← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Incipit tractatus sextus (continued 2)

Reading edition

De periculo tempestatum in arena.

Tertia decima die transacta media nocte surreximus et dejectis tentoriis ac involutis et rebus bestiis impositis a deserto Gayan recessimus. Statim autem ad montem arenosum venimus, quem cum difficultate ascendimus, quia noviter per ventum tempestuosum illuc fuit translatus, et nondum erat arena bene condensata et bestiae incidebant sicut in profunda nive. Insuper ventus in praesentiarum flans sub pedibus nostris arenam tulit et montem iterum deportare et transferre ad locum alium institit, et ipsum jugum, in quo processimus, ad horam continue defluxit, sicut aqua agitante vento, nec valuimus ab alia parte in torrentem descendere propter defluentem arenam, ne in tempestatem veniremus. Magis enim in illis terris, quam in ullo mari naufragium patiuntur, qui in arenarum tempestatem venerint. Tandem autem, sicut oportebat, in vallem descendimus non sine arenae molestia, qua profusi fuimus, cujus profusio in centuplo nobis fuit molestior, quam quantacunque abundantia pluviae. Cum in vallem venissemus, per jam injectam arenam descendimus. Erat autem vallis stricta, cincta ab utraque parte montibus arenosis, et si, quod clementia divina nos tuita avertit, facti fuissent venti contrarii, ab utraque parte arena in vallem defluxisset, et nos usque ad suffocationis pericula coangustasset intolerabilis[TR146] tempestas, prout saepe perambulantibus desertum in locis istis contingere solet. Repente ergo recurvam vallem processimus et in unum magnum torrentem venimus, quem Arabes nominabant Wadalar. Hic torrens, ut vestigia patentia ostendebant, suo tempore redundat aquis, quas per suum alveum transmittit in mare magnum, quia directe ad[TR147] plagam vergebat maris. Montes hunc torrentem cingentes non erant arenosi, sed petrosi, unde in suo fundo fruteta, arbusta et herbae erant; inter herbas autem alias quaedam erat, quae da sua radice multos ramusculos emittebat, non quidem in altum, sed super terram trahebantur in longum per gyrum radicis, et pendebant in ea multa mala pulchra, viridis coloris glauco mixto, in quantitate (b) duorum pugnorum, formae sphaericae. Haec poma dum vidissemus, allecti pulchritudine cecidimus de asinis et collegimus carpentes, nostri autem ductores cum risu processerunt scientes vim illorum malorum, quam nos ignoravimus, sicut nec ipsa poma novimus nec umquam videramus. Carpentes autem poma quidam statim ad os applicuerunt, ut ederent, sed tanta erat amaritudo, quod labia ante dentium appositionem obstupescebant et contrahebantur, nec alicujus animalis fel quantumcumque acutum est tam immensae amaritudinis. Unde in multis horis habui os infectum, solum ex appositione. Erat autem cucurbita silvestris, quam coloquintidem nominant, quae dicitur 4. Reg. IV. mors in olla. De illis pomis accepimus ad nos et volebamus deferre in patriam, sed tam acuta fuit earum amaritudo, ut omnia inficeret, quae tangerent poma illa. Unde manus nostrae multis diebus erant amaritudine infectae, quae nec aqua nec aliis fricationibus potuit abstergi, et cultelli nostri similiter, quibus ea divisimus. Duo poma ego prima vice posui in sportam nostram, in qua habui carnes et paximatios et caseum, quae ita infecta amaritudine fuerunt, quod ea nullo modo potui gustare, et ita carnes, panes et caseum simul cum coloquintide coactus fui effundere, sed et sporta contraxit amaritudinem, ita, quod ea, quae postea imposui, amara fierent. In illo ergo torrente per virentia illa processimus contra occidentem sequentes torrentis alveum. Verum cum multum descendissimus, defecerunt montes petrosi, et iterum in arenam tenuissimam et subtilissimam incidimus, quae de montibus in vallem fluebat, et in illo loco nec gramen nec folium nec quidquam viride apparebat; nulla enim ibi gramina sata provenire possunt, quippe instabili loco arentibus arenis ad omnem motum ventorum cedentibus. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aeris ventorum casus evadere solet. Fertur enim, quod in talismodi locis a die jacti seminis 30. die maturescunt. Cum ergo venissemus, ubi limbus vallis humilior esse coepit, avertimus nos a torrentis fundo et marginem ascendimus arenosum contra meridiem et ab alia parte descendimus in alium torrentem, qui vergebat contra orientem a meridie, per quam aquarum decursus dum est, defluit in mare mortuum. Si quis per illum torrentem ascendisset, forsan ad X milliaria ad mare mortuum venisset, quod suam linguam extendit a Sodoma usque in solitudinem hanc. Porro torrens ille petrosus erat, montesque utriusque lateris cum petris et rupibus erant albissimi, ac si omnia essent nive operta. Directe autem hunc torrentem transgressi sumus, nec per eum ascendimus nec descendimus, sed ab uno margine descendimus et per alium limbum ascendimus. Dum autem in altum venimus, in jugo paululum processimus, quia per abrupta descendere non statim potuimus, scopulis in modum dentium ab inferiori porrectis; opportunitate vero descendendi nacta per prona descendimus, et in alium torrentem profundum, (32 a) saxosum, asperrimum et penitus sterilem, omni viriditate carentem, incidimus, qui dicebatur Magdabee. In illo torrente in loco quodam satis rigido prostratis camelis et oneribus solutis tentoria fiximus et ad manendum ibi illa nocte nos disposuimus et asinarios nostros pro aqua ad quandam paludem misimus, quam dicebant non longe distare. Non enim cum exercitu nostro ausi fuimus tentoria figere juxta paludes aut cisternas deserti, quia, ut communiter, ibi Arabes sua tabernacula figunt, quibus cohabitare erat grave. Nos etiam per torrentem pro sarmentis colligendis ad ignem nutriendum dispersi sumus, quousque asinarii cum aqua venirent, quorum adventum cum desiderio exspectavimus propter aquam recentem speratam; laboriosum enim diem habuimus et calore incensi sitibundi eramus. Cum autem asinarii venissent cum aqua et eam de utribus in utensilia coquinae transfunderemus, non apparuit aquae species, sed potius lactis. Erat enim aqua albida et crassa et magis appetitui contraria, quam illa, quae in utribus erat inveterata et rubra ac amara facta propter corium. Accepimus ergo illam aquam albidam et cibos cum ea coximus, rubram autem pro potu bibimus. Attuli autem Calino cyathum cum aqua albida et alium cyathum cum aqua rubra interrogans eum, quae sanior esset ad potandum? Et respondit, quod aqua alba esset mala et insana, rubra vero ex corio et acuta esset non solum non mala, sed medicinalis et valde utilis. Ex hoc ausum accepimus sine metu bibendi aquas utrium. Cum autem pro coena fecissemus ignem, ecce ventus vehemens surrexit a mari magno sursum per torrentem flans et sarmenta ardentia dispersit ignemque exstinxit, ita, quod nocte illa coquere nequivimus. Insuper pulverem terrae elevavit et tentoria nostra et lectulos replevit et omnia, quae habuimus, pulveribus et arena erant respersa, unde illa nocte stetimus in pulveribus sicut in nebula spissa, non stante vento mota, et totus torrens erat tenebrosus, aer caliginosus, et coelum videbatur atrum propter densitatem pulverum. Ideo omnes eramus sicut coeci, mediis oculis respicientes, nec poterat dormiens adeo caute se suis stratis involvere, quin subintraret ventus cum pulvere. E regione autem maris magni hic ventus processit et tempestas magna in mari erat, quia vidimus corruscationes et fulgura in parte maris, quae ibi non fiunt, nisi cum vehementi maris concussione. Cum autem nos iam ad quietem posuissemus, venit peregrinus ille, qui vigil erat pro ista nocte, in tentorium nostrum denuncians nobis, quod duo Arabes vagi ingressi essent nostrum exercitum, et se juxta nostrum tentorium locassent inter saccos et sportas nostras. Surrexi ergo, quia tunc eram nostrae societatis procurator, et inveni illos duos vagos et aperto uno sacco tradidi eis paximatios pro sua coena et eorum amphoram replevi aqua de utribus nostris et signavi eis, ut recederent a tentorio et rebus nostris, quod et fecerunt et gratissimi de dono eis collato exstiterunt. Si nihil dedissemus eis, a nobis non recessissent et in duplo plus furati fuissent. Manserunt autem in exercitu nostro per aliquot dies, quia quorundam camelariorum notitiam habebant, alias non sustinuissemus eos nobiscum. Observant (b) enim latrones deserti Arabes tempus tempestatum, et aere obtenebrato et hominibus quodammodo excoecatis se in exercitum ingerunt et furantur, quaecumque inveniunt. Et quandoque aliqui tribus diebus proficiscebantur nobiscum, quos nemo novit, et unde aut quando invenerint, nemo scivit. Unde ideo Calinum rogavimus, ut illos nobis ignotos repelleret, qui dixit, quod per diem neminem posset a nobis repellere, sed noctibus vellet eos extra nostrum cumulum jubere discedere, suasit tamen, imo petivit nos, quatenus sic occurentibus non denegaremus panem et aquam, et securiores essemus. Unde semper in sero omnes nobis ignotos convocavimus et eis panem et aquam ad mensuram participavimus hortantes eos, ne se juxta tentoria nostra locarent, sed abirent, quod si secus facerent, eos cum fustibus et baculis a nobis repellere vellemus, sicut nec nostros servos accumbere nobiscum permisimus.

Gravis et singularis casus F. F. F.

Quarta decima die, quae est exaltationis S. crucis, et erat dominica XV. post Trinitatis, mane ante lucem surreximus disponentes nos ad recessum. Orta est autem iterum dura et grandis altercatio inter peregrinos et camelarios[TR148] et asinarios, sicut quasi singulis diebus contingere solebat. Hoc enim detestabile malum in hac peregrinatione sustinuimus, quod famuli nostri, quos grandi conduximus pretio et excessiva pecunia emimus, pro nostro famulatu erant nobis infideles et furabantur omnia, quae poterant. Noctibus occulte ad saccos paximatium se conferebant et foramina lacerabant, et quanta poterant accipiebant, forabant enim rodentes sicut glires, nec poteramus adeo diligenter vigilare, quin omnibus noctibus rapinam a nobis deportarent, sunt enim artificiosissimi fures, scientes in oculis intuentium rapere. Ad hoc etiam erant involuntarii ad tollendum supellectilem nostram, propter quam tamen ipsos cum camelis emimus, et omni tempore instante oneratione abjiciebant res nostras et nobiscum contendebant, nec pacifice tollebant abjecta, nisi novum argentum, quod dare minime tenebamur, viderent. Supra modum saepe turbaverunt nos illi miseri; si non timuissemus majus periculum nobis superfuturum, saepe verberibus et plagis eos affecissemus, quia eos vivos deglutire potuissemus, ut communi modo loquendi utar. Multa in his vindictae divinae commisimus et injustitias manifestas toleravimus. Igitur oneratis bestiis a deserto Magdabee recessimus et intravimus vastiorem et horribiliorem solitudinem, quam heri et nudius tertius habuimus, nec amplius aut hominum aut bestiarum deprehendere vestigia poteramus. Igitur gressum et transitum contra S. Catharinae stellam accepimus sine via per torrentes, valles, montes et colles progrediendo versus plagam meridionalem. Interea regionem et desertum Gebelhelell arabice dictum ingressi sumus, in quo deserto altissimi montes sunt coagulati limpidissimis rupibus, et toto die illo inter medium montium transivimus. Sole autem occasum petente in desertum Magareth dictum venimus sub montanis in locum arenosum ibique tentoria fiximus et sarmenta comportavimus ad coquendum. Porro prope nos, ut apparebat, erat mons singularis rotundus altus et ad ascendendum facilis, in ejus cacumine quasi quoddam aedificium apparebat; hunc montem (33 a) desideravi ascendere ad videndum, quid esset in eo, et ad circumspiciendum per desertum. Grave tamen mihi erat solum ire nec spem habui de inveniendo socio inter peregrinos. Assumsi tamen animum et derelicto exercitu quasi oraturus solus in campum processi et in cumulos arenarum veni, inter quos deambulans contra montem festinus ivi nullo sciente. Post horae autem spatium ad radicem montis veni, multum autem fefellit me montis aspectus, qui remotior a nostris tentoriis distabat, quam aestimabam, et multo altior et major erat, quam apparebat. His tamen non obstantibus coepta perficere volui et per montis clivum praecipitem intra scopulos et per saxa asperrima ascendi et cum multo labore et sudore usque in ejus cacumen veni, ubi nihil aliud inveni, nisi magnam congeriem lapidum super se invicem positorum in altum. Steti ergo et circumspexi et nihil vidi per circuitum, nisi vastissimam solitudinem, montibus, collibus et torrentibus distortam, in qua nec bestiae nec aves nec homines habitant, tentoria autem nostra et exercitum videre non potui propter remotionem, montes autem albos et nigros vidi et totam terrae superficiem solis ardoribus adustam, nec aliquid viride vidi parvum aut magnum, sed infelici sterilitate maledictum. Cumulus autem lapidum in cacumine erat viae signum, nam ubique per desertum in acutis montibus sunt cumuli lapidum erecti, quibus monstratur, per quas valles sit ingrediendum, et nisi illa signa essent, nemo posset desertum penetrare, quia ut plurimum majores valles non perviae sunt, sed in extremitatibus clausae, et ita postquam aliquis tribus aut quatuor diebus ambulasset sequens vallis viam, tandem redire cogeretur. Sic etiam est in mari scopuloso, in quo in collibus ponuntur viae maris signa lapidum cumuli; quae si non essent, multae naves montium vias ingredientes syrtim et charybdim inciderent. Sic et hic multi homines perirent, si illa signa in montibus non essent. Verumtamen Sarraceni et Arabes signa ista etiam in superstitiones et abusus convertunt, montes enim certis temporibus ascendunt et juxta signa Machometum invocant et in ejus honorem ista signa exaltant, nam cumulus ille plenus pendebat panniculis et peciolis camisiarum et vestimentorum. Istis enim solent loca, in quibus aliquid divinum esse putant, honorare, ut patet supra fol. 28 b. Nam dum quis orationem finit, a vestimentis suis peciolam discerpit eamque ibi suspendit et vadit. Causa illius stulti ritus ponitur fol. 53 a. Arripui ergo panniculos et peciolos et omnia de lapidibus in terram projeci et cruces apposui, in summitate vero cumuli crucem de arundine factam locavi et super latos lapides cruces cum aliis acutis lapidibus depinxi, memor exaltationis sanctae crucis, quae erat illo die, ut pagani ascendentes titulum Christi ibi invenirent et Christianos ibi fuisse deprehenderent.

Post hoc cum descendere vellem, acutius visum per campum duxi, ut tentoria nostra viderem et gressum meum ad ea dirigerem, sed nihil videre potui nec fumum ab igne nostro et prae angustia tremere coepi timens, ne forte per invia illa ad socios non scirem viam et declinarem huc vel illuc errando et tenebrae noctis me comprehenderent, quia, si quid horum accidisset, filius mortis fuissem. Hoc autem solum consolabatur me, quia per arenam transiveram et vestigia impresseram, quae sperabam me secuturum. Descendi ergo et in pede montis vestigia quidem mea inveni, sed paene obvoluta, ventus enim ea obtexerat et si (b) ad modicum tempus plus in monte tardassem, totaliter vestigia operta fuissent et ego pro certo vitae meae spem amisissem, adeo enim eram alienatus, quod ad quam plagam me verterem ignoravi, quia grandis planities sub monte fuit, in qua tamen multi aggeres arenarum erant et cumulis terra tumorosa fuit. Secutus ergo fui mea vestigia ad aliquod spatium, sed dum in altiorem terrae situm venissem, penitus deleta erant, nec ea quovis modo videre poteram; cum multo autem timore circuivi et reversus per nova iam facta vestigia ad loca, ubi antiqua videram, ut diligentius ea observarem, sed non inveni et infremui in me ipsum gravissime arguens de curiositate et de praesumtione et non longe aberat, quin mihi ipsi prae tristitia barbam evulsissem, faciem caecidissem, pectus durius verberassem, o, inquiens, heu me miserum, cur dereliqui socios meos! qua temeritate in hac terra invia et horribili recessi a fratribus! ubi eos putas inveniam? ad quam plagam pergam? Ecce, sol in occasum jamjam mergitur et tenebrae subsequuntur et ego jam non Felix, sed infelicissimus, quo ibo, quo curram? O Deus meus adjuva me! Et haec dicens subito prorupi in ultimum psalmum de VII. poenitentibus: Domine exaudi. Et orationem pulchram et efficacem in eo reperi. Processi ergo in incertum cum illo psalmo et saepe eum repetii et tandem ad unum altum arenarum cumulum veni, in ejus latere antiqua mea vestigia inveni; quae si libuisset, libenter deosculatus fuissem prae gaudio. Numquam me ipsum cum tanto gaudio intuitus sum, sicut in his vestigiis. Dum autem laetus imitarer et sequerer vestigia, incidit mihi, quod forte essent vestigia alicujus Arabis, et coepi dubitare, quod non tenderent ad plagam, a qua processi. In hac ambiguitate diligentius imitabar vestigia et vidi, ea esse calceati hominis, Arabes autem nudis pedibus per desertum currunt et iterum consolatus processi et a longe vidi aliquid album et putavi esse tres Sarracenos vel Arabes, qui omnes albis linteamentis induuntur, sed dum propius venissem, erant nostra tentoria, contra quae genibus flexis Deum laudavi et numquam amplius societatem derelinquere proposui. Inveni autem duos peregrinos coenantes sub tentoriis, ad quos dum ingressus fuissem, arguebant me de tarditate veniendi ad coenam dicentes, se diu me exspectasse. Quibus respondi, me occupatum fuisse. Et post coenam eduxi eos foras et montem eis ostendi et, quae mihi acciderant, retuli et mirabantur, me tam cito revenisse. Cum hoc sol occidit et locavimus nos ad dormiendum unusquisque in lectulum suum.

Dicta dura propter mare arenosum.

Quinta decima ante noctis medium inceperunt asinarii clamare conquerentes, sibi duos asinos a funibus solutos et per fures abductos. Hoc clamore omnes fuimus inquietati et resedimus in lectulis colloquentes de occurrentibus negotiis, asinarii autem currebant per regionem et bestias simul (34 a) invenerunt; se ipsos enim solverant et abierant. Adductis autem asinis imperavit Calinus camelos onerare et recessum anticipare, erat enim adhuc valde mane, puta, medium noctis. Surreximus ergo et parati de Magareth deserto recessimus et rigidissimum eremum ingressi sumus, in quendam autem districtum venimus frigidissimum, in quo contra morem orientalium regionum tantum frigus passi sumus, ut pedes nostri, manus et nasi rigescerent et dentibus fremeremus. Hoc frigore valde debilitati fuimus, quia hucusque semper fuimus quasi in extremis caloribus et nunc extremum frigus intravimus nec vestibus contra frigora operti fuimus. Cum magna ergo festinantia per illum districtum processimus optantes, citius solem oriri, quo recalesceremus, quem tamen saepius hactenus occidere desideravimus, ut refrigerationem habere possemus ab immensis caloribus. Inter alia omnia, quae peregrinationem solitudinis reddunt tolerabilem, hoc principale est, quod cottidie, imo quasi omni hora, novas regiones intrant, quae alterius sunt conditionis et aeris et terra ac montes alterius formae et coloris, quibus homo miratur de praesentibus et futura videre desiderat. Semper enim aliquid novi occurrit, quo homo in admirationem rapitur, vel propter mirabiles habitudines montium, vel propter colorem terrae et rupium et lapillorum varietatem, vel propter nimiam asperitatem, sterilitatem et vastitatem, quae omnia curiosos delectant. Fateor hoc de me ipso, quod majorem delectationem habui in solitudinis vastitate, sterilitate et in ejus horribili dispositione, quam umquam habuerim in Aegypti fertilitate, habilitate et in ejus desiderabili pulchritudine. Igitur circa solis ortum de regione frigoris egressi sumus et in regionem alterius conditionis incidimus; nam in torrentem arenosum venimus et per montes novos in tempestate factos ascendimus cum difficultate multa; non fuisset autem possibile ibi transire tempore advectionis illorum montium et collium et aggerum; illo enim accurrit arena tamquam procella in aqua super terram et aerem replet, nec potest homo contra niti, ut supra dixi. Cottidie pereunt homines et bestiae per desertum involuti procellis arenarum, sicut in mari obruti procellis aquarum. Sic exercitus Cambysis arena austro mota exstinctus fuit, ut dicitur in Spec. Nat. c. 58. In magno stabamus periculo, nam arena contra nos defluxit et nullus alium nec videre nec audire potuit et vix cum difficultate poterat caput suae bestiae semicoecatis oculis videre, erat enim aer arena plenus et super terram currebat sicut rapidissimus fluvius et timore grandi quilibet angebatur, ne forte bestia sua tramite perdito alia loca intraret et de societate veniret, quia, ut saepe dixi, nullus poterat circumspicere, nam oculi erant nobis pleni pulveribus, os similiter, cappa mea nigra ita erat arena plena, quod nigredo non apparuit. Tandem autem circa meridiem cessavit tempestas et de isto (b) torrente in alium ascendimus per arenosos tumores et acutos, qui erat latus et magnus. Et fuit delectabilis ascensus per torrentem illum. Calinus autem convocatis omnibus ad se dixit: ecce, domini peregrini, optio datur vobis: si placet vobis abbreviare viam vestram et cum quiete sine tempestatibus tribus diebus procedere, ascendamus torrentem illum, verum tamen nullas reperiemus paludes aut cisternas in isto torrente, de quibus nos et bestiae nostrae bibamus et jam de facto aquae deficiunt de utribus. Si autem placet ire pro aqua habenda, oportet nos transcendere torrentem illum et in alium descendere et ibi forte cisternam reperiemus aquosam; scio quidem, ibi esse cisternam, sed an nunc habeat aquam, nescio. Si habet aquas, timeo eam vallatam Arabibus et nobis aquam denegari ab eis et cum hoc tribulari. Si non habet aquas, prolongamus sine profectu et utilitate viam pro multo spatio. Facite et consulite, quid placet, intrabo vobiscum utrumque periculum. Ad hoc breviter respondimus, quod potius eligamus ab Arabibus vexari et exactionari, quam siti mori et ariditate cruciari. Speramus enim, quod recipiant panes a nobis et argentum et dent nobis aquam. Sic ergo a torrente illo ascendimus et in alto ad planitiem magnam venimus decalvatam omni arena, totam enim arenam deportaverat ventus. Manifeste autem videre poteramus, pro tempore ibi esse montem arenarum. In processu autem ad finem illius campi venimus et deorsum in aliam regionem arenosam respeximus et erat latitudo magna sub nobis, solitudo dicta Hachseve. In ista latitudine vidimus multa tabernacula et tentoria simul fixa, tamquam ac si esset villa et ignes et currentes homines et bestias et obstupuimus. Erant enim Arabes, deserti habitatores, et per circuitum cisternae tentoria sua fixerant. Itaque cum pavore descendimus contra eos. Qui cum nos vidissent, cum lanceis ante tabernacula stabant sua exspectantes nos. Cum autem in campum venissemus ad jactum lapidis ab eorum tentoriis, nostra tentoria ereximus et nostras bestias exoneravimus in latere eorum. Interea pueri eorum nigri et nudi, solis ardoribus adusti, ad nos currebant, quibus statim dedimus paximatios, quos cum ingenti laetitia accipiebant (et) ad tabernacula sua revertebantur, post quos alii pueri venerunt, quibus similiter dedimus; insuper et aliquae mulieres venerunt gestantes in utero et brachiis parvulos; et his similiter divisimus. Quo facto, confregimus corda Arabum illorum, et invitaverunt nos ad recipiendam aquam pro nobis et nostris bestiis, et utres et amphoras replevimus sine omni contradictione contra omnem spem. Erat autem aqua turbida et aliquantulum salsa, sed tamen potabilis erat et grati fuimus, quod eam habuimus. Porro hoc indubitatum habeo, si parvulos ad nos currentes repulissemus et eis panem non dedissemus, numquam aquam cum pace habuissemus, imo cum lanceis coacti fuissemus dare et paximatios et argenteos. Mansimus autem ibi ad tres horas et societatem, quam potuimus habere cum Arabibus illis, habuimus. Nam juvenes nostri milites saltabant cum juvenibus eorum in campo et ad brevium simul currebant et lapides grandes levabant seque sic tentabant cum omni amicitia. Post hoc cum festinatione bestias oneravimus et cum jam in recessu essemus, vocavimus capitaneum illorum Arabum ad nos et ex liberalitate ei ducatum dedimus pro eo, quod ita pacifice nobiscum (35 a) conversatus fuit. Arabs autem ille cum multa reverentia accepto aureo exhibuit se, si nobis placeret, proficisci vellet nobiscum et nos defendere ab incursibus. Nos autem eum licentiavimus et a lacu recessimus proficiscentes cum festinantia. Ingressi autem sumus in occasu solis terribilem solitudinem, dictam Minschene, ubi erat torrens ingens cinctus rupibus et petrosis montibus, quae omnia erant albissima et terra tota erat ut calx exstincta. In illo torrente tentoria fiximus ad manendum ibi illa nocte, cum multis autem discursibus vix materiam pro igne faciendo comportavimus. Porro ante nos etiam quieverat ibi unus exercitus camelorum, quia multa stercora ibidem erant, et quia stercora illa arentia erant, ea collegimus et ad ignem comportavimus, non enim erat una plantula in illo loco.

Sexta decima statim transacta media nocte excitavit nos Calinus ad recessum et cum impatientia et murmure surreximus, incipiebat enim nobis labor itineris gravis et molestus fieri et praecipue nostris infirmis, qui graviter gemebant pro labore itineris; nam tota die in solis fervore et partem noctis in frigore et rore incedere, sine coctis et calidis cibariis, cum tanta siti, grave est homini sano, taceo de infirmis. Saepe miratus fui in deserto existens, quod sacra Scriptura ita graviter reprehendit murmur filiorum Israel et quod ita dure correcti fuerint pro murmure, sicut patet 1. Cor. X., quomodo murmurantes a serpentibus perierunt. Murmurabant enim vel pro labore, ut habetur Num. XI., vel pro siti et inedia, Exodi XVI., vel pro loci vastitate, Num. XX., vel pro aliis humanis defectibus. Et semper fuerunt gravissime puniti. Confusus steti in mente mea et saepe timui divinam punitionem pro murmure nostro et haesitavi, an labor noster esset meritorius cum tanta impatientia. Igitur oneratis camelis et stratis asinis de deserto Minschene recessimus et in ortu solis in solitudinem asperrimam et regionem aridissimam et, si fas est dicere cum filiis Israel Num. XX., in locum pessimum ducti sumus, qui in veritate nec seri potest, nec aliquid ibi crescere potest pro vita humana. Dicitur hoc desertum Larich et sunt in ejus dextera parte montana albissima et similiter a tergo. Sed contra orientem habuimus latissimos campos, quorum lapides et arena nigra et adusta erat, ac si ignis recens per campos illos combustibilia consumsisset, odor etiam ignis de ipso humo evaporabat. Porro finem illius latitudinis non poteramus videre, nec montibus claudi nec collibus. Cum autem miraremur de horrida latitudine et interrogaremus Calinum Sarracenum de fine campi, (b) dixit nobis, quod non est visus homo in terra, qui ad finem vel terminum illius campi venerit per viam illam. Si enim, inquit, aliquis velociter ageret cursu, ita, quod singulis diebus decem alemannica milliaria faceret, duobus mensibus nec ad aquas nec ad homines veniret. Et cum hoc tantus ardor adurit campos illos, quod etiam homo habita aqua non posset vivus penetrare usque ad finem ejus. Terminus enim illorum dicitur esse juxta montes paradisi terrestris et ideo fulgores gladii flammei, quem Dominus ante ingressum paradisi statuit, hos campos adurunt et accessum prohibent. Sane opinari [quis] posset, hos campos esse campos Elisii, qui sunt campi maximi et latissimi extra hominum habitationem, in quibus nemo vivens moratur. Ad hos campos, dicunt poetae, revocat Mercurius animas humanas ab inferno. Arbitrati namque sunt, omnes hominum animas a principio creatas simul fuisse et deinde conceptis hominibus immissas; morientibus nobis ad inferos descendere ibique cruciari, donec commissa in vita purgarentur et inde revocante eas Mercurio transitum facere ad Elysios campos, ac inde post mille annos a Mercurio deduci ad Lethen fluvium, ut eo potato obliviscerentur praesentis vitae labores et sic desiderarent iterum redire ad corpora, ad quae Mercurius remittebat.

Hos campos quidam profundius lustrantes dixerunt se invenisse sepulchrum vel tumbam lapideam unius gigantis mirae magnitudinis, in quo nonnulli aestimant tumulatum fuisse Og, regem Basan, de quo habetur Deuter. 3., quod ejus lectus vel cuna, in quo puer jacebat, erat ferreus et monstrabatur in Rabath et habebat cubitos novem longitudinis et quatuor latitudinis. In tantum autem virum crevit gigas ille, quod ad sepulturam ejus requirebatur magnus campus et hoc, si acceptetur expositio hebraica super locum praefatum, quae mira inducit de magnitudine illius viri, ut habetur videlicet Deuter. III. Ex his patet, quod de hoc campo aliter loquuntur Christiani fideles, aliter Judaei, aliter poetae, aliter naturales. Nos Christiani dicimus, hos campos aduri fulgoribus flammei gladii, si verum est, quod attingant regionem paradisi. Judaei dicunt, hunc campum esse quodammodo sepem camporum Elysiorum. Naturales vero credunt, hunc campum extendi huc a zona torrida et quod per eum quis poterit vita comite in regionem torridae zonae pervenire.

Processimus ergo toto illo die in terra mirabili habentes a dextris montes prae caumate calvos et albos, a sinistris vero campos Elysii adustos et nigros, in quibus non una plantula vel graminula reperitur. Cum autem sol occasum peteret, pervenimus in unum horridum torrentem, per quem suis temporibus fluxus impetuosus decurrit. In hoc torrente tentoria fiximus et ad pernoctandum in eo nos disposuimus. Solebam autem semper fixis tentoriis nostris adire Calinum eumque de nomine loci interrogare. Cum more solito ad eum hoc sero venissem et interrogarem de nomine illius deserti et torrentis, parum deliberavit et ridendo dixit, locum illum Albaroch dici, quod quidam alii Arabes et Sarraceni circumstantes audientes similiter riserunt, signantes mihi, ut scriberem Albaroch. Habui enim in manu atramentum et pennam cum papyro ad scribendum et ita, ut mihi dixerant, scripsi Albaroch in oculis eorum, et me scribente et legente valde riserunt. Porro caussam risus eorum pro tunc quidem ignoravi, sed postea scivi, trufavit enim me Calinus et alii pagani et nomen bestiae Machometi pro nomine loci tradidit et ideo riserunt. Habetur enim in Alchorano, quod quadam die, dum staret Machometus in Mecha ante fores domus suae, venit angelus Gabriel et adduxit secum per habenas pulcherrimam et velocissimam bestiam, (36 a) cui nomen erat Albaroch, et erat bestia illa talis formae: erat major asino et minor mulo, et habebat faciem decoram hominis et crines ejus erant de perlis, pectus de smaragdo, cauda de rubino, oculi clariores sole, pedes et ungulae ut cameli, et supra humanam aestimationem erat pretiose sellata. Haec bestia nullum hominem super se admisit sedere, nisi Gabriel ei testimonium de bonitate perhiberet; juravit autem Gabriel bestiae per viventem Deum, quod numquam hominem meliorem Machometo invenisset, ideo deberet eum suscipere. Hoc audiens bestia dixit, quod numquam ita libenter portasset aliquem hominem, sicut illum Machometum. Et ita Machometus ascendit et Gabriel staffam vel strepam sibi tenuit et cum in bestia sederet, advenit magna multitudo angelorum circumstantes bestiam. Coepit autem bestia tam suaviter et leviter [incedere], quod nemo potest dicere et cum hoc ita repente processit, sicut flat ventus, et venit usque in Jerusalem ad templum, ubi invenit omnes patriarchas et prophetas missos a Deo, ut eum honorarent, et multa mira fuerunt sibi ibi ostensa. Cum hac fabula multos simplices seduxit Machometus; quadam autem die, cum eam vulgo ingenti praedicaret, recesserunt ab eo sexaginta millia hominum, fictionem intelligentes. Haec fabula ponitur in Fortalitio fidei Libr. IV., de bell. Sarracenorum, Cap. de fundamento legum Machomet. Putavit forte Sarracenus Calinus noster, quod hoc nomen Albaroch aliquid divinum in se haberet, quod menti meae me nolente vel nesciente inhaerere posset. Sed stultitia est inhumana in Alchorano illo phantasticissimo.

Regio satis mirabilis.

Decima septima die mane diu ante lucem de praedicto torrente consurreximus et oneratis bestiis mox de ipso torrente ascendimus clivum dextri lateris et in alium latum torrentem ab alia parte descendimus. Erat autem torrens ille asperrimus et saxosus, cujus saxa, petrae et lapides erant nigri, ac si in igne jacuissent, superiora autem montium utriusque lateris erant albissima, ac si nive nova essent conspersa, nives tamen illae nullae erant et forte numquam fuerunt nec erunt, sicut nec inferius erat ignis denigrans lapides, sed sol mira sua virtute hos denigrat et illos dealbat. Sic etiam sua virtute quaedam mollificat, alia indurat, quaedam dulcia reddit, alia amara facit, contrarias una virtute inducens qualitates, secundum materiae subjectae dispositionem. In processu venimus in torrentis latiora loca et ventum frigidissimum contrarium habuimus, quo non modicum afflicti frigore fuimus, et optavimus habere vestes hiemales. Deinde limbum torrentis ascendimus et ab alia parte in grandem vallem descendimus, quae non erat nec saxosa, nec arenosa, sed fuit limosa et terra argillosa de tenaci limo albo, figulis apto. In ista valle pessimum iter habuimus, quia aqua terram illam inaequalem fecerat, et erat plena fossatis non mediocribus et strictis, et sine intermissione oportebat nos ascendere et descendere, et hoc camelorum gressui fuit disproportionatum et asellis nostris laboriosum nobisque laesivum. Si autem fossae istae adhuc habuissent aquas, sicut habuerant, nullo (b) modo patuisset nobis transitus per vallem illam. Multis horis laboravimus in illa mala via, et tolerabilius fuisset nobis continuus ascensus vel descensus, locus saxosus vel locus arenosus, quam praedicta via. Deinde ad finem vallis venimus in latitudinem quandam bonae viae, et a longe de ipsa latitudine consurgebant in altum montes proceri quidem, sed non lati ac magni, contra quos processimus multis horis, antequam ad eos veniremus. Cum autem ad eos venissemus, mirabamur non parum montes istos, nam de plano, ut dixi, consurgebant, et erant albi et ita rotundi, ac si opere tornatili essent facti, nec potest faciliter discerni, an fuerint arte vel natura formati. Quidam putant, quod essent pyramides sepulchrorum antiquorum regum Aegypti, qui tales moles super sua sepulchra erigi faciebant, prout oculis nostris vidimus in Aegypto trans Nilum juxta Thebas, ut infra patebit Fol. 79 b. Accessimus autem proprius et mirabile opus almi opificis esse deprehendimus, et nullius mortalis hominis arte compositos, nisi vellemus ignaris vulgi poeticas fabulas hic speculari et dicere, hos montes in hunc campum per Titanos apportatos per Herculem eis impositos, ut montem monti superponerent et in coelum ascenderent, quod facillime hic suaderi insipienti posset; vel quod montes illi essent ex Atlantibus in montes a Perseo transformatis. Inter hos montes unus cunctis praeeminens[TR149] est et valde admirabilis, quia ita formatus exsistit, ac si sagaci ingenio esset manu factus industriosi artificis, quare etiam singulare nomen prae aliis adeptus est, et dicitur Calpis ab ipsis Arabibus. Credo autem nomen hoc sibi non casu advenisse, vel vulgi more impositum fuisse, sed ab una columnarum Herculis transsumtum fuisse, quae eodem nomine Calpis nominatur. Sunt enim duo montes, Abila scilicet et Calpis, celsitudine se in sidera levantes, sibi oppositi, quorum primus stat in Mauritania, alius in Hispania, et inter hos effluit mare mediterraneum per terrae medium. Hos montes asserunt esse columnas Herculis. Siquidem veteres quidam tradunt, hos duos montes perpetuo jugo fuisse junctos, nec mare mediterraneum ex oceano emissum, sed monte continuo fuisse inclusum herculeaque virtute fuisse divisum, et ex oceano, quod ante non erat intromissum terris mare, quod postea in hodiernum usque diem mediterraneum dictum est, et ita angusto freto Europam ab Africa separasse. Et quia forte mons iste Arabiae similis est illi, qui est in Hispania, eodem nomine vocantur ambo. Est etiam in Sicilia alius mons, eodem nomine vocatus eadem ratione. Igitur monte Calpis posttergato et multo itinere die isto completo venimus in desertum, quod Arabes nominant Meschmar, et in torrentem aridissimum ingressi ibi exoneratis bestiis tentoria fiximus et cum multa difficultate parum sarmentorum collegimus pro igne ad coquendum aliquid. Porro ad latus sinistrum erat mons candidus et altus, in longum tractum porrectus, non longe a nobis. Hunc montem solus adii, volens videre, quid tum in ejus radicibus esset. Inveni autem in eo multas magnas cavernas et specus ingentes, per fundum montis ducentes, locaque illa fuisse deprehendi metallorum antiquorum quaesitorum; quae ut vidi, statim in mentem venit, quomodo multi sancti patres leguntur sibi mansiones elegisse in hujusmodi derelictis fabrorum habitaculis, ut S. Hilarius et S. Paulus, primus eremita, de quo Jeronymus in epistola de laudibus eremi dicit, quod venit in desertum procul ad exesum montem, ubi invenit grandem speluncam lapide clausam, et remoto lapide animadvertit intus grande vestibulum et forte, et desuper per petrae aperturam lucem, fueratque locus, in quo furtiva moneta cudebatur ea tempestate, qua Cleopatrae Antonius vinctus est; et prope id vestibulum haud pauca erant habitacula, in quibus erant scabra, etiam incudes et mallei, quibus pecunia signabatur. Sic et ego antiquas fabrorum inveni speluncas. (37 a) In has cavernas quidem introspexi, quantum potui, sed ingredi non praesumsi timens, latere ibi nocivas bestias, nec erant cavernae illae a natura montis, sed opere humano effossae. Cumque mirans girarem, inveni cumulum vetustissimarum scoriarum, quae de metallis purgatis per ignem ejiciuntur, et erant scoriae non ferri vel alterius metalli, sed auri Arabiae optimi, quod olim hic fodiebatur. Unde beatus Jeronymus de distantiis locorum hos montes nominat Catachrysia et dicit, quod juxta eos filii Israel in deserto degentes per tempus manserunt, et quod Moyses ibi scripsit Deuteronomium. Non dubito, quin olim sancti monachi in his specubus sibi cellulas aedificaverint, quia in Vitis Patrum saepe legimus, sanctos habitavisse in cavernis derelictis a fossoribus metallorum. Accepi ergo aliquas scorias et ad dominos milites eas detuli, qui pro munere eas a me patierunt sibi dari, quia erant insuetae figurae.

Gravis diaeta.

Decimo octavo die transacta media nocte recessimus de deserto Meschmar et montes Catachrysiae posttergavimus et in unum districtum venimus, ubi ad dextrum latus montes albos quasi nive infusos habuimus, ad sinistram vero rubros quasi cruore infectos, sed et terrae superficies ita planis tabulis lapideis erat obducta, ac si naturaliter pavimentata fuisset politis tabulis de durissimis saxis, unde bestiae nostrae cum tremore ibi incedebant timentes lubricitari. Deinde ascenso clivo praecipiti in alium torrentem venimus de plana et bona via. Hic torrens suo tempore videtur aquis copiosis redundare. Ex illo torrente descendimus in loca quaedam plana, in quibus reperimus virgulta, arbusta et spineta virentia, quibus inspectis laetati fuimus, quia speravimus, nos ibi aquas reperturos; non enim illa crescere possunt nisi in locis humentibus. Intravimus ergo arbusta illa et vidimus quidem aquas ibidem fuisse, sed nunc nullas adesse. Veruntamen hoc refrigerium ibi reperimus, quod rami et folia arbustarum madescebant rore matutino et guttis noctium plena erant. Porro unus de peregrinis sitiens ramum unum madentem rore avulsit et ori suo applicuit, ut rorem lamberet pro refrigerio suo. Sed dum se putavit refrigerativum rorem lambere, os acutissimo sale invenit se infectum habere, perterritus autem putavit, esse delusionem vel Dei plagam, alios consocios hortabatur de rore fugere, nihil dicens de amaritudine, et omnes invenimus rorem illum nihil aliud esse nisi humorem acutissimi salis et ita experientia didicimus, terram illam esse terram salsuginis, de qua habetur Jeremiae XVII., ubi peccatori comminatur Deus, quod erit sicut myricae in deserto, quae habent folia amara et rore salis perfusa. Per istas ergo myricas processimus et nullas aquas reperimus, magnam quippe penuriam aquarum habuimus (b). Unde hac die aperuimus illa vascula, quae de Gazara nobiscum eduximus aqua repleta; dictum enim nobis fuit in Gazara, quod aquae illae non computescerent[TR150] in vasculis bene conclusis, et dum necessitas urgeret, possemus eis uti; apertis autem vasculis tantus exhalavit foetor de aqua putrefacta, quod nemo poterat eas, non dico, bibere, sed nec contrectare, nec asini nostri, qui erant tam multum sitibundi, eam aquam poterant bibere. Coacti ergo sumus aquam effundere, quam per longa deserti spatia nobiscum duximus, pro qua ducenda multa litigia cum nostris Arabibus camelariis habuimus et speciale pretium pro ea solvimus, quia speravimus, quod in tam extremis necessitatibus profutura nobis fieret. Frustrati autem spe nostra sitim amplius sufferre non poteramus, clamavimus ergo ad Calinum pro aqua, rogantes eum et ductores nostros, quatenus non respicerent ad viae prolongationem, sed nos per quaecumque deserti devia duceret ad aquas (aut) paludes pro habenda aqua. Acquieverunt ergo nobis et divertimus a vero tramite multum ad dextram et in latissimum ac aridissimum campum devenimus. In illo campo obviam habuimus karravanam, hoc est exercitum negotiatorum Madianitarum cum multis camelis, et portabant species de mari rubro. Hi conquerebantur nobis, quod iam multis diebus caruissent aqua, et obnixe instabant, ut saltim cuilibet unum haustum aquae daremus, quia iam quasi in puncto deficiendi essent constituti. Dedimus ergo eis reliquum aquae, quia venturi eramus ante vesperarum tempus ad paludes. Post horam aliam karravanam obviam habuimus de remotioribus orientis partibus, homines autem illi cum silentio praeterierunt et nos torvo vultu respexerunt, sicut communiter orientales et occidentales male se invicem respiciunt, ex natura enim odium est inter eos, et nisi ratione se cohiberent, in se ipsos statim irruerent, sicut faciunt iracundi canes contra se venientes, vel equi mali, qui se morsibus salutant.

In processu per campum venimus, ubi campus deorsum se inclinat, et per taediosum et longum clivum descendimus et intolerabili solis aestu et siti affligebamur. Tandem supra limbum cujusdam horribilis et profundissimi torrentis venimus, quem nominant Hallicub, qui in utroque latere rupium parietibus altis claudebatur, et erat vorago arcta et adeo profunda, quod respectus in eam horrorem nobis incuteret, nullam autem aquam in ea vidimus nec audivimus, per omnia tamen vallis disposita erat, ac si fluvius per eam decurreret. Murmuravimus ergo contra Calinum pro eo, quod super torrentem arentem nos duxit specificans nos de aqua, cum non esset ibi; et ipse, uti vir mitis erat, consolabatur nos dicens, torrentem jam quidem aquam fluentem non habere, sed stantem in cavernis petrarum et in foraminibus lapidum et in fossatis terrae. Jussit autem nos de asinis descendere et bestias asinariis resignare et in loco, ubi per petras pateret descensus, in voraginem descendere. Camelarii ergo et asinarii duxerunt bestias in locum planum supra voraginem et ibi eas exoneraverunt, nos vero supra marginem cucurrimus et locum descendendi per rupes quaesivimus, quo invento in profundum descendimus; reperimus autem aquas in cavernis et scissuris, quae remanserant, dum torrens aquis inundaverat ante plures menses. Erat autem aqua calida et dirissimi odoris, crassa et quasi bituminea, coloris viridis et plena vermiculis, qui in aquis putridis crescere solent, saporis tamen innoxii. His aquae dispositionibus contrariis (38 a) non obstantibus repente cecidimus super ventres nostros et manibus hausimus et bibimus cum multa aviditate, sine cura et sine aquae colatione. Sitibundus enim non discernit potum nec videt, quid bibat, sed solum festinat, ut bibat. Credo firmiter, si homo ad simplicem sitim hanc aquam bibisset, nequaquam grave nocumentum evadere posset, sed sitis vehemens multa consumit et labor praecedens et consequens. Nam postquam ventres aqua replevimus et appetitui satisfecimus, tunc aperti sunt nobis oculi, et vidimus aquam vermibus scaturientem et immundam, quam cum vermibus et immunditiis sorbuimus. Aestimo, quod ego biberim cum aqua ultra centum vermiculos vivos; sic et alii. Colavimus ergo aquas per panniculos et amphoras nostras replevimus et utres vacuos, abjicientes vermes et grossiores immundicias, quae nos improvidi imbiberamus, unde vehementer timuimus vitae nostrae et pavidi exspectavimus tristes operationes illius inhumani potus. Sed Deo nos protegente nihil penitus passi sumus nec aliquam vel minimam molestiam sensimus, et non dubium, si cum tanta siti venissemus ad aquas recentes et frigidas et claras, fuissent nobis mortiferae propter intemperatum appetitum. Demum ductores nostri reperta in quodam loco via cum camelis et asinis descenderunt ad aquas et bestias aquaverunt, quae profecto non tam irrationabiliter potaverunt sicut nos, sed in superficie sorbebant, ne vermes cum aqua simul sugerent. Ascenderunt autem aliqui peregrini et infirmos nostros etiam in vallem duxerunt pro eorum recreatione, erat enim vallis profunda et umbrosa propter superpendentes minaces rupes et protensas petras, et erant in valle virgulta et salices et cavernae in petris delectabiles, in quibus sedimus. Lavimus autem ibi capita et corpora nostra, et camisias et sudariola et mundavimus nos a vermibus, quos nominant pediculos, quibus nullus caruit, quantumcumque nobilis. Unde una de principalibus vexationibus et miseriis maris et deserti sunt pediculi, qui omni momento crescunt in maximo numero. Saepe miratus fui eorum subitaneam generationem; cum enim quis jam in hoc sero se mundat, statim alio sero sequenti tantumdem invenit et adeo grandes, ac si per mensem camisiam non visitasset. Vae illis, qui comam nutriunt, quia silvam et refugium pediculis secum habent, eisque, deteriusve, qui pigritia victi se non omni sero absolvunt. Erat inter nos quidam miles strenuus, qui numquam digitis pediculos tangere voluit, nec colligendo, nec occidendo, sed semper duos lapides accepit et ubi in camisia pediculum vidit, ipsam camisiam super lapidem unum posuit et altero lapide pediculum tundens mactavit. Multam jocunditatem habuimus cum isto milite cum sua mactatione.

Mundatis nobis ignem in valle fecimus et pro coena paravimus cibos cum magno gaudio. Numquam in hoc itinere melius recreati fuimus quam ibi. Ego in hac[TR151] valle rescripsi paene totum iter a Gaza usque huc; scripseram enim sedens in asino dispositiones et habitudines regionum et viarum in tabula de cera, quam cingulo portavi et ibi totum in libello rescripsi et de cera delevi, ut consequenter alia scriberem. Saepissime descendi de asino et itinera, montes et valles descripsi, quia non esset possibile mente retineri singula, nisi homo quasi singulis horis laboraret. Cum autem dies advesperasset, consedimus ad coenam et manducavimus, post coenam deliberavimus manere in valle per noctem et incepimus sub petris aptare loca pro quiete, sed dum Calinus haec percepisset, descendit et (b) nullo modo nos ibi dormire permittere voluit, sed ascendere ad sarcinas coegit. Ascendimus ergo locum, ubi onera et bestiae erant et tentoria fiximus et ad quietem nos locavimus. Solitudo autem haec, campi et valles nominantur Elphogaya in arabica lingua.

Profectio ulterior arduissima.

Die decima nona in media nocte surreximus et de solitudine Elphogiae profecti sumus. Incidimus autem in unam valde asperam vallem et in tenebris per rupes et lapides transitum fecimus. Quamvis autem luna splenderet, radii tamen ejus non poterant ad nos pertingere, quia montes obicem praestabant. De illa demum valle ad ascensum ardui montis venimus et clivum praecipitem et asperum valde conscendimus per viam taediosam et longam, quae duravit usque ad solis ortum; in solis ortu ascensu terminato venimus in regionem sterilem, in qua erant campi rigidissimi et latissimi, et dicebatur regio illa Rachhaym. Illius regionis humus, lapides et petrae erant rubea et videbantur quodammodo ignea; processimus ergo contra meridiem et ventum contrarium, frigidum, fortem et penetrativum habuimus, quia in alta regione eramus et nullorum montium obstaculo protegebamur a ventorum impulsu, et valde afflictivum erat nobis, pati frigus in illo mane. Dum autem per horam et amplius in illa altitudine processissemus, venimus ad finem camporum et regionis illius, de qua per horribilem et valde praecipitem clivum est descensus ad inferiorem solitudinem, cumque in supercilio staremus et pavidi ad inferiora longe sub nobis respiceremus, inceperunt camelarii nos respicere cum quadam laetitia et digitis aliquid demonstrare contra meridiem, sed nec eorum signa nec verba intelleximus; Calinus autem veniens demonstravit nobis regionem a longe, valde montuosissimam, qui montes erant altissimi et videbantur nobis caliginosi et quodammodo nigri, quia procul distabant. Inter hos montes ostendit nobis montem magnum et excelsum valde, duo cacumina quasi duo capita habentem, quorum tamen unum multo altius altero erat. Cumque omnes montem intueremur, dixit: ecce, domini peregrini, hic est mons sanctus Oreb et Synai, in quo vestra laboriosa peregrinatio terminatur. Hoc cum audivissemus, statim de asinis cecidimus et protensis manibus, flexis genubus contra montem sanctum, Deum adoravimus. Finita autem oratione surreximus et ad partem dextram mare rubrum vidimus in parte satis magna et videbatur nobis mare rubrum de prope esse, ac si quis in sex horis posset in equo vadens accedere, sed Calinus dixit nobis, quod essent tres magnae diaetae. Sub monte vero, in quo stabamus, erat regio campestris lata, post quam erant montes, qui continue in altitudine proficiebant usque ad altissima montana deserti Synai. Visis his eduximus de sacculis nostris cibos et jentaculum sumsimus, simul sedentes. Post hoc infirmos nostros de camelorum sportis levavimus, ut pedestres nobiscum per praeceps descenderent. Et quamvis involuntarii essent, tamen oportebat eos per se ambulare per illum descensum periculosissimum. Cameli ergo praecedentes descendebant cum timore et tremore et passum post passum cautissime faciebant, timentes sibi et suis oneribus et tardissime ibant, uno enim facto passu moram longam (39 a) faciebant, antequam alium inchoarent, quia praeceps et periculosus descensus erat. Cumque quasi usque ad medium saltus venissemus, camelus ille, ad cujus latus unus infirmus peregrinus de potioribus et nobilioribus per desertum pependerat, volens [voluit] per rupem unam descendere; et dum anteriores pedes submitteret, posterioribus supernis stantibus, subito sella cum oneribus per collum et caput bestiae dilapsa est, et per praeceps omnia ceciderunt longe deorsum rotando ruentia. Porro omnia, quae in sportis fragilia erant, confracta sunt et dissipata; in una enim sporta erant multa vascula de confectionibus medicinarum et de liquoribus saporosis et aquis distillatis, quae omnia effusa fuerunt; portabat enim camelus ille apothecam dominorum peregrinorum. Et si infirmus dominus ille mansisset in sua sporta, sicut libenter fecisset, in mille frusta comminutus fuisset et, si mille colla habuisset, confracta fuissent. Bonum est infirmo, ut non admittantur ei, quae appetit; ille enim valde rogabat nos, ut eum in sporta dimitteremus descendere, cui nullo modo acquievimus, quia periculum vidimus, quod ipse impediente aegritudine videre non poterat. Cum multis ergo laboribus recollegimus res, quae ceciderant et quae inveniri poterant, et camelum reoneravimus et ita ulterius processimus cum majori cautela et bene ad quinque horas in labore descendendi laboravimus, quousque in campestria devenimus. Cum ergo in planum sub monte venissemus, convertimus nos et clivum, per quem descendimus, respeximus, sed nequaquam videre poteramus viam, per quam descendimus, propter praeruptas petras et minaces rupes et praecipites saltus et recurvas metas et mirabamur, quomodo descendere potuimus, quia videbatur nobis impossibile, cum oneratis bestiis per tam arduissimum clivum descendere, et amplius mirabamur, quomodo de cacumine in praeceps descendere potuerimus, cum ipsum cacumen videretur nobis extendi ultra clivum, quasi necesse esset de petra cacuminis in clivum saltum facere deorsum, vel cum funibus submitti. Fatebantur domini milites omnes, qui tamen multa in mundo experti fuerant, quod numquam tam periculosam viam vidissent. Igitur, cum in campestribus essemus, videbatur nobis et ita erat, quod in alia regione essemus, ibi enim desertum incipit magis humanum fieri et virgulta ac gramina reperiuntur, per loca ibi pastores et pecora habitare possunt. Ibi ros amplius non est sal, sicut superius Fol. 27., sed mel et manna, ut patebit fol.[TR152] Hic incipit provincia Madian, quae multas nationes habet habitabiles et plures inhabitabiles. Processimus ergo per campestria et volebamus eodem die procedere usque ad montana, sed infirmi fratres nostri prae labore murmurabant et gemebant; propter eos ergo in illis campestribus tentoria fiximus in loco, quem Arabes nominabant Ramathaym; erant autem in loco petrae cavae, non altae a terra, et in istis cavernis locavimus nos pro quiete diei: non enim poteramus manere sub tentoriis propter nimium solis ardorem, qui per pannos tentoriorum penetrabat et interiora quasi aestuarium calefaciebat. Ideo Madianitae et Arabes (b) et Aethiopes habent tentoria de pellibus, ne solis calor penetret, uti Habacuc III. Sic ergo quievimus in cavernis petrarum usque ad vesperas et facto vespere sarmenta collegimus et coximus cibos. Post coenam autem, dum sol occidisset, libenter in cavernis et speluncis dormivissemus, sed Calinus coegit nos descendere in campum ad tentoria nostra. Campus ille jacebat plenus pulcherrimis lapillis, qui erant perspicui et clari, diversorum colorum, nigri, albi, viridis, rubei, grisei, blavi, glauci; de quibus mirantes collegimus. Invenimus ibi etiam vestigia struthionum, magnarum avium, quae per desertum ambulant. Quales sint istae aves, dicetur fol. 83. Saepe alias eorum vestigia in deserto deprehendimus.

Processus.

Vicesima die duabus horis ante lucem a loco praedicto surreximus et recessimus. Ad finem autem desertae latitudinis venientes montana asperrima ingressi sumus per vallem spatiosam et speciosam. Habuit enim vallis ista humum floribus et graminibus opertum, in quo etiam arbores procerae erant spinarum, quae tempore illo florebant et vallem totam suavissimo odore replebant. Non videtur mihi, quod de ullo flore suaviorem odorem spirare senserim, quam de floribus spinarum; non enim alium fructum ferunt arbores illae, nisi spinas. De his arboribus dixi supra[TR153] fol. 28. b., ubi dixi de superstitionibus Sarracenorum, quas exercent juxta has arbores: imitantur enim in multis antiquorum paganorum errores, qui arbores florigeras et alias plantarum species suaveolentes dedicabant Hamadryadibus et Dryadibus, diis hortorum, florum et arborum. Sic et hanc vallem cum suis arboribus et floribus praefatis diis credimus singulariter fuisse dedicatam ex eo, quia nomen vallis his consonare videtur, quam vocant Hinischenam. Porro montes ab utraque parte vallem claudentes sunt altissimi saxei et coloris rubei et videbantur, quasi essent oleo inuncti, ita dabant resplendentiam in locis, ubi radii solis rupes tangebant, unde ex ammiratione accessi ad unam parietem rupis, quae videbatur a longe oleo humectata, et manu experientiam accepi, nihil humidum ibi esse, sed ex nimia petrarum limpiditate illam resplendentiam lapidibus accidere, sicut patet in politis lapidibus.

Circa meridiem vidimus in montis cujusdam cacumine bestiam stare, quae contra nos deorsum respiciebat. Nos vero hanc videntes aestimavimus esse camelum et mirabamur, quomodo camelus in solitudine viveret et, verbum inter nos ortum est, an etiam cameli silvestres reperirentur? Calinus autem ad nos accessit, bestiam illam rhinocerotem vel unicornu esse asseruit, demonstrans nobis unicum ejus cornu de fronte ejus procedens. Cum magna diligentia hanc nobilissimam bestiam respeximus et vehementer dolebamus, quod non proximior nobis fuit, ut magis determinate eam inspexissemus. Est enim bestia haec singularissima in multis conditionibus: in primis dicitur, quod sit bestia saevissima et unum cornu quatuor pedum habet in medio frontis ita acutum et validum, ut quidquid petierit aut ventilet, aut perforet eumque [idque] ad saxa limat, et est mirifici splendoris et ossa de illo cornu cum gemmis pretiosissimis computantur et auro ac argento includuntur; (40 a) tantae est fortitudinis, ut nulla venatorum arte aut virtute capiatur, sed, sicut asserunt, qui de naturis rerum scripserunt, virgo puella proponitur, quae occurrenti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit sicque soporatus velut inermis capiatur et interimatur jaculis venatorum. Si autem omnino vivus captus fuerit, teneri non potest impatiens, et si vi teneatur, illico prae tristitia moritur, quia animal indomabile est. Tam fortis est, ut Scriptura sacra Num. 23. Dei fortitudinem ei comparet; et ita indomabilis, ut Job 39. dicatur: numquam alligabitur ad arandum rhinocerontem loro tuo etc. Et David in libro psalmorum de unicornu loquitur in bona significatione et in mala. Est enim animal magnum, equino corpore, elephantinis pedibus, cauda suilla, buxei coloris, mugitu horridum, bellum habet cum elephante, quem vincit cornu petens in molliori parte corporis, et ut dictum est, virgines miro modo veneratur.

Pompejo magno fuit unus unicornus Romam adductus pro spectaculo, ut dicit Albertus de animalibus. Longam ergo moram fecimus sub monte, in quo bestia stabat, et videbatur nobis, quod sicut ejus aspectus fuit nobis delectabilis, sic et aspectus noster sibi, fixa enim stabat bestia, nec fugit nisi nobis recedentibus.

In processu pastorem vidimus minantem gregem per crepidinem montis, quod mirabile fuit in oculis nostris, eo quod diu hominem non vidissemus, aut bestiam saltim domesticam. Deinde in locum venimus, in quo deprehendimus habitasse noviter Arabes, quia adhuc stabant ibi aliqua tuguriola de sarmentis, alia erant combusta, quorum ignis nondum ad plenum exstinctus erat, timuimus ergo, ne forte nobis in aliquo loco occurrerent, sicut et accidit, ut patebit. Die advesperascente desertum Schoyle dictum ingressi sumus et in valle non parva tentoria fiximus et diligentiori cura nocte ista vigilavimus, ne Arabes super nos repente irruerent.

Gravis deserti diaeta.

Die XXI. quae est Matthaei apostoli et evangelistae, quae erat dominica XVI. post Trinitatis, summo mane a Schoyle recessimus et per vallem satis amoenam ascendimus habentes petrosos montes ad utrumque latus et valde excelsos, et erant montes isti insuetae et mirabilis formae, quasi essent cascati, et terrae fundus limosus et graminosus. Accipi autem faciliter potest forma et dispositio illorum montium in subjecta fictione poetica, ita tamen, quod ponantur montes citeriores fuisse ante hos anteriores. Siquidem Diana, montium dea et venatrix rhinocerotum, et praeses viarum, a littoribus maris Erithraei venit in terram Madian vecta curru pretiosissimo, quem albi cervi trahebant, tendebat autem in altissima montana, quae veteres Orchades nominabant, nos vero eos post datam Moysi legem Oreb et Sinai dicimus, et ibi venari volebat. Dum autem in locum hujus vallis, qui nondum vallis erat, venisset, impeditus fuit cursus cervorum currum suum trahentium, (b) quia mergebantur pro eo, quod humus erat limosa, et lutum densum et tenax, cui infigebantur cervi cum curru. Quod cernens Diana Herculem advocat in sui adjutorium, qui mox advocatis Titanis imperat eis jussis obtemperare Dianae, quae uti viarum praeses et montium dea imperavit lutum terrae coagulari, et coagula sibi invicem superponi ab utraque parte, antequam in saxa per solem coquerentur. Sic ergo Titani montium portatores magnis coagulis congestis ipsa coagula nondum decocta coacervaverunt ab utraque parte, et coagula inferiora pressa a superioribus ex pondere sunt facta extensiora, ita, quod infimus ordo coagulorum est latissime extensus, secundus minus, tertius adhuc minus, usque ad summum, in quo frusta et coagula videntur stare integra, et ita facta videtur esse illa via et coagulatio montium juxta viam; non enim sunt montes isti facti per coacervationem petrarum, sicut alii montes petrosi, sed per coagula terrae argillosae nondum desiccata et decocta, sed postea indurata. Et in hac fabula videtur montium istorum figura. Igitur nobis procedentibus per longam illam vallem vidimus turbam magnam hominum cum mulieribus et parvulis, cum[TR154] camelis, asinis et equis ad radicem montis stare paratos nobis occurrere. Cum autem eis appropinquavissemus, processerunt viri in occursum nostrum cum iracundis gestibus et vocibus et accurrentes[TR155] invaserunt primo camelos et disligantes onera solverunt et unum de saccis paximatiorum sciderunt paximatesque in terram fuderunt in impetu, quos foeminae eorum et pueri collegerunt, et ad haec dissimulaverunt nostri ductores et quidam de nostris[TR156] camelariis eos detrahere spolia juverunt. Dum autem nostri ductores clamores nostros non animadverterent et nostra paulatim dispergerentur, accurrimus nos et saccos paximatiorum de manibus eorum evulsimus vi et eis durum et audacem vultum ostendimus. Hoc autem cum vidissent, cessaverunt a violentia et in Calinum conversi cum eo durissime litigaverunt, puto, quod eum invaserint, quia nos eis resistere permiserit. Attraximus autem omnes res a camelis dejectas ad nos et armata manu circumstetimus ad custodiendum, mulieribus tamen et infantibus accurrentibus panes non denegavimus. Calinus autem hortabatur nos, ne tenaces essemus, sed inter nos taxam poneremus, qua quilibet peregrinus aliquid daret, madinum vel duos, et congregata pecunia eis pedagium exinde solveremus. Hoc ergo fecimus, et cum eorum capitaneo concordavimus pro certa summa madinorum; qua soluta dimiserunt nos procedere, quidam tamen juvenes adhaeserunt nobis usque ad montem Synai. Post longam viam in ista valle transcursam ad terminum vallis venimus iterum in campum spatiosum, in quem ab alia parte radices altissimorum montium protenduntur, inter quos montes mons sanctus Synai erat. Processimus ergo per campum in opposita montana et per vallem unam ingressi taediosos circuitus fecimus, nunc huc, nunc illuc, secundum recurvationem vallis divertendo. Longe autem deducti fuimus a directo tramite contra montem sanctum ducente et valles praeterivimus, quae videbantur ad eum dirigere; nam directe ad meridiem stat mons Synai, sed obsistentibus montibus nunc contra orientem, post modicum contra aquilonem et aliquando contra occidentem devia vallium secuti sumus, in quo magno taedio affecti fuimus, dum cerneremus montem Synai aliquando a tergo stare. Porro, circa meridiem venimus, ubi vallis iterum reflectebatur contra meridiem, et altos montes (41 a) posttergavimus et caput montis Synai clarius vidimus cunctis cacuminibus super eminere. Fol. 38. b. Est enim in illo deserto Synai mirabilis regio de excelsis et acutissimis montibus. Cum ergo contra montem sanctum paululum cum gaudio procederemus, dimissa valle meridionali, quae videbatur ad radices ejus deducere, per vallem aquilonarem post ductores nostros divertimus et monti Synai iterum terga vertimus, ex quo cum murmure et magna impatientia processimus. Ortum est autem verbum inter peregrinos, quod Arabes, camelarii nostri, studiose nos per devia deserti circumducerent et nos taedio afficerent, quatenus eis pecuniam daremus, ut propinquiora itinera transirent, quia a vallibus divertebant, quae videbantur contra locum optatum inducere, et ad valles contrarias se convertebant, et ideo illi peregrini, qui suspicabantur dolosam circumductionem, murmurabant et Calino ac ductoribus maledicebant. E contra alii peregrini dicebant, quod illa esset vera via et ibi esset nullus dolus et increpabant murmurantes de maledictionibus et inter haec corrixabantur illi milites simul et inceperunt se opprobriis et objurgationibus dehonestare et sibi invicem maledicere et exprobrare[TR157] et facta fuit inter duos tanta commotio, quod de asinis prosilierunt et evaginatis gladiis crebris ictibus se mucrone petere decertaverunt. Quia tamen ambo milites arte dimicandi instructi erant, quilibet suo ense ictum alterius repulit. Ad haec alii peregrini videntes accurrentes nitebantur eos ab invicem separare, nemo tamen ausus fuit propius accedere, quia quilibet timebat cuti suae, cum ambo nimis furerent et gladiis improvise dimicarent. Accurrerunt etiam Arabes, qui erant nobiscum, et licet nudi essent, audacter tamen se ingesserunt subintrantes in medium gladiorum; et hoc facto duellum fuit dissolutum, nec amplius se gladiis impetere poterant sine laesione Arabis innocentis. Si ita divisi non fuissent, vel ambo vel unus peremti fuissent. Arabes enim sine metu se ingerunt maximis periculis mortis, non propter fortitudinis virtutem, sed propter perfidiae errores; credunt enim, cuilibet homini a Deo constitutam esse mortis horam et genus et quod illa nec promoveri nec praeteriri possit, etiamsi se sponte occidant, vel voluntario praecipitio[TR158] aut suspendio se perimant. Putant se mori aut occidi non posse, si non adsit hora constituta, imo sine armis protectivis ad bella nudi procedunt. Post divisionem induximus eos cum difficultate, tum ut jurarent nobis servare pacem, et juraverunt, se servaturos pacem usque in Cairum duntaxat, quia ibi esset rex Soldanus et judices, et coram illis vellent adstare et judicii decretum subire. In hoc certamine imminebat nobis omnibus grande periculum, quia si unus alium vulnerasset, sui socii in ejus adjutorium consurrexissent contra alium quem et sui socii conati fuissent defendere, quia in tres societates eramus partiti, ut habetur P. 1. Fol. 122. B. Praeter hoc fuissemus captivati et regi Soldano praesentati, tamquam violatores salvi conductus ejus. Ideo Calinus dimicantibus astitit et nomine regis Soldani pacem imperavit, sed non curaverunt, quod totum ad lucem venisset. Igitur sedato tumultu processimus per longam viam monti sancto terga vertentes, quia dicebant nobis Calinus et Arabes, quod per nullam vallem ad radices montis Synai possemus intrare, nisi per unam, ad quam oporteret nos descendere, per quam etiam patres nostri, filii Israel, ad montem sanctum venerunt. Post longum descensum recurvabatur vallis iterum contra meridiem ad montem sanctum et laeti processimus in oculis (b) Synai montem habentes. Sole autem occasum petente venimus in unum latum campum, undique altis montibus circumscriptum, et campus rotundus in medio montium et humus herbosa et multum delectabilis (est). In medio campi erant in una circumferentia multi rupes et scopuli de terra prodeuntes et monticulum facientes et sub istis scopulis tentoria fiximus et pernoctare ibi decrevimus. Dicitur autem regio illa et campus arabice Macharea estque campus ita montibus septus, quod non poteramus exitum videre nec cernere, ubi intravimus, aut ubi exituri essemus. In illo campo pascebat Moyses oves Jethro, soceri sui, de quo habetur Exodi IV., et abhinc minavit gregem ad interiora deserti, ad radices montis Synai, quod nullus pastor ausus facere fuerat, sed omnes extra hic et alibi in vallibus manebant, ut patebit.

In ipsis rupibus, quae juxta nos stabant, ostenderunt nobis ductores locum inter rupes aptum sessioni, a quo est respectus per illius campi latitudinem. In illo loco dicunt Moysen sedisse, dum pasceret oves Jethro, sacerdotis Madian. Pro cujus intellectu notandum, quod Madian fuit civitas in littore maris rubri sita, a qua tota regio a mari usque in desertum dicebatur Madian. In civitate autem residebat primas patriae, qui dicebatur sacerdos Madian et erat tempore Moysis Jethro, qui etiam dicebatur Raguel et Civeus et Obab. Ad hunc primatem confugit Moyses ab Aegypto, ut habetur Exodi II. Cumque Moyses bene ei serviret, tradidit ei unam ex filiabus suis uxorem et fecit eum pastorem gregum ovium suarum, quod erat magnum, quia tota substantia antiquorum dependebat a gregibus bestiarum. Morabatur ergo Moyses cum gregibus ovium in locis deserti graminosis et herbosis, sicut erant valles deserti Synai et singulariter in isto loco erat cum aliis pastoribus, quia erat spatiosus et pascualis, et multis annis in pascuis exercebatur et quandoque in civitatem, quae longe aberat, descendit ad uxorem, sed pro majori parte anni fuit in deserto cum ovibus, sicut pastores boum et vaccarum in alpibus cum eis manent per multum anni spatium. Erat autem campus ille terminus pascuarum, nec permittebatur aliquis pastor, ut ulterius contra montem Synai intraret cum grege, quia publica fama erat, quod mons ille esset mons Dei et Deus habitaret in eo; idcirco nemo accedere audebat, praecipue cum aliqui intrantes non fuerint amplius visi, sed mortui manserunt intus. Ex quo patet, quod ante Moysen erat locus et mons in honore habitus, sed cum multis gentilium superstitionibus. Quidam enim dicebant, Deos montium Orchades ibi conventum habere et neminem viventem secum pati, et ab his etiam montes Orchdes denominabant. Alii dicebant, quod mons ille Apollini consecratus esset, qui fuerat pastor armenti Admeti, regis Thessaliae, et Deus sapientiae factus. Alii Mopsum ibi honorabant, qui grineo deserto praeerat et post mortem responsa ex templis ibi constructis dabat. Moyses vir fidelis aliter de hoc monte sentiebat: erat enim homo sapientissimus, qui primum litteras Judaeis tradidit, a quibus Phoenices suas acceperunt et a Phoenicibus Graeci, ut dicit Eupolius philosophus. Sed et arma bellica eum invenisse affirmat et litteras Aegypti sacerdotibus tradidisse tantumque apud Aegyptios fuisse, ut eum Mercurium esse dicerent. Insuper ejus formam describit dicens, eum hominem longum fuisse, flavum, canum, prolixiore capillo ac barba, statura et facie dignitatis permaximae. Hic ergo vir insignis, cum, ut dictum, ab Aegypto exularet et in hoc loco greges pasceret, (42 a) haud dubie a Spiritu sancto instigatus persaepe ad intima deserti penetrare, tempore Deo placito cum suo grege ad interiora processit ad radices montis sancti, sicut patebit. Nos ergo adhuc ista nocte foris mansimus, ingressuri cum Moyse in crastinum.

Dicta delicabilia propter manna inventum.

Vicesima secunda die, quae est festum S. Mauritii et sociorum ejus, valde mane consurreximus et oneratis bestiis stellam beatissimae virginis S. Catharinae, quae prope nos stare videbatur, secuti sumus et contra parietes montium nos circumstantium processimus. Cum autem ad parietem petrosi montis venissemus, invenimus scissuram petrae arctum ingressum praebentem, per quem et Moyses ingressus cum suo grege ad interiora deserti pervenit: per illam arctitudinem vix poterant onerati cameli ingredi. Cumque introrsus essemus, in aliam planitiem venimus, multum amoenam, in qua erant gramina, herbae et virgulta. Refrigeravimus autem nos cum rore decidente, quod utique dulcius erat melle, omnino dissimile illi rori, quem gustavimus die XVIII., ut supra patuit. Nam rores circa haec sancta loca cadentes ostendunt, quam dulcis fuerit manna ibi data patribus. Et hodie cadit manna vel ros mannae per circuitum sancti montis Synai in duobus mensibus, in Augusto et Septembri, quod colligunt Arabes et vendunt peregrinis. De hoc manna multum vidi et comedi. Vincentius in Speculo naturali L. V. C. 85 dicit: manna est ros cadens super herbas aut lapides et coagulatur sicut mel et exsiccatur sicut gummi et inviscatur et postea colligitur, descendit autem nocturnis horis in orientalibus partibus, sed quum in modica quantitate reperitur, multum sophisticatur, purum autem et non mixtum aromaticum est valde et pretiosum, subalbidum, nihilque eo dulcius et ultra modum jocundi saporis et illius generis esse dicitur, de quo Hebraei vixerunt in deserto XL annis, quod ibidem concreatum est divino miraculo, in melius mutata specie et sapore. Nam hoc naturale manna multum deficit a miraculoso, non enim omni nocte invenitur, nec omni anni tempore, sed illud semper mane reperiebatur, ubi populus Dei morabatur, illud autem reperitur etiam in quibusdam partibus Graeciae.

De manna filiis Israel dato dicitur Exodi 16.: cum operuisset ros superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum et quasi pilotusum in similitudine pruinae super terram. Textus ille hunc habet intellectum: primum enim cadebat pruina super terram et postea manna desuper et postea ros aliquantum congelatus desuper, ita, quod manna erat intermedium quasi, munde custoditum et repositum inter duo stramenta, scilicet pruinae et roris. Hoc autem manna, quod hodie invenitur, non operit superficiem terrae, sed dependet in foliis herbarum et in acuminibus lapidum, sicut ros, nec habet ex se saporis dulcedinem, sed contrahit eum ex qualitate quadam herbarum, graminum, vel lapidum, super quae cadit. Antiqui dicebant, quod ros est filius lunae et aeris. Ros autem invisibiliter descendit, terram refrigerat et foecundat, suavis est et lucidus, modico calore siccatur; ros cadens facit foecunditatem; in favum ab apicula deportatus in mellis mutatur dulcedinem; in concham vero marinam descendens vertitur in pretiosam margaritam. De rore ergo dulcissimo illius deserti mane illo suximus (b) cum delectatione. De manna autem in monasterio S. Catharinae emimus, quod tamen sophisticatum et bene falsificatum reperimus, prout conjecturare possum ex praedictis. Contigit enim nobis de manna, sicut de balsamo dicetur fol. 78 sqq.

Cum ergo per praedictum angustum ingressum venissemus in latam vallem a herbis odoriferis refertam, altissimis rupibus cinctam rubei coloris, in illa valle et in cohaerentibus vallibus ab omni parte montis Synai habitaverunt filii Israel per tribus et familias suas sub tentoriis et tabernaculis eo tempore, quo Moyses erat cum Domino in monte. De quo dicetur clarius fol. 83 b.

Per aliquas ergo horas ascendimus contra orientalem plagam et demum dimissa illa plaga contra meridiem aliam vallem magnam et pulchram ingressi sumus et procul ante nos vidimus terribilem et altissimum parietem petrosi montis, versus quem ascendimus, et mirabamur, in quo loco de valle illa egressuri essemus, cum ante nos et in utroque latere nullum exitum cernere possemus, sed solum altissimis petrosorum montium parietibus conclusos nos videremus. Cum autem paene usque ad grandem parietem, qui in prospectu nostro stabat, appropinquassemus, ecce scissura montis a summo usque deorsum erat in latere sinistro, per quam est via et non alia ad montis sancti radices. Ingressi ergo sumus per arctam viam istam et asperrimum iter habuimus, camelis et asinis grave. Et cum paululum per voraginem illam ascendissemus fieretque vallis latior, ecce, structuras vidimus et aedificia et humana habitacula et ecclesiam oblongam, eratque beatissimae virginis S. Catharinae monasterium cum ecclesia et cum oratorio beatissimae Virginis Mariae ad Rubum dicto, in radicibus sanctissimi montis Synai. Haec cum vidissemus, de asinis cecidimus et cum gaudio magno prostrati contra locum adoravimus. Nam in eodem loco, ubi monasterium nobis apparuit, S. Moyses insigne prodigium vidit, scilicet ignem rubum comburentem et ejus viriditatem et florem nullatenus depascentem et ejus ramos fructiferos nullo incendio devastantem, quamvis flamma velox et vehemens nimis esset.

Stabat autem rubus mirabilis ille in loco, ubi nunc est oratorium Mariae ad Rubum in capite ecclesiae; unde cum hoc Moyses ammirans vidisset, dixit in se ipso: vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Et dum per districtum pergeret et rubo flammescenti appropinquaret, exorsus est ei Dominus loqui, ut habetur Exodi III.

Ab eo ergo loco post camelos et asinos contra monasterium properavimus et dum ad plateam, quae est ante fores monasterii venissemus, invenimus ibi sedentes multos Arabes more suo armatos, qui fame cogente de penetralibus deserti ascendunt ad monasterium pro frusto panis paximatii. Ad horum conspectum multum conturbati fuimus, timentes tribulari ante portas monasterii ab eis. Ascenderant etiam multi nobiscum, qui nobis in deviis deserti adhaeserant.

Exoneravimus ergo bestias nostras et omnem supellectilem in unum cumulum congregavimus eumque circumstetimus, ne aliquid raperent praesentes raptores. Audientes autem fratres adventum et praesentiam nostram egressi sunt aliqui et bene susceperunt nos et juverunt nos omnem supellectilem intus ad locum hospitum portare. In loco hospitum erant plures cellulae omnino vacuae, et per istas divisimus nos per societates. Erat etiam juxta cellulas una capella Latinorum cum altari et ibi, quia nondum meridies transivit, (43 a) unus de peregrinis missam nobis legit, quam cum devotione audivimus. Post Missam ligna ad coquinam emimus a monachis et de provisione nostra, quam de terra sancta tuleramus, cibos coximus et manducavimus, deinde ad quiescendum nos locavimus et quiete finita in ecclesiam S. Catharinae virginis venimus ad ejus sepulchrum et oratorium S. Mariae ad Rubum et ad alia loca sancta transivimus, de quibus in ordinaria processione dicam. Et his peractis mansimus in monasterio in locis nec septa ejus egressi sumus illo die.

Tristia peregrinis adveniens.

Vicesima tertia die eramus parati adscendere in montes sanctos Synai, Oreb et S. Catharinae, sed infirmi peregrini, nostri confratres, supplicabant nos, quatenus usque in crastinum exspectaremus, ut interim roborati nobiscum possent ascendere. Condescendimus autem petitioni eorum et cum patientia mansimus in quiete, veruntamen post Missam et prandium iterum loca sancta intra monasterium visitavimus pro indulgentiis (†) et claustrum transivimus videntes singula.

Porro circa vesperam venit unus de capitaneis Arabum, princeps latronum deserti cum multis complicibus armatis et in monasterium ingressus locavit se cum suis prope locum et habitacula nostra, qui exspectabant et observabant introitum et exitum nostrum; nam propter nos venerant, ut jura sua injusta a nobis exigerent. Erat autem hoc nobis singularis crux et omnis gaudii nostri triste temperamentum, nec poteramus de habitaculo nostro in ecclesiam S. Catharinae descendere nisi per medium nostrorum exactorum. Erant enim gradus, per quos de nostro commodo in curiam descendimus et de curia in ecclesiam virginis Catharinae, ipsi autem Arabes in curia jacebant die et nocte et nos descendentes et ascendentes diligentissime considerabant, nec ad puteum pro aqua poteramus venire nisi per medium eorum. Nihil autem nobis faciebant, nec bonum nec malum, nec nos proclamabant, sed tamen eorum exspectatio nobis molesta erat. Hora coenae appropinquante coximus pro coena et pro crastini diei prandio, sicut per desertum facere consuevimus, quia in alia die non eramus habituri tempus vacans ad praeparationem prandii, sicut ostendetur.

Quomodo peregrini adscenderunt montem sanctum Oreb et Synai et quomodo diversae adversitates eis acciderunt in ascensu illo, et de montis et viae dispositione.

Die XXIV. tribus horis ante lucem solis surreximus et in capella latina Missas celebravimus, quibus peractis venit frater monachus monasterii et sacrista, nomine Nicodemus, ducturus nos in montes sanctos. Recensuit autem peregrinos et quemlibet in singulari respexit et quos debiles judicavit, nequaquam proficisci nobiscum voluit dicens, viam esse arduam et sanis gravem. Sic ergo quidam peregrini infirmi remanserunt, quidam autem (b), licet infirmi essent, omnino manere nolebant. Accepimus sacculos nostros cum cibariis et flascones cum vino et amphoras cum aqua, quae per biduum sufficerent, et ea asinariis nostris tradidimus portanda, quia parati erant ascendere nobiscum pro nostro servitio. Sic ergo nobis dispositis eduxit nos frater Nicodemus de monasterio per portam, per quam ingressi fueramus, et declinavimus ad plagam meridionalem in radice montis sancti Synai et Oreb, cui et ipsum monasterium adhaeret. Mons quippe ille sanctus est binomius. Dicitur enim a monasterio usque sursum ad capellam sancti Heliae Synai, et deinde ab illa capella usque ad cacumen dicitur Oreb. Et haec duo nomina ab effectu sortitur mons ille. Quia enim mandata et praecepta sunt ibi data, dicitur Synai, i. e. praeceptum; et quia Dominus in igne ibi apparuit et mons igneus ac candens et fumans fuit, ut habetur Exodi XIX., ideo Oreb vel Choreb, i. e. ardor, nominatur. Igitur dum ascendere montem sanctum incepimus et cum silentio, timore et devotione subiremus, exortum est litigium, clamor et indignatio inter asinarios nostros, qui portabant onera nostra, et inter Arabes, qui concomitabantur nos, et erat litigium pro saccis et oneribus nostris portandis; nam Arabes nolebant, quod asinarii nobis servirent, dicentes, servitia illa ad eos pertinere, sicut et conductus et pedagia deserti dicebant ad se spectare. Conabantur ergo Arabes illi onera recipere, et illi nolebant dimittere, ex quo factum fuit tantum disturbium, quod nos ipsi accepimus onera et nec istis nec illis dimittere volebamus, sed humeris nostris imposuimus et conversi in monasterium reverti incepimus, ut cum adjutorio Calini et abbatis monasterii et Arabum capitanei pacifice ascendere possemus. Hoc cum vidissent Arabes et asinarii, uniti sunt et pacem ac silentium se habituros promiserunt, tantum ne in monasterium reverteremur precabantur et reacceptis oneribus a nobis cum tranquillitate ascendimus.

Cumque per praeceps adscenderemus et ad montis ardua venissemus, defecerunt peregrini illi debiles nec procedere poterant et mox reducti deorsum in monasterium (sunt.) Nos vero processimus ascendentes per lapideos gradus, qui ibi sunt a monachis facti, cum sine eis nemo ascendere posset propter praecipitem clivum et rupium altos parietes. Est enim ibi montis crepido obscura et horribilis, per cujus medium inter rupium parietes gradus sunt locati, per quos tamen nemo pedetentim ascendere potest, sed reptando manibus et pedibus, sicut Jonathan ascendit 1. Reg. XIV. Conscendentibus ergo nobis ecce fons vivus mox obvius fuit, qui ab initio ibi miraculose emanavit, ex caussa, quam paulo post infra dicam. Et quamvis adhuc jejuni essemus, de fonte tamen bibimus, quia sudavimus ex labore et sitivimus.

Consequenter procedentes (44 a) per montis crepidinem viam asperrimam atque oppido [?] saxosam venimus ad capellam, quae beatae Mariae titulo venerabilis habetur in memoriam subscriptae rei fundatam, juxta quam in tugurio capellae annexo habitat frater unus de monasterio, qui ostium capellae nobis aperuit. Cum autem capellam ingrederemur, frater Nicodemus, ductor noster, originem illius capellae et fontis nobis dixit italica locutione sub hac historia. Quodam tempore serpentes, viperae, bufones et alia animalia venenosa adeo in monasterio et per ejus circuitum multiplicata increverunt, quod monachi penitus non poterant ibi morari, et decreverunt, locum deserere et monasterium derelinquere et ad alium locum securum et mundum se transferre. Die ergo constituto convocavit abbas monachos omnes et indixit processionem cum maturitate et devotione fiendam ad montem sanctum Synai, et peracta visitatione montis sancti transmigrationem a loco illo insinuavit. Acceptis ergo crucibus et reliquiis cum cantu ascenderunt in montem sanctum usque in ejus cacumen, ubi legem et tabulas de manu Dei accepit Moyses. Deosculatis ergo cum lachrimis locis sanctis descenderunt tristes, quia invitissime a loco illo et monte emigrabant, a quo tamen illo die cum omnibus monasterii rebus migrare intendebant compulsi praedicta necessitate. Cum autem ad locum hujus capellae descendendo venissent, ecce subito splendor ingens emicuit et in splendore Virgo gloriosa mater Domini dulcissima eis apparuit et, ne a loco tam sancto discederent, praecepit securitateque pollicita mox disparuit. Fratres ergo hac visione consolati ulterius descenderunt, gravis tamen tentatio eos movit metuentes, ne forte phantasma esset, quod viderant. Cum ergo ad locum fontis, ubi tunc aqua nulla erat, venissent, substiterunt ibique Deum devotius exoraverunt, ut, si vera fuisset apparitio, id aliquo signo eis dato ostendere dignaretur. Mira res, mox illis orantibus fons vivus de durissima petra ad latus eorum erupit, ubi prius nec aquae vestigium apparuit, orantesque plurimum laetificavit et a tunc usque in hoc nunc fluere non cessavit: de petra scaturiens ascendentibus montem sive descendentibus multae est consolationis. Signo ergo habito fratres cum laetitia descenderunt et monasterium cum tota circumferentia mundatum a vermibus repererunt et non modo procul inde aufugerunt, sed usque in hodiernum diem nequeunt appropinquare loco eidem, et si quandoque serpens ab extra apparet, statim, ut muris appropinquaverat, moritur.

Cum haec a fratre Nicodemo audivissemus, Deum laudavimus et ingressi capellam intemeratam Mariam Virginem salutavimus et indulgentias (†) septennes accepimus dictis antiphonis et versiculis ac collectis in processionali terrae sanctae signatis.

Ab illo demum loco ascendentes multo cum labore ad arcum venimus lapideum, qui ab uno latere crepidinis usque ad aliud tensus in modum portae curvatur et de magnis quadratis lapidibus vetustissimo opere est factus, nec patet via sursum, nisi per illam portam, quae tamen valvis caret. Ibi certa didicimus narratione, quod nullus Judaeorum hanc potest ingredi portam, et hoc pluries fertur probatum, quia vel terrore vel aliquo miraculo, hic dum venerint, (b) repelluntur et produntur, etiamsi occulte accedere conati fuerunt. Magno enim desiderio aestuant videre locum lationis suae legis, sic ut nos appetimus videre locum crucifixionis nostri legislatoris. Sed sub hac porta subsistunt, rigescunt, tabescunt, contremiscunt et rejiciuntur divino miraculo. Contigit namque ante hos annos, quod quidam Judaeus mutato habitu et dissimulato judaismo peregrinis Christianis se associavit et cum eis per desertum usque ad hunc locum pervenit, cumque peregrini, qui ante eum ibant, per portam intrarent, sequebatur eos usque ad portam nec amplius procedere voluit, sed attonitus et stupefactus stetit; quem cum interrogaverunt, quid haberet et quare non intraret, magno cum gemitu et lacrimis respondit: o fratres peregrini, video supra arcum crucifixum, qui me ingredi non sinit, nec immerito. Sum enim, fateor, heu, Judaeus et Christo crucifixo usque nunc semper fui inimicus et me Christianum peregrinum simulavi, ut legis nostrae latorem, Moysen, hic honorarem. Sed video plane me ad Moysen non admitti nisi per crucifixum, quapropter ex nunc crucifixo Christo credo et me baptizari promitto et Christianus mori desidero. Statim autem, ut haec verba finierat, crux disparuit et ipse sine impedimento cum aliis ascendit, glorificans Deum et post hoc baptismum suscepit et contra Judaeorum coecitatem cunctis, quae sibi acciderant, recitavit. Ab hoc ergo tempore nullus Judaeorum praesumsit adscendere. Si enim possent libere transitum habere, semper essent ibi peregrini Judaei.

A porta illa ulterius ascendimus ad non modicum spatium et ad aliam, portae praefatae scilicet, venimus et ingressi portam in quandam delectabilem planitiem venimus, quae finis et terminus est montis Synai; nam usque ad hunc locum nominatur mons Synai. De illa vero planitie consurgit mons rotundus, altus et totus petrosus, qui est mons Oreb. Totus tamen mons cum utraque parte inferiori et superiori quandoque Oreb nominatur. Et nonnumquam superior pars propter suam petrositatem dicitur petra Oreb. Cum ergo per portam ingressi essemus, ascendimus per campum illum graminosum, qui erat inter nos et montem Oreb, quia campus declivus aliquantum erat, et ad unam ecclesiam pulchram et magnam venimus. Sunt autem tres capellae contiguae, uno murorum ambitu clausae, una est sanctae Marinae, secunda sancti Helizaei prophetae,[TR159] tertia sancti Heliae prophetae.

Porro per parvum et demissum ostiolum est introitus, per illam[TR160] ergo portulam venimus in capellam S. Marinae virginis et prostrati orationes consuetas legimus de processionali et indulgentias (†) recepimus. De hac sacra virgine habetur delectabilis legenda in Vitis patrum, quomodo multis annis conversata fuit in monasterio virorum, incognita, quod esset mulier et quomodo patientissime se habuit, quando de impraegnatione puellae cujusdam inculpata fuit et pro hoc facto rigidissimam poenitentiam tamquam nocens sustinuit, in qua et diem extremum clausit et post inauditis miraculis claruit et hic in hoc sanctissimo loco habere capellam meruit.

Demum secundam capellam S. Helizaei ingressi sumus et orationibus[TR161] praescriptis decantatis indulgentias (†) recepimus. Hic Helizaeus vivus maxima miracula fecit et mortuus mortuum suscitavit, ut habetur 4. Reg. XIII. Creditur etiam, quod ad imitationem magistri (45 a) sui, Heliae, cujus discipulus erat, hunc montem sanctum crebrius visitaverit. Dicunt etiam, quod translato Helia in curru igneo, sicut dicitur 4. Reg. II., quod Helizaeus huc perrexit et eum in specu suo quaesivit putans eum ductum ad hunc locum, vel admisit, ut viri hic eum quaererent. De quibus habetur 2. Reg. II.

Post hoc tertiam capellam S. Heliae ingressi sumus et orationibus lectis indulgentias accepimus duplicatas (††), in capella scilicet in specu suo, qui est retro altare, in quo zelosissimus Domini vates Helias demoratus est, postquam memorabile illud peregit facinus de confutatione prophetarum Baal et interfectione 470 virorum, quos interfecit in torrente Cison; ut diffuse habetur 3. Reg. XVIII. Quo comperto Jezabel nequissima mulier juravit decapitare S. Heliam, qui timuit et per deserta fugiens in hoc specu absconditus mansit: 3. Reg. 19. longa de his habetur historia. Est autem specus S. Heliae caverna in petra arcta, in qua homo non potest erectus stare sed aut incurvatus aut genubus flexis aut sedendo potest ibi manere.

His visis egressi sumus et supra ecclesiam minacem petram, grandem, rotundam dependere vidimus, de qua dicitur, quod corvus cibum, quem S. Heliae portabat, super lapidem hunc ponebat, ad quem S. Helias de specu scandens cibum[TR162] tollebat. Solebat enim Deus providere prophetae sancto per ministerium corvorum, ut habetur 3. Reg. 17., qui portabant ei mane et vespere panem et carnes.

Consequenter progressi in montem Dei Oreb scandimus. Porro in ipsa semita jacet grandis fractura et petrae pars, quae de alta rupe scissa deorsum per praeceps ruit et viae directae sursum ducenti obstaculum existit, ita, quod propter molem istam oportet facere circuitum. Hanc autem rupturam petrae dicunt tempore Heliae factam esse, quando ei Deus mandavit, ut de specu exiret. Et dum staret coram Domino, ecce Dominus transiit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras, 3. Reg. XIX., de facto enim juxta illam partem montis est horrida petrarum et rupium eversio et ruptio, quasi singularis tempestas ibi grassasset. Et hoc intelligunt factum esse in conspectu Heliae, non solum imaginative, sed et corporaliter. Unde Magister in Spec. hist. dicit, quod tria illa, in quibus non erat Dominus, erant corporalia. Primo ventus fortissimus, conterens petras; secundo terrae commotio, subvertens montes; tertio ignis magnus, comburens et consumens et incendens rupes. Et illius horribilis tempestatis signa hodie apparent.

Ascendimus ergo per contritos lapides et eversas rupes cum magno labore et sudore et paene usque in verticem venimus.

Sub cacumine in montis collo venimus ad petram, in qua foramen erat et istud foramen est illud, de quo habetur Exodi XXXIII. Cum enim Moyses colloquio Domini frueretur, desiderabat videre faciem Dei et claritatem Dei. Cui Dominus: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet. Ecce, est locus apud me, inquit, et stabis super petram eamque pertransibit gloria mea. Ponam te in foramen petrae et protegam[TR163] te dextera mea. In ipsam ergo voraginem licet arctam et strictam, in qua Moyses recurvus in ventre jacens fuit a Domino positus, immisimus nos etiam devotionis caussa. Cum labore enim ad imitationem prophetae in hoc foramine nos involvimus. Est enim foramen paululum a terra estque demissum et non altum, nisi quod (b) homo in terra stans potest extensis brachiis cum capite se intromittere. Si autem vult etiam pectore intrare, oportet, quod se levet a terra et tunc brachia, pectus et caput sunt quidem intus, sed crura cum tota posteriore parte extra dependent ab umbilico, et ita homo jacet quasi inter duas molas, quia cum ventre jacet super partem petrae inferiorem et dorsum premit pars superior. Si quis autem vellet, posset se totaliter in petram trahere, quia foramen profundum est, sed quomodo sine adjutorio et sine extrahente reexiret vix video, quia non patet ei exitus motu retrogrado, sicut movetur cancer. In quo motu habet impedimentum supra et infra, sed non ante, nec retro; non enim tantum est intus de spatio, ut homo se vertat et cum capite primo exeat. Hoc ergo foramen est illud, ut pie creditur, in quod posuit Dominus Moysen, ut contemplaretur Dei posteriora. Si cui placet videre, quid sit Dei facies et Dei posterior pars, videat in Nicol. de Lyra super illum locum et Addi. cum replicis.

Foramine illo perspecto ascendimus ulterius, usque ad cacumen montis sanctissimi, in caput montis supra rupem, in cujus latere est foramen praedictum. Haec est petra, super quam jussit Dominus stare Moysen, Exodi 33.: Ecce, est locus apud me et stabis super petram etc. Super petram illam est hodie aedificata una capella, quae dicitur ecclesia sancti Salvatoris, quae erat ferreo osteo firmiter clausa, statque in loco, ubi sanctus propheta Moyses decalogum in duabus tabulis lapideis digito Dei exaratum accepit stans cum Domino solus in montis vertice, ut habetur Exodi XXXIV. Anno ante nativitatem Domini 1514 fuit lex data Moysi. Hanc capellam aperiente fratre Nicodemo, qui de monasterio nobiscum ascenderat, discalceatis nudisque pedibus pro reverentia et sanctitate loci intravimus nosque, ut justum erat, devotius prostravimus in terram et locum illum, in quo Moyses legem de manu Domini accepit duobus signatum lapidibus deosculabamur et orationibus ibi lectis, prout in processionali terrae sanctae signantur, indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus. Post orationem chorum intravimus, altare circumivimus et locum cum ingenti devotione et delectatione vidimus et frequentius vestigia angeli visibili et corporali specie Moysi ibi apparentis deosculati fuimus, similiter et vestigia sancti prophetae Moysis. Sunt enim, ut praedixi, ante introitum chori duo lapides supra sancta vestigia, in uno loco stetit angelus, in alio genubus flexis stetit Moyses, et sunt duo albi marmorei lapides in pavimento locati, et dicunt, quod sub istis lapidibus sint adhuc in petra impressa vestigia genuum Moysis.

His visis de ecclesia egressi sumus et calceamenta nostra reassumsimus et ad latus capellae paululum descendimus ad XV passus et speluncam de superpendente petra ingressi sumus. In ea autem prostrati orationes solvimus et indulgentias (†) accepimus. In hoc specu mansit Moyses,[TR164] quando non habuit Dominus colloquium cum eo, et in eo jejunavit 40 diebus et 40 noctibus, ut legem Domini mereretur accipere. Est autem spelunca lata et magna, non aliud lumen (46 a)[TR165] habens, nisi quod per locum introitus spargitur. Esset autem satis commodosum habitaculum pro contemplativo monacho. Ex opposito speluncae est altitudo quaedam, in qua aedificata est una muschea, ecclesia sarracenica, juxta quam plures Sarraceni sedebant, qui etiam ad visitandum locum sanctum ascenderant. Nam Arabes, Aegyptii, Sarraceni, Turci, de longinquis mundi partibus ad hunc locum peregrinantur ob reverentiam Moysis. Demtis enim Judaeis de omnibus mundi partibus huc confluunt homines de omni ritu et secta; Judaei soli non possunt ascendere, et si possent, gentiles eos non admitterent, imo Christiani eos secum orantes non sustinerent.

Insuper grandis in monte est cisterna, bonam continens aquam et frigidam atque sanam, de quam tamen aquam habere non potuimus, quia, in quo hauriremus, non habuimus, et puteus valde altus (est.) Dicunt, hanc cisternam esse Moysis, de qua bibit; quod non consonat Scripturae, quae ipsum dicit ibi jejunasse.

Circuivimus et lustravimus totum montis verticem et vidimus grandes ruinas antiquorum murorum per gyrum, et creditur, ibidem fuisse monasterium, quod quidem totum destructum est praeter ecclesiam, juxta quam semper manent duo fratres de monasterio S. Catharinae.

Habet mons iste hoc singulare, quod rotundus sursum protenditur nec aliis montibus condependet, nec tamen omnibus altior est, sed omnibus singularior et ascensu difficilior. Sunt enim a monasterio in ejus usque summitatem circiter septem millia graduum, demtis locis, in quibus rectis passibus ascenditur et non per gradus. Ex illo monte est respectus ad regiones procul existentes, ad quas tamen clarior respectus est de monte S. Catharinae, ideo ibidem loquar de illis regionibus. Ex iam dictis patet descriptio sacri montis, commendatio tamen eximia et sanctitas ejus ex canonicis scripturis clarius habetur in multis locis, sicut Exodi III. et XIX. et XX. et Deuter. V., ubi dicitur, quod mons ille ardebat usque ad coelum, et per totum pentateuchum et in psalmis et prophetis. Ex quibus omnibus infertur, quod mons Oreb Synai est mons excellentiae et altitudinis; mons divinae habitationis et angelorum frequentationis; mons luminis, ignis et inflammationis; mons terribilis nubis et caliginis; mons sapientiae et eruditionis; mons misericordiae et promissionis, justitiae et comminationis; mons fulguris et corruscationis; mons tubae et clangoris; mons amicitiae et confoederationis; mons clementiae et propitiationis; mons sacrificii et orationis; mons pinguedinis et coagulationis; mons visionis et contemplationis.

Postquam ergo hujus montis sancti loca perspeximus, consedimus et collationem fecimus manducantes et bibentes, quod nobiscum portavimus, et ultra horam in monte sancto mansimus. In tribus enim horis a monasterio in cacumen venimus. Cunctis autem terminatis, quae in monte sancto agenda erant, disposuimus nos ad ulteriores labores et processimus modo, quo sequitur.

Progressio ulterior.

(b) Descensus peregrinorum de monte Oreb et aliquorum peregrinorum ascensus in montem S. Catharinae.

Expleta collatione paululumque recreati descendimus de monte contra occidentem per praeceps viam periculosam, terribilem et saltuosam valde, ita, quod nonnumquam necesse fuit, ut submitteremus nos deorsum per saltus, in ventrem nos ponendo super praecipites rupes. Saepe etiam in hoc descensu venimus in capitibus rupium in arctas vias dependentes, in quibus casus fuisset crudelis mors, nam deorsum per altissimas rupium parietes quis, mox ut pedem non recte posuisset, cecidisset in valles horribiles; tandemque venimus in quoddam monasterium, dictum ad quadraginta sanctos, et ibi ingressi ecclesiam adoravimus et indulgentias recepimus (†). Interea duo fratres de monasterio S. Catharinae ibi morantes attulerunt nobis caricas et desiccatos dactylos et aquam, de quibus pro refrigerio ei confortatione libavimus. Post hoc, quia nondum meridies erat, consedimus et deliberavimus, an illo die etiam montem S. Catharinae ascendere vellemus, aut quiescere usque in crastinum. In hanc autem convenimus sententiam, ut juniores et saniores et qui vellent, jam ascenderent et loco visitato ante occursum solis reverterent, alii vero seniores et debiliores mane in frigore iter arriperent ad ascendendum. Surrexerunt vero decem peregrini robustiores ad ascendendum parati in intensissimis aestibus, quorum haec sunt nomina: dominus Johannes comes de Solms, miles, dominus Heinricus de Schomberg, miles, dominus Sigismundus de Marspach, miles, dominus Caspar de Siculi, miles, dominus Lazinus, archidiaconus et canonicus ecclesiae transsylvaniensis in Ungaria, frater Felix de Ulma, ordinis Praedicatorum, pater Paulus Guglinger, ordinis Minorum, frater Thomas, conversus ejusdem ordinis, et duo comitis servi, Johannes et Conradus. Hi assumtis secum aliquibus Arabibus montem arduissimum S. Catharinae aggressi sunt.

Ascendimus ergo montem per viam longiorem, asperiorem et duriorem, per invias crepidines, per scopulos praeruptos, per petras superpendentes, per minaces rupes, per horribiles saltus perque praecipites clivos, per intensissimos desuper solis ardores. Hoc vero solum habuimus refrigerium, quod duos in tali ascensu fontes reperimus aquam frigidam continentes, unde refocillabamur. Quidam vero miles fractus tam violento labore penitus defecit et in arduissimo clivo residens amplius procedere non potuit. Eramus autem iam ultra medium ascensus et caput montis vidimus licet longe supra, quod dum miles ille debilis aspiceret, desperavit se posse ascendere et rogavit nos, ut ascenderemus, eumque ibi solum exspectare nos sineremus. Ad hoc nos animavimus eum et sursum erectum aliquantulum procedere coegimus, qui aliquotiens sub manibus nostris quasi amens in terram dilabebatur, ligavimus autem sudarium longum ad cingulum ejus, per quod aliqui eum trahebant, aliqui manus ejus tenebant trahentes per brachia, aliqui ad dorsum ejus stabant et sursum trahebant, et mirabilem fatigam cum peregrino illo habuimus. Tandem Deo auxiliante (47 a) in verticem montis Synai venimus, ad angelicum sepulchrum beatissimae virginis S. Catharinae. Procidimus ergo et cum devotione locum sacri corporis per angelos apportati deosculati sumus et indulgentias accepimus (†), decantantes prius, quae signata habuimus in processionali terrae sanctae. Porro post orationem consedimus, et inceperunt flagrare desiderio panis et aquae et quilibet optabat se habere secum sportam suam et amphoram. Nescio autem, qua providentia accidit, ut ego solus mecum haberem sportam cum paximatiis, ovis duris, carnibus fumigatis, et caseo, quae pro me ipso tuleram, alii omnia sua inferius cum peregrinis remanentibus dimiserant, et videntes, me esse provisum, congratulabantur quidem mihi et providum me praedicabant, sibi ipsis vero indignabantur de negligentia, et petebant me unus, ut darem sibi pauxillum panis, alter modicum carnis, alius parum casei et panis, alii haustum vini quaerebant a[TR166] me. Hoc ut vidi, jucundatus fui et nulli quidquam dedi, sed sportam arripui et omnia, quae in ea erant, in concavitatem petrae, quae juxta nos erat, effudi in loco, ubi caput S. Catharinae positum fuerat, et tali facetia usus nobiles et peregrinos invitavi dicens: ecce, domini mei, provida dispensatione factum est, quod hic omnes vos sitis hospites mei et ego habeam solus expensas, quod libentissime faciam, utinam laute vobis procurare possem. Nam ecce in hac domo, in ista camera, in hoc lectulo habitavit et quievit dulcissima sponsa mea S. Catharina ultra trecentos annos a sua passione, quae mihi in juventute desponsata inter omnes coelestis regni pretiosissimas virgines deifica sorte a me electa est, denique in ejusdem virginis festo anno 1452 ejus amore saeculo renuntiavi et habitum fratrum Praedicatorum accepi, et anno revoluto eodem die obedientiam publica et solenni professione promissi, sicque perpetua obligatione me in Dei servitium et in hujus virginis obsequium mancipavi. Venite ergo omnes, quotquot estis, et cum laetitia edite. Accesserunt ad hanc invitationem omnes, et cum multa laetitia manducavimus ea, quae apud nos erant. In hoc convivio erant comites, milites, sacerdotes, religiosi, insuper alii erant ibi saeculares, Christiani haeretici, ibi etiam erant Sarraceni et Arabes, qui omnes de fragmentis sportae meae manducaverunt. Vinum ibi erat in copia, quia alii peregrini acceperant secum suos viascos, sed aquae ibi defectus erat, quod cernens quidam Arabs de convivis nostris accepta amphora per prona montis non cucurrit sed dilapsus decidit et post parvam moram rediit portans amphoram aqua recenti plenam, quam tulerat ex aliqua fonte nobis incognito. Vinum ergo aqua temperavimus et potu ac (b) cibo penitus consumtis, etiam usque ad crustas et minutissimas micas, convivio finem fecimus. Numquam per totam peregrinationem meam fuit sporta mea adeo evacuata et mundata, sicut ibi. Interea sol declinare incipiebat, et hortabantur nos Arabes ad descensum, antequam sol occumberet. Surreximus ergo et currendo repente descendimus et sole iam merso ad fratres nostros revenimus in monasterium ad XL Sanctos. Descriptio montis et loci dispositio superior patebit in sequentibus.

Ascensus montis S. Catharinae.

Vicesima quinta die, antequam illucesceret, surreximus de terra, in qua sub dio quievimus in curia monasterii, ut in montem iterum ascenderemus cum fratribus nostris, qui heri remanserant. Verum major pars illorum, qui prius in monte fuerant, mansit in quiete. Assumsimus ergo servos Arabes et asinarios et sportas cum cibariis, amphoras cum aqua eis imposuimus et praecedentem fratrem Nicodemum secuti sumus lentissimo gradu propter teneres et infirmos. Est autem a monasterio spatium satis longum per hortos et arbusta usque ad montis clivum, per quod ascendimus cum lunae beneficio. Cum autem ad montis clivum venissemus, intravimus crepidinem quandam montis altis parietibus rupium conclusam et de profundis ascendimus per viam multum asperam, nec inter haec lumen aliquod habuimus, quia conclusi rupibus lunae lumen habere non potuimus. Insuper tantum frigus erat in ista crepidine, ut dentibus strideremus; optavimus habere ignem, sed ignile non habuimus ut ignem faceremus. Quidam autem de Arabibus compatiens frigescentibus collegit quasdam herbas arefactas et manibus confricatis incendio aptavit assumtisque duobus lapidibus de torrente fortiter collisit ad invicem ignemque provocans igne incendit, et collectis sarmentis ignem magnum fecimus et circumstantes membra fovimus. Cogitavi, quod Arabs ille artem illam educendi ignem de silicibus didicerit a Promotheo, filio Lapethi ex Asia et nympha matre, qui aevo suo, ut poetae referunt, erat vir prudentissimus et praeter hoc, quod de luto figmentum hominis formatum igne de coelo furato animavit, primus de silicibus ignem provocandum esse docuit. Nam tum ignoratum fuit, ignem latere sub frigidis silicibus. Porro Vulco dicitur primus ignem invenisse; cum enim fulmine arbor quaedam incensa fuisset, ex eo aliae arbores succensae, omnia conflagrata sunt ligna. Vulco autem calore delectatus deficiente igne materiam adjecit, conservans ignem, quem hominibus ostendens tamquam a se repertum in totum per hoc promeruit, ut rex Aegypti constitutus sit.

Cum ergo refocillati calore essemus, titiones accepimus ignitos et processimus sursum in illa crepidine, in qua nonnumquam erant saltus et petrarum parietes, per quos Arabes primo scandebant et inde sursum unum peregrinum post alium trahebant. Cogitavi aliquotiens illo mane, quam mirabilis Deus; heri prae caloribus vix poteramus spirare et hodie prae frigoribus vix poteramus vivere. Quanto enim altius ascendimus, tanto intensius frigus sensimus. Interea ad fontem quendam venimus, juxta quem iterum ignem accendimus, (48 a) et iam de ignis calore laetabamur, sicut heri ibi de aquae frigore recreabamur. Calefactis nobis iterum processimus per arduum saltum adscendendo ad longum spatium. In alto autem venimus ad unius magnae rupis parietem et de sublimitate illius parietis destillabat aqua clara et bona, nobis tamen fastidiosa, quia adhuc mane erat et frigore non mediocriter laboravimus. Destillabat autem aqua illa in concavitatem quandam rupis et quasi quandam piscinam faciebat. Juxta illam piscinam iterum ignem accendimus et nos calore refecimus; tantum enim frigus fuit, ut, si ignem non habuissemus, defecissemus prae algore. In ulteriori processu venimus adscendendo[TR167] de locis petrosis in clivum, praecipitem quidem sed planum, id est, sine rupibus et sine arbustis, et erat ille clivus graminosus, quasi pratum. Nobis itaque laborantibus in ascensu illo, ecce, dies adspiravit et inclinabantur umbrae, et vidimus longe supra collum id caput montis, ad cujus aspectum quasi conterriti stabamus, mirantes altitudinem adhuc restantem post tantum ascensum. Non potest enim summitas vel caput montis inferius videri juxta radicem, quia sic est ejus dispositio. Primo habet radicem latissimam, in qua arbusta, virgulta et multi rubi crescunt. Deinde sunt rupes eminentes, per quos in crepidinibus est ascensus usque supra montis ventrem, qui est tumor magnus a corpore montis procedens et excrescens, quasi terrae inflatio esset, et propter hunc tumorem non potest videri de imis nec caput nec collum montis; super ventrem est illa latitudo graminosa continens loca egregia ad pascua optimas herbas ferentia. Venter ille longum habet ascensum usque ad cacumina montium ei adhaerentium, ita quod de ventre illo uno jugo est transitus in montium aliorum vertices. In supremo autem ventris consurgit montis Synai collum, rupis enim magna, tortuosa et scopulosa in altum protensa ibi excrescit a veutre montium sicut collum a corpore procedit in homine; et hoc collum est adeo altum, quod stupor est videre, et supra collum est montis caput. Est autem rupes colli directe contra coelum erecta, et scopulis altis et acutis cincta ita, quod homo inferius stans non potest imaginari, quomodo possibile sit, hominem in verticem ascendere. Imo, ante S. Catharinae manifestationem nemo praesumebat adscendere. Unde in Speculo histor. L. 19. C. 17. recitatur de quodam sene visitante patres deserti incolas, qui dicit: vidi, inquit, juga Synai montis, cujus summum cacumen coelo contiguum nequaquam adiri potest. His tamen non obstantibus viriliter opus coeptum aggressi sumus, et usque ad collum pervenimus in aliorum montium juga. Collum autem ipsum arduissimum aggressi per rupes et scopulos sursum scandimus, quasi eo modo, quo quis arborem adscendit, trahentes nos sursum de uno scopulo in alium. Robustiores autem praecedebant et sequentibus manus porrigebant sicque eos sursum trahebant, nec valuissent ibi formidulosi et vertiginosi homines. Non autem ascendimus successive unus post alium, sed quilibet ascendit in proximo sibi loco, ubi sibi videbatur, quod multa essent tenacula manuum et sustentacula pedum, et ita per gyrum rupis suspensi in scopulis eramus sursum reptantes, sicut formicae arbores adscendunt. Tandem autem, quia improbus labor (b) omnia vincit, in caput sive cacumen sacri montis venimus; ubi dum essemus, adeo asper et durus fortisque flavit ventus, quod nec orare nec quidquam boni facere voluimus absque igne. Statim autem Arabes comportatis sarmentis et rogo congesto magnum ignem fecerunt, ad quem stetimus, usque dum sol, qui iam dudum ortus fuerat, altius ascenderet et ventorum rigor mitesceret. Nobis ergo calefactis et quodammodo vivificatis accessimus ad angelicum clarissimae virginis Catharinae tumulum et laudes praescriptas in processionali terrae sanctae decantavimus cum jocunditate et devotius oravimus diutiusque meditabamur cum silentio et indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings