum trepidatione, et si per rimas aquam videt, tremit et subsistit. In luto male vadit, sed in sicco etiam asperrimo, equis periculoso, optime et secure incedit. Tempore pluviali est triste animal et involuntarium. Ideo in oriente et in Aegypto sunt asini valde boni, cum non sit ibi frigus, nec pluvia, nec lutum. In terris autem nostris non possunt esse boni propter contrarias conditiones. Asinus dominum suum, sessorem suum, viam suam, hospitium suum, vocem domini sui et terminum itineris sui, laborem suum et horam sui laboris et horam quietis super omnia animalia acutius cognoscit et diligentius tenet. Bestia illa valde humana est et conditionibus hominum multum proportionata, multo magis quam equus et mulus. Species decipit multos in electione asinorum, quia nonnumquam turpiores asini sunt meliores et e converso. De hoc vide P. II. Fol. 2.

Quales homines sint peregrinorum asinarii?

Asinarius dicitur asini custos. Asinarii nostri per desertum erant Christiani orientales de cinctura, alias dicti Georgiani, haeretici sicut Graeci, quorum tanta multitudo in orientalibus provinciis, quod omnes eos timent, et sine solutione theloniorum et pedagiorum per regiones procedunt sine timore et neminem curant, et eorum propria provincia et terra est juxta montes Caspios, longe a terra sancta, et sunt homines pulchri, curiales, civiles et frigidi, non incontinentes irae. Hi ergo, quia Christiani sunt et gentium mores et linguas norunt et libere per regiones incedunt, conducuntur ad ducendum peregrinos de Jerusalem usque in Aegyptum in asinis. Sic ergo asini et asinarii secundum qualitates suarum conditionum sunt ad transitum deserti summe apti et convenientes, ut ipsa peregrinatio docebit in processu.

De camelorum natura et proprietate.

Cameli sunt etiam bestiae valde proportionatae et aptae pro transitu deserti. Hae bestiae sunt apud nos monstra, sed in partibus transmarinis sunt communissimae et incedunt gregatim in magno et copioso numero in pasta. Dicitur autem camelus a camyn, quod est breve vel humile, quia, cum onerantur, accumbunt, ut breviores fiant; vel a camur, quod est curvum, quia incurvant se in susceptione onerum, vel quia curvum dorsum habent, Duo autem sunt genera camelorum, scilicet bactrici et arabici cameli. Arabici cameli bina habent tubera in dorso, et sunt parviores tardiorisque gressus (20 a). Cameli autem de Bactria unum habent in dorso tuber, in quo portant, alium in pectore, cui incumbunt, et sunt veloces multum et parviores camelis arabicis. Credo autem, quod cameli bactrici etiam nominentur dromedi, propter velocitatem cursus, quia dromedus idem est quod cursus vel curvus, et est genus camelorum, quod uno die centum milliaria italica et amplius facit. Dromedarius autem sic habetur Esaiae LX.: Est custos dromedorum. De camelo bactrico enormis magnitudinis legitur in vita S. Hilarionis C. 19. miraculum. Vincentius in Spec. Nat. L. 19. c. 27. dicit, quod cameli recti illi dicuntur, qui unum tantum in dorso habent gibbum, aliud autem genus, quos dromades vocant, cursu mirabili vigentes, bina tubera in dorso habentes. Ex his patet, quod cameli unius gibbi quandoque dicuntur dromedi, similiter et duorum gibborum. Sunt enim valde diversa genera camelorum in quantitate et cursu differentia.

Est autem camelus animal deforme, gibbosum, habens collum longum, propter longa crura, ut collo terram tangere queat, et cibum sumere, lentum habet incessum, tamen festinum progressum, non quod currat sicut equus, sed cum prolixis cruribus magnos passus facit, quantum homo attingere potest, qui fortiter pedem a pede distendit, numquam autem pedem vadens atterit, quia pedes sunt reciprocis quibusdam pulmentis et crurium pulpis vestigia carnulenta, et ideo lapides vix sustinent in multum ambulando, unde necesse est, si per viam longam et saxosam sit eundum, quod pedes eorum calcentur, quia laeso pede tota bestia languet. Bene ergo in arena ambulant et male in lapidibus, per quos lentissimo gressu graditur cum timore. Similiter bene incedit in terra arida et sicca, male vero in madefacta et lutosa. Bene ambulat tempore calido, male tempore frigido, unde nec diutius vivere potest in terris frigidis et humidis.

Camelus caput habet parvum et disproportionatum respectu corporis, caret cornibus, quamvis (non) careat dentibus superioribus, sicut omnia animalia cornuta. Oculos habet magnos et terribiles, et semper videtur esse animal triste et turbatum. Ejus oculi sunt sicut illa specula ignea, in quibus relucent imagines grossae. Quaecumque enim camelus respicit, magna et grossa sibi videntur, imo omnia quasi cum ammiratione et trepidatione videtur inspicere. Unde quando homo ipsi accedit, incipit tremere bestia, ita, quod homo notat bestiam se timere ex eo, quia homo contra se procedens videtur sibi in quadruplo major, quam est. Et nisi Deus sic ordinasset, adeo mansuetum et disciplinatum animal non esset. Os habet turpe et immundum et magnum et dentes inferiores longos; unde quando ex turbatione stridet, os aperit, caput agitat et collum longum extollit, retorquens ipsum nunc huc, nunc illuc, ita quod homo non assuetus videns turbatur et timet.

Camelus secundum legem Domini est animal immundum, quia ungulam quidem habet, sed non dividit eam, sicut equus, et ruminat, sicut ovis. Pauco (b) cibo utitur, foeno et corticibus et foliis vescitur et hordeo laborans pascitur, quod cito transglutiens reservat, ut rursum ruminando tota nocte manducet. Habet enim camelus plures ventres: in primo recipit cibum penitus indigestum, in secundo autem incipit digerere, in tertio melius, in quarto digestio penitus completur. Et ita ventrium diversitas fuit necessaria propter grossitiam nutrimenti sive cibi, et quia parum dentibus cibum molit. Lutulentas aquas captant, claras refugiunt, et ubi coenosior liquor fuerit, ipsi assidua conculcatione lutum excitant, ut turbetur. Multis diebus sitim tolerat, et quod dictu est mirabile, diebus XII vadit sine potu, verum dum occasio bibendi data est, tantum impletur, quantum satiat desideria praeterita et in futurum diu prosit.

Camelus diu vivit, quandoque usque ad centesimum annum, nisi forte in peregrina translati insolentia mutati aeris morbos contrahant. Causam autem tam longae durationis hanc esse dicunt, quia cameli felle carent, quod est secundum Anaxagoram caussa omnium acutarum infirmitatum. Tenacem habet camelus malorum memoriam, proinde, si percussus fuerit, diu dissimulato dolore, dum oportunum tempus reperit, illatam protinus injuriam reponit. Mingunt posterius, et virgas habent ad posterius et caudas ad modum asinorum et aversi coeunt, et dum venerem requirunt, saeviunt, nec audet aliquis eos accedere tempore coitus, quia illaesus non abiret. Et quamvis animal luxuriosum sit, erga matrem tamen continens est. Unde in quadam civitate cooperiebatur camelae caput, ut ejus pullus super eam saltaret, qui cooperto matris capite super eam saltavit, et cooperimento sublato matrem agnoscens turpitudinis opere, quod coeperat, intercepto descendit ipsumque ingeniatorem morsibus interfecit. Dicitur etiam camelis haec pietas inesse, ut si in grege vel stabulo aliquis aegritudine detentus non manducet, alii compatientes abstinent.

Hoc animal est oneriferum et ad onera portanda deputatum et oneribus gaudet; unde naturalem inimicitiam et odium habet contra equos, mulos et asinos pro eo, quia onera sibi debita surripiunt et portant, quae sibi solis esse debita aestimant. Et ideo, si asinus aut equus praecedit oneratus camelum, nullo modo progreditur camelus et stat et indignanter aspicit nec procedit, nisi post se reducatur. Sed quia asinorum incessus velocior est camelorum, quando longius progrediendum est et festinantius, tunc funis cameli collo alligatur asini, ut antecedente asino camelus ocius sequatur, ut dicitur in Legenda beati Jeronymi.

Dum autem camelus onerari debet, paululum super genua percutiuntur et statim ad onera flexis cervicibus inclinantur vel si homo manum super collum bestiae ponit et sibilum facit, recurvatur in terram, ut oneretur, et totaliter se prosternit et onera gravia sibi imponi permittit, nec corpus movet, sed caput cum stridore grandi agitat, dum se gravari sentit. Hoc faciunt minores cameli, sed non grossiores.

Dum multi cameli simul onerantur, fit horribilis rugitus, qui eminus auditur per desertum noctibus. Onera autem imposita non ligantur super dorsum cameli per ventrem, nec sellae eorum ligatae sunt sicut sellae equorum et asinorum, sed simpliciter (21 a) super gibbum ponitur sella sine ligaturis et super sellam ponuntur onera ad utrumque latus dependentia aequali pondere, nec bestia transit, si sentit gravius pondus in uno latere quam in alio, et capite extenso cum stridore ostendit, in quo latere pondus sit gravius, et si non habetur materia, quae imponatur, ut onus aequale fiat, accipiunt lapides et defectum oneris supplent.

Porro si bestia sentit se plus gravatam onere, quam solita sit portare, iterum non progreditur, nisi onus diminuatur, non enim suscipit onus nisi suis viribus proportionatum. Dum autem onera imponuntur, onerantes cantant dimissis vocibus ad demulcendum bestias, et oneribus impositis surgit bestia repente et quasi exultans per viam suam currere incipit et iter sine pausatione continuat usque ad terminum suum consuetum; ad quem dum pervenerit, non amplius procedit, sed onera sibi deponi optat. In via nec baculis nec flagellis peluntur, sed camelarii sequentes cantant hoc modo: Han na yo yo an no ho ho oyo o ho etc. Cum bestia extra viam vadit, larvo signo sibi manu dato redit, nec invasionem duram aut percussionem patitur. Camelus turbatus stridorem mirabilem facit et quandoque, sed valde raro, in tantum irascitur, quod onus a se rejicit et hoc facto magno cursu aufugit et vix capi se permittit. Magna cura haec bestia videtur custodire onera, ne decidant, cautissime enim pedes ponit, ne pedes laedat et ne onera cadant, nam sub pede cameli est multa carnositas, et in ejus fissura corium simile ei, quod est in pedibus anserum, ideo caute ambulat; viam, per quam semel ambulavit, semper scit sine duce, etiam si via sit operta pulvere vel arena per ventum adjecta. Et hoc necessarium est per desertum, in quo nullae viae manent propter arenarum motum. Non tantum parantur hae bestiae ad onera vehenda, sed etiam ad bella ducuntur, ad quae tamen foeminae vel camelae validiores sunt quam cameli. Castrantur autem, quando duci habent ad proelium. Et tantum de illo.

Camelarii.

Camelarii vel dromedarii sunt magistri camelorum. Porro nostri camelarii per desertum erant conducti per nostrum Trutschelmannum de villulis Palaestinae in terminis Arabiae. Erant autem rusticelli, nigri ut Arabes, Sarracenis et Arabibus servientes, cum Arabibus confoederationem habentes, de ritu maledicti Machometi. Non enim sustinuissent Arabes incolae deserti ductores vel camelarios puros Sarracenos; sed illos in pace dimiserunt, quia eis confoederati et ritu, veste, moribus eis conformes. Ea de causa asinarii nostri, qui erant Christiani orientales, per desertum euntes conformabant se vestibus et moribus camelariis, ut ab Arabibus minus molestarentur; isti camelarii et asinarii in nostro itinere continue litigabant simul, non tamen se percutiebant, nobiscum vero pacem habebant simulatam propter pecuniam, quam a nobis habere sperabant.

De his camelariis et asinariis in processu multa venient dicenda, nunc ad alia procedamus. Sequitur de solitudine.

Solitudinis sive deserti vel eremi descriptio, et ejus latitudo, longitudo et sterilitas; et quomodo dicitur quatuor modis patet ingressu.

Solitudo illa vastissima, per quam de terra sancta ad montem Oreb transire oportet, nunc in hoc loco venit describenda. Notandum ergo, quod haec solitudo est pars Arabiae magnae, Sunt enim tres terrae sibi invicem junctae, quae dicuntur Arabiae. Primo mons Libanus et Antilibanus cum tota regione adjacente dicitur Arabia celsa, pro eo, quia terra illa thurifera est et abundant ibi arbores thuriferae et alia odorifera. Et huic jungitur regio Traconitidis et Ituraea ab aquilone, quae sunt partes Galilaeae, Damascus vero meridie, quam ob causam Syria Damasci aliquotiens Arabia vocatur. Unde Areta rex Arabiae dicitur, qui tamen erat rex Damasci.

Secundo terra filiorum Moab et Ammon et regnum Seon regis Esebon cum regno Og regis Basan et totus mons Galaath et tota regio trans Jordanem dicitur Arabia secunda et conjungitur primae a parte australi.

Tertio. Ab illa incipit Arabia tertia, quae dicitur Arabia magna, et per latissimas solitudines protenditur a flumine magno Euphrate usque ad mare rubrum et ad Nilum flumen Aegypti. In hac Arabia contra orientem est Mecha, civitas detestabilis Machometi, et contra meridiem est mons Synai et Oreb. Et haec Arabia est latissima, continens solitudines magnas et vastissimas, diversas facientes provincias.

Latius tamen loquendo de Arabia secundum figurationem tabularum Ptolemaei possumus dicere, quod tota regio, quae alias nominatur Syria Damasci ultra Libanon est Arabia prima, et dicitur Arabia Damasci vel Syriae. Huic adhaeret ad austrum Arabia Petraea, quae est secunda. Ad hanc dependet Arabia deserta latissima, quae est tertia. Cui consequenter jungitur Arabia felix, grandis et nobilis patria, in qua est supra dicta civitas Machometi. Hae quatuor Arabiae latissimas includunt regiones et suis terminis mare magnum et sinum arabicum sive mare rubrum et sinum persicum contingunt, ac Nilum, Euphratem, Tigrim et Physon, quatuor paradisi flumina, tangunt. Sicut autem Arabia illa deserta est terra infelicissima et valde mala, ita Arabia alia, felix dicta, est felicissima et valde bona, quae quondam Cadrosia fuit dicta, haud longe ab Aegypto distans. Aurum in ea abundat, quod e cuniculis nulla arte factis effodiunt, non quidem quod igne exprimunt, sed ipsa natura purum ex humo producit in nucis quantitate. Haec Arabia etiam Saba dicitur, a civitate insigni ejus, quae terra eorum, quae apud nos sunt pretiosissima, fert et omni pecoris genere est copiosa. Odoribus etiam suavibus, quos passim natura gignit, omnes nationes superat. In maritimis locis balsamus oritur et cassia et in silvis ejus magnae sunt thuris et myrrae arbores, palmae insuper, arundines ac cinamomum etc. Neque enim referri possunt singulorum species, quae natura adeo affluenter in ea aggregavit. De hoc vide Diodorum L. III. C. XII. et L. IV. Haec fertilis et felix terra in tantum differt ab illa sibi vicina Arabia Petraea et deserta, ac si mille ab ea distaret milliaria. Haec deserta Arabia ad occasum vergit et arenosa est penitus, et qui per eam iter faciunt, quemadmodum in mari nautae Areti (arcti) signa duces habent. In hoc autem loco solum locuturus sum de solitudine Syn, quae a terra sancta incipit et ad radices montis Synai et in littoribus maris rubri finitur in provincia Madian. Quod autem mons Synai sit in Arabia, patet per Apostolum Galat. IV., ubi dicit: Syna enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, qui nunc est Jerusalem. Similiter, quando dicit Haymo ad litteram: Syna est mons Arabiae, qui sua magnitudine diversas provincias tangit et sua extremitate conjunctus est montibus terrae promissionis, in quibus est Jerusalem. Ideo tota illa solitudo dicitur Syn, quae tamen habet multas solitudines particulares, ut solitudinem Ethan, Mara, Helim, Dephea, aliis Raphadim, Areroth, Rechma, Cades, et caetera, sicut patet Numeror. C. 33. Hae autem solitudines nunc alia habent nomina arabica, sicut patebit in processu peregrinationis de mansionibus peregrinorum, in quibus fixere tentoria. Qualis sit ergo illa solitudo et quantis defectibus subjaceat, in multis locis sacra Scriptura enunciat. Notandum tamen, quod desertum dicatur quatuor modis. Primo modo dicitur locus desertum vel desertus, in quo posset esse habitatio, sed non est, sicut Esai. XXXVII. dicit: Exultabit solitudo et florebit quasi lilium, in adventu scilicet cultorum. Sic principes et divites aedificant solitudines, Job. c. 3., quia loca deserta cultivant et novalia novant, sicut praecepit Dominus, Jeremiae 4.: Novate vobis novale. Sic Josuae 17. praecepit filiis Joseph, ut ascenderent montes incultos et desertos, (22 a) et succiderent arbores et locum purgarent et spatia ad habitandum facerent. Spatia etiam et loca, in quibus olim erant habitationes et esse desierunt, deserta dicuntur, sicut Nehemiae 2. de sancta civitate, quae tunc civitas non erat: Jerusalem deserta est. Et Esaiae 1.: Terra vestra deserta, civitates destructae. Et hoc plerumque contingit propter hominum inhabitantium peccata. Unde Psalmus: Posuit terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. Unde Matthaei 23.: Ecce, relinquitur vobis domus vestra deserta. Et Psalmus: Fiat habitatio eorum deserta.

Secundo modo desertum dicitur locus solum ex eo, quia ibi non est habitatio hominum, licet ibi sint horti, agri, prata, pascua, pomoeria, sicut ibi Lucae 17.: Dimittit nonaginta novem oves in deserto, i. e. in loco pascuae. Et Exodi III. minavit Moyses gregem ad interiora deserti, sive ad pinguiora pascua. De tali deserto dicitur Esaiae 41.: Ponam desertum ejus, scl. terrae sanctae, quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Tertio modo desertum dicitur locus silvestris vel campestris, nemorosus vel vacuus, quem homines non incolunt, in quo leones, ursi, cervi, lupi et caeterae ferae currunt, sicut Marci 1.: Expulit Jesum spiritus in desertum, eratque cum bestiis. In quo quidem deserto non habitant homines, licet possent ibi habitare, quia ibi crescunt virgulta et sunt ibi aquae, quarum gratia possunt ibi bestiae vivere, sicut etiam in deserto Johannis baptistae, et in deserto beati Jeronymi. De quibus in prima parte dictum est. Quia hoc certum est, quod in quocumque loco leo vel ursus, lupus aut cervus vivere potest, illic etiam potest homo vivere, et ubi homo potest se nutrire, ibi et fera potest esse. Sed ubi fera non potest manere, nec homo, et e contrario. In hoc tamen differentia est, quod bestiae non utuntur de necessitate igne in suo nutrimento, sed homines vivere sine igne non possunt, licet Plinius lib. 6. dicat, quod in parte orientali quibusdam gentibus usus ignis fuerit ignotus usque ad tempus Ptolomaei regis Aegypti, et tunc primum ignem habuerunt. Credit tamen dominus Antonius, illos non fuisse homines, quia tenet, hominem non posse vivere sine usu ignis, ut patet P. 1. Tit. 1. C. 5. §. 1.

Quarto modo et propriissime desertum dicitur terrae spatium, ubi nihil eorum crescit, quibus homines et bestiae nutriuntur, nec arbores, nec gramina, et ubi nec homines nec bestiae nec aves vivere possunt, tum propter defectum aquarum, tum propter solis intemperatum ardorem, tum propter terrae sterilitatem, et breviter propter defectum omnium ad vitae animalis sustentationem pertinentium. Et tale desertum est de Gazara ad montem Synai, non quidem in omni parte, sed pro majori parte. Tale desertum non reperitur in Alemannia nec in Francia nec in Italia, quamvis deserta, primo, secundo et tertio modo dicta, ibi reperiantur.

Defectus et miseriae deserti illius magni notificantur multipliciter per scripturas sacras. Unde Deuteron. VIII. dicitur: Dominus ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili, in qua erat serpens flatu adurens et scorpio, ac dipsas et nullae omnino aquae. Et Deuter. 32. vocatur terra deserta locus horroris et vasta solitudo. Et Esaiae 21. dicitur terra horribilis. Et (b) filii Israel murmurantes, ut habetur Num. 20., dixerunt: Quare nos ascendere fecisti de Aegypto et adduxisti in locum istum pessimum, qui seri non potest nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum. De eorum murmure habetur Exodi XVI. et Num. XI. Ex quibus defectus deserti patet. Sed Jeremias quasi omnes defectus deserti complectitur Jerem. II. ingratitudinem objiciens Judaeis, dicens: Vani, id est, ingrati, facti sunt Judaei et non dixerunt, ubi est Deus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulavit homo neque habitavit homo, nec incolavit eam filius hominis. Haec ibi. Et Josuae V. latissima et longissima nominatur solitudo. Insuper Deuteron. 1. dicitur.: Transivimus per eremum terribilem. Et Eccles. VI.: Lignum aridum in eremo, venatio leonis et onagri in eremo. Et Psalmus desertum nominat eremum. Dominus interrupit petram in eremo. Et Exodi III. dixit Dominus Moysi: Locus, in quo stas, terra sancta est. Et mons Oreb frequenter nominatur mons Domini.

Dicitur etiam desertum terra salsuginis et terra mannatis, terra faunorum et satyrorum a poetis. Ex quibus omnibus venari possumus solitudinis illius et terrae conditiones et proprietates, tam in malo quam in bono.

Conditiones deserti vel eremi.

Primo regio illa dicitur desertum a deserendo, quia deserta esse videtur quodammodo a Deo, a coelo et a mundo. A Deo quidem, quia vacua et inanis est, quasi Deus ea uti vellet ad universi meliorationem vel decorem. A coelo etiam deserta est haec regio, caret enim coeli utili influentia et quasi iracundo stellarum aspectu atteritur et ferrea redditur, dum coelum desuper immite et sine clementia aeneum videatur. Deserta est etiam regio haec ex consequenti ab hominibus, qui ab ea tamquam a re inutili se abstrahunt. Secundo dicitur haec regio eremus, ab adhaerendo per oppositum, pro eo, quod nemo illi terrae adhaeret, propter defectum boni delicabilis. Nam rebus delicabilibus adhaerent homines, sed quia ibi nihil delectabile invenitur, nemo ibi haeret. Vel dicitur ab adhaerendo propter terrae duritiam, quae nimis fortiter sibi ipsi adhaeret, ita, quod nec ligonibus nec rastris nec ferramentis potest sulcari.

Tertio dicitur regio haec solitudo, quia sola est nec frequentiam hominum habet. Sola etiam est, quia nulla regio circumjacens cum terra illa cupit habere conformitatem aut confoederationem. Dicitur autem saepe in Scriptura solitudo vastissima, quia nullo modo culturae est apta. Ideo dicebant filii Israel murmurantes, utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Num. XIV. Dicitur etiam solitudo magna, longissima et latissima in Scriptura. In multis enim partibus adeo magna, longa et lata est, quod pertransiri non potest, nec reperitur homo, qui fines ejus contra orientem attigerit, quia cum careat aquis, nemo tantum saccum ducere potest de aqua, quod sibi sufficiat pro multis mensibus. Unde post solitudinem illam incipiunt montana altissima, quae si quis adscendere posset, in paradisi regionem veniret. Sed Deus posuit in viam flammeum gladium, i. e. immensum ardorem, tantus est enim ibi solis ardor et tanta siccitas, quod impossibile est hominem illa penetrare etiam habitis vitae (23 a) necessariis, quae tamen penitus ibi deficiunt. Quidam tamen sanctorum patrum, ut S. Macarius Romanus et alii quidam, conatum quasi ultra naturam facientes post desertum hoc venerunt in delicabiles regiones, sed progredi contra paradisum nequaquam poterant. Dicitur etiam solitudo sempiterna, pro eo, quod numquam fuit nec erit humanis usibus apta. Insuper solitudo terribilis atque horribilis nuncupatur: terribilis propter montium altitudinem et alienam formam; horribilis vero propter vallium et torrentium immensam profunditatem. Quarto dicitur regio illa imago mortis, pro eo, quod omnia, quae videt homo per desertum,[TR134] mortem minantur, cum nihil in se habeat, quo vita humana sustentari queat, montes enim et colles, valles et torrentes steriles sunt et mortis insignia praeferunt. Color etiam terrae dissimilis est colori terrae habitabilis. Relucent enim ex ea umbrae mortis propter adustionis suae nigredinem, nec vivum quidquam in terra illa est, nisi quod vitae humanae insidiatur. Insuper in hujusmodi (rebus) terrentibus pestifera illa coloquintida, quae 4. Reg. 4. mors in olla dicitur, copiose crescit, quam qui comedit moritur. Et ob hanc et alias causas regio illa imago mortis nominatur. Quinto eadem ratione nominatur regio illa terra sterilis, nihil enim ibi gignitur, ut habetur Numeror. 20. Sexto dicitur inaquosa, quia caret aquis, et si aquae aliquae in profundioribus reperiuntur, plenae sunt vermibus et putridae, ideo terra sitis dicitur. Si vero in plano aquae sunt ex aliqua emanatione, plenae sunt serpentibus, si dulces sunt; si amarae sunt impotabiles existunt. Quandoque enim vallis aliqua humorem ex semetipsa gignit, sed inter semetipsum eum servat, paludem profundam facit et in his paludibus pertanseuntes periclitantur. Ex defectu aquae saepe murmuraverunt filii Israel, sed et nos ipsi sitis squalore tribulati fuimus, ut patebit. Septimo regio illa dicitur terra salsuginis, Jeremiae XVII.: Habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Ros enim cadens terram illam sale conspergit et arbusta et gramina, si qua sunt, infundit; tota enim roris humiditas sal est. Insuper aquae per suffossionem terrae inventae salsae ut plurimum sunt. Reperitur etiam convallis aliqua humorem ex semetipsa gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalem pruinam in glaciem, ita in salem stringit, et tamquam sudes acutas ex ipso sale efficit, atque ita omnia illa exasperantur loca, ut pertranseuntium terebret et secet etiam calceatos pedes. Octavo dicitur regio illa terra invia Psalm.: in terra deserta invia et inaquosa. Dicitur autem invia, quasi sine via. Ideo Jeronymus in epistola de celebratione paschae dicit, quod hi, qui per solitudines arenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur, sideribus intendunt; non enim per desertum certae viae esse possunt, etiamsi cottidie esset perambulatio hominum et bestiarum, et hoc ideo, quia venti fortissimi et turbines validissimae sunt in deserto, quibus arena defertur et levatur impetu grandi de tota superficie terrae, et ita currit arena cum vento, sicut aqua mota, idcirco nonnulli desertum nominant mare arenosum. Insuper montes alti arenosi illis turbinibus de loco ad locum transferuntur in una nocte, quod, ubi hodie est planities, cras reperies altum montem repositum. Et ista translatio montium est (b) cottidiana tempore ventorum. Non autem ita fit, ut tota moles simul removeatur, sed superiora a ventis deportantur, usque ad terrae fundamenta, et alio in loco coagulantur, et fit novus mons, quatuor aut quinque milliaribus a primo loco. Nonnumquam autem valles magnae arena replentur, et si duret tempestas in loco vallis, consurgit mons, et ubi nudius tertius vallis profunda fuit, ibi hodie mons eminet. Montes etiam petrosi immobiles arena fluente operiuntur, ita, ut ubi heri apparebant montes petrosi, hodie nihil nisi arena videatur. Et ita via certa esse non potest in deserto. Sunt enim ibi cottidie quasi tempestates arenarum, sicut in mari tempestates aquarum, et sunt periculosissimae; nam tota superficies terrae movetur, et homo nihil videt nisi arenam vehementissime currentem, ac si esset aqua, et cum hoc totus aer plenus pulveribus est, ac si esset aer nebulosus, ita, quod homo nou potest oculum habere apertum, sed nunc cogitur propter incidentes pulveres claudere, nunc propter necessitatem videndi cogitur aperire. Cum tanto autem impetu projicitur arena, ut non solum oculos laedat, sed ubicumque corpus denudatum tangit, laedit. Si est ventus contrarius et contra ventum procedant, excoecantur homines et nonnumquam aliqui suffocantur. Quandoque autem est tempestas adeo valida, quod non possunt procedere contra ventum viam suam, sed oportet sequi ventum, et durante tempestate dorsum vertere termino, quo tendebant per multa milliaria. Et nisi natura docuisset camelos, quod sine errore per invia procedere sciunt, numquam homines desertum penetrare possent. Hoc insuper periculum accidit, quod dum vallis aliqua de novo est arena impleta, vel fovea, vel voragines, quod bestiae pertranseuntes cum hominibus et oneribus merguntur profundius et nonnumquam penitus obruuntur. Est autem arena deserti tenuissima, ita, quod optima esset ad horologia arenarum.

Aliud deserti periculum recitat Diodorus ille expertissimus, qui 30 annis Asiam majorem pervagatus est, L. 1. C. 5. Antiquarum historiarum, dicens: est inter Syriam et Aegyptum palus admodum profunda, quam Servoniam dicunt latitudine omnino angusta, longitudo super CC stadia protenditur, locis insciis pericula insperata afferuntur, in arcto enim contractam arenae cumuli circumstant, qui notis [motis ?] ventis agitati in aquam deferuntur, adeo arena densa, ut immixta aquae continens i. e. terra firma videatur, neque facile, terra sit an aqua, discerni queat. Quo fit, ut plures ignota loci natura, neque viam edocti, vadum tenens [tenentes?] cum omni exercitu absorpti sint. Nam arenam, quae eminus stare ut continens videtur, ingressi labuntur longius, numquam deinde raptis gurgite regrediendi aut emergendi facultas datur. Limo enim demersi nullam sperant salutem, cum eniti aut uti viribus nequeant, sed absorbeantur in profundum ab arena, aqua circumfusa, cum veluti limus neque vado neque navibus sit pervius, quae res barati cognomen dedit. Haec ille. Propter paludem illam coguntur pertranseuntes solitudinis circuire longa terrarum spatia, ne periculum incidant. Plura de his patebunt in sequentibus. Satis iam patet, quare desertum dicatur terra invia. Nono dicitur, quod terra illa sit, in qua non ambulavit homo, Jer. c. 2. et Judith 5. Hoc potest intelligi dupliciter, vel pro principio, ut ante filios Israel nullus homo per hoc desertum transiverit per viam illam, per quam illi circumducti fuerunt, et ita verum est. Vel ita intelligi potest, quod nullus homo suis pedibus perambulat hoc desertum et sic iterum verum est, quia, nisi quis bestiam habeat, in qua ipse cum necessariis proficiscatur, pertransire non potest, tum propter calidissimam humum, tum propter viarum defectum et necessariorum, quae portare non posset. Ideo Helias propheta de illo itinere perficiendo quasi desperans projecit se in umbra juniperi et petivit, ut moreretur. Et nisi angelus sibi cibum et potum confortativum ministrasset, hoc iter solus aggressus non fuisset. De hoc habetur 3. Reg. XIX. Posset tamen esse, ut plures homines simul ambularent per desertum, sed non unus solus, cum contingat in tempestatibus plures errare. Saepe etiam contingit, quod vehemens ventus elevat pulverem copiose ita, quod aer totus plenus est, adeo, quod socius non potest videre socium, nec eum audire, et si tunc bestia, cui insidet, aliam viam vadit, homo ille perit. Si ergo hoc contingit in societate, quo modo posset homo solus perambulare? Decimo dicitur, quod in deserto non habitavit homo, ideo etiam nominatur terra inhabitabilis. Et hoc regulariter; sancti enim patres ibi habitaverunt, ducentes viam magis angelicam, quam humanam, et Arabes hodie ibi habitant, ducentes vitam bestialem, et non humanam. Sed quia dicitur, quod nec bestiae ibi possunt habitare; deinde, quod Arabes ibi vivunt, non ut filii Israel miraculose, nec ut S. eremitae angelice, nec ut bestiae absque humano opere, sed vivunt diabolice. Sicut enim diabolus circuit quaerens, quem devoret, sic et illi circumeunt extra desertum et praedantur et in deserto transeuntes spoliant, sicque sunt corporei diaboli et ducunt vitam (24 a) non humanam, sicut patebit in sequentibus. Locus enim et terra inhabilis est ad inhabitandum civiliter vivere volentibus; ideo dicitur: Nec incolavit eum filius hominis, cum paene tota terra sit arenosa vel saxosa et quasi calx exusta, hortis, agris, et vineis ac habitationibus inepta.

Undecimo regio illa dicitur esse serpentum, scorpionum et dipsarum et vermium ac draconum, non quidem tota, sed in partibus suis, cum sit latissima, diversa habet venenata. Filiis Israel fuerunt propter murmur immissi ignei serpentes Numeror. 22 et Rom. 8. Sunt multa loca deserti plena foraminibus serpentum, alia plena scorpionibus et in locis ubi aqua, aliqui sunt dracones et crocodili manent et multa alia genera bestiarum, sicut saepe legimus in Vitis Patrum. Porro uno duntaxat genere nos vexati fuimus: sunt enim vermes quidam rotundi, in quantitate avellanae, nigri, multorum pedum, qui dicuntur pediculi Pharaonis, de quibus humus in aliquibus locis plenus est, et dum homo dormit, accurrunt et subtiliter sicut pulex sanguinem sugunt, post morsum tamen relinquitur una cicatrix et unus livor blavus, rubro permixtus, in quantitate cruciferi denarii, et nisi statim illa cicatrix ungatur et fricetur succo pomi limonis, mox efficitur vulnus incurabile et putridum. Praeter illa gignit humus diversa minuta animalia, quietem hominis impedientia. Sed et pediculi in vestibus excessive numero et quantitate crescunt omni momento. Duodecimo dicitur regio illa locus pessimus, Num. 20. Et hoc propter omnia praedicta et propter aeris malitiam et infectionem; pessimus enim aer per desertum est, durissimus, quamquam aliquando nimis subtilis, calor intemperatus et frigus immensum. In una enim contingit hora itinerantibus, quod nunc sunt in loco, in quo quasi clibano caloribus uruntur, et post modicum in alio loco frigore grandi afficiuntur.

Decimo tertio regio illa est locus faunorum et satyrorum, et sunt dii solitudinum et nemorum, secundum veteris vulgi errorem. Futura enim olim gentibus enuntiabant, non signis sed vocibus, et errantibus vias deserti monstrabant. Unde in Vitis Patrum legitur: dum beatus Antonius per deserta quaereret Paulum, vidit e diverso hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Centauri vocabulum indidit. Quo viso, signo crucis munit frontem, et, heus tyro, inquit, quanam in parte Dei servus hic habitat? At ille barbarum, nescio quid, infrendens et frangens potius verba quam praeloquens inter horrentia ora satis blandum quaesivit eloquium, et cum dextra manus protensione cupitum indicat iter, et sic per patentes campos volitando transmittens se in fugam ex oculis mirantis evenit, stupensque Antonius et de eo, quod viderat, secum volvens ulterius progrediebatur; nec mora, inter saxosam convallem haud grandem homunculum videt aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cujus extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Ad hoc spectaculum Antonius scutum fidei arripuit et memoratum animal palmarum fructus eidem ad viaticum quasi pacis obsides offerebat. Quo cognito pressit gradus Antonius et, quisnam esset, interrogans hoc responsum ab eo tulit: mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas (b) faunos et satyros et incubos colit; legatione fungor gregis meae: precamur, ut pro nobis communem Dominum depreceris, quem pro salute mundi olim venisse cognovimus. Haec bestia loquente Antonius prae gaudio lacrimas fudit baculoque terram percutiens ait: vae tibi Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris, quid dictura es bestiae Christum loquenti? Nec dum verba compleverat et quasi pennigero volatu petulcum animal aufugit. Quodam tempore istiusmodi homo unus perductus est Alexandriam et magnum populo spectaculum praebuit et postea, ne cadaver exanime calore solis et aestatis dissiparetur, sale infusum ad Antiochiam imperatori videndum allatum est. Hos ego nec Fauni nec Saturni filios credam, dum homines isti, illi vero animalia bruta sint. Sed possibile est, circa Saturni tempora vel Fauni ex eis ortus est error et de eis primo recitatio inter mulierculas haberi coepit.

Decimo quarto solitudo vel desertum est locus daemonum, unde Tobiae VIII. legitur, quod archangelus Raphael religavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti. Et Dominus ductus est in desertum, ut diabolus eum ibi inveniret.

Propter sex sequentes deserti conditiones intrabant olim homines sancte vivere cupientes. Unde in regula beati Jeronymi Cap. IX. laudat Jeronymus desertum, dicens: O desertum decem floribus vernans, o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus urbs beata construitur, o eremus familiaris Domino gaudens etc. Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus, nam solitudo monachum facit, non publicum. Haec ibi. Ideo Jeronymus multos induxit, ut desertum ingrederentur, singulariter tamen Praesidium diaconum, cui de hoc scribens epistolam dicit: Nuper Aegypti deserta vidisti, intuitus es angelicam familiam, quanti ibi flores sunt, quae spiritualibus gemmis prata vernantia vidisti, serta, quibus Dominus coronatur, ille tibi in pectore ignis aestuat, illa cottidie cogita, tracta, desidera etc. Sed et ipse Jeronymus furenti desiderio solitudinem desiderabat. Unde in epistola ad Theodosium et ad alios anachoretas dicit: Spectarem desertum omni amoenius civitate, viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri; ... mea .... delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput. Et Augustinus in epistola ad Pastores[TR135] dicit: ubi est eremus plena millibus servorum Dei.

Decimo quinto desertum est locus tentationum. Unde Dominus non legitur tentatus nisi in deserto, Marci 1. et Matthaei 4. Quantas tentationes habuerint Sancti in deserto liber Vitae Patrum multis exemplis ostendit. Sed et Deus ibi antiquos patres, filios Israel, multipliciter tentavit, ut patet Exodi XVI. et Deut. VIII., ubi dicitur: Adduxit te Dominus Deus XL annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret. Et ibidem C. XIII.: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, utrum eum diligatis. Antiqui etiam patres Deum ibi tentaverunt, unde Psalmus dicit: In deserto tentaverunt me patres vestri. Et iterum: Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis etc. Contra hoc, quod dicitur Deuteron. VI.: Non tentabis Dominum Deum tuum. Jeronymus in tractatu de tentationibus decem enumerat tentationes filiorum Israel in deserto.

Decimo sexto desertum est locus magni meriti. Ideo post deserti rigorem sancti patres acceperunt terrae sanctae possessionem. Et Sancti novi Testamenti propter majus meritum acquirendum deserta ingressi sunt.

Decimo septimo desertum est locus lationis legum et mandatorum, ut patet Exodi XIX. et XX.

Decimo octavo desertum est locus mannae et divinae consolationis; Psalmus: Pluit illis manna ad manducandum; et Exodi XVI. Et hodie ros cadens per circuitum montis Synai est manna dulcissimum, de quo ego multum vidi et manducavi.

Decimo nono desertum est locus poenitentiae et fugae saeculi. Sic sancti patres poenitere volentes desertum intraverunt, mundumque fugerunt.

Vicesimo eremus ille est locus devotionis et contemplationis. Unde Psalmus: In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi etc. Et iterum: Dixi, quis dabit mihi sennas sicut columba, et volabo et requiescam. Ecce, elongavi fugiens et mansi in solitudine, exspectabam eum etc. Et tantum dixisse sufficiat de solitudinis notificatione. In sequentibus experientia adhuc alia docebit. Vide etiam de deserto hoc infra fol. 136. B. et consequenter.

De Arabibus habitatoribus deserti et de eorum moribus et insolentiis et miseriis eorum.

(25 a) Deserti vel solitudinis inhabitatores sunt Arabes, miserrimi et bestiales homines, quos nonnulli Ismaelitas esse dicunt, et Agarenos, qui se Sarracenos nominant. Alii eos nominant a proxima provincia, dicentes eos Madianitas. Alii eos Beduinos appellant. Alii eos Zigeros e Chaldaea emersos vocant, quae a septentrione haeret Arabiae desertae magnae. Alii eos ex Aegypto fusos affirmant, ut Diodorus Libr. II. veterum historiarum. Dicit enim, quod Actisanes, qui Aegypti rex summa aequitate imperans latrocinia novo more compescuit, sontes neque morte plectens, neque linquens impunitos, unde omnes reos in unum cogens miti sententia damnavit; amputatis enim naribus in deserta loca ire compulit, ne suis moribus vicinas gentes inficerent, neve eorum erga reliquos injuriae essent occultae, sed ut tamquam in oram deserti relegati omni re egentes cogente necessitate sibi victum exquirerent. Communiter tamen a tota regione dicuntur Arabes. Hi incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur per desertum hoc, armati clipeis et hastis, non quidem ut pugnent, quia seminudi sunt, sed ut spolient. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum mutuo auxilio declinetur, solum enim in anteriori[TR136] deserto habitant et non in interiori, in quo non habitavit bestia, nec homo, nec avis, in eo nutrimenta habere possunt. In locis autem, ubi suspicantur mercatores vel alios transituros, figunt tabernacula, et ubi sunt paludes pro suo et pecudum potu, ibi latitant aut in cavernis petrarum aut in tuguriis[TR137] ex sarmentis factis, et dum aliquos cernunt venire, equos, asinos et camelos suos ascendunt et cum hastis et clipeis in via se ponunt. Prodeunt etiam de cavernis eorum foeminae, seminudae sicut viri, miserrimae ac turpissimae, cum pueris et lapidibus accurrunt partem spoliorum accipere paratae. Crudeliter autem contra advenientes procedunt cum clamoribus et vibratis hastis, et pedites mulieres et juvenes cum lapidibus. Dum autem conveniunt ambae turmae, saevitiam remittunt Arabes et pacifice pedagium exigunt dicentes, se esse dominos deserti et omnium, quae muris non sunt inclusa aut sepibus circumdata, tectis operta aut fossatis munita etc. Porro si pars adversa recusat solvere pedagium, non permittunt eos procedere, nisi sint fortiores se, et hoc viso jam pedagium non exigunt, sed supplices eleemosynam petunt, paucis autem denariis contentantur, et si dantur eis paximatii, gaudentes accipiunt et abire permittunt. Nemo autem faciliter cum eis congreditur nec eos irremuneratos dimittit, quia cum multis turmis deserta perambulant, et dum auditum fuerit, socios caesos aut spretos, confluunt et concurrunt et nimis graves fierent contrariis nec quiescerent, donec eos insequerentur et totaliter spoliarent. Offensi enim crudeles sunt et implacabiles, nisi se vindicaverint.[TR138] Quapropter S. Jeronymus in epistola ad Dardanum eos nominat barbaros, dicens: Post terram sanctam sequitur vastissima solitudo, plena ferocissimis barbaris. Hanc solitudinem et omnem locum sub divo dicunt esse suum, igitur in omnibus viis ab obviantibus pedagium exigunt, et non solum in deserto. Ipsum tamen desertum dicunt suam propriam patriam, in qua habitant sine civitate, sine villa, sine castro, sine domo, in petrarum cavernis et sub tabernaculis, nec aliunde nisi de praeda vivunt et tantum defectum atque penuriam sustinent, quod apud nos canis sufferre non posset. Si quando autem praedam invenire non possunt, furtis vitam sustentare quaerunt, cujus gratia suum deserunt desertum, et non solum orientis regiones pervagantur, sed in extremas occidentis partes se diffundunt, ubi nescio qua causa non Arabes, nec Chaldaei, sed Zigari vocantur, quos vulgus noster vocat Ziginer, qui primo orti e Chaldaea, ut dicitur primo Phys. in supplemento Chron L. IV. in eis conterminam Arabiam desertam descenderunt et inde per regiones diffunduntur, de quibus infra fol. 80. vide. Hi Arabes deserti valde annosi cum (b) his miseriis sunt, et centenarii et vetulae centenariae per desertum leviter sicut canes currunt, semper sitibundi et esurientes rarissime saturantur panibus, et dum solemne instaurant convivium, panes subcinerilios faciunt, carnes vero adhuc cruentas manducant et deficientibus lignis ipsos carnes crudas super latum lapidem ponunt, et ita caro exsiccatur sub lapidibus et calefit, quo facto levato superiori lapide inferiorem pro mensa retinent et ita carnem sine alia decoctione manducant. Vescuntur etiam quibusdam radicibus et herbis et lac camelarum et asinarum bibunt et rodunt durissimos paximatios. Unde de hoc sic dicit Jeronymus contra Jovinum: Arabes et Sarraceni ichthyophagi, Ismaelitae et omnis eremi barbari camelorum lacte et carnibus vivunt, quia hujusmodi animal pro tempore et sterilitate regionis facile apud eos gignitur et nutritur, et nefas arbitrantur, porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande et castaneis, radicibus, filice et hordeo ali solent, apud eos non inveniuntur, cum haec alimenta non habeant. Hi super petras solis ferventes calore assant pisces de mari rubro captos et hoc solo alimento victitant. Et quia incertis sedibus huc atque illuc in solitudine vagantur, ideo viatores conglobantur, ut imminens periculum mutuo auxilio declinetur. Ex his patet, quod olim sicut hodie deserti perambulatio insecura propter Arabum invasionem, quam passus fuit Malchus, ut habet Jeronymus in epistola captivi monachi, sicut habetur in Vitis Patrum.

De his miseris videtur esse illud Job. 30. Horum, inquit, patres non dignabar ponere cum canibus gregis mei, et vita ipsa reputabantur indigni, egestate et fama steriles, qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria, et mandebant herbas et arborum cortices et radix juniperorum erat cibus eorum.

Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. In desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream; qui inter hujuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias putabant. Haec ibi. Textus ille ita positus est, ac si litteraliter de illis Arabibus deberet intelligi.

Dum autem spoliis deficientibus in deserto manere non possunt, egestate coacti congregantur per turmas et uxoribus et pueris in deserto dimissis in aliquam regionem incidunt et nocte civitatem aliquam aut villam irrumpunt, domorum ostia frangunt et, quaecumque ad manum venerint, diripiunt et ita cum praeda ad uxores et parvulos in desertum refugiunt, verum homines non occidunt, nisi casu contigerit. Has autem insolentias faciunt in Syria, Palaestina et Aegypto et nonnumquam magnas civitates intrant et exspoliatis aliquibus domibus cum praeda revertuntur, unde bina vice, tempore quo ego fui in Jerusalem, sunt in civitatem latenter ingressi in tenebris et insultum magnum fecerunt, nec potest aliquis eos domare, sed omnes eos timent. Nec hoc videtur mirum scienti Scripturam sacram. Nam tempore potentissimorum regum, quando stabant ordinatissima regimina, terram Arabes illi turbaverunt, ut patet 2. Paral. 21., ubi habetur, quod Arabes ingressi Jerusalem omnia diripuerunt abducentes etiam de domo regis uxores ejus et filios etc. Iidem Arabes in reaedificatione Jerusalem et templi valde infesti Neemiae fuerunt, ut habetur Neemiae II. de Gosem Arabe, qui prohibuit reaedificari Jerusalem. Et Neem. IV. congregati fuerunt Arabes contra aedificantes civitatem sanctam. Et ego credo, si quis hodie conaretur muris et portis ac seris bene claudere Jerusalem, quod Arabes omnibus modis obsisterent. De his Arabibus habetur 2. Maccab. XII., quod collecto grandi exercitu, in quo erant quinque millia viri et quingenti equites, contra Judam Maccabaeum processerunt, sed (26 a) victi fuerunt a Juda et petierunt dextras sibi dari promittentes, pascua se daturos et in caeteris profuturos. Judas autem arbitratus eos sibi in multis utiles pacem fecit et ipsi Arabes discessere in tabernacula sua. Ex hoc textu patet, quod eodem modo, quo nunc, sic et tunc vexaverunt patriam; et 1. Maccab. II. etiam habetur de eis.

Hos Arabes nullus rex aut monarcha umquam domare potuit, ut dicit Diodorus Veterum Historiarum Lib. III. c. 13. sic inquiens: Inter Syriam et Aegyptum Arabia deserta, inaquosa, in paucis ferens fructus, ideoque latrociniis vicinis gentibus infesti sunt atque invicti bello. Qui regionem aquis carentem tenent, puteos effodiunt exteris ignotos, quae res hostium pericula depellit, nam qui eos prosequuntur, aut errantes siti pereunt fontium inscitia, aut vix redeunt labore defatigati. Ob hanc caussam Arabes ea loca incolentes cum bello expugnari nequeunt. Libere vivunt neque ulli umquam externo regi, non Assyro, non Medo, non Persae profuerunt, nec Macedonum reges eos subdere poterant, quantumvis magnis copiis valuere. Haec ille. Pertranseuntes karavanas regias invadunt, sicut plebeias, nulli parcunt.

Contra hos Arabes infert Dominus onus Esa. c. 21. Saepe etiam egrediuntur desertum penuria aquarum coacti, et cum bestiis suis, uxoribus et filiis in aliquam regionem veniunt et juxta aquas in locis pascualibus tentoria figunt, tabernacula erigunt et ibi in praejudicium incolarum degunt et animalia occurrentia rapiunt, nec est, qui eos audeat tangere, nec revertuntur in desertum, nisi spoliis saturati cum praeda gravi et multa sublata.

Ingrediuntur etiam Aegyptum sicut alias terras, non obstante rege Soldano et Mamaluccis,[TR139] qui tamen magno odio eos habent. Undique vidi eos dispersos, tam in Syria, quam in Aegypto. Sic et per nostras regiones vagati sunt, sicut patet. Nullam conantur capere civitatem, nec possidere quandam villam, quamvis possent; quia dicunt, quod ipsi soli sint veri nobiles, de praeda et non de laboribus viventes, sub divo in campis et silvis degentes: hoc esse proprium nobilium etc. Hanc opinionem etiam habent nobiles Sueviae, qui nullum ad torneamenta admittere volunt in civitate residentem. Ob hoc Arabes, quamvis sint miserrimi, sunt tamen elati et de superbis moribus et uxores eorum argento et auro ac lapidibus pretiosis sunt ornatae in sordidissimis vestibus et turpissimis vultibus, non enim habent aquam ad lavandum et in fumosis resident cavernis et tabernaculis. De quibus Job. 39. dicitur: Tabernacula eorum in terra salsuginis.

In hos miseros bestiales homines effudit ipse Machometus maledictus primo venena suae pestiferae doctrinae eosque ad se inclinavit et inde cum eis gladiis, hastis et arcubus caeteras gentes ad se vi duxit et ita mundum pervertit adjutorio illorum miserrimorum, sicut Romulus et Remus attractis ad suam sequelam latronibus, fugitivis, pastoribus pecorum et ignobili populo et confuso Latinorum regno suum reguum sanguine innocentum Romulus imbuit.

Incipit deserti peregrinatio et de triplici via solitudinis, sicut haberi potest ex textu Bibliae, et de via beatae Virginis cum puero Jesu in Aegyptum.

Evagatio per vastissimam solitudinem facilis nunc describenda erit, praecognitis asinis et asinariis, camelis et camelariis, solitudine et Arabibus, deserti incolis. Pro majori tamen intellectu notandum, quod ex Scriptura sacra triplex reperitur deserti via. Alia est enim via, per quam filii Israel de monte Synai venerunt in terram sanctam. Alia, per quam Abraham descendit per desertum in Aegyptum et Jacob et filii ejus, quando fuerunt vocati ad Joseph, et eadem via creditur descendisse Joseph cum sponsa sua, beatissima Virgine Maria et puero Jesu, in fuga Herodis, Matthaei II. Alia, per quam Propheta Helias et Elizeus[TR140] ingressi sunt per desertum ad montem Synai, non quidem simul, sed successive ut habetur 3. Reg. XIX.

Filii quidem Israel fuerunt ducti (b) de Aegypto non directe per viam, quae dirigit ad terram sanctam, sed per viam maris rubri adscenderunt ad montem Synai, sicut jusserat Dominus, nec a monte Synai via propinquiori fuerunt ducti, sed longe per desertum longum ducti et reducti et circumducti, quousque finirentur XL anni. Causa autem, quare non propinquiori via per Palaestinam Aegypto conterminam fuerint inducti, ponitur Exodi XIII. Palaestina enim habuit civitates magnas, plenas gigantibus. Quos si filii Israel in primo aggressu[TR141] vidissent, reversi in Aegyptum fuissent propter terrorem et nondum completae fuerunt iniquitates Philistinorum, sicut Amorraeorum, ut iam expelli potuissent. Et ita via filiorum Israel fuit multum longa et curva et per desertum ab alia parte maris mortui adscenderunt per regnum Og, regis Basan, et per regnum Seon, regis Amorraeorum, usque ad locum, ubi Jordanis faucibus maris mortui allabitur, et ibi exsiccato Jordane contra Jericho in terram sanctam venerunt, Abraham vero et Jacob et filii eius, Joseph et Maria et caeteri, descenderunt in Aegyptum per viam communem negotiatorum super littus maris magni, habentes ad dextram mare, ad sinistram vero desertum, et hodie communis strata est et via regia descendentium de Gaza in Aegyptum, quamvis et ipsa via sit arenosa et laboriosa, in qua ostenduntur quaedam insignia itinerationis beatae Mariae Virginis et Joseph cum puero Jesu, utpote locus, in quo a latronibus fuerunt invasi et comprehensi. Dicit enim Anshelmus, quod dum Joseph cum Maria Virgine et puero Jesu per viam eam descenderunt et quiescendi gratia in quodam loco residerent Virgoque beata puerum Jesum lactaret, ecce, Arabes latrones de penetralibus erumpentes eos circumdederunt, ut caperent et spoliarent; juvenis autem quidam, filius principis latronum, videns puerum in gremio matris, tactus divinitus miro amore exarsit in puerum, non dubitans, divinum quid in puero latere et postulato puero a matre eum cum ingenti veneratione accepit et deosculabatur dicens: O puer inclite, mihi, dum oportunum fuerit, miserere! Haec dicens cum fletu puerum matri reddidit eosque de manibus sociorum eripuit et via secura ostensa abire permisit. Hic autem juvenis dicitur fuisse latro ille, qui in cruce cum Christo pendens dixit: memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Tertia vero via est a Gaza in desertum contra montem Synai directe, per quam S. Elias transivit et caeteri sancti, qui visitare montem Dei Oreb volebant. Et haec est via nostra, et modo, qui sequitur, processimus.

Recessus peregrinorum a Gaza contra desertum magnum ad montem Synai.

Nona die Septembris mane venerunt camelarii cum Trutschelmanno et omnem supellectilem nostram eportaverunt in medium curiae ponderantes similia et librantes, ut scirent, quot cameli nobis essent necessarii et invenerunt tantum pondus, quod XXII cameli non sufficerent portare, nec volebant nos ducere, nisi adhuc tres camelos (27 a) disponeremus. Ex hoc autem ortum est magnum litigium inter nos et Trutschelmannum. Nos volebamus, quod ipse expensis suis residuos camelos disponeret, prout in V. articulo conventionis nostrae expressum erat, ut habetur P. 1. fol. 219. Ipse vero noluit hoc facere dicens, multam suppellectilem inutilem (nos) habere, qua rejecta, si defectus esset camelorum, ipse teneretur supplere, alias non. Reputabat enim quasdam res superfluas, quae nobis erant valde necessariae. Antequam autem illas res vellemus abjicere, conduximus expensis nostris adhuc tres camelos. Sic ergo habuimus XXV camelos, XXX asinos, VII camelarios et VI asinarios, duos capitaneos ductores Arabes et duos Sarracenos, Calinum parvum Elphahallum cum juvene Aethiope, et erat summa hominum nostri exercitus XL personae. His itaque compositis affuit hora comestionis. Comedimus ergo et bibimus in laetitia, pro eo, quod tempus recessus nostri advenerat. Emimus autem in fine malogranata, dulcia vel amara, ad placitum, prout unusquisque volebat, ut per viam deserti sugeremus. Erant autem ista poma in optimo foro, nam pro uno madino poterat unus habere XL aut L malogranata magna et recentissima. Transacta itaque meridie venit Trutschelmannus in equo sedens et asinarii cum asinis. Quamvis autem asinarii essent Christiani, tamen ad modum Arabum capita sua mitraverant, ut minus per desertum infestarentur ab Arabibus. Adduxerunt etiam camelarii camelos eosque rebus nostris oneraverunt duas tamen sportas vacuas dimiserant, ad quas posuimus duos milites peregrinos debiles. Cum autem cameli jam onerati essent, jussu Trutschelmanni accinxerunt se milites peregrini gladiis et aliqui emerant arcus et tela ad modum Sarracenorum et aliqui habebant bombardas et parati cum armis defensionis asinos ascendimus et cum exercitu nostro de civitate Gaza armati exivimus. Et quia in Arabiam divertere volebamus, placuit Sarracenis armatura militum peregrinorum, camelariorum et asinariorum, omnes enim cum gladiis et pugionibus habebant arcus. Si autem in Syriam a Palaestina fuisset iter nostrum, nequaquam nos dimisissent cum armis exire civitatem. In exitu autem urbis descendimus de colle, in quo civitas sita est, in campestria et contra meridiem processimus et Bersabeae civitatem, quae terminum australem terrae sanctae facit, non longe ad dexteram habuimus. Cumque inter hortorum sepes per communem stratam non longe processivissemus, minaverunt camelarii camelos extra viam in agrum quendam et ibi prostratis camelis onera dejecerunt et manere ibi per noctem decreverunt, quod tamen nobis displicuit, quia multum adhuc de die superfuit. Calinus autem major dixit nobis, quod onera camelorum non essent aequaliter divisa et quod jurgium esset inter camelarios, igitur necesse esset omnia ordinare illo sero, quae pro quieta expeditione nostri (b) exercitus expedirent. Campus autem, in quem declinavimus, dicebatur Gasmaha. Descendimus ergo de asinis et tentoria nostra fiximus, sub quibus quiesceremus. Quidam tamen pro sua quiete sibi propria umbracula suis vestimentis fecerant et sub eis quieverunt. Fixis tabernaculis extraximus de sepibus ligna et coximus pro coena cibos et pro prandio diei sequentis. Sic enim fieri oportet, quia cameli onerati a mane usque ad sero continuant gressum nec pausam aut interceptionem patiuntur, et ideo concomitantes eos etiam continuant et prandium sedendo in asinis sumunt et numquam per totam deserti viam potest sumi prandium de cibo calido, aut quiescendo, sed de cibis in sero coctis. Protulimus etiam de saccis nostris vinum pro coena illa et pro prandio crastino, similiter et paximatios et haec aequaliter divisimus singulis; quilibet habuit flasconem, in quam portionem vini accipiebat. Coena parata, quam ad unum ignem coximus, sub tentoriis nostris consedimus et manducavimus; praemoniti autem fuimus, ne umquam omnes simul ad dormiendum nos poneremus, sed semper aliquis de peregrinis vigil exercitum circumiret aliis dormientibus, ne latrones aut fures occulte subintrarent et nostra subtraherent; verumtamen ista vigilia et custodia erat nobis magis necessaria propter nostros famulos, camelarios et asinarios, quam propter alienos: furabantur enim nobis paximatios, ova et quaecumque poterant, nec poteramus adeo bene vigilare, quin in mane reperiremus perforatos saccos et panes extractos vel ova de sportis sublata. Saepe reperimus eos in facto furti, nec deprehensi erubuerunt, sed potius nos deriserunt. Propter haec ergo post coenam omnes convenimus et ordinem fecimus de vigilibus ulterius ponendis. Cecidit autem sors primae noctis vigilandi post noctis medium super me. Igitur cum sol occasum peteret, stravimus nobis sub papilionibus et posuimus nos dormitum. Sic autem erat exercitus noster ordinatus noctibus. Primo stabant nostra tentoria simul et tabernacula et supellectilia[TR142] nostra in medio jacebant. Per circuitum autem nostrum jacebant camelarii et asinarii cum suis sarcinulis et cum bestiis, nec patiebatur Trutschelmannus noster, quod aliquis singulariter extra cuneum jaceret aut ambularet longius, nisi quantum opus necessitatis requisivit aequalem elongationem. Eo ergo modo, quo dictum, singulis noctibus rem ordinavimus cum cibo et potu, cum custodia et aliis, ut dictum est.

Porro cum jam noctis medium esset, excitavit me miles, qui ante vigilaverat, ad vigiliam meam complendam et surrexi et exercitum Domini cum psalmodiis circuivi, baculum manu tenens. Subito autem prope nos factus fuit ingens et horribilis ululatus multorum conclamantium et collugentium, nec aliud intelligere potui, nisi quod essent voces hominum lamentantium. Stabam ego et timens ac mirans auscultabam, cogitavi autem, quod forte Sarraceni festum aliquod tragoediarum aut comoediarum celebrarent, aut certe horridum malum vel plaga aliqua subito eis accidisset, (28 a a) aut quod satyri et alia deserti portenta per hujusmodi ululatum vellent nobis solitudinis ingressum prohibere. Quid autem fuerit, usque hodie ignoro; quidam tamen dixit mihi, quod esset multitudo luporum ululantium etc. Sed hoc credere vix possum, quia clamor ille subito incepit et post modicum subitus desiit et silentio interposito iterum incepit et interjectiones dolentium habuit. Clamore cessante processi ad serviendum vigiliae meae et reperi Trutschelmannum Sarracenum Calinum majorem, insistentem orationi flexis genubus et modo sarracenico gestus habentem, cumque me audivisset, oratione cessavit, interrogans me, cur non in tentorio manerem, cui cum dixissem propter custodiam vigiliae, contentus fuit, convertit autem se contra desertum ad meridiem et ostendit mihi stellam perlucidam, noviter ortam, dicens, eam esse et dici ab omnibus[TR143] stellam S. Catharinae et ecce, inquit, sub hac stella est mons Synai, ad quem tendimus, et quando noctibus erit peregrinandum, non alia via sumus processuri, nisi contra faciem illius stellae processiverimus, usque quo penitus sub ipsa fuerimus in monte Synai. Post recessum vero a monte Synai retrospicere solebam ad stellam illam, eamque vidi in Aegypto existens et in Alexandria degens et per maris longa spatia; tandem autem post transitum Cypri, dum in Cycladum insulas venissemus, eam amplius videre non poteram, propter nimiam elongationem et climatis alterationem, Et ita transivit nox illa prima.

De ulteriori processu in deserto.

Decima die, dum aurora surgeret, surreximus et nos, et dejectis tentoriis depositisque tabernaculis et omnibus colligatis ad recessum nos aptavimus. Porro camelarii nostri tardi erant et quasi cum taedio et involuntarii camelos onerabant et multa de rebus nostris jacere dimittebant, unde magnos clamores et rixas habuimus ad invicem. Nos enim maledictiones teutonicas intulimus et ipsi nobis arabicas et conclamavimus, nec ipsi nos, nec nos eos intelleximus. Taedet me profecto scribere nequitias eorum, quibus nos quasi omni mane in oneratione bestiarum turbabant, cum industria enim aliquid jacere permittebant, vel lectulum, aut sportam, aut saccum, scientes nos oculum habere ad illa. Hoc autem ideo faciebant, ut peregrinus ille, cui derelicta res erat, cogeretur eos petere accipere, et ipsi petebant vice versa eum pro denariis vel panibus, et simulabant, se rem velle dimittere, nisi dato pretio. Et ita in principio ante experientiam et antequam nosceremus nos invicem, bene multas pecunias et paximatios eis dedimus, sed post acceptam notitiam et cognitam conditionem, imperavimus et coegimus[TR144] eos facere, quod nobis placuit. Surreximus autem ante lucem et collitigavimus simul usque ad solis ortum et simulabant se cum camelis velle redire in Gazam, (b) quod tamen nobis molestissimum fuisset. Cum ista simulatione valde turbabant nos, tandem Trutschelmannus noster in eos fremuit et omnia nostra recipere coegit et ita a loco et de campo Gazmaha recessimus per planam terram, sed pro majori parte sabulosam et sterilem. Cum autem quasi per unum milliare theutonicum venissemus, Calinus magnus, dominus Sabatithanco, Trutschelmannus noster, magister hospitalis S. Johannis in Jerusalem, Sarracenus, qui a Joppen usque huc in omnibus viis nos conduxit et rexit, recepit licentiam a nobis cum filio suo et commisit nos Calino parvo Elphahallo, Sarraceno, et commendavit camelariis et asinariis et rediit in Jerusalem; non enim tenebatur nobiscum proficisci per desertum, prout continetur in VI. articulo conventionis, ut patet P. 1. Fol. 219. De hoc viro Calino magno et de parvo, nobis derelicto, vide P. 1. Fol. 221. Audivi interim, quod ille Calinus magnus mortuus sit, et filius ejus Abram dictus ei in officio illo successerit. Videbatur mihi esse bonus et tractabilis adolescens, de elatis tamen et superbis moribus. Igitur post Calini recessum, qui huc usque tutor noster fuerat, confortavimus nos ipsos et animavimus ad patientiam et ita processimus. Vidimus autem ad dexteram mare magnum, quod non vidimus a die, qua de eo a Joppen recessimus, vidimus etiam stratam publicam, quae ducit in Aegyptum, et civitatem Bersabeae, finem terrae sanctae, vidimus illo die. Insuper autem nos vidimus terram desertam et vastissimos montes, contra quos quasi pavidi processimus, quia videbatur nobis terra tenebrosa et montes caliginosi, non quidem ex nebulis aut vaporibus, sicut plerumque contingit, sed ex terrae vastitate. In processu venimus in campum arboribus diversis et magnis repletum, in quo creditur Helias sub junipero quievisse et confortatum ab angelo fuisse, ut habetur 3. Reg. XIX. Ibi stabant therebinthi multi, in via vero stabat una arbor densa, quae florebat et suavissimum odorem flores ejus dabant, fructus tamen flores illos delectabiles subsequentes non sunt, nisi spinae acutissimae, albae quidem usque ad aculeum, quem rubeum habent, ac si essent sanguine tincta, et est adeo acutus, quod levissimo et tenuissimo tactu laedit manum, creduntque nonnuli aculeum veneno ex sua natura infectum, ut ea de causa ita faciliter laedat. Nonnulli dicunt coronam Domini Jesu de talibus spinis plexam, cum etiam circa Jerusalem crescant. De his arboribus spinosis multos per desertum vidimus, volui tamen de hac specialem facere mentionem propter Sarracenorum et Arabum superstitiones, quas exercent juxta eam. Nullus enim per eam pertransit, qui non de sua veste peciam discerpat et peciam ad arborem suspendat, unde adeo repleta est peciis dilaceratis, quod homo a longe eam videns putat, eam habere folia alba. De hoc vide infra fol. 33. (a) et fol. 63 dicitur causa illius ritus. Stabant etiam ibi multae et magnae arbores fici, sicut querci, quae pendebant plenae fructibus, alterius tamen speciei a ficubus communibus, de quibus collegimus et comedimus. Dicuntur tamen ficus illae ficus Pharaonis et septies in anno producunt arbores illae fructus ex se, non mediocres, sed bonos valde.

(29 a) Die advesperante venimus juxta quandam villulam Lebhem dictam et ibi depositis sarcinis et fixis tentoriis manere oportuit. Libenter enim nos peregrini longius processissemus, sed ductores nostri nolebant. Dixit autem nobis Calinus, quod quieti essemus, quia statim venirent dies et loca, in quibus labor et miseria nobis immineret et bestiis, ideo non oportere in principio festinare, sed paulatim arduum laborem aggredi. Porro tentoria nostra fixa erant juxta quendam puteum, cisternam veterem, magnam et altam, quae non habebat aquam, nisi modicam crassam. Hanc cisternam nominant Sarraceni puteum S. Mariae. Dicunt enim, quod Joseph ducens Virginem cum puero Jesu in Aegyptum defectu aquae coactus a via regia huc declinavit et hic aquam accepit, Christo filio, matri et pro se. Nos vero, quia aquam non reperimus in eo, misimus asinarios nostros cum asinis et utribus ad alium longe distantem puteum et aquam inde nobis attulerunt. Stabat etiam prope nos muschea, quae erat villae parochia, in hanc ingressi fuimus eamque lustravimus cum derisione superstitiosi et fatui ritus Sarracenorum.

Quidam miles de peregrinis, aliis de muschea fugientibus metu Sarracenorum, mansit in ea et gravatus somno posuit se in ea dormitum et obdormivit; dum autem coenare deberemus, non apparuit ille et cucurrimus per campum ad quaerendum eum, sed minime invenimus, nec erat cuiquam suspicio, quod in muschea quiesceret, propter periculum, quia, si aliquis Sarracenus eum in fano reperisset, vel eum occidisset vel captivum duxisset. Et eramus multum turbati de perditione socii. Tandem autem, dum satis dormivisset, de muschea venit ad nos et duplex gaudium habuimus pro eo, scilicet, quod non fuit perditus et pro eo, quod a nullo Sarraceno fuit inventus. Dispersi autem sumus per campum et ligna collegimus pro igne ad instaurandam coenam et coquendum pro prandio futurae diei, ut supra dictum est. Coena autem facta quieti nos dedimus, ordinatis tamen vigilibus, sicut patuit supra.

Processus in desertum Cades Barneae.

Undecimo die, qui est Protei et Jacynthi martyrum, sed et Felicis et Regulae martyrum apud Thuregum quiescentium, ante lucem excitati fuimus et ad recessum nos disposuimus, cum multis autem rixationibus et clamoribus bestias oneravimus et camelarii nos et nos eos valde turbavimus, quia infideliter egerunt nobiscum, ut praecedenti die dictum est. Inde autem recedentes in campum sterilem et latissimum venimus, cujus finem videre non potuimus, nisi a parte occidentali, ubi mari magno terminabatur, quod tamen longe distabat.

Porro in illis campestribus nec homines nec bestias vidimus, nec habitationes, nec domos, nec arbores, nec gramina nec arbusta, (b) sed solum terram arenosam et solis ardoribus adustam. Per hanc latitudinem processimus multis horis cum taedio afflicti calore solis. Post meridiem autem in terram venimus tumorosam et collibus inaequalem sed sterilem, et ibi inter duos colles tentoria fiximus hora vespertina. Dicebatur autem locus arabice Chawatha, in quo multa signa et vestigia reperimus, quod olim fuerint hominum habitationes. Reperimus enim supra nos XII magnas muratas cisternas veteres, per quarum circuitum jacebant multae fracturae laterum et fictilium et scoriae fabrorum, et videbatur nobis, quod illae cisternae non fuissent factae pro aqua potabili recipienda, sed ut in eis limus praepararetur pro lateribus et fictilibus. Vidimus autem in ipsis cisternis cadavera magnorum et horridorum serpentum et animalium nobis incognitorum. Reperimus etiam unum coemeterium gentilium et alias multa foramina et fossas factas ab hominibus ad quaerendum marmora alba, quae de visceribus illius terrae extrahuntur. Secundum omnem loci illius situm puto, regionem illam esse Cades Barneae, in qua fiximus tentoria cum festinantia, ut coqueremus nobis escas, nam illo die nondum pransi fuimus. Praecedenti enim vespera paravimus nobis carnes pro prandio illius diei, sed dum carnes de sacculis produceremus in asinis sedentes, reperimus eas putrido foetore infectas et cum nausea eas projecimus et caseum cum paximatiis vel biscotis pro prandio sumsimus, excessivus enim calor, quem habuimus, per latissimum campum nobis carnes corruperat. Misimus autem asinarios nostros cum utribus et amphoris ad afferendam aquam recentem de quadam longe distante cisterna, nos vero per regionem dispersi sumus ad colligendum sarmenta et ligna pro igne, sed non reperimus nisi arida arbustula, quae ex humore praecedentis hiemis creverant et iam funditus exaruerant; has cum radicibus de humo extraximus et cumulum magnum pro igne comportavimus, nec erat aliquis inter nos, qui ab hoc labore haberetur supportatus; currebant enim per campos sacerdotes religiosi, comites, barones[TR145] et milites ad coligendum ligna aut materiam combustibilem. Sarmentis autem comportatis diu cum desiderio exspectavimus aquas, sed tardabant asinarii valde, quia pastores regionis eos a puteo repulerant, et cum hoc puteus longe distabat. Tandem autem obtentis cum difficultate aquis venerunt in occasu solis cum utribus repletis. Erat autem nobis primitus valde abominabilis aqua in utribus, quia de utribus colorem rubeum quasi sanguinolentum et saporem salsum contraxit ex corio et omnem qualitatem delicabilem amisit in utribus et cibi cocti cum aqua illa colorem et saporem pellis novae contraxerunt. Sed et amphorae nostrae, viasci et flascones, ad quae de utribus aquas recepimus, eodem foetore infecta erant. His tamen non obstantibus ad tantam sitim saepe venimus, quod deficientibus aquis in nostris amphoris ora nostra ad utres posuimus et aquam infectam de foetida pelle sugere delicias computaremus et magnas grates (30 a) camelariis et asinariis diceremus pro admissione ad illam emulsionem, imo saepe denariis argenteis emimus, ut de pelle carnulenta et foetida aquam sugere possemus. Igitur coena facta stravimus nobis sub tentoriis et non sine timore dormivimus, nam humus illa erat multis foraminibus serpentum perfossa, a quibus infici timuimus. Sed Deo protegente nihil molestiae illatum fuit nobis in illo loco.

Ulterior contra desertum processus ad interiora.

Duodecimo die mane ante lucem camelos oneravimus et asinos stravimus et de Chawata in tenebris recessimus, lentissimo autem gradu procedere coacti sumus cum camelis et asinis pro eo, quod tota terra illa fuit cavata per aspides et serpentes et ubique erat plena foraminibus, ita, quod bestia raro potuit passum facere vel pedem ponere sine immersione profunda, nec erat peregrinus, qui illo mane non cecidit ter aut quater de asino cum cadente bestia. Porro unus de nostris camelariis viso longo et magno serpente arcum tetendit eumque sagitta laesit, vipera autem laesa in altum se tulit et quasi ad vindicandum se contra laedentem conabatur, qui evaginato gladio serpentem per medium divisit et partes a se invicem longius projecit, jubens nos per medium procedere, ne partes iterum reunirentur; putavit enim partes reuniri, nisi homines per medium partium transirent. An autem hoc sit superstitiosum, nescio. Nam et in nostris partibus idem vidi fieri in serpentum divisione. Transivimus autem bene per duas boras vel tres in illa forata terra, per quam nequaquam potest esse transitus in vere, quando aspides et serpentes suum cursum habent.

Deinde in desertiora loca venimus, et incepit regio magis ac magis deserta et inhabilis fieri. In locum autem quendam venimus, in quo videbatur fuisse concursus multarum aquarum, quasi lacus ibi fuisset, et ibi erant multae foveae magnae ex aquarum decursu factae, et licet regio ibi esset plana, terra tamen erat distortissima, et oportebat nos sine intermissione ascendere et descendere cum magna fatiga. Porro in meridie veram regionem vastae solitudinis attigimus, in qua profecto non habitavit homo nec habitare potest. De planitie enim montana ascendimus in terram solis ardoribus adustam et penitus infructuosam, montibus scopulosis et collibus arenosis, torrentibus saxosis et horribilibus plenam. Intrantibus autem nobis solitudinem habuimus obviam karravanam i. e. exercitum hominum cum camelis et asinis et vehementer expavimus timentes, eos esse latrones eremi. Sed cum convenissemus, nullus se movit contra nos et cum silentio ambae turmae se invicem pertransibant. Valde enim formidulosi fuimus ad quorumcumque contravenientium aspectum, quia multa mala fuerunt nobis praedicta, quae passuri essemus ab Arabibus per desertum. Post hoc in quendam districtum venimus et a longe tentoria (b) et tabernacula vidimus secus viam nostram, quibus visis contristati fuimus et ad sustinendam tribulationem nos praeparavimus, non enim est ibi locus praeparandi se ad defensionem vel ad repugnandum, sed solum ad patienter sustinendum et ad succumbendum. Cum ergo ad illa tentoria venissemus, stabant quidem ante tentoria viri nigri orientales cum lanceis, parati ad se defendendum, non ad invadendum, et nos respiciebant, nec verbum unum loquebantur nobis. Celeriter ergo eos cum silentio pertransivimus contenti de eorum quiete, sicut et ipsi de nostra, si quidem et ipsi formidabant.

In processu ulteriori venimus in campos adustos et latos, per quos ad magnum spatium patebat inspectio deserti. Et vidimus in multis locis prope et longe a nobis fumos quasi ab ignibus ascendentes, de quibus perterriti fuimus, quia putavimus, ignes illos esse exercituum et turmarum Arabum. Sed Calinus dixit nobis, et experientia nos edocuit, quod in illis locis nec homo nec ignis esset, sed venti flantes turbines excitant, et tenuis arena et terrae pulvis elevatus in altum apparet esse fumus ab igne.

Porro, die advesperascente ingressi sumus regionem, cujus montes, colles et humilior terra et omnia, quae apparebant, erant alba. Interea in unum torrentem venimus, quem nominabant Gayan, in quo tentoria fiximus in albissimo solo. Ibi cum multis laboribus et discursibus vix potuimus congregare materiam pro igne, non duo ligna, quia nulla ibi penitus erant, sed arida arbustula, quae tempore remissi fervoris humore habito de terra saliunt et ad solis tactum arescunt, et sunt potius herbae quam arbusta. Sunt autem omnia ita reperta spinosa et odoris aromatici et fumum suavem faciunt. Coximus ergo et coenam fecimus, sed et nostri camelarii et asinarii collegerunt cumulum sarmentorum ad coquendum sibi subcinericeos panes, quos sic faciunt. Incendunt ignem copiosum et juxta ignem expandunt pellem in terram et super pellem effundunt farinam, quam secum ducunt, in quam aquam fundunt et pastam faciunt. Pasta parata et in panem latum et tenuem formata et sarmentis igne consumtis, carbones removent a loco, ubi ignis arserat, et pastam ad locum calidum illum ponunt eamque cineribus et carbonibus cooperiunt, et ita coquitur et fit panis subcinericeus valde sapidus. Mox autem accepto pane calido in frusta et morsellos confringunt in unum capisterium et oleum olivae superinfundunt, impinguantes morsellos, et ita manducant, sicut nos offas solemus manducare. Et quando istum cibum comedunt, gaudent et aestimant se regalibus deliciis frui. Quando vero ignem habere non possunt, soli suum cibum coquendum exponunt, in mediis enim aestibus diei ardor fornaci Babylonis comparatur, tanta enim vis solis est, ut quibuslibet coquis ad pulmenta sufficiat, unde S. Pastumius vidit in deserto ollam cum oleribus sine igne fervere, ut habetur in Speculo Histor. L. 19. C. 14. Carnes autem assant inter lapides a sole calefactos, ut dictum est supra Fol. 25. (b) Igitur in illo sero incepimus cibos de nostra (31 a) provisione accipere, quia omnia recentia, quae de Gazara tuleramus, consumta erant. Cum autem jam sol occasum petiisset, jussit Calinus ignes ex toto exstinguere, ne quidem favilla aut scintilla in tenebris reluceret, et commisit diligentius vigilare, dicens, locum illum insecurum et frequentibus incursibus Arabum formidulosum. Et ita custodes diligentes posuimus et dormire incepimus nec aliquam inquietudinem passi sumus, quamvis in terribili loco essemus.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings