← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Hic incipit peregrinatio

Reading edition

terrae sanctae, quam fecerunt illi peregrini per terram ipsam, qui volebant peregrinari ad montem Synai post aliorum peregrinorum recessum a Jerusalem et a terra santa.

(221 A) Vicesima tertia, quae est sancti Apollinaris martyris, die convenerunt mane in monte Syon peregrini montis Synai et accersito patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et caeteris patribus conventus eos rogaverunt multis precibus, quatenus locum in conventu eis assignare dignarentur, in quo manere possent et hospitari interim, quod essent mansuri in Jerusalem. Patres autem rem illam omnino difficultabant et gravamina multa assignabant, propter quae eos in conventu habere non possent. Milites hoc audito eos auro ad hoc inclinare conabantur, et productis multis ducatis unus eos obtulit fratri Johanni dicens: hos aureos, frater, accipite, et hospitium, quaesumus, date et provisionem procurate, et dum aurei illi consumti fuerint, alios dabimus. Sed nec sic profecerunt, aurum enim accipere renuerunt, et militibus responderunt: ecce, domini milites peregrini, experientia longa edocti [sumus], melius est vos extra manere, quam nobiscum; juvabimus ergo vos extra apud aliquem conducere hospitium, et conventus consolationem semper ad manus habebitis, et si quis inter vos infirmatus fuerit, illum in nostrum infirmitorium reponemus et curam ejus cum caritate habebimus. Et ne omnino videamur petitiones vestras repellere, accipimus ad nos, sicut in adventu vestro accepimus, socium et comperegrinum fratrem Felicem, qui debet manere in cella, quam habet, et ibi quiescere et in refectorio nobiscum manducare et bibere, quamdiu manseritis hic in civitate sancta. Hoc audito peregrini a coepta petitione desierunt, ego vero Patribus gratias egi pro caritate mihi oblata et cum gratiarum actione hospitium possedi, quamdiu in Jerusalem fui, ingrediens et egrediens cum illis venerabilibus fratribus sicut domesticus et sine timore et sine Sarracenorum vexatione. Et sine expensis mansi in conventu optime provisus.

Porro caeteri peregrini conduxerunt hospitium in domo Elphahalli, minoris Calini, Sarraceni, quae domus est intra montem Syon et Jerusalem in clivo, quo est descensus ad ecclesiam sancti sepulchri. In illa domo erant tres camerae et unum parvum solarium et in medio unum atrium vel una curia competenter magna, in qua stabant vites plenae botris, et sub domo erat magna piscina pro baptismatibus Sarracenorum. Duas ergo cameras dedit peregrinis Calinus, ipse vero et frater ejus retinuerunt tertiam cum suis supellectilibus, et peregrinis (B) in domo manentibus ipsi duo nec manducaverunt nec dormierunt in domo, sed eam liberam peregrinis dimiserunt, ex qua intrabant et exibant, et in ea quiescebant et manducabant, ementes necessaria eaque coquentes pro suo libitu. Diviserunt autem se peregrini in tres partes, facientes tres societates, ut eo melius et copiosius procuratio necessariorum fieri posset per desertum, et ut pax melius servaretur inter eos, quae difficulter servaretur in tanta multitudine. Prima tamen et secunda societas semper simul manserunt, sed tertia remansit similiter.

In prima societate erant sex peregrini, scilicet:

Dns. Johannes comes de Solms, junior omnibus, sed nobilitate generis clarior.

Dom. Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus ecclesiae moguntinensis.

Dominus Philippus de Bichen, miles, praefati comitis custos.

Erhardus, quidam socius armiger et servus comitis.

Johannes, dictus Hentgi, procurator et cocus expertus.

Johannes Knuss, interpres linguae italicae.

In secunda societate erant octo peregrini, horum haec sunt nomina:

Dominus Maximus cognomento Sinasinus, baro de Roppelstein.

Dominus Fernandus de Mernawe, baro, miles.

Dns. Caspar de Bulach, miles.

Dns. Georius Marx, miles.

Dns. Nicolaus, dictus major Inkrut, miles.

Conradus barbitonsor, lutanista, cocus et procurator.

Pater Paul Güglinger, Ordinis Minorum sacerdos.

Frater Thomas, conversus ejusdem Ordinis, multarum linguarum peritus.

In tertia societate erant sex peregrini, quorum haec sunt nomina:

Dominus Hainricus de Schauenberg, miles.

Dominus Caspar de Siculi, miles.

Dns. Sigismundus de Morspach, miles.

Dns. Petrus Velsch, miles.

Dns. Johannes Lazinus, archidiaconus et canonicus ecclesiae Transsylvaniensis in Hungaria.

Frater Felix, Ordinis Praedicatorum de Ulma, hujus evagatorii expositor, qui praefatum dominum archidiaconum societati nostrae inserui. Non enim peregrinationem illam assumsisset, nisi sub mea confidentia, quia erat purus Hungarus, non unum verbum teutonicum sciens, sed in latina lingua et sclavonica et italica et hungarica peritus erat. Fuit autem vir nobilis, virtuosus et doctus, orator magnus et mathematicus, qui, ut praemisi, mihi adhaesit semper, ut patebit in sequentibus, Porro Elphahallo, Calinus minor, in cujus domo peregrini manebant, de quo prius saepe facta est mentio, et in sequentibus saepe fiet, venit hic describendus. Nam hospiale et peregrini Christiani habent in Jerusalem duos magistros, superiorem et inferiorem. Superior dicitur Sabathytanco, et Calinus major. Inferior vocatur Elphahallo, Calinus minor, i. e. magister hospitalis et peregrinorum. Ambo etiam Calini dicuntur Trutschelmanni, i. e. defensores et ductores, sive provisores Christianorum peregrinorum (222 A). Sunt enim in qualibet civitate aliqui, quibus Soldanus concedit, ut Christianos per terram ducant et eos protegant, et sunt magistri officiales de curia domini Soldani et dicuntur Trutschelmanni. Sic etiam Judaei habent suos Trutschelmannos sive Calinos. Et in locis, ubi est magnus et frequens adventus peregrinorum, sunt duo Calini, major et minor, sicut in Jerusalem et in Chayro. Et illi duo sunt subordinati, et minor recipit stipendium a majore, major autem extorquet ea a peregrinis. Et quando illi Trutschelmanni sunt recti et probi, bene stant peregrini; sed quando secus est, tunc sunt peregrini perditi, sicut patebit in processu. Major Trutschelmannus de Jerusalem, Sabathytanco, erat homo longus, senex, dives, et multum de claris moribus, peregrinis durus in continua ductione et gravis in pecuniarum mulctatione, et non satis bene tenuit compactata et in multis promissis cessit; satis fideliter tamen nos defendit, et in quibus eum invocavimus, diligenter adjuvit. Calinus vero minor de Jerusalem, Elphahallo, erat vir senex, credo plus quam octogenarius, simplex et rectus Sarracenus, et multa pollens morali virtute, illius autem erroris fuit, quod credidit, omnes homines salvari posse in ea fide, in qua nati sunt, si illam integram servarent, et ab ea fide apostatas omnes dixit esse damnandos, ideo Mamaluccos suae fidei, a fide Christi apostatas, damnavit, et omnes orientales Christianos dixit esse damnandos, pro eo, quod gentilibus essent conformes et confoederati regibus eorum. Similiter Judaeos inter eos viventes. De fide nostra et salute magna sensit, sed credidit, si ipse suam fidem derelinqueret, in fide nostra salvari non posset, sicut nec credidit, Christianum apostatam in sua fide posse salvari. De his saepe contuli cum eo, scivit enim linguam[TR51] italicam et corruptum malum teutonicum, quod didicerat a peregrinis, cum quibus XLVIII vicibus per desertum ad montem Synai transivit, et tanto affectu Christianis transmarinis afficitur, quod vitam suam cum illis perderet, immo, pro eis se mortis periculis exponit, quia, cum sit senio confectus et in genitalibus ruptus, cum peregrinis tamen deserta pertransit, nullius praemii intuitu, sed ut sit cum eis. Ingens sibi cura est, quomodo peregrini post suam mortem possint duci per desertum et per illas regiones. Sed et mihi ipsi cura est, et mortem ejus horreo, sicut et mortem fratris Johannis, de quibus vide fol. 183 B.

Calinus ille fuit quondam Viennae apud Imperatorem Fridericum III. et Romae apud Papam Nicolaum V., quod sic accidit. Quodam anno milites per desertum duxit, inter quos erat unus potens miles alemannus, qui virum tenerrime dilexit, et eum frequenter instigare solebat et rogare, ut secum transfretaret in Alemanniam, et bene sibi facere vellet et quietem tribuere. Sed ad hoc Sarracenum inducere non potuit nulla ratione. Cumque venissent Chayrum, ubi Calinus solet derelinquere peregrinos et in Jerusalem reascendere, rogavit eum nobilis, ut secum descenderet Alexandriam, et ibi eum vellet dimittere. Et cum essent Alexandriae, practicavit (B) nobilis cum patrono, in cujus galea transfretare voluit, ut diem et horam recessus navis sibi soli notificaret; in sero ergo, quando navis erat in nocte futura solvenda, duxit nobilis Calinum secum in galeam, qui nec navis recessum suspicabatur, et aestimabat, se in crastinum rediturum in civitatem. Intempesta autem nocte silentio soluta navi per ventum est longius in altum maris projecta, et ita Sarracenus manere cum eis coactus fuit et transfretare. Duxit autem miles eum ad Imperatorem et ad Papam, et viri bonitatem et pietatem eis exposuit, sed a sua infidelitate averti non potuit, et ita reductus Venetias per mare ad propria rediit. Et interim fideliorem servitorem se omnium Christianorum exhibuit, munera enim magna ab Imperatore et a Papa et a nobilibus, reportavit, et de magna liberalitate et gloria Christianorum solet facere narrationem coram suis. In hujus viri probi domo manserunt, ut praemisi, domini peregrini, ad quos ego quasi cottidie descendi ingrediens et egrediens pro libitu meo. Et tantum de illo.

Vicesima quarta die convenimus nos peregrini in montem Syon ad tractandum simul de peregrinationibus faciendis in terra sancta. Deliberavimus autem, quod hos dies, quos in terra sancta essemus mansuri, nequaquam otio dare vellemus, sed nunc ad illum nunc ad istum locum peregrinari, et eramus omnes concordes in hac voluntate, sed hoc diabolus sufferre non volens seminavit zizaniam, et discordari coeperunt et sibi invicem dissentire in quaerendo loca sancta, et per consequens etiam in aliis. Nam in domo praedicta propter dissensiones habebant duos ignes, duas coquinas, duos coquos, et distinctas procurationes, quae omnia sub una cura levius et melius expedita fuissent. Unde domini primae et secundae societatis se combinaverunt, et sub uno igne et procuratione una steterunt. Domini vero tertiae societatis, ad quam ego conjunctus eram, singulares fuerunt et miles dictus Petrus Velsch per se cocus et procurator suae societatis fuit, et in sui adjutorium adduxit pretio duos Judaeos pauperes teutonicos, qui secum ibant ad forum pro emendis necessariis. Igitur aliqui de peregrinis habebant grande desiderium ad videndum et visitandum loca sancta in Galilaea, provinciam Nazareth scilicet, montem Thabor, campum magnum Esdrelom, mare Galilaeae, Capernaum, Chorazin, montem doctrinarum Christi et montem refectionum populi et Damascum, et caetera. Et cum super hoc consilium patris Gardiani haberemus et Calini majoris Trutschelmanni nostri, dixerunt nobis multas difficultates illius peregrinationis et excessivas impensas, quas habituri essemus solum ad redimendum vexationes Sarracenorum, qui in eisdem partibus dicuntur esse infensissimi Christianis, ita, quod rarissime audent peregrini Galilaeam intrare. Et pater Gardianus pro certo dixit nobis, quod majora pericula essent in ista peregrinatione, quam ad montem Synai per desertum. Hoc ut (223 A) aliqui peregrini audiverunt, a proposito destiterunt, resignantes peregrinationi Galilaeae. Alii autem periculis propositis non obstantibus libenter ivissent, sed ex quo divisi fuimus, intermissa fuit haec peregrinatio, quia una pars sine altera non poterat sustinere expensas tantas; illi etiam, qui transire nolebant, murmurabant contra peregrinari volentes, dicentes: quod, antequam de Galilaea venirent, tempus peregrinandi ad montem Synai adesset, et tunc necesse esset eos exspectare; quod ipsi nollent facere. Sed in hoc errabant, quia trinies venissent ante recessum eorum de Jerusalem, ut patebit. Et ita propter divisionem peregrinorum fuerunt multa omissa, quae faciliter fecissemus, si semper unanimes fuissemus. Si enim concordes fuissemus, cum quinque ducatis pro homine fuissemus ducti per universam Galilaeam et ultra usque in Antiochiam, quae antiquitus dicebatur Reblatha, ut habetur 4 Reg. 15. Praecipue tamen desiderium habuimus videre Nazareth. Nam nunc dicitur parva villula, in qua nullus honor exhibetur nec Christo, nec ministris ejus. Olim tamen tempore beati Jeronymi erat ibi honoratus archiepiscopatus, cui S. Sylvanus praeerat, ut dicit Cyrillus de miraculis S. Jeronymi ad August.

Vicesima quinta die, quae est S. Jacobi Apostoli, antequam sol oriretur, surrexerunt fratres montis Syon, et acceptis de sacristia paramentis exierunt conventum, et ego cum eis, ad ecclesiam S. Jacobi pro Officiis ibi celebrandis. De illa ecclesia dictum est fol. 103. B. Cum autem ad ecclesiam venissemus et fratres intrare permissi, ego veloci cursu ad hospitium peregrinorum processi, et pulsans lapide ostium eos excitavi ad Officium, cum quibus in ecclesiam praedictam reascendi. Cantavimus ergo in capella decollationis S. Jacobi Officium solenne et Missas successive in eodem altari celebravimus et ad loca nostra reversi sumus et in eis nos illa die continuimus, quia erat sexta feria, quae semper Sarracenis solemnis, sicut nobis dies dominica, nec patiuntur nos diebus, quibus ipsi celebrant, evagari per civitatem.

Vicesima sexta, quae est festum S. Annae, matris beatissimae Virginis, mane surreximus et ad ecclesiam, ubi locus est domus S. Annae, in qua genuit Dei genitricem, transivimus et inhabitantes locum rogavimus, ut nos intromitterent sed nequaquam adquiescere volebant. Prae foribus ergo oravimus sanctam Annam et filiam ejus honoravimus. De hac ecclesia dictum est fol. 140 A. et locus describitur fol. 229 A. Ab illa ergo ecclesia discessimus et per portam S. Stephani exivimus et in vallem Josaphat descendimus, ut in ecclesia Assumtionis beatae Virginis divina celebraremus. Sed cum ad ecclesiam venissemus, clausa erat, nec ingredi poteramus. Ideo dimisso loco ascendimus in specum orationis et agonizationis Christi et ibi altari parato divina celebravimus, quod tamen prius numquam visum fuerat, quod Latini in hoc celebrarent. De illo loco habes fol. 144 A. Et post Missas alia loca sancta (B) montis Oliveti transivimus, et cum ad ecclesiam Ascensionis Domini venissemus, quidam Sarracenus obstitit nec in ecclesiam voluit nos ingredi, nisi daremus pecunias. Cui minati sumus, quod vellemus conqueri de eo domino Naydan, praefecto Jerusalem, sed non curavit verba nostra, et ita reversi[TR52] sumus ad prandium in montem Syon.

Vicesima septima die, quae fuit IX. post Trinitatis, mane venerunt omnes peregrini ad Officium Missae in montem Syon, quod Officium ego cantavi, siquidem frater Seraphinus, hebdomadarius conventus petivit me, ut loco ejus Officium cantarem et fratres non sacerdotes communicarem. Quod libens feci et quasi pro singulari gratia accepi, quod Missam conventus in illo loco cantare merui, in quo hoc sacrum eucharistiae divinissimum creditur institutum primitus, et quod fratres eodem sacramento communicare habui in illo loco, ubi Christus suos discipulos primo communicavit et se ipsum in eodem loco manducavit, ut patet fol. 94 B. Post prandium autem in quiete mansimus.

Vicesima octava die mane descendi cum procuratore in civitatem ad forum et ad vicos cocorum, et magnam rerum venalium abundantiam ibi vidi et hominum copiosam multitudinem et coquinas multas; non enim coquunt homines in domibus suis, sicut apud nos, sed cibos coctos emunt ab ipsis publicis coquis, qui in patentibus coquinis cibos mundissime parant, nec videtur ibi juxta ignem mulier, imo in coquinas nulla mulier ingredi praesumit, et Sarraceni cibos coctos a mulieribus sicut venenum abominantur. Ideo nulla foemina sciret coquere offam, sed solum viri sunt coci per totum orientem. Oportet autem in istis partibus coquinas esse communes, quia ligna sunt ibi in caro foro propter terrae siccitatem, et non potest esse in qualibet domo coquina, sicut apud nos, propter lignorum defectum. Et his visis regressi sumus, post Officium prandium sumsimus.

Vicesima nona die procuraverunt peregrini omnes quilibet pro se lectulum bombyce impletum, quibus uteremur tam in Jerusalem quam per desertum sub tentoriis, de quibus et mihi unum fieri feci, quousque fui in Jerusalem, et per desertum et per mare usque Venetias et a Venetiis duci mihi feci usque Ulmam in cellam nostram, in qua pro reliquiis sacrae peregrinationis eum servavi.

Post prandium venerunt in equis ad montem Syon dominus Naydan, praefectus Jerusalem, et dominus Vaccardinus et dominus Sabathytanco, Sarraceni potentes, ut refrigerarentur. Est enim in monte Syon semper aer recentior quam in Jerusalem, et ideo solent domini aliquotiens per recreationem ascendere et in ecclesia fratrum, quae semper est frigidior, discumbere, ad quorum adventum fratres sternunt tapetias super pavimentum et cussinos sive pulvinaria super tapetias ponunt, et domini desuper (224 A) discumbunt ponentes cubitos super cussinos, non enim in terris illis consuetudo est sedere super scamna, aut super sellas vel cathedras, sed cuncti discumbunt super terram, et si sunt magni et divites, sternuntur eis tapetiae. Eis ergo sedentibus fratres apportaverunt eis collationem in una stannea lance, paximatios confectos speciebus, et de panibus eorum, et lebetum et fructus, botros, amygdalas et melunas, et aquam recentem pro potu, quia vinum non bibunt. Ex his cum jucunditate domini illi manducaverunt, quibus fratres Minores et nos peregrini astitimus et servivimus, et famuli eorum sarraceni nobiscum circumstabant. Interrogaverunt vero nos de multis per interpretem, et responsa nostra cum ammiratione audiverunt, et seriose conferebant ad invicem de auditis. Erant enim viri maturi, senes, barbati et experti, principales rectores civitatis sanctae et homines personati.

Porro Pater Gardianus die praecedenti miserat duos fratres de monte Syon in Bethlehem, quos quidam Sarracenus invaserat in via eosque percussionibus non paucis laeserat usque ad sanguinis effusionem. Illum Sarracenum accusavit pater Gardianus dominis illis, qui promiserunt ei, quod eum vellent punire, eumque taliter tractare, quod amplius nullum Christianum turbaret. Post querimonias Patris Gardiani accessimus nos peregrini et conquerebamur de illo Sarraceno, qui noluit nos in ecclesiam Ascensionis Domini intromittere, ut patet sub XXVII. die, et petivimus, quatenus indulgerent nobis, libere loca sancta visitare. Responderunt: quod nihil deberemus illi dare, qui ostium ecclesiae Ascensionis Domini observat, nec amplius esset aliquid a nobis postulaturus. De libera autem locorum sanctorum visitatione dixerunt: habeatis, inquiunt, liberam voluntatem eundi, quocumque placuerit, suademus tamen, ut semper aliquem Sarracenum vobiscum habeatis ambulantes, ne juvenes insolentes, quos arcere non possumus, vos molestent. Et ita transivit illa dies, in qua tam in prandio quam in coena excessum feci manducando nimis avide melunas, quod in malum meum feci.

Tricesima die fui totus debilis, et una acutissima febris invasit me, et ardebam calore nimio incensus, credo, quod propter melunas, quae sunt in Jerusalem dulcissimae et pingues. Infirmarius autem frater, Baptista, curam sollicitam mihi adhibuit, meque statim curavit procurans mihi sudores. Et ita illa die de cella non sum egressus.

Tricesima prima audivi, quod duo de sociis meis peregrinis essent infirmi, et assumto baculo pro sustentamento a monte Syon descendi cum magna difficultate propter debilitatem meam ad hospitium dominorum peregrinorum, licet sit via satis longa descensus et ascensus, infirmosque infirmus visitavi, et mansi illo toto die cum eis; in sero vero duo milites reduxerunt me ad locum meum bene recreatum et paene sanatum (B) in montem Syon, in quem dum venissemus, invenimus totum conventum ante monasterium in cottidiana visitatione sanctorum locorum vacantem, cum quo et ego circuivi, sicut alias consueveram, et cum fratribus pariter ad dormitorium me reduxi in cellam meam etc. Hanc enim laudabilem et sanctam consuetudinem habent fratres montis Syon, quod omni sero, cantato et finito completorio, visitant loca sancta pro indulgentiis acquirendis, hoc modo. Primo transeunt ad majus altare, ubi est locus institutionis eucharistiae, et ibi se prosternunt, locum deosculantur et indulgentias percipiunt. Deinde ad locum lotionis pedum procedunt, et post hoc super ambitum circumeunt ad locum missionis Spiritus Sancti, et ibi descendunt ad capellam S. Thomae Apostoli, et ambitu circuato capellam S. Francisci ingrediuntur prope portam et columnam Domini; ibi deosculata porta exeunt claustro ad locum oratorii beatae Virginis Mariae et inde ad locum praedicationis Christi, et ibi convertunt se ad sepulchrum David et aliorum regum sanctorum, et inde in coquinam Domini perveniunt, et ab ea ad sepulchrum S. Stephani procedunt, a quo circumeunt, usque ad specum poenitentiae David descendunt. De specu vero ad cornu montis Syon procedunt, convertuntque se genibus flexis contra orientem ad montem Oliveti, una et brevi oratione omnia ejus loca venerantur, et inde in vallem Josaphat respiciunt, ad ecclesiam Assumtionis beatae Virginis orant, ut ejus meritis et intercessione futurum judicem ibi laeti videamus. Deinde convertunt se in eodem loco contra aquilonem et civitatem sanctam Jerusalem respiciunt, et contra templum Salomonis orant, et uno intuitu omnia loca civitatis sanctae contemplantur. Hoc facto magis ab aquilone contra occidentem se convertunt ad ecclesiam sancti sepulchri dominici, Anastasim, de qua tamen nihil aliud videre possunt, nisi supremum culmen campanilis vel turris ejusdem ecclesiae, objiciente se monte Syon, et contra hanc devotius orant. Post hoc consurgunt et ante domum Hannae pontificis venientes orant, a qua usque ad domum Caiphae procedunt, et ibi oratione fusa convertunt se ad monasterium, et ad locum divisionis Apostolorum veniunt. Inde ad capellam S. Johannis, in qua Missam celebrare consuevit et cottidie beatam Virginem communicavit. De illa capella transeunt in beatae Virginis domicilium, in quo diem suum clausit supremum. Et ab hoc loco ad locum electionis S. Matthiae in apostolum, S. Jacobi in episcopum, septem virorum bonorum in VII diaconos, et inde transeunt in coemeterium suorum confratrum ibi sepultorum, eos alloquuntur et pro eis orant. Et hoc facto per portam reingrediuntur et cum silentio quilibet se in cellam suam recipit ad quiescendum, Et hoc modo cottidie cum eis circuivi, me cum eis manente.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings