← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Incipit tractatus VIII.

Reading edition

continens peregrinorum acta per mensem Octobrem et multa alia.

October mensis cum suo primo die illuxit, porro duabus horis ante lucem Sarraceni et Arabes et omnes, qui de ritu Machometi erant nobiscum, surrexerunt et igne accenso ac luminibus inceperunt comedere, bibere, gaudere, ridere, cantare, et ultra consuetum modum se dissolvebant nosque suis clamoribus excitabant et invitabant, ut cum eis conviveremus. Caussam vero illius intempestivae comestionis cum quaesivissemus ab eis, accepimus, quod illucescente die inciperet eorum jejunium, et ideo ante diei lucem manducant et gaudent, siquidem Sarracenorum jejunium, quod Machometus eis statuit in Alchorano, ita servant: per totum annum nullum habent jejunium, nisi per Octobrem mensem, quem tamen ita jejunant, quod omni die a diluculo, quum suboriri incipit et lumen tantum fit, quod potest discerni nigrum ab albo in filo, jejunant usque ad solis occasum et tempore diurno non comedunt nec bibunt nec utuntur uxoribus, sed quiescunt, dormiunt et cum quadam torpescente tristitia diem deducunt, quamdiu autem sol occidit, expergiscuntur, evigilant, mensas parant, comedunt et bibunt, non semel, sed totiens, quotiens volunt, per noctem clamant, cantant, discurrunt et singulis noctibus sui jejunii insaniunt et uxoribus libidinosissime abutuntur, et si qui tota nocte vigilare non possunt, ad dormiendum se ponunt, sed duabus horis ante diem surgunt ad manducandum et viso die cessant. Ideo in civitatibus duabus horis ante diem currunt eorum sacerdotes per vicos et pulsant cum lignis ad excitandum homines ad luxuriandum et manducandum usque ad diem. O monstruosum jejunium et carnalibus hominibus et bestialibus aptum! Absit, absit a nobis talis praedicator jejunii, post quod in die expletum sic omni libidini, ingluviei, crapulis et comessationibus per noctem operam impendere praecipit, ut non ob aliud jejunium instituisse videatur, quam ut postea voluptuosius et appetentius omnium turpitudo libidinis (65 a) exerceatur. Multam inquietudinem sustinuimus noctibus propter insolentias eorum per illum mensem, sicut sequentia docebunt. Igitur die appropinquante, dum se ingurgitassent et camelos onerare vellent, invenerunt sibi unum camelum furto abductum esse. Vagantur enim fures per desertum, qui in rupibus per diem stant et transeuntes turmas considerant, ubi noctibus maneant, et cunctis dormientibus subintrant occulte et solvunt vel asinos aut camelos et accipiunt, si possunt, sportas et saccos. Turbati autem erant camelarii et duo de eis cum hastis per regionem discurrerunt, quaerentes bestiam, nos vero onera perditae bestiae alteri imposuimus et de Laccraris profecti sumus per loca arenosa. Post tres autem horas venerunt camelarii cum bestia perdita et habebant vestimenta sanguine conspersa et hastas cruore madentes; invenerunt enim duos fures cum bestia in quodam specu, ad quem vestigiis bestiae et furum prodentibus venerunt, unum autem ex illis hasta interfecerunt, alter prolapsus evasit mortem. Similis est casus ille sicut Virgilius de Hercule casum recitat. Dum enim Hercules hospitaret cum Evandro, boves suos locavit ad armenta. Porro non longe a loco habitabat in quodam antro gigas ingentis staturae, Cacus dictus, filius Vulcani, vomens ore ignes, ibique latrociniis et furtis cunctos turbabat. Hic a specu egressus noctu boves Herculis cauda traxit in antrum, quos dum Hercules diminutos cerneret, nec quorsum errassent posset advertere, invenit vestigia furis de armeuto ad antrum, adcurrit Hercules, vi illum ex antro eduxit et clavo interemit bovesque reduxit.

Interea processu continuato extra montana venimus in regionem Madian, super littus maris rubri, quamvis adhuc longe essemus ab aquis. Haec regio dicitur Madian, a civitate Madian, quam aedificaverat quidam filius Abrahae de Ketura, dictus Madian, eamque nomini suo dedicavit, sicut habetur Genes. XVII. De illa civitate primi mercatores leguntur Genes. 36. fuisse Madianitae, qui emerunt Joseph. De hac fuit Jethro, primas et princeps Madian, de quo etiam supra dictum est Fol. 8. b., ad quem Moyses fugit de Aegypto et filiam ejus uxorem assumsit, Exodi II.

Porro in processu venimus de deserti deviis ad regiam, communem et tritam viam, quae ducit de Aegypto sursum in Palaestinam ad Gazaram, a quo juxta Gazarum declinavimus, ut patet supra fol. 28., dum in desertum ingrederemur. Ab eodem namque loco usque huc nullam viam habuimus, sed nocte ac die siderum usi directione ambulavimus, sicut in mari fieri solet. Ultra modum vero laetati fuimus in inventione viae et videbatur nobis, quod in mundum revenissemus. In eo loco via, quae sursum ducit ab Aegypto, dividitur in duas vias: una ducit sursum per littus maris magni ad Palaestinam et inde in Judaeam et Jerusalem, per quam frequenter est descensus et ascensus de terra sancta in Aegyptum et e contrario. Alia ab Aegypto ducit sursum ad littus maris rubri et Madian et Thor, portum maris rubri, de quo dictum est supra fol. 49. b.[TR181] Per viam ergo communem cum laetitia contra Aegyptum [processimus] et gavisi fuimus, iterum vestigia Domini Jesu invenisse, nam per illam viam Joseph duxit virginem Mariam cum puero Jesu in Aegyptum ex praecepto angeli, Matth. II.

Advesperascente ergo die venimus in desertum Helim, in quo castrametati sunt (b) filii Israel post transitum maris rubri, juxta XII fontes et LXX palmas, ut habetur Exodi 15. Verum a loco fontium declinavimus et etiam a publica strata ad unum milliare italicum et in loco quodam immundo, quem nominabant Dorondon, tentoria fiximus. Currebat enim humus illa plena vermiculis et bestiolis et pediculorum Pharaonis non erat numerus, de quibus supra fol. 27 dixi. Male autem respeximus Calinum pro eo, quod non in loco fontium fecit tentoria figi, sed ipse rationabiliter hoc excusavit dicens, quod ex quo sitibundi essemus et incensi, si circa aquas maneremus, non cessaremus a potu usque ad defectum nostrum. Alia causa, quia juxta aquas sunt paludes et in illis paludibus sunt infiniti diversi generis serpentes, vermes et viperae, ideo circa aquas non expedit morari. Alia causa: Arabes deserti praedones sua tabernacula figunt prope aquas et quandoque noctibus superveniunt ad loco aquosa, et si nos reperirent, nos turbarent et spoliarent. Alia causa: prope aquas illas est una villa, in qua sunt pessimi Madianitae, qui dum nos ibi tentoria fixisse comperissent, multis modis etiam nocturnis horis nos vexassent. Alia causa, quia via publica est juxta fontes, per quam nocturnis horis transeunt negotiatores et praedones Arabes et Madianitae,[TR182] a quibus sine vexatione non fuissemus. Cum ergo tentoria fixissemus, descendimus cum asinariis nostris ad locum fontium et palmarum et utres aqua replevimus et amphoras, cum quibus asinarii reascenderunt ad tentoria; nos mansimus in loco illo delectabili et vestibus nudati balneati sumus, quia copiosas aquas, claras et tepidas lavandis corporibus aptas reperimus, juxta quas etiam erant arbusta et virgulta, insuper prope erat villa, in qua multitudo palmarum erat. Tempore, quo filii Israel in loco isto castrametati sunt, erant ibi XII fontes et LXX palmae, nunc vero non sunt praecise XII fontes, sed multae sunt ibi aquarum vomites de clivo, qui undique vomit aquas, nec LXX palmae, sed multo plures; tamen locus idem est.

Propter istas exsuperantes aquarum vomites imaginatione poetica suspicabar aliquam Nympharum celebrem locum hunc reddidisse, cum etiam nomen arabicum loci huic imaginationi assistat: dicitur enim locus Dorindon. Doris autem erat filia Coeli et Vestae, conjux Oceani et mater omnium Nympharum. Cui autem Nymphae hic locus dedicatus sit, ignoro, hoc tamen pro certo scio, quod sanctificatus locus hic fuit sexta mansione filiorum Israel ab exitu de Aegpto, ut habetur Exodi 17. et Numeror. 33. Cum magna ergo recreatione ultra duas horas juxta aquas illas mansimus et ibi bibimus,[TR183] lavimus et a vermibus nos mundavimus. Interea aliquae puellae Madianitae satis formosae cum pecoribus venerunt ad aquas, quae stabant ex alia parte aquarum et mirabantur, respiciebant, ridebant et quodammodo precabantur. Non immemor fui ibi earum petulantia illius scorti Madianitae mulieris, ad quam quidam de filiis Israel ingressus vidente Moyse et omni populo, et de zelo Pinehas, quomodo ambo in locis genitalibus pugione perfodit et quod propter hoc XXIV millia hominum occisa fuerunt in deserto Cethim, Numer. 25. Quapropter earum risus et jocus horror nobis fuit, nec fecimus, ac si risum earum videremus, (66 a) vix tamen quosdam juvenes milites compescere poteramus, ne eis aliquod signum complacentiae ostenderent. Dum autem diu ibi moraremur, misit Calinus nobis Arabem nuntium, ut ad tentoria descenderemus citius, et erat etiam male contentus de nobis. Descendimus ergo et coenam nostram paratam invenimus et cum magna et insueta laetitia manducavimus. Accidit enim nobis ex potu aquae, ac si de fonte rubro, qui in Aethiopia est, bibissemus, de quo qui bibit, ut dicitur, limphatus efficitur. Nobis autem laetantibus sedebant Sarraceni nostri et Arabes moesti, pallentes, silentes, propter eorum maledictum jejunium. Sed statim sole profundius chaos immerso, quando nos quietem quaesivimus, ipsi vice versa incipiebant insolescere, cantare, ululare, mugire, comedere, bibere, et nobis quasi tota nocte nullam requiem tribuebant et cum ista inquietudine ritum sui jejunii explebant. Nonnumquam surreximus et de tentoriis nostris ad eos cucurrimus et cum minis eis silentium imposuimus; aliquando etiam, quando faciebant subcinericios panes, cum eis mansimus videntes fatuitates eorum.

Iter solitudinis et terror peregrinorum.

Secundo die Octobris mane quidem surreximus, sed tarde recessimus propter trium camelorum perditionem, quos putabant furto ablatos, sed vestigia eorum sequentes invenerunt in deserto in loco pascui. Post ortum solis reducti sunt et ita bestiis oneratis ab Helim recessimus et in publica strata per latissimos campos maris rubri littora descendimus, a tergo autem sequebantur nos quidam cum camelis aliis per viam, quae descendit a Thor, et timuimus, ne forte essent praedones, quia valde velociter ibant nobisque appropinquabant; cum autem circa nos essent, vidimus camelos ornatos et homines curiales magis timuimus. Porro dominus illius Corrobanae erat vir pinguis et decorus et in medium nostrum cum suo dromeda se ingessit iratoque vultu circumspiciens singulos ad Calinum cum indignatione dixit: cur tu, Sarracenus cum sis, ausus es Francos armatos per terram domini Soldani ducere, ut quasi armati procedunt in publica regia strata? Cui Calinus cum magna reverentia respondit: homines isti peregrini sunt et loca sancta terrarum nostrarum quaerere venerunt et neminem laedere, neminem invadere nullique nocere cupiunt. Audientes autem in Gaza, hoc est, in Jerusalem, quosdam pestilentes homines vagari per desertum, qui passim violare praesumunt salvum conductum domini Soldani, spoliantes et vexantes transeuntes, etiam Cairinos nobiles, robusta mente petierunt a Trutschelmanno licentiam ferendi arma, ut occurrentes turbatores libertatis benignitate domini Soldani eis concessam possent et ipsi turbare et profligare; hac de causa (b) gladiis accincti, arcubus muniti incedunt isti. Hoc audito responso convertit se ad famulos suos et jocundo omine dixit: ecce, isti Franci audaciores sunt Aegyptiis; si Mauri, Sarraceni, Mamalucci illius essent audaciae, dudum fuisset desertum a latronibus et praedonibus purgatum. Sic ergo vir ille optime fuit contentus et per Calinum salutationem amicabilem obtulit eumque de nostro itinere, de patria nostra et aliis conditionibus interrogavit, nos vero per Calinum ab eo quaesivimus, an naves onerariae de India venissent in Thor cum speciebus aromaticis et si species illae ductae essent in Alexandriam. De hoc ideo quaestionem fecimus, quia cum istis speciebus in navibus Alexandrinis in Italiam transfretare[TR184] sperabamus nos. Statim autem vir mentem nostram intellexit et plenum responsum dedit dicens, quod ante plures dies naves Indianae in Thor venissent et jam actu species aromaticae ducerentur in camelis in Aegyptum ad Cairum et de Cairo per Nilum veherentur Alexandriam ad mare magnum et ibi iam starent naves Alexandrinae de Venetiis et onerarentur ocius recessurae. Hoc cum audivissemus, solliciti facti sumus valde timentes, ne naves ante adventum nostrum in Alexandriam recederent, quia si hoc factum fuisset, in Alexandria hiemare necesse fuisset, quod nobis utique fuisset molestissimum. Sic ergo vir ille velociter nos praecessit, nos vero lente satis cum nostris camelis sequebamur et ab illa hora incepimus esse solliciti et Calino ac camelariis molesti, instigantes eos opportune et importune ad celeriorem processum et ut accelerarent iter.

De periculosissima erratione et deviatione peregrinorum tertiae societatis per solitudinem.

Processimus ergo per arenosos et latissimos campos, per quos S. Moyses cum universo populo Israel de Aegypto egrediens a mari rubro ascendit et hora tempestiva, dum adhuc multum diei superesset, in quodam loco, dicto Wardachii, bestias exoneraverunt, quod nobis displicuit, quia festinavimus venire Alexandriam. Sed nostri ductores hoc non curabant, quia ante solis occasum dormire et quiescere intendebant, ut per noctem vigilare et insolescere possent juxta ritum sui inutilis jejunii. Dum ergo in loco illo tentoria nostra figere vellemus, clavi lignei, quibus funes alligabantur, non poterant tenere propter tenuem arenam, in quam non firmiter infigebantur, et cum hoc paucos adhuc palos habuimus, aliis per desertum amissis. Sedimus ergo in calore solis in arenti arena cum impatientia et murmure contra ductores nostros. Porro a loco illo vidimus inter nos et mare rubrum cumulos arenarum et monticulos et per medium illorum discrete vidimus mare rubrum et videbatur nobis, quod vix per milliare italicum a nobis distaret. Unus ergo de militibus (67 a) tertiae societatis, in qua ego fui, dixit: ut quid hic sedentes in ardore solis tabescimus et ignavia marcemus? Ecce, ibi est mare rubrum et multum superest diei; descendamus quaeso ad refrigerandum nos et ad deducendum tempus. Hoc dicens nemo sibi respondit et addidit: non sunt, inquit, fideles socii inter vos, qui audeant ad tantillum spatium mecum proficisci pro sua et mea recreatione? paratus ego essem inire bellum pro vobis, et nullus vult mecum ire ad balneum? Quid formidatis? quid timetis? Cumque diceremus sibi, quod Calinus non dimitteret nos, nisi aliae duae societates etiam nobiscum descenderent, irrisit et infidelitatem et formidulositatem multis verbis improperavit nobis in faciem. Ad haec cum indignatione surreximus omnes de tertia societate, in qua sola haec gerebantur et reassumtis asinis simul ad mare descendere incepimus. Quod cernens Calinus clamavit magna voce revocans nos. Similiter Arabes, camelarii et asinarii et alii peregrini post nos clamabant, precantes ut maneremus; sed dissimulavimus audire et elongati sumus ab eis. Eramus autem VII, scilicet dominus Petrus Velsch, miles, qui incitator fuit caeterorum; dominus Heinricus de Schomberg, miles; dominus Caspar Siculi, miles; dominus Sigismundus de Marspach, miles; dominus Johannes Lacinus, archidiaconus; frater Felix, caeterorum servulus; et Johannes, cocus dominorum primae societatis, servus comitis de Solms, qui ignem fecerat pro offa, et dum videret nos descendere, dixit dominis suis, quod eum exspectarent, quia solum vellet se refrigerare et in puncto redire et coenam coquere, putabat enim, sicut nos omnes, quod mare esset ad duo vel tria stadia a nobis. Videns autem Calinus, nos esse obstinatos, et periculum nostrum optime intelligens, convocavit omnes peregrinos et camelarios et Arabes et asinarios, dicens illis: ecce, isti peregrini ad mare descendunt et grandi periculo se exponunt, possibile enim est eos aberrare et a nobis separari, et si hoc contingeret, filii mortis essent; protestor ergo vosque contestor, quod eos non misi nec ire jussi, sed eos revocavi et descensum prohibui, ipsi autem contemserunt audire me. Si ante diem crastinum non revenerint ad nos, tunc dabitis mihi in scriptis, quid fecerim in hac re, ut omnes cognoscant, me fore innocentem ab interitu illorum peregrinorum. Respondere multis me oportebit pro eis, et forte, si auditum fuerit in Cairo, domino Soldano praesentabor ad respondendum et Trutschelmannus interrogabit pro eis, qui vidit eos in Jerusalem, et Naydon, praefectus Jerosolymitanus, et Calinus major et omnes negligentiae me arguent. Ideo in scriptis testimonium a vobis inquiram, si hac nocte non revenerint. Alia enim vice duos peregrinos etiam sic perdidi, propter quos in magnam tribulationem deveni et ingentes vexationes sustinui absque omni culpa mea. His auditis promiserunt omnes, se facturos hoc, quod postulabat. Nos autem laeti descendimus et in arenarum cumulos venimus, ita, quod eos amplius videre non poteramus. Continuato ergo processu in longum, mare quidem ante nos vidimus, sed attingere oram ejus nimis differebatur; cum enim ad spatium trium horarum descendissemus cum festinantia, vidimus, nobis diem deficere, et quando iam aestimavimus, nos in limbo maris esse, apparuit aliud interstitium longum inter nos et mare et illo percurso aliud restabat; unde quidam miles dixit ad me: ecce, frater, manifeste deludimur a diabolo, mare effugere nos non posset, sed hoc, quod (b) videmus, fugit a nobis, ideo mare non est, sed diabolus transformatus in mare. Cum autem sol occidisset, appropinquavimus mari et dum de limbo descendere vellemus ad aquam, venimus in lutum, in quod asini usque ad ventres cadebant. Descendimus ergo cum maximo incommodo, quia etiam incidimus et eductis bestiis in aridam eas ad spineta colligavimus. Intravimus ergo lutum et cum labore usque in aquam devenimus, ubi parvum et triste solatium habuimus, nec vestes deposuimus, sed breviter manus lavimus et nobis ipsis indignati fuimus, quod tanto periculo sine utilitate nos exposuimus. Lotis ergo manibus quasdam monstruosas ostrearum testas accepimus de littore in testimonium, quod ad mare rubrum fuissemus, et per lutum ad asinos reascendimus, non loti, sed sordidi, non refrigerati, sed anxiati, non laeti, sed moesti, et ita a mari recessimus. Erat autem iam nox ita, ut nec vestigia asinorum quidem nostrorum videre quovis modo possemus, unde, cum omnes ignoraremus, per quam viam vel ad quam plagam tendere magis deberemus, et cum de hoc collitigatio fieret, aliqui de peregrinis descenderunt de asinis et vestigia asinorum manibus quaeritabant in solo, sed nihil certi propter tenebras invenire poterant et in omnimoda dubitatione stetimus ignorantes, ad quam partem facies nostras convertere deberemus. Stetimus ergo et nos ipsos mature consuluimus, quia multiplici modo mortem nobis imminere sensimus. Quidam consulebant, quod non amplius procederemus, sed ibi fixi usque ad diem maneremus, quia possemus sic in tenebris pericula nobis ignota incidere, nec esset possibile ad socios venire in tam confusa latitudine, in mane autem luce habita possemus eos sequi. E contrario alii dicebant, hoc consilium esse nobis mortiferum, quia certum nobis erat, quod transacta media nocte Calinus cum exercitu se de loco movere volebat et si nos usque ad lucem maneremus, illo toto die illos apprehendere non possemus, et ita necesse esset nos deficere et bestias, quia ad minus duobus diebus et noctibus non possemus habere alimenta, nihil enim nobiscum susceperamus de necessariis vitae, nec aquam nec panem, et cum hoc illa die praeterita paene nihil manducavimus nec bibimus. Sic ergo alii et major pars judicabant esse procedendum, sed ad quam plagam et partem penitus ignorabant, nam densae tenebrae erant, ita ut montes ante nos penitus videre non possemus nec vestigia et vix mare a tergo, quod tamen naturaliter in tenebris quodam splendore fulget. Vagabamur ergo per incertum, nunc ad dextram, nunc ad sinistram, nunc per directum, nunc per indirectum, nunc sequebamur opinionem[TR185] illius, post paululum reclamante alio eundem sequebamur, aliquando cum silentio omnes substitimus auscultantes, an sonum aliquem colloquentium aut clamantium audiremus, sed nihil audientes nos ipsi magnis vocibus clamavimus et in hoc nec latrones nec praedones timuimus, quia optavimus hominem ad nos venire, a quo aliquid discere possemus. Interea vidimus ante nos rutilare ignem, exsurgere splendorem et laeti fuimus aestimantes, socios nostros ignem accendisse propter nos, et dum laeti splendorem sequeremur, delusos nos esse statim conspeximus, quia erat quaedam stella perlucida, quae oriens radios suos a cacumine montis emisit. Porro dominus Heinricus de Schomberg, vir cogitativus et prudens, tendebat contra quandam stellam et ad sui sequelam nos invitabat dicens, se certum invenisse in coelo tramitem in nostrum exercitum; sed unde hoc habuerit, nescio, hoc tamen scio, si eum secuti fuissemus, directe in exercitum venissemus. Verum cum per aliquod spatium eum secuti fuissemus, dicebat quidam, quod nimis dexteram peteret et ita dimissa (68 a) directione domini Heinrici alium secuti sumus ad sinistram. Inter haec nonnumquam ad litigia devenimus, illo volente huc, altero illuc. Duas res ego in hac tribulatione aeque timui, sicut ipsam tribulationem: una, quod duo principales nostri milites contra se insurgerent et gladios eximerent, quia scivi eos vecordes ad invicem, et ideo cum industria, quando disceptabant de via, posui me cum asino in medium eorum, ne propinqui sibi citius moverentur. Altera: quod, quia diversae opinionis eramus de plaga, timui, quod aliquis suum conceptum sequeretur et a nobis divideretur et periret, unde magna cura vigilavi, ut litigantes delinirem et evagantes revocarem. Dixi aliquotiens sociis tristibus, non timeatis tantum, non irascamini ad invicem et non separemini ab invicem, his enim duobus servatis non poterimus bene perire. Processimus ergo per incertum et timere incepimus, ne forte iam eos praeterissemus: videbatur enim nobis, quod longiorem viam ascendendo fecissemus, quam descendendo; erat autem iam nox media et de hoc omnes convenimus, ut in aliquo eminentiori loco parum quiesceremus. Eramus autem juxta monticulos arenosos duros, tamen quos in descensu non meminimus nos vidisse, cum tamen essent satis alti. Ad unum ergo monticulum ascendimus, circumspicientes, auscultantes, clamantes et ejulantes eramus, sed non erat vox, neque sensus; colligavimus ergo asellos et super terram nos locavimus, potius ad respirandum et pausandum, quam ad dormiendum, non enim erat somnus in tanta anxietate constitutis, quia filii mortis eramus et illa infelix spes nobis erat, quod forte ante omnimodam nostram defectionem incideremus manus Arabum aut Madianitarum aut Aegyptiorum, quibus sponte nos ipsos captivos tradere vellemus, quia dicente Jeremia Thren. IV.: Melius est captivis aut gladio occisis, quam interfectis fame. Finalem tamen fiduciam ad Deum, ad virginem gloriosam Mariam et ad sanctam Catharinam habuimus, quod non ita misere in deserto perire nos permitterent. Hortabamur autem nos invicem, ne sopore forte irruente opprimeremur, sed ita quiesceremus, ut tamen aures apertas haberemus, ut si forte prope exercitum essemus, quod in oneratione camelorum, bestiarum et hominum clamores audiremus, solent enim in oneratione cameli rugire et homines clamare et cantare, et istum tumultum speravimus nos audire.

Porro jacentibus cunctis et silentibus manere in illo durissimo lecto non potui, sed circuivi et cursum beatae virginis legi et ejus psalterium silentio, motu labiorum, decantavi; in circumspiciendo vidi in valle in pede montis vasti quandam umbram et cogitavi, quod esset virgultum aliquod, et descendi tollere, ut darem asello meo, qui mecum jejunabat. Sed dum venissem ad rem, non erat virgultum, sed aridum spinetum; ab illo ergo loco ascendi in collem oppositum monticulo nostro, ut si forte ibi aliquid viderem vel audirem, et in isto colle transivi nunc huc nunc illuc, sicut anxii et phantasiis praeoccupati sine arbitrio transferunt se de loco ad locum, post moram volui redire ad socios et monticulum oppositum ascendi, putans, stationem nostram in eo consistere, eos non inveni, ad alium de hinc cucurri monticulum, sed minime eos reperi. Steti ergo anxius et in noctem ipsam impegi, dicens: o nox nociva, a nocendo bene nominata, tu vere es terrae sine certo patre filia, solum ex oppositione terrae causata et conjux terribilis Erebi, Phaneteque pastoris utilissimi inimica et per consequens juxta (b) vulgare verbum nulli amica, nisi nocere volentibus, nam qui male agit, odit lucem, ad teque solis inimicam confugit, unde, ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones. Nam obsequio malefico, quod nox Jovi praestitit volenti ad Alcmenam foeminam cupitam accedere, commeruit quadrigam, in qua terram perpetuo circuitu ambit et robur domandi deos accepit, quia ea praesente magnanimos, qui ingentia pectore versant, domat et opprimit et in lucem usque coercet. Cumque noctis increpationem finivissem, in me ipsum fremui, quod infidelissimae nocti me credidi, cum ambulantibus et navigantibus insidiosissima sit. Confugi ergo ad proprium opus angustiatae animae et anxii spiritus, quod est clamare, sicut dicitur Baruch 3.: Anima in angustiis et spiritus anxius clamat, et extuli vocem ad militem strenuiorem, nobiliorem et fideliorem mihique magis familiarem, eumque tantum cognomine invocavi dicens: Schomberg; qui mox me audito surrexit et a longe positus cum aliis reclamavit ingeminans: Felix, Felix! Secutus ergo respondentis vocem usque in tertium monticulum; nec tamen eos inveni. Iterum ergo clamavi sic: ho, ho, et: vos ubi inveniam? Colloquimini precor, quousque perveniam ad vos, quia tenebrae et silentium me deducunt. Sic ergo colloquebamur, quousque ad eos veni, qui dure increpabant me pro incerta et insecura evagatione, eram enim multo remotior factus ab eis, quam aestimaveram. Cumque ad illos venissem, ii, qui quieverant, resederunt. Jam autem noctis medium transierat et tempus aderat, quo camelarii bestias onerare incipere solebant, sedimus ergo et cum magno silentio auditum praebuimus, desiderantes rugitum camelorum audire. Dum autem aliquamdiu sic sedissemus, ecce camelorum vox optata insonare coepit et rugitus eorum extolli. Quo audito, quantum gaudium habuerimus, potest enarrare ille, qui in mortis periculo constitutus subito liberatorem audit adesse; super omnem musicum sonum camelorum stridor ille terribilis dulcior fuit, adaequatus profecto virtuosissimo cantui Orphei, quem lyra cecinit. Valuit enim, ut dicunt poetae, lyra canens montes saltare ut arietes, silvarum arbores chorizare, flumina sistere, feras mites facere. Insuper Euridycen speciosissimam, prudentem, divitem, nobilem, lyrae cantu in sui amorem traxit, quae dum mortua ducta esset ad inferos, secutus eam in barathrum cum lyra ibi canens ministros inferni in sui pietatem deflexit, damnatis oblivionem poenarum fecit, tenebras Tartari repulit et Euridycen dilectam rehabere meruit. Sic nimirum rugitus cameli factus est nobis in illa hora lyra Orphei. Exultantibus enim nobis videbantur nobis montes saltare, arbores chorizare, flumina tribulationem sistere et ad camelorum stridorem de interitu eductos nos esse laetabamur. Statim enim sine mora surreximus et ascensis asinis per clivum montis non modo descendimus, sed cecidimus et incidentes in rupes eas transvolavimus usque in planum rugitum bestiarum sequentes. Verum novus timor nobis advenit, ne forte esset corobana aliena nobis, Arabum aut Madianitarum, et in manus adversariorum incideremus. Sed dum propinqui essemus, audivimus voces nobis domesticas et ita cum laude divini nominis ingressi exercitum sumus, duos autem camelos aqua et pane oneratos cum duobus Arabibus reperimus ad nos quaerendos, (69 a) quos confratres nostri mittere pro nobis ordinaverant, ignem autem per noctem in exercitu facere nolebant, ut illa nocte cruciaremur pro eo, quod omnibus reclamantibus et revocantibus obtemperare noluimus. Dure autem Calinus nos recepit et male contentum esse verbis et moribus ostendit et historiam nobis retulit, quomodo quadam vice etiam juxta hunc locum duo peregrini ad mare occulte descenderint et sicut nos oberraverint et tribus diebus hinc et inde per desertum cucurrerunt, post quos reperti a Madianitis fuerunt privati ratione et ita dementes ad peregrinos socios, qui iam in Aegypto erant, sunt reducti et in paucis diebus defuncti. Non dubito, si divina pietate non revenissemus ad socios, quin in maximas miserias venissemus et caeteri peregrini illum militem, qui eos movit, dilacerassent. Quamdiu vixi in hoc mundo, tristiorem noctem non habui. Contigit profecto nobis, sicut sociis Ulyssis, quos Euryalus consocius omnes in periculum submersionis induxit, cum tamen praedictum eis fuerit non navigandum.

Iter ad mare rubrum et gaudium peregrinorum.

Tertia die ante plenam lucem more solito de Wardachii recessimus per lata et arenosa campestria et, antequam lux plena esset, duas turmas camelorum obvias habuimus, in quarum medium incidissemus, si non ad socios venissemus. Et cum iam clara dies esset, venimus in Sur desertum et satis propinqui mari fuimus. In hoc desertum venerunt filii Israel primum transito mari rubro, sicut dicitur Exodi 16. Sed et Agar, ancilla Sarae, dum fugeret a facie ejus et redire vellet in Aegyptum, unde nata fuit, in hoc deserto solivaga inventa est ab angelo Domini et jussa redire ad Saram dominam suam et se ei humiliare, et praenunciavit ei multa futura de puero, quem in utero gestabat, de Ismaele, qui pater est omnium Ismaelitarum, Agarenorum, Sarracenorum et populorum de monte Seir.

Rogabant ergo domini peregrini, qui ad mare rubrum non fuerant, Calinum, ut possent ad id descendere, praecipue cum in illo loco nobis propinquo dicantur filii Israel de mari egressi fuisse in desertum Sur, ut dicitur Exodi 17. Assignavit ergo Calinus peregrinis famulos Arabes ductores et descendimus omnes cum eis ad mare rubrum. Quamvis enim peregrini tertiae societatis ad mare fuissent, ut dictum est, tamen quia nullam ibi experientiam maris acceperant, nec propter turbationem mare considerare poterant, ideo iterum cum aliis descendebant, cameli autem per viam regiam procedebant. Fecimus ergo viam unius horae et ad aquam maris devenimus et, quamvis adhuc mane esset, tamen vestibus nos nudavimus et in mari rubro balneati et baptizati sumus, in hoc inquam mari, in quo secundum apostolum 1. Cor. 9. omnes patres nostri in Moyse baptizati sunt. Ibi enim filii Israel per medium siccum ambulaverunt ab una parte maris ad aliam mari mirabiliter stante ab utraque parte erecto. Non enim latum est in eo loco, sed habet forte unum miliare theutonicum usque in aliam partem Phyariroth, profundissimum tamen est et inquietum. Dicit Orosius, quod in parte opposita nobis, Phyariroth, ubi Moses virga mare percussit et eo remoto filii Israel ingressi sunt et Pharao cum curribus et equitibus secutus, ibi exstabant adhuc certissima monumenta gestorum, nam tractus curruum et orbitae rotarum non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidetur et videntur in fundo maris foveae profundissimae, in quas Aegyptii descenderunt quasi plumbum. Ex quo facto superstites Aegyptii non solum Deum non cognoverunt, sed causam inde idololatrandi sumserunt, quia dicit Apollonius, ut habetur in vitis patrum, quod Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerunt, unusquisque illud, in quo occupabatur in hora submersionis caeterorum, hoc sibi deum esse putabat eique latriam exhibebat, dicens: hoc olus, hoc lignum, hic panis, haec bestia etc. hodie deus meus fuit, qui custodivit me a submersione (b) cum Pharaone. Et ita super omnes mundi terras fuerunt idola in terra Aegypti multiplicata. In parte vero nostra, ubi balneabamur, fuerunt ejecta Aegyptiorum cadavera, a quibus ibi filii Israel detrahebant spolia. Invenimus autem in maris littoribus monstruosas testas et ostreas diversorum colorum et formarum, et album corallum in copia, sed rubeum, quamvis in eo crescat, ibi non vidimus. Dicunt tamen aliqui, quod corallum semper sit album in mari crescens et molle, sed extractum et exsiccatum rubei coloris efficitur, sicut patet de corallo maris Siculi.

Hoc mare rubrum mare vocatum est eo, quod sit roseis undis infectum, non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere, sed vicinis littoribus vitiatur gurges atque inficitur, quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colore permixta. Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur et quidquid adhaesum est, in colorem cadit. Ab hoc etiam in his littoribus gemmae rubrae inveniuntur et testae ostrearum rubrae et lignum rubrum in insulis ejus crescit, bresilium. Gustavimus etiam aquas illas et comparationem salsedinis ejus ad salsedinem maris nostri mediterranei fecimus; est autem multo salsius et amarius, quam mare nostrum, quamvis tam illud quam aliud ex uno fonte maris Oceani effluant, qui salsissimus est. Salsedinis autem illius causas alias ponunt naturales philosophi, alias theologi, alias poetae antiqui. Causae naturales et theologicales patent P. 1. fol. 43. Causa autem poeticalis est huc reservata. Ponebant enim quidam vetustissimi poetarum, Demogorgon quendam, terribilissimum gigantem et maximum terrae filium, de quo multa mira recitant et phantastica, esse inter deos humanos primum omnium, quem etiam antiqui errantes dicere audebant esse primam causam rerum omnium et creatorem, ut patet in diversis veterum carminibus. De hoc ergo Demogorgone ad propositum talem recitant historiam, quae supportat, ipsum fuisse ante lucem firmamenti et tamen terram fuisse, sed opertam caligine. Hic ergo Demogorgon continua caligine affectus taedio Acroceraunios montes conscendit et ex eis ingentem, maximam evulsit molem ignitam eamque primo rotundavit forcipibus, deinde eam in Caucaso monte solidavit malleo, post haec eam ultra Reprobanam detulit et globum illum lucidum sexies undis immersit et totidem eam per auras circumrotavit et hoc ideo, ne ulla umquam posset diminui aut aevi labefactari rubigine et ut agilis ferretur undique; qui confestim se tollens in altum domum intravit poli patrisque sedem omnem complevit fulgore. Ex immersionibus autem aquae ante dulces amaritudinem sumserunt salsedinis et aer ad percipiendos radios lucis ex rotationibus arctus factus est. Haec de illo. Quamvis autem haec et similia videantur esse phantastica in superficie, in medulla tamen sunt veritatibus naturalibus et theologicis plena, ut patet per Jobait [?] in libris de generatione deorum gentilium, in quibus medullam de dictis poetarum elicit dulcissimam.

Salsedo illa maris, ut dicunt nautae, est solum superficiei aquae immixta et infra decem passus dulcis invenitur. Si ita sit, ego experientia non accepi. Mare hoc rubrum temporibus antiquissimis dicebatur mare Erythraeum, ab Erythraeo rege, qui fuit filius Persei et Andromedae et regnavit in regione juxta hoc mare et in insulis ejus et fuit maximae autoritatis, adeo, ut morienti in quadam maris rubri insula caeteris famosiore insigne plurimum sepulchrum construxerint eumque (7O a) loco dei colerent et ab eo rubrum mare denominarent Erythraeum, quo nomine adhuc Graeci hoc mare vocant. Hebraei autem nominant Jam Suph, ut Jeronymus dicit in Epistola ad Fabiolam de XII mansionibus.

Igitur dum amplius quam per horae spatium juxta hoc mare deambulassemus, asinos ascendimus et cum multa festinantia ad viam regiam post camelos cucurrimus bestiis, longo enim spatio nos praecesserant, et anxii festinantes, ne etiam separeremur. Videntes autem Arabes, qui nobiscum erant, nostrum conatum ad festinum processum, iuverunt nos minari asinos lanceis suis a tergo asinos pungentes, quod asini sentientes velocissimo cursu sicut equi fugiebant Arabum stimulationem, quibus tamen Arabes concurrebant. Numquam vidi homines tam velociter currentes, sicut isti currunt, habent enim crura macra et dura, nec sunt calceati nec caligati, nec cincti, manducant panem artum et aquam brevem bibunt, ideo in currendo non sustinent pulmonis molestiam aut pectoris pressuras aut anhelitus abbreviationem, quae omnia nos habemus, puta, propter cottidianam repletionem. Currunt enim sicut capreae, quae morantur in silvis, sicut Asahel, 2. Reg. II., nec equo veloci vectus posset eos effugere, quia cursum suum in longum possunt continuare et hoc agunt cum hilaritate et laetitia. Numquam in tota illa peregrinatione in tantum risum resolutus fui, sicut in ascensu a mari rubro ad viam regiam, quia Arabes jocabantur nobiscum et praecurrebant, saltabant et cum lanceis dimicabant. Fuit tamen inter eos alienus unus Arabs, quem prius non videram, qui miras truffas et fatuitates faciebat, adeo, quod aliquotiens desperavi me posse in asino manere prae risu. Continuavimus autem cursum illum cum truffis Arabum ad duo milliaria theutonica. Cum autem ad regiam viam venissemus, descendimus in quandam aliam latam planitiem, in qua vidimus accumbere juxta fontes ibi manantes camelos nostros cum camelariis. Descendimus ergo et juxta fontes illos pausavimus et camelos et asinos adaquavimus, abominabilis autem fuit nobis illa aqua, quia erat aliquantulum salsa et cum hoc erat calida facta a sole et colore rubra. Campus ille et desertum nominatur Marath, Exodi XV. et Num. XXXIII. Nam dum filii Israel transiissent mare et Aegyptios ad littus projectos spoliassent, quaesiverunt aquas, nec invenerunt. Descenderunt autem forte aliquo monstrante et tertia die venerunt huc propter aquam, non enim erat de via illorum, sed deviaverunt propter potum, sicut frequenter fieri solet in deserto. Cumque huc venissent, non poterant bibere aquas de Marath, eo, quod essent amarae, ut habetur Exodi XV. Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum et ostendit ei Dominus lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. De hoc etiam fit mentio Judith 5. Dicunt doctores, quod fuerit lignum valde amarum, ut miraculum celebrius esset, eo, quod ex immissione ligni amari dulcoratae sunt et factae potabiles. Contrarium autem videtur per id Ecclesiastici 38.: Nonne a ligno indulcorata est aqua? etc. Nam ibi loquitur Scriptura de naturalibus proprietatibus terrae nascentium. Credo autem, quod dulcedo in his aquis per ligni immissionem non manserit, nisi usque (b) ad populi Israel recessum et tunc in pristinam amaritiem redierint. Sunt tamen ita temperate salsae illae aquae, quod bestiae possunt eas bibere et quidam homines, sed non communiter omnes. Totus campus ille est paludosus et plenus aquae et erumpentes decurrunt ad mare rubrum et multi aestimant, Jordanem a mari mortuo usque huc in subterraneis meatibus decurrere et hic ebullire, ut dixi P. 1. fol. 199 A. Multa phantasiantur Arabes de his fontibus. Dicunt enim, quod oves ex eis bibentes concipiant rubeas oviculas, sicut legitur de fonte Mella dicto in esciato, ex quo cum ovis bibit, nigrum foetum concipit et parit. Insuper diffamant hos fontes, dicentes, aquas potatas bibentibus implicare morbum venereum, ita, ut effoeminentur potantes. Cum ergo adaquati essemus, rursum camelos oneravimus et de Marath recessimus descendentes per littus maris rubri per latissimos campos arenosos. In occasu autem solis in locum venimus, quem Arabes nominabant Hanada, in quo fiximus tentoria, vix autem propter regionis sterilitatem reperimus ibi arida arbustula, ut aliquid calidum et coctum haberemus.

Notanda pro intellectu Scripturae.

Quarta die, quae est beati Francisci confessoris, mane ante lucem ab Hanada recessimus descendentes per latissimos et aridissimos campos super mare rubrum, post longum autem et taediosum descensum venimus ad quaedam montana, ad quorum radices mare rubrum linguam extendit ibique finem facit, et circa illum maris terminum est etiam unus portus, ad quem naves applicant. In illa hora absolutus fui a magno dubio, quod in me habui per totum iter. Certus enim fui, nos venturos de deserto in terram Aegypti, sed quomodo per mare rubrum essemus transituri, cogitare non potui. Putavi enim, quod mare rubrum continuaretur mari mediterraneo, ex quo filii Israel mari transito in desertum venerint, nec Christianis aliam viam esse a terra sancta et de monte Synai, nisi per brachium maris rubri, per quod exierunt filii Israel de terra Aegypti, nec posset aliter fieri, si mare rubrum cum mari mediterraneo esset junctum, sicut putabam. Sed mirabar, si non potest esse egressio in Aegyptum, nisi per mare rubrum, quomodo est, quod Scriptura sacra nihil loquitur de hoc, cum multi legantur descendisse de sancta terra in Aegyptum et ascendisse, nec fit mentio de mari rubro, nisi quando filii Israel egrediebantur? Et si alia via potest de Aegypto transiri ad montem Synai, quare filii Israel traducti fuerunt per mare insuetum iter, et non per terrae stratum commune? Hoc dubium hodie experientia solvit mihi, nam mare rubrum non condependet mari mediterraneo, sed magnum spatium, multa montana intersecant et inter utrumque via communis est a terra sancta in Aegyptum sine transitu arcus maris, et illi, qui de Aegypto ascendere volunt ad montem Synai, transeunt hoc medium et ad litus maris rubri adscendunt sine transnavigatione maris. Si autem mare rubrum non esset, tunc in terra Aegypti ascenderent usque ad oppositum montis Synai et multo propinquiorem viam haberent quam sic gyrando caput maris. Eduxit ergo Dominus filios Israel de Aegypto propinquissima via contra montem Synai per brachium maris quasi ex opposito montis Synai et pepercit populo, ne circuitus facerent, sed citius ad montem Dei venirent et ut mirabilia sua, potentiam suam ostenderet et inimicos populi Dei submergeret (71 a). Si autem Dominus statim populum Israel ad terram sanctam ducere voluisset, tunc alia via, per medium spatium utriusque maris propinquior fuisset in Palaestinam, sed hoc Dominus noluit. Causa habetur Exodi XIV. et supra Fol. 26. et ibi vide Nicol. Lyram et magistrum in Speculo historiali.

Porro in loco et in montanis, ubi finitur mare rubrum, vidimus stupenda opera antiquorum regum Aegypti, qui conati sunt mare rubrum deducere usque in Nilum, quapropter montes Euripi in capite maris inceperant perfodere et colles dividere, rupes, saxa et petras per medium scindere, et fecerunt canale et alveum in civitate Arsinoe, quae et Cleopatridis dicitur. Hanc vero fossam primum Sesostris rex Aegypti ante res Trojanas opere sumtuoso incidit, quam post Darius rex Persarum aggressus imperfectam reliquit, post quem Ptolomaeus secundus summa arte perfecit opus, ita tamen, ut praeclusa esset fossa et non nisi sibi aperiebatur. Per hoc autem intendebant antiqui illi copulare orientem et occidentem, quia Nilus profluit in mare mediterraneum, in quod, dum mare rubrum ingrederetur, per eum fluvium posset fieri navigatio a mari mediterraneo et occidentali oceano in mare rubrum, in sinum arabicum et persicum et barbaricum usque in indicum mare in orientem; et ita naves de India, de Persia, de Arabia, de Media et de universis regnis orientis possent libere venire in Graeciam, Italiam, in Franciam, in Hiberniam, Angliam et in Germaniam, cum alias naves orientalium regionum non amplius, quam usque ad terminum maris rubri, ubi Arabia deserta et Aegyptus se contingunt, procedere possunt, nec naves occidentalium regionum venire ultra possunt quam in Alexandriam, quae est terminus Africae et Asiae, quamvis rex quidam Hispaniae conatus sit aevo nostro perquirere vias deveniendi ab oceano occidentali, de mari scilicet exteriori, quod est ultra fretum Herculeum, in oceanum orientalem et in mare indicum, sed in vanum conatus est, reperisse tamen dicitur quasdam prius incognitas insulas pretiosas.[TR186] In hoc autem, quod Ptolomaei Aegypti reges conglutinare conabantur orientem et occidentem, duo intendebant, primum, ut dominari possent in utraque, tamquam medii; secundo, ut negotiationibus mundi esset via ubique negotiandi, et ipsi Aegyptii telonia et partes de universis acciperent, cum non esset via, nisi per eos. Et profecto, res magnifica fuisset, si opus perfecissent. Nam de Venetiis, imo de Flandria et Hibernia navigassent in Aegyptum et per Nilum ascendissent in arabicum sinum et devenissent in cinnamomi regionem et usque in Indiam opulentissimam devenissent, de qua dicunt inter alia miranda, quod uno anno habeat duas aestates et duas hiemes et aureos montes, reales non phantasticos, et sint in ea XLIV regiones. Sic per mare indicum via fuisset occidentalibus in Persidem, Parthiam, Mediam, in Arabiam felicem, in Saba et Chaldaeam, et populis orientalibus patuisset via etiam ad nos et per hoc opus tres mundi principales partes, scilicet Asia et Africa cum Europa junctae fuissent.

His allecti Aegypti Ptolomaei instantia magna conabantur promontoria scopulosa dividere ad inducendum mare induti Herculea virtute, qui traditione vetustissima dicitur montem perpetuo jugo junctum continentem oceanum divisisse et duos montes (b), Abilam et Calpem, ex uno fecisse, per quorum medium mare mediterraneum, quod nondum erat in terris, immisit, ut patet supra fol. 36.

In hoc Aegyptiorum conatu, si habuissent Herculem cooperatorem et Titan cum filiis suis, qui bellum contra Jovem et caeteros deos moventes conabantur eis coelum eripere et ideo dicuntur montes montibus superposuisse, ut sibi viam in coelum sternerent; si tales montium transpositores habuissent, facillime mare Aegypto induxissent. Laborantibus igitur Aegyptiis in praefato opere convenerunt sapientes et magi Aegyptiorum et de opere contulerunt, consulentes super ingenti negotio inchoato, an utile et expediens fieret? Et inventa veritate regi Ptolomaeo omnibus modis suadebant, cessandum ab opere, imo totis conatibus Aegyptum universam concurrere ad obsistendum et resistendum volenti mare inducere, tanquam perniciosissimo terrae Aegypti inimico. Nam ex concursu duorum illorum marium tota Aegyptus absorberetur et marinis aquis obrueretur. Scimus enim, inquiunt, freti furores stabiles non esse, sed ubi locum exeundi invenerit, furiose erumpit et omnia obruit. Dato autem, quod in alveo Nili maneret, Nili aquas dulces et sanas, quibus tota irrigatur Aegyptus et potatur, cum alii fontes non sint, corrumperet, inficeret et amaras redderet, impotabiles, steriles et inutiles. Sublato autem Nili servitio et utilitate, quomodo Aegyptus stabit? Inhabitabilis necesse erit, cum numquam senserit coeli clementiam sibi irrorantis et instillantis aquas, sicut aliis mundi regionibus impertitur. Insuper praeter hoc, quod scimus pro vero, per hoc opus Aegyptum desolari timemus terris procul a nobis existentibus; dum enim intuemur pelagi oceani pergrande corpus et incomprehensibile monstrum, praeruptos aquarum in coelum montes earumque atras opacitate speluncas: horridas et indomitas vires furentium et frementium aquarum si extra limen suum evocari modico motu contigerit, gravissima mox moles sequetur et primo insulis amborum marium obrutis et demersis, Persas, Medos et Arabes cum Aegyptiis aqua involvet et omnes terras in ora maris utriusque absorbet unda, nec poterit evadere Italia intemperatos accursus et paludes Venetianae inundatione aquarum operientur,[TR187] nec status maris erit et fluctus non cessabit, quousque Alpium valles anteriores impleverit et usque ad radices excelsiorum Alpium pervenerit, sicut ante aevum nostrum fuisse signa in montibus hodie monstrant, de quo modicum habetur P. 1. Fol. 30. A.

His rex Ptolomaeus auditis et intellecta veritate ab opere incepto destitit, perpetua tamen signa suae magnanimitatis in montibus illis et collibus dereliquit. Et profecto, si consiliarii manifesta ratione suos conatus non compressissent, in finem licet non intentum opus deduxisset, nec multum difficile fuit, cum spatium inter Nilum et mare rubrum vix habeat milliaria theutonica sex.

Ecce, lector, quantam evagationem nunc a proposito peregrinationis feci, gyrando paene universum mundum, occasione scissorum montium et rupium hic ante oculos nostros! Dum ergo diutius mirantes juxta maris terminum stetissemus, tandem progressi sumus (72 a) et mare rubrum posttergavimus et descendimus per arenosa et latissima campestria.

De Sarracenorum peregrinatione in Mecham civitatem et stulto eorum ritu in templo Machometi.

In campestribus illis obviaverunt nobis passim illo die multae hominum turmae cum camelis oneratis, cum asinis et equis et cum pretioso apparatu; in una enim corobana erant plus quam quingenti cameli necessaria portantes pro multis hominibus utriusque sexus, qui comitabantur, et erant homines splendidi, divites Sarraceni, euntes in peregrinatione ad suum sanctum Machometum maledictum in Mecham: siquidem in Alchorano jubentur cultores Machomet ire in Mecham semel singulos annos ad dei domum, quae ibi est, et ibi jubentur adorare, eamque in consutilibus tegumentis circuire et lapides per media femora retro pro lapidando diabolo jacere. Hanc domum dicunt Sarraceni Adam, cum de paradiso exulasset, domino exstruxisse et omnibus filiis suis usque ad Abraham locum orationis fuisse; Abraham autem eam instauravit et renovavit atque in ea vota fovens sacrificia obtulit, quam et filio suo Ismael post mortem reliquit, eique et omnibus filiis ejus per multa annorum curricula, donec Machomet natus est, orandi locus permansit: quo nato Deus eam sibi cunctisque generationibus et sequentibus haereditariam promisit. Ecce, quam astuta et industriosa seductoria; omnia enim jam dicta de illa domo non habent ex aliqua scriptura auctoritatem et robur, sed quasi commentum quoddam finxere, antea enim, quam Machomet legem suam praedicasset, idolis plena erat domus illa. Hic ergo, precor frater humane, gradum siste et ego tibi aperte monstrabo, qualis illa domus prius exstiterit et quid ibi fuerit sacrum et cur illuc ire et, quae dicta sunt, Machomet facere jusserit? Duo filii Loth, Ammon scilicet et Moab, hanc domum honorabant ibique duo colebant idola, unum ex albo factum marmore, quod Mercurium, alterum ex nigro, quod Chamos appellabant; et istud quidem ex nigro lapide in honorem Saturni, alterum ex albo in Martis honorem venerabantur et bis in anno ad haec idola adoranda eorum ascendebant cultores; ad Martem quidem, quando sol intrat primum arietis gradum, quoniam aries honor est Martis, in cujus discessu, ut mos erat, lapides jacebantur. Ad Saturnum vero, quando sol primum gradum librae ingrediebatur, quia libra honor erat Saturni, sicque nudi ac tonsis capitibus thurificabant. Arabes quoque cum Ammonitis et Moabitis haec idola adorabant. Longissima post tempora veniens Machomet pristinam gentis consuetudinem volens tollere quasi mutato quodammodo more inconsutis opertos tegumentis domum circuire permisit, sed ne videretur idolis sacrificare praecipere, Saturni simulacrum in pariete in angulo domus constituit, cujus ne appareret facies, dorsum tantum extra posuit, idolum vero Martis, quia undique erat sculptum, subtus terram misit lapidemque superposuit, hominibus autem, qui ibi ad orandum conveniunt, lapides istos osculari praecepit et humiliatis tonsisque capitibus inter crura lapides retro jactare, qui et dorsa denudabant, quod est signum pristinae legis, et ad effugandum daemones se hoc modo lapides jacere dicunt, quos clam in eo ritu potius venerantur. Et haec est illa praeclara Machometi industria, imo malitia, ut cum a caeterorum cultu idolorum suos inhibuerit, istud tamen in honorem Veneris apud Meccham suam fieri permisit, quin etiam (b) praecepit, ne ipsam dominam suam Venerem, in qua se potentissimum jactitabat, penitus relinqueret sine honore. Demum eo infelici morte defuncto successor ejus Abubecr in templo praedicto sumtuosam ei paravit sepulturam, in sarcophago ferreo ipsum locans inter magnetes, ut dictum est supra fol. 50.

Peregrinantur ergo ad Meccham Sarraceni, non tantum ut praeceptum Machometi impleant, sed plures veniunt, ut sepulchrum Machometi, mirabiliter, licet naturaliter, suspensum sine catena aut fune, videant. Quo artificio delusi populi credunt, ejus corpus ob sanctitatem suam sic elevari et ita dementati in eo errore persistunt.

Nonnulli etiam Christiani, miraculum putantes suspensionem illam, Christi abnegant fidem, caeteri curiositate ducti proficiscuntur cum Sarracenis, quasi honorare volentes Machometi sepulchrum. Et hos libenter secum recipiunt, etiam sine abnegatione, eosque in sua hospitalia inducunt, quae in via sunt pro talium receptione. Saepe, fateor, tentatus fui hoc modo visitare illud maledictum sepulchrum et si tantum unum habuissem socium, vix me continuissem. Sed circa hoc quaeritur, utrum, qui deosculatur sepulchrum Machomet, vel genuflectit aut aliquid hujusmodi fecit in venerationem, sit infidelis? Respondet Alexander de Hall.:[TR188] si Christianus illa facit, quia ita credit et ideo profitetur, apostata est et haereticus. Si vero hoc facit solo verbo, vel propter metum, non in corde, tunc peccat mortaliter, non tamen est haereticus nec excommunicatus, nec est necesse, quod propter hoc vadat ad Papam vel episcopum pro absolutione obtinenda. Haec Alexander. Qui autem ingreditur quasi honoraturus et gestibus honoraret, sed intentione vituperaret et corde consideraret errores et fatuitates, ut eos Christianis propalaret, quamvis curiositate et praesumtione non modicum peccaret, credo tamen levius puniendum et excusandum. Multa mira referunt de hoc monstruoso Machometi sepulchro. Nam sicut olim totus mundus mirabatur ferreum simulacrum Bellorophontis in Smyrna civitate, ita nunc miratur hoc sepulchrum. Praedictum enim simulacrum erat unum de septem mirabilibus mundi, pro eo, quod tanta ferrea moles stabat in aere suspensa, nec catenis sursum pendens, nec subtus ullo stipite suffulta, sed magnes lapis similiter eandem imaginem in altissimi arcus sublimitate et subtus eam in pavimento collocatus sursum et deorsum eam trahebat, sicque in medio suspensa tenebatur. Eodem modo nunc tenetur tumba ferrea Machometi, suspensa virtute magnetis, nisi quod tumba illa non tanti est ponderis, quanti erat idolum Bellorophontis, quod quinque millia habebat libras ferri, quia erat equus magnus et vir desuper. Verum anno Domini 1480., uti veridica et certa relatione comperimus, subito horrenda venit tempestas, divina haud dubium dispensatione, micabant fulgura, tonitrua terribilia resonabant, ignis descendit de coelo et grando ingens in Mecham et templum praesertim atque sepulchrum illius maledicti seductoris cum corpore ejus in profundum terrae, vel certe inferni, detruserunt; ita, quod nullo deinceps modo aut studio potuit inveniri. Magna quoque pars templi corruens igne consumta est, atque ita pseudo sui prophetae reliquiis et corpore Sarraceni privati sunt et, si intelligere vellent, vehementer valde confusi; sed induratum est insipiens cor eorum et nunc sicut ante et forte amplius ad locum peregrinantur, ut dixi P. 1. fol. 74. Propter istos ergo Machometi peregrinos relicta ad moram peregrinatione mea cum eis contemplatione peregrinatus sum, ut viderem differentiam peregrinationis nostrae et peregrinationis eorum; nos enim peregrinamus ad sepulchrum Jesu Christi, filii Dei, et quaerimus reliquias sanctae Catharinae virginis castissimae; ipsi autem peregrinantur ad sepulchrum Machometi, filii diaboli et quaerunt servitia impudicissimae Veneris meretricis.

Resumendo ergo peregrinationem nostram ulterius processimus et multos alios Sarracenos, Machometi peregrinos, obvios habuimus per littus maris rubri ascendentes usque in Arabiam felicem, in qua Mecha ad oram maris rubri est sita, civitas bona et portus maris non mediocris, ad quem species aromaticae, piper, cariophylli, cingiber et hujusmodi in magna copia devehuntur et inde per peregrinos evehuntur in camelis et mittuntur etiam in Damascum Syriae et ad alia loca. Ratio, quare tot peregrinos Machometi obvios habuimus, est, quia eorum jejunium inchoaverat, ut patet fol. 74.,[TR189] et in eo, sicut et Christiani, libentius peregrinantur et illo tempore sunt etiam fervores solis mitigati.

Porro circa meridiem venimus ad quandam ingentem curiam cum habitationibus multis, quae erat diversorium, et ingressi curiam diversorii invenimus magnam cisternam et pretiosam, cum rotis, marginibus et cannis factam, quam dicebant esse cisternam Soldani, de qua boves continue aquam extrahebant. Ibi ergo praetereuntibus nostris camelis de asinis descendimus et aquam gustantes bibere non potuimus, quia erat calida, insipida et aliqualiter salsa, bestias tamen adaquavimus. Puto hoc in loco ab antiquo fuisse diversorium, quia undique ibi viae conveniunt tendentes in Aegyptum, et forte ad hoc diversorium divertit Moyses, quando eum Dominus volebat interficere pro eo, quod filium suum Eliezer nondum circumciderat et ibi eum Siphora circumcidit, ut habetur Exodi IV. Quo viso ulterius processimus per illum adustum campum usque ad solis occasum et in loco campi, quem nominabant Choas, exoneravimus bestias ad manendum. Erat autem ventus fortissimus et durus et nulla vi potuimus erigere nostra tentoria et quotiens ea fiximus palis, totiens palis evulsis ea nobis dejecit (74 a). Taedio autem affecti post saepenumero dejectionem ea jacere dimisimus. Cucurrimus etiam, ut moris nobis erat, pro colligendis sarmentis et lignis per campum, sed nihil combustibile reperire potuimus, unde accepimus vasa lignea, quae evacuavimus vino et aqua, et sportas ovorum et caveas pullorum et gallinarum et ea confregimus et ignem accendimus. Ventus autem erat adeo validus, quod ignem factum dispersit, unde coacti fuimus cum togis et vestibus ignem circumstare et impetum venti contra ignem prohibere. Comedimus ergo et bibimus illo sero et nocte dormivimus sub divo et per flatum venti et arenarum projectionem fuimus multum inquietati. In illa nocte ingressi sunt ad nos quidam Arabes miseri petentes a nobis panem, quibus libenter communicavimus, quia videbantur valde humiles et discreti.

Quinta die in media nocte surreximus et erat dominica XIX. post Trinitatis. Oneratis bestiis a Choas recessimus et per campum illum latissimum sterilem, in quo nihil penitus viridis fuit, processimus. Contigit autem nobis ante solis ortum casus quidam, quem pertransire nolo. Erat in prima societate magnificus et ingenuus vir, dominus Bernhardus de Braitenbach, tunc camerarius ecclesiae metropolitanae Moguntinensis, nunc vero dignissimus existit ibidem decanus; hic vehebatur per totum desertum camelo in sporta propter teneritudinem et debilitatem. Cum autem dies aspiraret, jussit prosterni camelum suum, quo insidebat et de sporta descendit in terram ad faciendum quidpiam operis et ad refocillandum se faciendo aliquos passus in sabulo. Alleviatione recepta reascendit in sportam et camelus suus post nos cucurrit. Cum autem per aliquantum spatium processissemus, sensit praefatus dominus sibi omnem pecuniam decidisse de sinu, in quo eam deposuerat insutam cinctorio, quo nocturno tempore cinctus erat, ut de sua pecunia securus esset. Erat autem multus ducatorum numerus in eo, et in loco, ubi pausaverat, ibi in sabulum ceciderat. Advocato autem ad se Calino conquestus est sibi de auri amissione. Jussit ergo Calinus stare exercitum et prostrato camelo illius dum descendit et ad locum, ubi suspicabatur sibi cecidisse pecuniam, festinavit et nos peregrini cum eo; quaesivimus autem, sed non invenimus, vestigia omnia sui transitus lustravimus, sed in vanum laboravimus. Sciebat autem pro certo, sibi pecuniam solum in illo loco cecidisse. Locum ergo circuimus et arenas manu evertimus et observavimus, ne Arabes, vel camelarii, aut asinarii, quos fures esse saepe deprehendimus, accederent; sed dum diu solliciti quaesivissemus et nihil invenissemus, pecuniam inventam esse et sublatam ab aliquo Arabe vel asinario judicavimus et habita inter nos deliberatione, quomodo rem agere vellemus, ut pecuniam rehabere possemus, optavimus licitum fore, mittere sortes et per sortes inquirere, sicut Josuae VII. Achas fur inventus est et Jonathas esum accipiens, 1. Reg. XIV. Sed non licuit in hoc casu sortem mittere, quia prohibitum Extr. de Sortil. C. 1. Cogitavimus ergo et conclusimus, quod omnes Arabes, camelarios et asinarios, qui erant nobiscum, vellemus in unum (b) congregatos obsecrare, ut restituerent pecuniam, quia si sponte tradere nollent, tunc contra eos vellemus insurgere, captivare, nudare, percutere, torquere et castigare, donec redderent; eramus enim plures quam ipsi et magis dispositi ad inferendam vim. Sic consilio concluso ascensis asinis praecedentes camelos secuti sumus cum tristitia, ira et indignatione et ad eos venientes torvis vultibus eos respeximus Calinoque diximus intentum nostrum; quod dum audivisset Calinus, turbatus est et convocatis omnibus, quos suspectos habuimus, petivit opportune et importune, restitui aurum inventum. Sed non erat, qui verum responderet. Nos etiam eos rogavimus, ut traderent et inventori munus promisimus, sed nihil profecimus; sic ergo amaricati et commoti processimus et minas eis dedimus eosque prosternere conati sumus et onera dejicere, et milites evaginatis gladiis stabant et nullum praeterire permittebant. Videntes autem camelarii et asinarii serium nostrum et quod importunius ageremus, stupefacti sunt, petentes Calinum, ut sedaret furorem nostrum, ne innocentes violentia turbarentur. Quibus Calinus intentum nostrum exposuit, dicens, quod primo vellemus omnem supellectilem eorum in camelis et asinis evertere et perscrutari et, si pecuniam non inveniremus, in eos vellemus irruere et usque ad pellem nudare et quaerere et cum tormento aurum extorquere. Interea nos onera camelorum dejecta solvimus et disligavimus et illorum miserorum res dispergere incepimus, ipsi autem stabant cum tremore et fletu respicientes. Cum haec agerentur, accessit secrete ad Calinum unus de illis Arabibus, qui in sero praecedentis diei ad nos intraverant, dicens pecuniam esse inventam. Statim autem Calinus clamavit, ut cum pace procederemus, quia aurum inventum esset. Reoneratis autem camelis processimus et dominus ille a Calino pecuniam accipiens unum ducatum illi Arabi donavit. Erat autem Arabs ille simplex aspectu, vultum probum praeferens, et dicebant alii Arabes de eo, quod quodam alio tempore thesaurum magnum in deserto reperit, qui ceciderat, eumque suis dominis reportavit.

Processimus ergo per campum illum taediosissimum et tota die in intensissimis caloribus proficiscebamur usque ad solis occubitum. In quodam ergo loco, dicto Maffrach, juxta publicam stratam manere decrevimus, locantes autem nos, tentoria non ereximus, quia palos in tenuissima arena figere non valuimus et cum hoc taediosi et lassi eramus, nec illa nocte coximus, quia nullam materiam pro igne invenire poteramus. Porro Calinus praemonuit nos, ut illa nocte diligentius vigilaremus, quia ibi esset periculosum propter profugos, qui pro tempore de Aegypto in desertum pelluntur propter demerita. Illi in istis locis latitant et saepe valde transeuntes perturbant. Dormivimus ergo illa nocte cum inquietudine, tum propter timorem (74 a) incursuum, tum etiam propter ventum et frigora, quae nos premebant. Jacuimus enim sub divo lassi et laboribus ac miseriis deserti extenuati et non aliud refrigerium habuimus, quam quia scivimus, terminum laborum appropinquare et finem solitudinis non longe abesse. Totius mundi substantiam non accepissemus, quod adhuc per quindeniam in deserto manere oportuisset, quia laborem illum amplius tolerare videbatur nobis impossibile.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings