← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

(2a) Secunda pars Evagatorii Fratris Felicis Fabri de Ulma, Ordinis Praedicatorum.

Reading edition

De peregrinatione a civitate sancta Jerusalem in montem Dei Oreb et in montem Synai ad sepulchrum angelicum beatae Catharinae virginis.

Evagari denuo incipiam post greges Moysi ad interiora deserti contra montem Dei Oreb, Exodi c. III. Consummata enim et descripta evagatione peregrinationis Jerosolymitanae restat descriptio evagationis peregrinationis Synaianae, cui in sequentibus insistere intendo.

Complectitur autem haec secunda pars evagatorii peregrinationem deserti magni Arabiae et Madian et montis Synai. In ejus summitate est ultimus terminus ad quem totius peregrinationis.

Deinde continet peregrinationem terrae Aegypti et descensum Nili, cum ejus descriptione, et reversionem peregrinorum per mare et per terram usque Ulmam, quae urbs est terminus a quo, et ultimo loco describetur.

Habet etiam haec pars sex tractatus, sicut et prima.

Primus tractatus, qui est septimus in ordine tractatuum evagatorii, incipit hic, continetque peregrinationem deserti et descriptionem montis Oreb et Synai.

Secundus tractatus, qui est octavus, continet Aegypti peregrinationem per mensem Octobrem.

Tertius, qui est nonus, peregrinationem maris et insularum descriptionem per mensem Novembrem.

Quartus, qui est decimus, continet navigationem maris per mensem Decembrem.

Quintus, qui est undecimus, continet peregrinationem in Venetias et Venetiarum descriptionem et peregrinorum repatriationem in mense Januarii.

Sextus, qui est duodecimus, continet Alemanniae et civitatis Ulmensis latissimam descriptionem. Et hunc tractatum, quia longus est et proprium codicem complet, non apposui Evagatorio, et proprio inscripsi libro.

Tractatus septimus Evagatorii incipit. Ad secundam Evagationem de Jerusalem ad montem Synai sic est processus.

Ad peregrinationem montis Synai tria praeexiguntur. Primum, ut peregrini cum dominis Sarracenis de Jerusalem conveniant ad faciendam conventionem cum Trutschelmanno, super salva gwardia et salvo conductu nobis praestandum per desertum usque in Aegyptum. Et hunc tractatum fecimus, sicut patet Parte 1. fol. 218. A. B. Secundo exigitur, ut peregrini sibi provideant et emant sibi necessaria, quibus per desertum euntes vivere queant. De qua provisione habetur Parte 1. fol. 247. A. B. Tertium, ut dominus Trutschelmannus major juxta conventionem disponat camelos et camelarios, asinos et asinarios, et assignet certum diem et horam recessus peregrinorum. Et haec omnia sunt facta. Nam diem 24. Augusti, quae est festum S. Bartholomaei Apostoli, assignavit nobis pro recessu a Jerusalem, horam vesperarum. Igitur cum eodem die mane de ecclesia dominici sepulchri egressi essemus, post sumtum cibum omnes in montem Syon adscendimus et ibi ambos Calinos cum camelariis et camelis, asinariis et asinis nos exspectantes invenimus. Acceleravimus ergo opus nostrum et omnem supellectilem nostram eportavimus de monasterio fratrum et in unum locum composuimus ad jussum camelariorum, (b) ut viderent substantiam eamque aequaliter camelis distribuerent portandam. Oportet enim onera camelorum exquisite et curiose librare, ut sint aequalia. Cumque singula in unam congeriem comportassemus, factus est cumulus magnus et gravis, quia erant multi sacci pleni paximatiis, et multa vascula vino repleta, saccis cilicinis imposita, ne ea Sarraceni nuda conspicerent et nos molestarent, et multi utres aquarum, sportae insuper ovis repletae, et caveae cum viventibus pullis gallinis et gallis, lectisternia et vestimenta nostra, sacci et cassidola nostra et sportae cum ollis, caldaribus, discis et scutellis. Et haec et similia multa faciebant ingentum cumulum, ita, ut ductores nostri stupebant. Vix enim homo credere posset, quod XX homines tanta suppellectili per desertum essent indigi. Oportet enim provisionem habere magnam, ut non patiantur defectum per LXII dies, et ut occurrentibus Madianitis et Arabibus in deserto habeant dare panes et paximatios, carnes fumigatas et caseum, quibus furor eorum mitigetur et ut pax sic ab eis ematur. Omnibus ergo rebus nostris eportatis adduxerunt camelarii camelos ad cumulum, et unum post alium in terram prosternentes onerare bestias inceperunt; nos vero eis adstetimus et diligenter manus eorum aspeximus, ne quid furarentur nobis, et ut addisceremus etiam onerare bestias et camelos tractare. Oneratis autem XXII camelis cum multis laboribus et litigiis vocati fuimus per asinarios ad gregem asinorum, ut quilibet eligeret sibi asinum, quo per totum desertum uteretur usque in Aegyptum; convenerant autem asinarii inter se pro eorum pace, ut nullus suaderet peregrino eligere hunc vel illum asinum, nec diceret bestiae defectum vel bonitatem, sed in libertate nos dimitterent, ut, qui male elegisset, non haberet materiam litigandi et inculpandi aliquem, nec accipere posset rationem minus solvendi, quam ille, qui cum bona bestia fuerat provisus, et in fine, qui optimam bestiam elegisset, solveret pro sociis curtesias vel cibales;[TR116] ipsi enim asinarii sciebant, qui asini erant vel boni vel mali, aequaliter tamen erant strati omnes. Discurrebant ergo domini mei milites inter asinos et nunc illum nunc istum tentabant et inter se disceptabant et quamquam duo vel tres peregrini ad unum asinum pendebant. Quod ego cernens, ne aliquem offenderem, mea electione recessi de grege et ascendi per gradus lapideos usque ad ostium ecclesiae Syon et in limine sessum accepi, et deorsum in asinorum gregem respexi eligentes, quos consideravi, et in me ipso deliberavi, quam bestiam eligere vellem. Vidi autem inter asinos unum magnum et album, cui aures dependebant, et caput grave videbatur habere et speciem pigrae bestiae praeferebat, nec aliquis de peregrinis eum tangere volebat. Et ad illam bestiam me limitavi, non quod aliquid boni noscerem in ea, sed solum ut dominis nobilibus jucunditatem facerem in eo, quod elegi bestiam ab omnibus spretam. Cumque nobiles omnes cum multa sollicitudine et discretione sibi bestias elegissent et tumultus cessaset, descendi, et asinum spretum sine examinatione elegi eumque ad singularem (3 a) locum duxi et aptavi. Asinarii autem accurrentes ridebant et clamabant et a me pecunias postulabant. Porro ego non intellexi, quid mihi dicerent, sed de postulatione denariorum male contentus stabam, quia a nullo alio postulaverant aes. Interpres autem noster dixit mihi, quod optimum asinum inter omnes elegissem et ideo postularent curtusias. Hoc ut audivi, protuli IV madinos et dedi eis, et fui per totum iter provisus cum securissima bestia et infatigabili et sine omni vitio; numquam mecum cecidit, numquam tardavit, numquam trepidavit, nec percussit, nec momordit, sed sine stimulatione infatigabiliter processit et antecessit. Dixit mihi asinarius, dum interrogarem eum, quo pretio eum vellet vendere, quod non infra X ducatos acciperet pro bestia illa. Semper habui fortunam in utraque peregrinatione in eligendo bestias, ut patet etiam supra parte I. fol. 80. Quantos labores et fatigas ac pericula sustineant illi peregrini, qui insecuras, pigras et malas bestias eligunt, vix potest conscribi. Igitur cum cameli essent onerati et asini electi strati, transivimus ad ecclesiam Syon et a venerabili patre Gardiano montis Syon benedictionem itinerantium accepimus, qui complectens singulos benedixit et osculo dato a se dimisit. Ego tamen cum majori gratiarum actione a sua paternitate et a toto conventu recessi, quia majora beneficia acceperam ab eis, et valde benefecerant mihi, sicut patet Parte 1. fol. 93 A. et fol. 221 A.

Egressi ergo de ecclesia Syon ad asinos descendimus, quibus ascensis camelos procedentes secuti sumus extra civitatem; non autem sine cordis tristitia, nec sine lacrimis exivimus de desiderabili civitate Jerusalem, sed cum singultibus et fletibus. Ego pro parte mea numquam in hoc mundo in aliquo loco libentius fui, quam in Jerusalem, et jocundissimas dies et horas ibi habui. Ut autem de monte Syon descendimus, occurrerunt nobis juvenes Sarracenorum, filii et pueri, et tribulaverunt nos, et conabantur onera camelorum dejicere et rapere, quos ductores nostri vix valebant repellere a nobis. Interea, antequam de monte Sion descendissemus plene, rupit unum de vasis, et vinum per saccum cilicinum, quo involutum erat, defluxit in terram, de quo non modicum turbati fuimus, quia vinum optimum erat et magno pretio comparatum et multo studio absconditum propter Sarracenos. Non autem tantum turbavit nos perditio vini, quantum insania Sarracenorum. Timuimus enim, quod Sarraceni odorem vini sentientes in nos irruerent et alia vasa etiam rumperent, et si vino privati fuissemus, peregrinationem montis Synai aggressi non fuissemus nec vivere in deserto potuissemus sine potu vini. Dimisimus ergo vinum in terram defluere, quia non erat aliud vasculum prae manibus, diligentissime tamen observavimus, ne camelarii et asinarii accederent et de defluenti vino biberent, quia, ut gustassent, statim inebriati fuissent et turbati nos turbassent et supellectilem nostram neglexissent. Ego asinum meum cuidam militi assignavi et ad latus cameli cucurri, ubi erat vinum defluens, et nullum Sarracenum accedere permisi, sed flasconem meum duarum mensurarum ex stillicidiis implevi, et ita lento gradu processimus. In quantis autem fuerimus angustiis inter viam istam parvam faciendum propter diversas paganorum insidias et (b) labores, non facile scripserim. In tantum autem retardati fuimus in via et impediti, quod viam, quam in quatuor horis facere potuissemus, vix in VII horis perfecimus, et in nocturnis tenebris Bethleem ingressi fuimus. In porticu autem ecclesiae Bethleemitanae exoneravimus camelos et asinos cum magno labore et omnes res in quandam cameram ecclesiae annexam traximus et custodiam juxta cameram posuimus. Ingressi autem cum luminibus in ecclesiam ad locum dulcissimae nativitatis Domini descendimus, et ibi adorato Domino venit pater Gardianus cum fratribus et nos charitative suscepit ac in habitaculum refectionis et dormitionis nostrae nos introduxit. Sciebant enim adventum nostrum et ideo omnia paraverant, coenam et lectisternia. Coenam ergo eam laetitia sumsimus egregiam, nostris expensis paratam, et post eam ad quiescendum nos locavimus. Gloria in excelsis Deo.

Die XXV. mensis Augusti post noctis medium, scilicet ante lucem, surreximus, et ingressi specum nativitatis Domini Officia nostra ibi legimus, horas canonicas et Missas. Cum autem sol ortus esset, descendimus in vallem pastorum ad Gloria in excelsis ibique hymnum coelestem cum Angelis cantavimus et locum curiosius conspeximus. De hoc loco vide P. 1. fol. 174, A. B. Laudibus ergo in valle finitis adscendimus in Bethleem ad prandium sumendum. Post comestionem ipsum S. Jeronymi monasterium undique perlustravimus et ruinas ejus mirati sumus, ipsum etiam oppidum Bethleem circuivimus et ad cisternam David accessimus et collationem de sacris scripturis de his[TR117] locis mentionem facientibus simul habuimus. Et ita cum gaudio diem illum deduximus in loco gaudioso et sanctissimo. Valde enim jocundum est morari ad praesepe Domini, tum propter sanctitatem loci et indulgentias, tum propter ecclesiae venustatem, tum propter monasterii insignissimi ingentes ruinas. Fuit enim non tam monasterium monachorum, quam palatium et fortalitium imperatorum, quod simplices credunt fuisse S. Jeronymi monasterium, sed non est. Sanctus enim Jeronymus sub tugurio ibi deguit in pauperculo monasterio, quod suo tempore fundatum fuit, unde dicit in epistola ad Fabiolam: Ego, inquit, diversorii Bethleemitici et praesepe Domini amator, in quo Virgo puerpera Deum fudit infantem. Et in regula sua Can. 26. Nihil, inquit, hac sublimitate sublimius, quam Bethleem, in hoc parvo foramine coelorum conditor natus est. Nam ante S. Jeronymum fuit locus nativitatis Christi nuda specus, nec ibi erat monasterium. Unde dicit, ut habetur in ejus regula Can. 20: Nos ex providentia aedificato monasterio et diversorio prope structo, ne forte et modo veniens Joseph cum Maria Bethleem non inveniat hospitium. Dicitur enim in Legenda Jeronymi, quod Cyrillus episcopus Jerosolymitanus dedit ei parochiam Bethleem, in qua aedificavit cum vicinorum adjumento monasterium, sed deficientibus sumtibus misit fratrem Paulinianum ad patriam, ut suas venderet possessiunculas, et pecunia in structuram monasterii Bethleem converteretur, ut habetur in regula cap. 20. Quantum enim possum conjicere, non vides, quod tempore beati Jeronymi sit aedificata illa ecclesia solennis, quae hodie ibi est, quam tamen inexperti dicunt ab Helena erectam, quod et ego credebam, sed dispositio moderna non admittit, quia dicitur, quod beatus Jeronymus in ore speluncae nativitatis Christi sibi sculpsit sepulchrum, et quod speluncae os angustum sit. Jam vero sepulchrum Jeronymi est extra ecclesiam, et introitus speluncae non in ecclesia, et ipsa spelunca est ornatissima, duo habens patentia ostia ad ingrediendum. Credo ecclesiam illam aedificatam temporibus novissimis latinorum regum Jerusalem et monasterium hoc magnum similiter, et tuguriola beati Jeronymi ablata, et alia dispositio loco data, quod et scripturae, pictura et sculpturae monstrant.

De monte Rama et ejus oppido fortissimo.

Vicesima sexta die[TR118] mane dicto Officio juxta praesepe Domini rogaverunt milites Calinum magnum, ut perduceret eos ad piscinas Salomonis et ad ejus hortos et pomeria et ad S. Georium. Et ascensis asinis ad loca jam dicta perducti sunt. Ego vero, quia prius in illis locis fueram, ut patet supra fol. 249. A., aliam peregrinationem illo die feci.[TR119] Quatuor enim fratres Minores, qui nobiscum de Jerusalem exiverant, et ego quintus, de Bethleem egressi descendimus contra austrum ad radices cujusdam alti montis, qui de campo consurgit et rotundus in altum se tollit in cacumen, satis latam planitiem praeferens, de quo respectus est longe lateque per terram sanctam. Ad hunc montem sudoribus et laboribus ascendimus usque in ejus summitatem, et ibi habitudinem loci consideravimus et hinc inde per terram sanctam circumspeximus. In hoc enim monte ab antiquo stetit castrum populosum et munitum, quod dicebatur Rama, prout S. Jeronymus videtur velle dicere in libro de distantiis locorum. Communiter enim villae in alto sitae dicebantur omnes (4 a) Rama, sicut patet P. 1. fol. 87. B. Adeo namque altus est mons ille, quod ab eo est respectus ad mare mortuum, ad montes Arabiae, ad montem Seir et Galaad. Videntur etiam ibi montes Engaddi et loca latibulorum David, desertum Tecuae et Silo, et mons Oliveti cum parte montis Syon, et consequenter usque ad mare magnum. Et hoc videtur in nudo montis cacumine, olim autem, quando erat altum aedificium superaedificatum, habebatur respectus multo latior, usque in Galilaeam, Palaestinam et usque ad terminos Aegypti. Fuerat quippe castrum magnum cum altis turribus, Rama dictum. Et de hoc creditur illud Jeremiae cap. 31. et Matthaei c. 2. esse scriptum: Vox in Rama audita est ploratus et ululatus. Dum enim Herodes occideret pueros in Bethleem et in confinibus ejus, ploratus puerorum et ululatus matrum audiri potuerat in hac Rama. Unde Jeronymus de distantiis locorum dicit: Rama est locus prope Bethleem, de quo dicitur: vox in Rama.

In circumferentia murorum tantum spatium terrae fuit, quod frumentum sufficiens in ea crevit pro pane inhabitantium castrum per annum. Hoc castrum munivit unus de latinis regibus Jerusalem. Unde, postquam Saladinus, rex Aegypti, cepit vi armorum terram sanctam et Jerusalem et Christianos ex omnibus finibus ejus expulit latinos, et castra reliqua, villas et civitates expugnavit: hoc castrum Rama nequaquam habere potuit, sed Christianis viriliter repugnantibus ab eo discessit, et manserunt Christiani latini in castro post expugnationem Jerusalem et Bethleem ultra XXX annos, nec poterant eos Sarraceni expellere, et adhuc hodie manerent, si Deus cum eis non pugnasset. Nam post XXX annos immisit Deus pestilentiam in castrum, et in brevi temporis spatio obierunt omnes foeminae, a juvencula usque ad anum, et major pars virorum. Quod cernentes reliqui castrum deseruerunt et fugam inierunt. Hoc cum Sarraceni percepissent, adscenderunt in montem et castrum usque ad solum diripuerunt, ita, quod vix murorum vestigia modo deprehendi possunt. Propter inexpugnabilitatem illius castri nominabant illud Christiani Bethuliam, sicut castellum Judith Bethulia, quod erat in Galilaea.

Inde ab illo monte conjectis oculis ad alium montem oppositum vidimus quoddam vetustum aedificium, juxta quod est sepultura XII prophetarum minorum.

Infra eundem montem fuit olim monasterium S. Agathon, abbatis, qui vir magnae autoritatis fuit et pater multorum monachorum exstitit et ob amorem silentii triennio lapidem in ore portavit, ut de eo refertur in vitis patrum.

Insuper in eadem regione fuit monasterium S. Karioth, abbatis, patris multorum monachorum, quo de hoc saeculo migrante omnes ejus monachi migraverunt cum eo et in uno monumento locati sunt, quod usque hodie ibidem monstratur.

Non longe a loco vidimus superiora aedificia monasterii S. Sabbae abbatis, de quo supra longa facta est mentio P. 1. Fol. 234. A.

Et his visis de monte descendimus et in Bethleem ad vesperas reversi sumus. Reperimus autem dominum Vaccardinum, (b) potentem Sarracenum de Jerusalem, cum suis famulis ibi, qui accersito Trutschelmanno nostro eum dure arguit, quod nos illo die ibi manere permisit eique praecepit, ut in crastinum summo mane nos deduceret per viam nostram.

Recessus de Bethleem.

XXVII. die statim transacta media nocte venit Calinus magnus ad habitaculum peregrinorum nosque excitavit ad recessum. Festine ergo surreximus et ingressi specum dominicae nativitatis Officia nostra diximus et Missas legimus in illo devotissimo loco, a quo invitissime recessimus; nobis autem in celebratione Missarum existentibus descendit Calinus Sarracenus et magno clamore ad recessum nos stimulavit. Celeriter ergo nos expedivimus et egressi supellectilem nostram exposuimus imponendam camelis et incepimus onerare bestias, et quia illius operis adhuc usum et consuetudinem et artem non habuimus, nec camelariorum mores, signa et locutiones minime intelleximus, nec ipsi nos intelligebant, ideo per aliquot dies cum magnis litigiis et difficultatibus multis onera bestiis imposuimus. Inde autem oriebatur difficultas, quia camelarii recipiebant indifferenter de cumulo rerum nunc hoc nunc illud, ut aequalia onera camelis facerent, et hoc nobis inconveniens fuit, quia divisi eramus in tres partes, et divisas res habuimus et non communes, sed cameli erant nobis communes, et hoc non intelligebant Sarraceni, sed putabant, omnia esse communia et indiscrete imponebant onera, ita, quod unus camelus quandoque portavit res trium societatum et sex vel octo peregrinorum; et in depositione onerum fiebat confusio, labor et discursus, dum quilibet cogebatur suam supellectilem in tribus vel quatuor locis colligere. Ideo nos libenter vidissemus, ut certi cameli fuissent ordinati ad portandum res primae societatis, alii secundae et caeteri tertiae. Sed hoc camelarii nolebant intelligere nec facere, et ex hoc, ut dixi, multa litigia, inquietudo et labor fuerunt orta in oneratione, praecipue in principio.

Oneratis autem bestiis et asinis stratis eos adscendimus et in nomine Domini de monasterio exivimus et per medium oppidi transeuntes ab alia parte per clivum contra austrum descendimus ad latus montis Bethuliae, alias Rama, quod a sinistris dimisimus. In processu ergo venimus supra vallem Raphaim, in cujus margine transivimus quasi per horam. Haec vallis fertilis esset, si haberet cultores, et ferax frumenti, sicut patet Esa. c. XVII. In hac valle expugnavit David Philistaeos, qui in ea se diffuderant sicut locustae, ut patet 2 Reg. V. Scindit enim vallis illa (5 a) montana Judaeae a planitie Palaestinorum vel Philistaeorum usque sursum, et ita per eam poterant ascendere in terram Juda. Procedentes autem elongabamur a Bethleem, quam tamen a longe a tergo vidimus usque ad meridiem; circa meridiem vero in latitudinem quandam venimus fertilem, ubi erant agri fructuum et multae olivae, et fici. Declinavimus autem cum bestiis in densitatem olivarum et sub umbra consedimus et manducavimus ea, quae in sacculis nostris de Bethleem habebamus, potum vero habere non potuimus, quia cameli, qui utres aquae ferebant, nos antecedebant. Sumto ergo modico cibo rursum asinos adscendimus et progressi sumus et ad viarum divisionem venimus, ubi una via per planitiem descendit ad dextram in Palaestinam contra Gazaram, per villam dictam Thyrin, et per castellum, quod nominant ad S. Samuelem. Alia via ducit ad sinistram in montana in Ebron, et circumeundo de Ebron descenditur in campestria Palaestinae ad Gazaram, et per viam sinistram est via duobus milliaribus teutonicis propinquior ad Gazaram, quam per viam dextrae. Ideo Calinus major jussit minari camelos per aliam viam inferiorem propinquiorem, in qua via ad Ebron non venissemus; sed cum hoc intellexissemus, reclamavimus et minari camelos per aliam viam fecimus, quae ducit in Ebron, et in his fuit facta magna altercatio inter nos et ductores nostros. Ipsi volebant procedere via breviori, nos vero volebamus videre civitatem sanctam Ebron et locum sanctorum patriarcharum et agrum plasmationis protoparentis nostri. Et nisi in conventione nostra cum eis expressum fuisset, quod ducerent nos in Ebron, ut patet P. I. Fol. 219. in XII. articulo, nullo modo desiderio nostro satisfecissent. Et ut veritatem de hoc fatear, ego solus caussa fui, quod positum erat in conventione, quia venerabilis magister Ludwicus Fuchs, Prior Ulmensis, petivit me in recessu, ut de terra sancta non egrederer nisi visa civitate Ebron, ad quam singulari devotione afficitur. Sed et ego desideranter concupivi eam videre et opposui me omnibus modis, ne impediretur accessus ad eam: nam Calinus major multa allegavit pericula alia, demta prolongatione viae. Distat autem Ebron a Bethleem non nisi sex leucis. Igitur post longam concertationem vicimus nos peregrini ductores nostros et retraxerunt camelos ad viam superiorem contra montana. Et progressi certe vidimus terram optimam, sed paucissimos cultores in ea et nonnullas villulas vidimus. In ipsis autem montibus et vallibus vidimus macerias antiquas, quibus montes per circuitum cingebantur ab inferioribus usque ad cacumina, in quibus maceriis olim fuerant horti vinearum, olivarum, pomerantiarum, malogranatarum et aliorum bonorum fructuum, loco quorum jam sunt spinae, urticae, tribuli, vepres, rubi et alia arbusta silvestria sterilia.

Introitus peregrinorum in Ebron civitatem.

In progressu venimus in unam vallem valde amoenam, quae dicitur vallis Ebron, in cujus utroque latere erant clivi pleni maceriis vinearum et hortorum, sed omnia ibi crescentia erant silvestria, inter quae multi therebinti (b) arbores stabant oleo therebintino foecundae, et si vallis illa haberet colonos, omnibus mundi bonis abundaret. Consequenter ad locum venimus repletum olivis, ita, quod quasi silva videbatur arborum olivarum, et in condensitate illa arborum jussit Calinus gubernator noster nos de bestiis descendere et camelos exonerare, et ita fecimus. Erant autem nobis arbores pro tentoriis et umbraculis contra intensissimum solis ardorem, qui mihi videbatur in illa regione multo intensior, quam in Jerusalem. Sedimus ergo in umbra et de paximaciis nostris manducavimus sine potu refrigerativo, quia tam vinum in brillis quam aqua in utribus erat omnino calefacta et ad sitim exstinguendam inhabilia. Non longe autem eramus ab Ebron, civitate sancta, quam tamen videre non poteramus propter montem medium inter nos et civitatem, quem parvo spatio gyrare oportet ingredi volentem. Verumtamen Ebron, illa civitas antiquissima, de qua sacra Scriptura loquitur, in eo loco stetisse perhibetur, ubi eramus, ita quod pars civitatis dependebat in clivo montis et alia ejus pars per continuationem stabat inferius in plano in loco olivarum, postea autem propter speluncam duplicem, sepulturam Abrahae, quae in alio montis latere erat, translata fuit civitas ad locum speluncae, ut patebit in descriptione. Igitur ita nobis sedentibus Sabathitanco, Calinus magnus, suum equum adscendit et cum famulo in civitatem Ebron equitavit, dicens praefecto urbis et civibus, adesse peregrinos latinos Christianos de transmarinis partibus cupientes cum eorum beneplacito videre civitatem et loca patriarcharum. Hoc audiens praefectus Ebron dure Calinum nostrum increpavit pro eo, quod nos in campo dimisit in aestu solis, ubi nec aqua nec panis est, et praecepit, ut festinate ad nos reverteretur et cum omni nostra supellectili in civitatem introduceret in urbis diversorium. Calinus autem noster dixit ei, quod cameli jam essent exonerati et ad pascua emissi et non nisi magno labore possent reonerari, ideo servos suos vellet ad Sarracenos dimittere et peregrinos introducere ad visitandum loca sancta et hoc facto ad sarcinas reducere et ibi pernoctare et mane recedere. Hoc audiens praefectus exarsit ira in Calinum et eum traditorem peregrinorum et non ductorem esse dixit, quia cum regio illa repleta sit latrunculis Arabum, non possunt, inquit, peregrini illi in campo pernoctare, nisi cum periculo exspoliationis, idcirco introduc eos, et si tu nolueris, ego eos introducam. Revenit ergo Calinus et cum multis passionibus jussit reonerari bestias, et cum factum fuisset, ascendimus asinos et cum turma nostra montem gyravimus et per clivum ab alia parte in civitatem Ebron ingressi sumus. Ingredientibus autem nobis urbem factus est magnus concursus populorum ad videndum nos, quia in multis annis non fuerant ibi peregrini latini, et erat quasi monstruosa res videre ibi Christianos latinos occidentales. Induxerunt ergo nos in publicum civitatis diversorium cum omnibus bestiis nostris et locum spatiosum stabulis bestiarum et cellulis hominum inferius et superius bene aptatum habuimus et curiam magnam, quae porta firmiter claudebatur. Erat enim habitatio magna et lata, sicut monasterium. Suut enim hospitia orientalium diversoria (6 a) sine inhabitatore, solum ad alienos spectantia. De dispositione diversoriorum et hospitiorum in oriente vide Parte I. Folio 195. A.

Cum autem diversorium ingressi fuissemus, onera deposuimus et bestias locavimus in inferiori ambitu, in superiori vero pro nobis habitacula et cellulas elegimus et in eis lectulos nostros stravimus et locum pro coquendis cibis aptavimus, lignaque pro igne comparavimus et ita cuncta disposuimus, ac si per aliquot dies ibi mansuri essemus. Interea venit Calinus magnus cum aliquibus Sarracenis de civitate, dicens, quod, quia adhuc multum superesset de die, expediens esset, ut illo sero loca sancta visitaremus, ut in crastinum mane ante aestum solis recedere possemus. Et hoc nobis placuit, quia timebamus diutinam detentionem in loco.

De agro plasmationis Adae, qui dicitur ager Damascenus.

Egressi ergo sumus de hospitio nostro et per longum civitatis vicum transivimus, in quo diversi residebant artifices, praecipue tamen vitriatores: fiunt enim ibi vitra, non quidem clara, sed nigra et de mediis coloribus. Adhaesit autem nobis magna hominum multitudo post nos currentium, quia spectaculum fuit, videre ibi occidentales. Deinde pervenimus ad civitatis portam, per quam egressi via regia ad agrum venimus maceria circumseptum, et ibi substitimus, respicientes per maceriam in ipsum agrum utique spectabilem et mirabilem. Erat enim ager dictus Damascenus, in quo Adam protoparens fuit plasmatus. Cum audivissemus hunc esse agrum illum sanctum, ascendimus per maceriam in ipsum, ut terram deoscularemus et consuetas orationes diceremus et collationem faceremus de mirabilibus ibi factis. Sed ecce nobis in agrum saltantibus per maceriam, occurrit quidam saevus Sarracenus cum clamoribus magnis et levatos lapides contra nos misit crebris jactibus nosque vi de agro repulit, et vix sine laesione recidimus per maceriam imam. Calinus autem et ductores nostri volentes locum dare irae incipiebant regredi in civitatem, nos autem nequaquam tam cito recedere volebamus a loco tam notabili, sed iram hominis placare contendimus, ut in loco devotioni vacare paululum possemus. Revocavimus ergo Calinum et diximus, ut cum homine conventionem faceret, et quod justum esset vellemus sibi dare pro intromissione in agrum suum. Erat enim dominus agri. Promissi sunt ergo sibi quatuor madini, et hac promissione facta placatus factus est homo et ascendit maceriam et peregrinis in alia parte stantibus manum porrexit et unum post alterum sursum traxit et in agrum suum ire permisit et nosmet ad locum perduxit, de quo creditur limum assumtum fuisse pro corpore Adae secundum veritatem catholicam, et hominem primum ibi productum fuisse, et nequaquam attendimus ad gentilium poetarum deliramenta, quae canunt, quendam Phoroneum esse primum mortalium patrem, ut Eusebius de Evang. Praep. Lib. X. dicit. Et Aethiopes ipsi virtute soli apud se primos homines coepisse dicunt, ut Diodorus L. IV. C. 1. dicit. Et increduli Aegyptii tradunt, primos homines apud se creatos tum bonitate soli, tum propter Nilum, qui multa generat, quae alibi nusquam reperiuntur. Sed omnia haec vana credentes, verissima et firmissima fide moti, cum ingenti devotione et lacrimis in hoc sancto loco in terram procidimus, eamque (b) deosculati sumus et orationibus consuetis, in processionali terrae sanctae signatis, dictis indulgentias accepimus (†) et post haec ad loci contemplationem nos convertimus.

Contemplatio de eminentia Adae in statu innocentiae pulchra.

Delectabile enim valde est et devotum, considerare res gestas in hoc agro, qui secundum doctores theologos est ager Damascenus dictus, ut habet magister in Spec. Histor. et habetur idem 40. C. illud in apparatu. Hoc autem nomen sortitus est hic ager a Damasco, servo Abrahae, quia forte eum emerat sicut Abraham speluncam duplicem a populo terrae, ut habetur Genes. 23. In hoc sacro agro utrumque, scilicet sublimitas et calamitas humani generis, initium sumsit. Nam rerum omnium fabricator Deus in hoc loco, VI. die saeculi, 25. Martii, creatis bestiis terrae cunctisque reptilibus et volucribus coeli, protoplastum primum hominem Adam tamquam creaturarum omnium finem ac possessorem de rubro limo terrae hujus agri finxit et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Qui cum staret nudus coram Deo in loco suae plasmationis, confestim elevatis manibus gratias egit, dicens: Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, itaque memento mei, quod sicut lutum feceris me et sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti, pelle et crinibus fecisti me, ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodiat quaeso spiritum meum. Adam itaque creato, viro utique insigni et perpulchro, quem nonnulli autumant ingentem gigantem fuisse factum, cum inter gigantes connumeretur maximus, Josuae XIV., mox eum Deus tanta profudit gratia, ut nullo tradente magistro sed sola justitiae originalis virtute omnium liberalium artium clarissime edoctus est; notitiam quippe omnimodam astrologiae et geometriae, musicae, grammaticae atque rhetoricae habere promeruit, omnium quoque herbarum, arborum, metallorum, lapidum pretiosorum, avium, bestiarum, piscium, serpentum cunctarumque creaturarum notitiam habuit; claram praeterea et explicatam beatae Trinitatis et incarnationis Christi solus habere meruit. Unde et Dominus ipsum mundi imperatorem summumque omnium pontificem constituit; volens denique Dominus Deus universis coeli et terrae creaturis Adam ipsum ut suum recognoscere dominum atque rerum omnium proprietates virtutesque innotescere, universae coeli militiae mandavit, ut omnes creaturas ad Adam perduceret, quibus singulis propria imponeret nomina, ac sic singulis stellis coeli avibusque et piscibus cunctisque animantibus et reptilibus terrae convenientia imposuit nomina in hoc agro. In imaginaria quoque visione universae immobiles creaturae, videlicet montes, insulae, maria, arbores et omnes herbae sibi adductae sunt, et itidem fecit. Sic ergo in hoc agro non solum plasmatus est primus homo, sed et primus doctor et perfectissimus magister ibi creatus exstitit. Non dubium alicui debet esse, quin ager ille et locus ac terra sit optime humanae vitae proportionata, non enim Deus dominum terrae creavit et assumsit nisi de optima terrae parte. Unde Plato dicit, quod in Aegypto et Syria, cujus Judaea pars est, longaevae vitae inveniantur homines propter aequalitatis proportionem. Adam vero sic omnium creaturarum rege et imperatore constituto mox eodem die eum Dominus de loco suae sarcinationis et informationis transtulit in paradisum deliciarum ibique sibi sociam Evam ex sua costa fabricavit. Sed peccato inobedientiae eodem die ibi commisso ejecti sunt ambo de paradiso et retrusi cum originali culpa et miseriis ac poenis eam consequentibus in hunc agrum, ut ubi inceperat habere vitam gloriosam, ibi duceret vitam calamitosam. Malus enim Angelus, cui nomen est Reseph, in serpentis figura seduxit Evam invidia ductus, qui et Dominum Jesum in deserto aggressus tentavit, ut habetur in Spec. Nat. L. II. c. 18. et per Evam Adam dejecit. (7 a) Sic ergo ceciderunt de alto in imum, de luce ad tenebras, de incolatu in exilium, de domo ad devium, de amore in odium, de risu in luctum, de pace in jurgium, de dulcore ad absinthium, de prosperitate ad poenilitatem, de sospitate ad infirmitatem, de abundantia ad penuriam, de gratia ad culpam, de vita ad mortem, et facti sunt undique fortunae ludibrium propter inobedientiae viam, quod utique est radix omnium malorum et humani generis exitium; per hoc enim quasi reseratis postibus victricia vitia orbem intravere terrarum, nuda egestas et sollicitudines anxiae, pallentes morbi et gravis pondere miseranda senectus, servitus, exilium, labor indeficiens et mors hominum incerta et in nihilum fere redigens cuncta sub sole nascentia. Nam coelum immite nunc algore nunc aestu, nunc corruscationes crebras, tonitrua formidulosa, ignita fulmina et ventorum impetus et alias horridas aeris impressiones et corruptiones tribuit inobedientiae malum, hinc pestilentiae, fames, infirmitates et indicibiles miseriae; insuper ferarum, serpentum aviumque aculeos atque rabiem milleque rerum pericula attulit. Unde suspiria lachrimaeque, noctes querulosae et dies laboriosae, horae taediosae, et cuncta hominis tempora anxio timore sunt respersa. Haec et similia in hoc agro materiam copiosam ministrant contemplandi.

Igitur contemplatione finita curiosius locum et terram perspeximus. Est enim terra superius satis grossa et fusca, sed fodiendo apparet rubra, argillosa, flexibilis, de qua figmenta optime fieri possunt. De hac ergo terra sumsimus limum et lapillos pro reliquiis. Dicitur autem, quod, quicumque de illa terra secum aliquid habet, per viam eundo non fatigatur; si bestiae insidet, ipsa non offendit, nec cadit; si vero homo vel bestia cadit, non laeditur casu sed incolumis resurgit. An autem hoc verum sit, probet qui vult, ego oculum non habui ad considerandum hoc, sed nec fatigam nec casum passus sum.

De spineto sive condensis arbustis, in quibus Abel occisus est a fratre suo Cain.

Consequenter processimus in ipso agro extra terram laboratam aratro et in condensa arbusta et spinosa virgulta venimus, in quibus locus ostenditur, ubi Cain consurrexit adversus fratrem suum Abel eumque interfecit, ut habetur Genes. IV. In illo loco procidimus et terram deosculati sumus, quae aperuit os suum et suscepit sanctum sanguinem de manu fratricidae. Sanctum enim et justum Abel fuisse patet in veteri Testamento Genes. IV. et in novo Testamento Matthaei XXIII. Compatiebamur in loco hoc non solum interfecto Abel, sed et venerandis ac devotis senibus, Adae et Evae fratrum parentibus, qui casum audientes ad locum accurrerunt. O quas mentes eis fuisse suspicor cernentibus, ex duobus filiis alterum alterius nequitia mactatum, cadaver exanime, immobile corpus tabido respersum cruore et insensibile? Quas lacrimas, quos dolores, quos horrores et pavores! prius numquam viderant mortuum, et filium pium et sanctum[TR120] respiciunt (b) miserabiliter exstinctum. Quis dubitet, eos super filii corpus cecidisse, flevisse et lachrimasse et multis horis exspectasse, si forte revivisceret, et nunc huc nunc illuc corpus evolvisse. Non enim habebant adhuc experimentum crudelitatis mortis nec animam tam cito et faciliter a corpore separari aestimabant. Ideo usque ad putrefactionem corporis funeri assidebant. Ut autem viderunt, corpus paulatim corrumpi et dissolvi, ipsum in locum portaverunt plasmationis patris et iba eum sepulturae tradiderunt.

De specu, in qua Adam et Eva multis annis cohabitaverunt et in qua Adam uxorem cognovit primo.

Super agrum ad meridiem est mons non magnae altitudinis, in cujus jugo hodie stat una muschea, quae in loco stare creditur, in quo Adam et Eva et filii eorum obtulerunt sacrificia et orationes Deo. Adam enim docuerat filios offerre Deo et adorare eum. In eodem loco, dum Cain et Abel simul adorarent et sacrificarent, descendit ignis de coelo et consumsit holocaustum Abel, oblationem autem Cain non tetigit, quia Deo non erat accepta sicut munera fratris. Ideo invidit fratri et postea occidit eum. Insuper in eodem loco habuit Abraham patriarcha mausoleum suum et ibi altare erexerat, de quo dicitur Genes. XIII. in fine capituli: Vidit etiam ibi tres viros et unum adoravit, ut habetur Genes. XVIII. In alia enim parte montis est convallis Mambre, quae jungitur valli Ebron, propter quod convallis dicitur. Et haec conjunctio fit juxta civitatem Ebron, et in illa convalle habitavit, quando tres viros vidit in ostio tabernaculi sui et quando promissiones accepit a Deo, de quibus Genes. XV. et XVII. habetur. Sed quando immolare voluit, montem ascendit. Isaac etiam et Jacob patriarchae ibi habitavere. Demum a loco necis Abel reversi sumus in agrum Damascenum et per maceriam in parte occidentali egressi sumus ex eo et ad aliam partem vallis Hebron venimus et clivum montis ascendimus, in quo clivo unum antrum arctum et obscurum invenimus, quem successive ingressi sumus et locum cum jocunda admiratione vidimus. Dicunt etiam, quod Adam ejectus de paradiso et in agrum praedictum repositus, cum per aliquot dies in agro laborasset, incepit sentire carnis suae stimulos et in Evam amore et desiderio exardere; similiter et mulier ipsa tentata virum habere desideravit. Cum autem in ipso agro convenissent et amplexibus et osculis se provocarent in tantum, ut jam in opus procedere deliberassent, nolebant solis aspectu id agere et verecundabantur aspectum coeli et siderum, quia non erat adhuc homo super terram, nisi ipsi, qui eos inspicere posset, idcirco egressi sunt simul de agro circumeuntes et quaerentes locum aptum, occultum et obscurum pro solutione debiti, non enim habebant adhuc habitaculum aut domum. Venerunt ergo ad illum specum, in quo Adam accepit Evam eamque primo carnaliter cognovit, et ambo hic virginitatem perdiderunt, quam, si in paradiso mansissent, nec in conceptione nec in generatione prolis amisissent, nec in carnali illo actu deformitas immoderatae concupiscentiae fuisset, nam naturalia membra, ad hunc usum deputata, sicut inferiores vires, omnino subdita fuissent rationi, ut habetur 2. Summarum (8 a) §.20. Et Augustinus de Civitate Dei XIV. dicit: Absit ut suspicemur, non potuisse prolem fieri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra, quo caetera, sine ardoris illecebroso stimulo, cum tranquillitate animae et corporis. Haec ille. Quod autem integritas virginitatis mansisset cum illa generatione, patet per eundem Augustinum XIV. de Civitate Dei, dicentem: In illo statu nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris, ita enim poterat utero conjugis salva integritate foeminea genitale virile semen infundi et immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret, sic ad concupiscendum non libidinis appetitus, sed voluntatis usus naturam utramque conjungeret. Haec ille.

In praedicto igitur specu concepit et peperit. Deputaverunt enim specum illum ad actus conceptionis et generationis, et nullibi nisi ibi his vacabant. Quod est contra illos, qui omnia loca foedant; in quorum persona dicit sapiens, Sapientiae 2.: Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Sic ergo in hoc specu Adam et Eva praeter Cain et Abel et Seth, quos Scriptura commemorat, alios XXX genuere filios. Methodius vero martyr centum eos genuisse commemorat filios in hoc antro, quod quasi pro nido pullificationis elegerant, indignum et inhonestum aestimantes, his vacare in locis publicis et communis habitationis; et[TR121] magno studio observabant locum illum, ne patens fieret et ne quis accessum eorum quovis modo percipere posset.

Perspecto igitur antro praefato egressi sumus et ab eo in clivo gyravimus contra aquilonem et cum hoc altius ascendimus montem et in aliam speluncam non modicam sed satis amplam venimus. In hac caverna Adam et Eva luxerunt centum annis filium suum Abel interfectum a Cain, et hodie cernuntur loca sessionis singulorum, et fons in eadem specu scaturit, de quo biberunt. Hic specus ideo dicitur specus fletuum. Hoc specu viso de monte descendimus in vallem angustam, quam nominant vallem lacrimarum. Dicunt enim, quod Adam et Eva communiter in hac valle morabantur et nongintos et XXX annos in ea vixerunt et ambo cunctis diebus propter inobedientiae reatum et paradisi ammissionem et justitiae originalis perditionem et posteritatis suae damnationem maximam et durissimam egerunt in valle hac poenitentiam. Quam ob rem non solum Dei misericordiam consecuti sunt, sed etiam prophetiae donum accipere meruerunt, unde et de Christi ecclesiaeque conjunctione, de diluvio futuro et de incendio per ignem judicii multa praedixerunt liberis suis ibique mortui sunt et in speluncam duplicem deportati, ut patebit. In hac valle est sepulchrum Loth, filii fratris Abrahae.

De spelunca duplici, quam emit Abraham in sepulturam sibi et suis.

De valle hac lacrimarum ascendimus et civitatem Hebron reingressi sumus et ante domum praefecti civitatis stetimus, juxta quam etiam multi Sarraceni senes consiliarii sedebant. Desideravimus enim visitare et videre gloriosam illam speluncam duplicem, in qua sepulti sunt Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lea, quatuor isti sanctissimi patriarchae cum felicibus suis conjugibus,[TR122] quam et Abraham emit quadringentis siclis argenti ab Ephor, ut habetur Geneseos XXIII., sed bene scivimus, quod non potuimus (b) habere aggressum ad speluncam sacram, nisi domini consentirent, quos etiam scivimus non consensum faciliter praebere, nisi forte victi precibus et muneribus, quia spelunca illa est intra muscheam unam, ad quam non permittunt nos intrare. Misimus ergo Trutschelmannum nostrum, Sabatithanco, magnum Calinum, cum aliquibus nobilibus peregrinis ad praefectum et ad dominos Sarracenos cum eo congregatos, et rogavimus, quatenus dignarentur nos intromittere ad speluncam sanctam, et quidquid in recompensam esset faciendum, hoc nobis insinuare deberent, et parati essemus, parere eorum imperio. Hanc petitionem cum Calinus noster obtulisset, interrogaverunt eum, an Jerosolymis in templum Domini, quod nominant Salomonis, intromissi fuissemus, et cum dixisset, quod non, dixerunt, nec nos intromittere ausi sumus eos in templum nostrum, quod non minoris, imo majoris sanctitatis reputatur ab omnibus Machumetistis, quam templum Jerosolymitanum. Si autem honorare volunt patriarchas in spelunca duplici, permittimus eis accedere ad gradus muscheae, et ibi adorent, sed nullatenus ascendant. Venit ergo Calinus et negativum responsum nobis portavit duxitque nos ad gradus templi, in quo spelunca duplex est, et adoravimus contra speluncam et vestigia sanctorum patriarcharum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus. His peractis convertimus nos ad considerationem loci, pro quo notandum, quod tempore Abrahae civitas Hebron non erat in illo loco, sed prope, et locus ille erat hortus, in quo eminebat petra rubea cum duplici spelunca. Hunc locum emit Abraham cum petra, pro sui sepultura et suorum. Et si vis scire, quid sit cum simplici vel duplici vel triplici spelunca, vide de hoc clare P. 1. Fol. 125. B. de sepulchro Domini in Jerusalem. Sepultis autem quatuor patriarchis cum conjugibus in spelunca illa, incepit populus frequentare locum et per circuitum sibi domos aedificare propter loci venerationem et ad sanctos patriarchas devotionem, ita quod successu temporis civitas fuit ibi facta, et Hebron antiqua derelicta ante tempora David regis. David enim rex VII annis regnavit in Hebron moderna. Insuper Judaei petrae speluncae superaedificaverunt oratorium et postea Christiani destructo oratorio Judaeorum ecclesiam magnam superaedificaverunt, ordinantes in ea episcopum et canonicos. Post terrae sanctae autem amissionem fecerunt Sarraceni ex ecclesia muscheam et altis muris et turribus eam muniverunt, et ita hodie stat in civitatis medio, sicut forte castrum, nec habet aspectum ecclesiae, sed castri vel grandis palatii. Dixerunt autem nobis Sarraceni, quod ipsa muschea plena sit ardentibus lampadibus, et lampades in spelunca duplici in aureis sustentaculis pendent et sericis funibus vel argenteis catenulis appendent. Plures sacerdotes sunt in ea muschea tam Soqui quam Alhages, ita quod numquam hora transit nec die nec nocte, in qua non sit cantus juxta speluncam duplicem: vicissim[TR123] enim sibi invicem succedunt. Dum autem sic staremus ad gradus muscheae, congregati fuerunt multi juvenes et senes ad videndum nos.

(9 a) De hospitali Hebron et de piscina Hebron et aliis locis.

Post muscheae et duplicis speluncae considerationem descendimus paululum et ad fores hospitalis pauperum venimus, quod sub muschea est. Introducti autem vidimus officinas pulchras et in coquina et pistoria grandem praeparationem pro peregrinis Sarracenorum, quorum cottidie magna multitudo advenit ad visitandam speluncam duplicem, sepulchrum patriarcharum. Habet hoc hospitale in annuis reditibus ultra XXIIII millia ducatorum. Unde singulis diebus coquuutur in clibano mille ducenti panes, qui distribuuntur petentibus, et nulli peregrino denegatur eleemosyna, sit cuiuscumque gentis vel fidei et sectae. Qui petit, accipit panem, oleum et menestrum, quod nos pulmentum vocamus. Castellum S. Samuelis solum singulis annis solvit illi hospitali duo millia ducatos, et Sarraceni et Turci divites cottidie transmittunt ad locum eleemosynas pro sustentatione peregrinorum in honore patriarcharum, et divites morituri suas perpetuas memorias ad illum locum constituunt et legata faciunt pro hospitali. In hora autem, qua danda est eleemosyna, concrepant terribili symphonia et tympano, quod nos audientes territi fuimus, timentes, ne aliquid contra nos significaret sonus ille. In distributione panum miserunt ad diversorium nostrum sportam plenam pro nobis, et tamen nihil petieramus ab eis.

Viso ergo hospitali descendimus per longum vicum et ad unam civitatis portam venimus, sub qua porta locus est, ubi Joab, princeps militiae David, percussit Abner, principem militiae Saulis, propter quod David imprecatus est Joab maledictionem, ut patet 2 Reg. 3. Ulterius progressi sumus extra portam et ad piscinam venimus, quae muro pulchro inclusa est, et aquam recipit fluentem de valle Mambre stillantem. Hanc piscinam gyravimus et eam consideravimus, quia in canonica Scriptura de ea mentio fit 2. Reg. XIV. Jussit enim David occidi duos latrones, Banaa et Rechab, filios Remon Beronitae, qui occiderant Isboseth regem Israel et tulerant caput regis in Hebron ad David, putantes, se nuntiare bona, et occisorum manus et pedes jussit suspendi super piscinam ante Hebron. Porro inter piscinam et civitatis murum est sepulchrum Abner, cujus exsequias solenniter celebravit David, ut dicitur 2. Reg. 3. In quo sepulchro etiam reconditum fuit caput Isboseth, filii Saul, regis Israel, ut dicitur 2. Reg. IV. Et his visis ingressi sumus in civitatem et reducti in nostrum diversorium et hospitium. Comparavimus ergo ligna et igne facto offam coximus et ova et manducavimus. Post coenam autem venit provisor diversorii et ignem nostrum exstinxit et signis hortabatur nos, ut per noctem essemus quieti et silentes, ne latrones Arabum nos audirent, quia diversorium ad murum civitatis est situm, et aliquando latrones, quando sciunt ibi esse hospites, adscendunt per murum ad eos et spolia eorum tollunt (b) eosque graviter turbant. Insuper et portam diversorii firmiter clausit et lampadem juxtapendentem accendit et ad vigilandum juxta portam se locavit, quae omnia nobis placuerant, et mirabamur humanitatem illorum paganorum in nos. Timorem tamen habuimus, quod ante egressum civitatis nos pro exhibita humanitate pecunia mulctarent. Itaque cum jam tenebrae essent, posuimus nos dormitum per cellas sicut monachi, et ita quievimus.

Descriptio civitatis Ebron, et ejus antiquissima habitudo.

Hebron, sive Ericus, civitas antiquissima, est condita statim post diluvium, septem annis ante Thanim urbem Aegypti, ut habetur 13. Num. Hanc urbem Thanim condiderunt Titani, gigantes, qui de Hebron in Aegyptum descenderant, filii Titan. Qui Titan erat Coeli et Vestae filius, frater Saturni, cujus filii cum Jove pugnarunt et conati sunt, deos coelo pellere, sed fulminati fuerunt, ut habetur in Gen., et fere totum orbem inquietarunt, ut poetarum carmina tradunt.

Thanim ergo civitas gigantum antiqua Aegypti aedificata est a gigantibus, descendentibus de Hebron. Haec Hebron quatuor sortita est nomina. Primo dicta est Arbee, Genes. 23. et hoc nomen habet ab Arbee, ejus conditore primo. Secundo dicitur Kariatharbe, Josuae XIV., quod idem est, quam civitas Arbe, vel civitas quatuor, quia Kariath idem est, quod civitas, et Arbe idem, quod quatuor. Et nomen, quod antiquitus Hebron ab omnibus tam infidelibus quam fidelibus dicebatur Cariatharbe, id est, civitas quatuor, sed alia et alia ratione. Infideles sic eam nominabant propter quatuor gigantes ibi sepultos, scilicet Enach, Archinan, Gisai et Tholmai, Numeror. 13. Fideles autem eam ita nominabant propter quatuor patriarchas, Adam, Abraham, Isaac et Jacob, cum quatuor conjugibus ibi sepultos. Tertio dicitur Hebron a quodam filio Caleb sic nominato. Quarto nominatur hodie a Sarracenis Abra propter Abraham ibi sepultum. Et magister in Spec. Histor. nominat eam Abrahammium, sicut Sarra; et saepe dicitur Ericus.

De hac civitate dicit Hieronymus de distantiis locorum, quod olim erat metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regumque in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Jerusalem millibus circiter XXII. Haec ille. Hanc civitatem, quoad partem inferiorem, cepit Josua ejusque regem Oham suspendit, Josuae X., partem autem fortiorem, quae erat superior, cepit postea Caleb interfectis fortissimis gigantibus ex ea, ut habetur Josuae XV. et Judicum C. I. Pro eo enim, quod Caleb compescuit in deserto murmurantem populum contra Dominum et secutus est Dominum, testimonium perhibens de bonitate terrae sanctae, cui alii detraxerunt, promisit ei Dominus montem Hebron tamquam praecipuam terrae partem, ut habetur Num. XIII. et Josuae XIV. Dicit etiam Nicolaus Lyra, quod, quando venerunt exploratores terrae missi a Mose in regionem, ipse Caleb solus Hebron ascendit ad speluncam duplicem et orationem ad sanctos patriarchas fudit et tunc promeruit fieri loci illius sancti possessor.

Situs illius civitatis est partim in clivo montis et partim in valle, nec est multum magna, sed populosa et fortis, statim post diluvium aedificata in civitatem; quamvis ante diluvium fuerit ibi hominum habitatio sine civitate, tamen ibi filii Adae degebant et inde per orbem sunt dispersi, unde Cain fratre interfecto cum uxoribus et filiis in Indiam commigravit profugus a facie Domini.

(10 a) Notandum insuper, quod haec civitas ultra ea, quae dicta sunt, pluribus invenitur nominibus nominata. Quandoque dicitur Arbee, i. e. quatuor, propter gigantes ibi sepultos, corrupte autem dicitur Arbeth, ut Jeronymus ad Pammachum dicit de optimo genere interpretandi; quandoque Cariatharbe, i. e. civitas quatuor, propter quatuor patriarchas ibi tumulatos. Quandoque dicitur Mambre, propter vallem Mambre, quae jungitur civitati, et propter quercum Araham in Mambre, quae usque ad aetatem infantiae beat. Jeronymi, ut idem dicit de distantiis locorum, et usque ad imperium Constantii regis monstrabatur, therebintus pervetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitavit Abraham et sub ea angelos hospitio suscepit et mauseolum ejus in praesentiarum cernitur. Miro autem, inquit Jeronymus, cultu a cunctis gentibus per circuitum therebinti locus colitur superstitiose et habetur velut quodam insigni nomine consecrata. Et forte hoc nomen Mambre fuit primum illius loci nomen ab Adam sibi impositum, quia Mambre juxta hebraicam interpretationem idem est, quod perspicuitas. Adam autem in hoc loco, ut prius patuit, omnium rerum cognitionem accepit et cuncta perspicue vidit. Quandoque vero nominatur Chebron, quod interpretatur transscendens, quia ab eo loco transcendit Adam ad paradisum. Quandoque nominatur Ebron, quod interpretatur transitio vel regressio, quia post peccatum huc fuit regressus. Quandoque dicitur Hebron, quod idem est, quod vallis paupercula, propter miserias, quas Adam in hoc loco expertus est, et defectus hujus vitae mortalis.

Vicesima octava die, quae est festum beati patris nostri Augustini, post noctis medium surrexi ex more ante alios ad dicendum Officium meum. Descendi ergo ad portam, ut candelam accenderem ad lampadem, quae ibidem pendebat, sed Sarracenus portae custos obstitit meque a lampade retrusit cum multis et magnis clamoribus, e contra vero ego ad lampadem conabar accedere et lumen accendere, sed totiens mihi exstinxit, quotiens accendi, et ambo conclamavimus in tantum, quod Trutschelmannus excitatus accurrit et me italicis verbis increpavit, quare non in quiete manerem et quid tam mane cum lumine agere vellem. Cui cum dicerem, Deum laudare volo, cujus laudes ex libro legere intendo, hoc cum Sarracenus ille audivisset, praecepit custodi, ut accenderet mihi lumen. Quod et fecit. Certus autem sum, si lumen ad alium usum postulassem quemcumque, nullatenus habere potuissem. Accepto ergo lumine ad locum meum ascendi et Officium legi. Vix autem matutinas finieram, ascendit Trutschelmannus Calinus et caeteros peregrinos excitavit, ut disponerent se ad recessum. Disposuimus ergo nos et camelis oneratis et asinis stratis de urbe in crepusculo egressi sumus descendentes per vallem Ebron contra austrum, aliquantulum tamen declinando ad occidentem. In agrum autem quendam venimus, in quo deambulabat Isaac meditando, quando Damascus, servus Abrahae, adduxit sibi Rebeccam puellam uxorem, ut habetur Geneseos XXIV.

Procedentes consequenter venimus non longe a Dabir, civitate litterarum, quam tamen videre non poteramus, quia mons intermedius erat impedimentum praestans (b). De hac civitate habetur Josuae XV. et Judicum I.

Dicebatur autem civitas litterarum eo, quod primo litterae Chananaeorum in ea fuerunt inventae, vel quia antiqui gigantes aliquod studium litterarum ibi habebant, vel quia, ut magister in Spec. Histor. dicit, cives ejus scriptores erant, vel quia, ut Hebraei dicunt, Othaniel, qui eam cepit, aliqua legis capitula, quae obfuscata erant et deleta, tempore luctus Moysis ibidem reparavit. De hac civitate dicit Jeronymus de distantiis locorum: Dabir in tribu Juda, quae vocatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Othaniel, frater Caleph, interfectis ex ea gigantibus, et pro mercede Achsam, filiam Caleph, uxorem accepit. Fuit autem et ipsa Dabir sacerdotibus separata. Ibi videtur adhuc terra, quae inferius et superius aquis irrigatur, quam dedit Caleph Achsae suae, sibi conquerenti, quod terram arentem accepisset, ut habetur Judicum 1. cap.

Ulterius a Kariacepher sive a Dabir recessimus et per vallem Ebron descendimus, quae indubie fertilissima esset, si cultivaretur, et ab utraque parte antiquorum hortorum macerias adhuc retinet, et in arbustis vidimus diversas feras comestibiles et aves perdices et phasantos. Cumque per viam satis longam descendissemus, ad locum venimus, ubi ab aquilone alia vallis contra occidentem tendit, quod est vallis Neel Escol, id est, vallis botri, fertilissima, de qua exploratores missi a Moyse ad considerandum terram tulerunt botrum magnum, quem duo viri vecte portabant, et malogranata collegerunt et alios fructus et populo Israel trans Jordanem in desertum portaverunt, prout habetur Num. 13. Hac valle dimissa per vallem Ebron descensum continuavimus via illa, per quam Joseph missus a Jacob patre suo de valle Ebron in Sichem ad quaerendum fratres suos, ut habetur Genes. 37. Eadem etiam via descenderunt fratres Joseph in Aegyptum ad emendum frumenta, Genes. 42. In silvis ejusdem vallis, quia plenae sunt silvestribus feris, creditur Esau venationi vacasse, quando eum misit Isaac pater suus, ut offerret de venatione et pulmentum faceret, quatenus benedictionem paternam accipere mereretur, Genes. 27. Multis ergo horis continue descendimus ad latus dextrum vallis, quia profunda erat et arcta et in imo aspera, petrosa et silvestribus arboribus repleta, et contra morem illius terrae aquis erat humida.

Porro circa meridiem exivimus montana et in campestria loca venimus, vertimusque nos contra austrum statim in radicibus montium et in fertilissimos agros venimus, qui pleni stabant olivis et ficis. Petivimus autem Trutschelmannum nostrum, ut spatium manducandi indulgeret nobis in umbra arborum illarum, sed noluit dicens, quod cameli onerati ideo non deberent exonerari, nec possent sic onerati fixe stare nec sine nobis deberent procedere. Et hoc verum fuit. Sic ergo processimus et in asinis sedentes comedimus et bibimus ea, quae ad manum habuimus. Sic enim omnes cum oneratis camelis incedentes facere (11 a) necesse est, quia stare fixe non possunt sub oneribus, sicut melius patebit in transitu deserti. Circa vesperas a montanis declinavimus paulatim et in latissimos campos Palaestinae venimus in terram Philistinorum contra Ezotum. Protenditur autem haec latitudo in latum a montanis usque ad mare mediterraneum per tria milliaria teutonica, per longum autem a Joppen et monte Ephraim usque in regionem Geraram in Bersabee, et in illa planitie sunt civitates sitae multae, praecipue tamen quinque, quae erant regales et principales Philistinorum sive Palaestinorum, quarum nomina sunt haec: Geth, Accaron, Azotus, Ascalon et Gaza. In his quinque civitatibus residebant quinque satrapae Philistinorum, ut patet 1. Reg. VI. Et omnes hae civitates sunt sitae super littus maris magni vel non longe a mari.

Geth fuit ab antiquo civitas gigantum fortium, quam Josua, vir bellicosissimus, expugnare non potuit, sicut patet Josuae XI. Unde et Goliath, quem percussit David, Gethaeus fuit, ut patet 1. Reg. XVII. Et 2. Reg. 21. recitatur de uno Gethaeo magno, quod habuit XXIV digitos; et multa alia dicuntur de Geth in scriptura sacra.

Dicunt etiam historiae, quod sanctus Christophorus fuerit Gethaeus. Et hodie homines ibi nati robustiores et bellicosiores esse dicuntur. Dudum autem fuit destructa et mansit parvum villagium, quod Giblim nunc dicitur, et non longe a Joppen et jam via maris [a] portubus distat. Sub Geth descendendo per littus maris magni ad duo milliaria teutonica est secunda Philistinorum civitas Acharon quondam grandis, in qua magnum erat templum Baal sive Beelzebub, qui dicebatur Deus Acharon, unde Ochozias rex Israel cum cecidisset per cancellos coenaculi sui, misit ad consulendum Deum Acharon, Beelzebub, ut habetur 4. Reg. 1. Et Judaei dominum Jesum infamabant, quod haberet pactum cum eodem daemone, dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, Luc. XI. Haec civitas fuit data tribui Juda, sed numquam possessa, quia non praevalebant contra ejus habitatores gigantes. Ulterius descendendo per maris littus venitur ad Azotum, quae tertia est Philistinorum civitas, decreta quidem per Josuam tribui Judae, sed non tenta, quia habitatores pristinos nequivit expellere. In hac civitate erat templum Dagon magnum, in quod tulerunt Philistaei arcam Dei Israel, cum eam cepissent, sed Dagon idolum corruit et populus percussus plaga magna fuit, ut patet 1. Reg. V. De hac civitate descendendo super maris littus venitur ad quartam Philistinorum urbem, ad Ascalonem, de qua Jeronymus de distantiis locorum dicit: Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae antiquitus fuit una de quinque satrapis Philistinorum, separata tribui Juda per sortem, tamen non retenta (b) ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Haec civitas novissimo tempore magnae fortitudinis fuit. Nam Saladinus rex Aegypti, Christianorum stimulus, vir utique bellicosissimus, cum passim Christianos devinceret et de locis ejiceret jamque regem Jerusalem Guidonem et magistrum templi cum nobilibus captivasset, applicuit Ascalonem cum ingenti exercitu oppugnans civitatem, sed nihil profecit. Solvit ergo obsidionem et ad Jerusalem civitatem sanctam ascendit eamque cepit, ut dictum est P. 1. Fol. 268. Capta autem Jerosolyma iterum descendit et Ascalonem obsedit, nec eam capere potuit nisi hac conditione, si regem Jerusalem et magistrum templi cum eorum nobilibus liberos abire permitteret, se sponte civitatem tradere vellent, quod promisit et tenuit, sicque Ascalonem accepit.

De hac civitate consequenter descendendo per littus maris venitur ad quintam civitatem Philistinorum, quae dicitur Gaza, vel Gazara, ad quam et nos ipsi in hac via festinavimus descendere, quatuor iam dictas civitates derelinquentes ad partem dexteram. Hanc Gazam postea describam. Istae ergo sunt quinque metropoles illius regionis Palaestinae, plures alias civitates sub se habentes. Processimus ergo per plana Palaestinae contra austrum et montana Judaeae ad sinistram habuimus, mare vero mediterraneum in dextro latere, et ita toto die in ardoribus solis itineravimus usque ad ejus declinationem. In occasu solis venimus ad quandam villam, quae dicitur Zucharia, et in diversorium, quod ante villam est, declinavimus et ibi bestias exoneravimus et ad manendum ibi per noctem nos disposuimus. Erat autem diversorium spatiosum cum pluribus stabulis et habitaculis et munitum et muratum, quasi castrum, nec unum hominem in eo reperimus. Locatis igitur bestiis et rebus compositis instruximus pro coena et pro lignis colligendis per campos discurrimus et sepes agrorum et hortorum discerpsimus, quapropter rustici Sarraceni accurrentes cum lapidibus insequebantur nos usque in diversorium. Venerunt autem aliqui rustici portantes pullos et gallinas et panem et aquam, de quibus emimus et mactata volatilia coximus et jocundam et bonam coenam habuimus. Post coenam ostium diversorii obstruximus advolventes saxa grandia et super muros posuimus custodes propter timores nocturnos: timuimus enim, ne forte alius exercitus etiam veniret et si fortior nobis fuisset, nos de diversorio repulisset. Sic enim moris est illius patriae, quod fortior de hospitio ejicit debiliorem; ideo ad defendendum nos disposuimus et lapides multos super muros portavimus ad obsistendum nocentibus. Adhaerebat nostro diversorio una muschea pulchra, in quam per foramina testudinis potuimus prospicere, (12 a) unde quidam peregrinus nocte per foramen in eam stercorizavit, cum quo nos in extremum periculum posuit, tamen antequam quis muscheam intraret, nos recesseramus. Prope etiam erat quaedam cisterna profundissima, de qua magno labore bona extrahebatur aqua. Pretiosae sunt in istis locis cisternae et aqua brevis et cara. Unde S. patriarchae Abraham, Isaac et Jacob leguntur plures fodisse puteos, et litigia inter reges orta fuisse propter puteos, ut patet Genes. 26. Igitur nocte ingruente posuimus nos dormitum supra muri ambitum sub dio, quia cellulae erant immundae.

De Sicelech, oppido David, et caetera.

Die XXIX. cum surgente aurora surreximus et oneratis camelis et stratis asinis profecti sumus per terram planam et sterilem et multas villas vidimus et antiquarum civitatum ruinas. In meridie venimus in regionem collibus et monticulis tumorosam, inter quos mons satis altus super alios elevabatur ad continendum castellum et fortalitium optime dispositus, unde nobiles nostri dicebant, si essent, inquiunt, homines bellicosi in hac terra, nequaquam montem hunc sine castro esse sinerent. Cum autem venissemus ad montis radices et sursum aspiceremus, videbatur nobis, quod in clivo montis lapides de ruinis murorum jacerent. Ego ergo cum quibusdam aliis, asinis inferius dimissis, montem festine ascendimus usque in ejus cacumen, quod quidem cacumen spatiosum est, et reliquias ac ruinas fortium murorum ibi invenimus, non castri, sed civitatis antiquae, siquidem civitas Sicelech quondam ibi stetit, quae Philistinorum erat, quam tradidit Achis, rex Geth, David, dum esset in fuga a facie Saul, ut patet 1. Reg. 27., et ibidem cap. 30. plura dicuntur de Sicelech. De hac civitate dicit Jeronymus de distantiis locorum, quod Sicelech est in Daroma, id est ad australem plagam sortis Judae et Simeonis. Quod est locus ille. In illo ergo monte stetimus et longe lateque per Palaestinam respeximus contra mare magnum et contra montana Hebron, contra montem Ephraim et contra desertum Aegypti, ad quatuor plagas coeli. Vidimus etiam Gazam civitatem, quamvis adhuc longe esset a nobis. His compertis a Sicelech recessimus contra Gazam descendentes, a longe autem vidimus exercitum camelorum et asinorum contra nos properantem et exterriti sumus existimantes, eos esse Arabes vel Madianitas raptores, unde ductores arcus suos parabant et nobiles peregrini gladios aptabant. Sed cum convenissemus, pertransierunt cum omni tranquillitate nos, nec digitum contra nos moverunt. Erant enim Aegyptii et volebant ire in Jerusalem ad adorandum in templo juxta morem Sarracenorum.

Porro circa horam vespertinam prope Gazam vel Gazaram venimus, sed urbem ingredi non praesumsimus ita manifeste, ne contumeliis afficeremur et pueri Sarracenorum nos vexarent cum lapidibus et ne rumperent nobis (b) vini vascula, sicut saepe contigisse ibi audivimus. Declinavimus ergo a strata publica in agrum quendam arboribus ficorum plenum et sub arboribus illis onera de bestiis posuimus, ut ibi diei abscessum exspectaremus. In illo agro consedimus et comedimus ac bibimus, quae ad manum habuimus, nec ignem accendere ausi fuimus, ut aliquid calefactum gustaremus, sed caseum et panem pro prandio sumsimus et ficus, quarum copia ibi erat, maturae et dulces, de arboribus legimus; de quibus ego nimium comedi et poenam non modicam reportavi, nam ex comestione illa utrumque labium oris mei subito intumuit et scabies abominabilis per circuitum oris excrevit, ac si leprae scabies fuisset, ita, quod vix os aperire potui etiam modicum ad sumendum cibum et potum necessarium; et ita steti multis diebus in multa passione. Dixerunt mihi quidam experti, quod ex comestione tantarum ficuum febrilem materiam conceperim et humorem, qui ad labia se contraxit; quod si factum non fuisset, gravi febre correptus fuissem. Ego vero suspicabar, quod ficum veneno alicujus vermis infectam comedissem. Igitur cum sol occidisset, onera camelis et asinis imposuimus, et ad Gazam profecti sumus, et paene in tenebris urbem ingressi sumus per longum vicum usque ad peregrinorum hospitium. In quod cum ingressi fuissemus, non potuimus nos movere propter loci arctitudinem, nec potuit locus homines capere sine supellectili. Cum magna ergo indignatione de habitatione exivimus et Trutschelmanno diximus, quod non vellemus nec possemus in loco illo manere, et nisi provideat nobis de latiori loco, contra eum coram praefecto Gazarae interpellare vellemus tamquam contra transgressorem promissae fidei in quinto articulo conventionis, ut patet P. 1. fol. 219. Hoc cum audivisset et diu nobiscum contendisset, jussit nos exspectare, et ipse equitavit per civitatem hinc inde quaerens pro nobis locum. Stetimus ergo diu sic in tenebris compressi in stricto vico inter asinos et camelos cum parva patientia in multo timore et tremore, ne forte aliquis tumultus contra nos emergeret. Tandem autem venit Trutschelmannus et nos longe ab illa domo ad alium duxit locum, ubi quidem non erat domus, sed curia muro circumdata, et ostio claudi poterat, nec tectum, sub quo dormiremus, habebat, sed in latere duas immundissimas cellulas, stercoribus humanis foedatas habebat, ipsum autem curiae pavimentum limo, parato pro lateribus coquendis, opertum erat. Accensis ergo luminibus camelos in vico prostravimus eosque et asinos exoneravimus, et bestias omnes suis dominis resignavimus, omnia autem nostra traximus in curiam et de ea ejecimus omnes camelarios et asinarios nostros, retento tantum Elphahallo minore Calino, et ostium cum lapidibus et repagulis obstruximus contra impetum Sarracenorum, quo facto ignem accendimus et offam coximus, ut tamen aliquid coctum et calidum in ventribus haberemus, non enim quidquam calidum hoc toto die gustaveramus, Comestione breviter peracta ad quietem nos locavimus in longum quoddam praesepe, quod (13 a) caemento et lapidibus ad longitudinem curiae ad parietem erat factum; alii autem, qui in praesepio locum habere non poterant, aliâs per curiam se locabant, et ita sub dio dormivimus nocte illa in rore coeli.

De licentia obtenta a praefecto manendi in Gaza.

Tricesima die, cum sol adscendisset, surreximus, et antequam ostium curiae patefecimus, res nostras omnes comportavimus in unam camerulam miserrimam et divisimus curiam in tres partes, secundum quod habebamus tres societates, ut patet P. 1. Fol. 221. B., ita, quod quaelibet societas seorsum locum haberet. Fecimus autem umbracula cum vestimentis nostris contra solis fervorem et contra noctis frigus et rorem, quousque Trutschelmannus disposuit nobis papiliones, quibus per desertum uteremur, et illas in curia fiximus et ereximus et sub eis habitavimus. Emimus insuper in civitate alia nobis necessaria pro diebus, quibus mansuri eramus; scivimus enim, nos ibi mansuros non paucis diebus. Facto prandio transivimus cum Trutschelmanno ad civitatis praefectum et petivimus licentiam manendi per aliquot dies in Gaza et ut possemus circuire et emere necessaria pro peregrinatione deserti et visitare loca et videre urbem et intrare aestuaria. Quae omnia nobis indulsit et benivole valde se ad nos habuit, quamvis ethnicus esset. His itaque gestis in nostram curiam regressi sumus cum Trutchelmanno rogantes eum, non diu sineret nos in ista civitate manere; quod facturum se promisit.

Graecorum malitia.

Die tricesima prima, quae est ultima Augusti et Dominica XIV. post festum S. Trinitatis, cum sol ortus esset et Officium nostrum matutinale dixissemus, deliberavimus, in quo loco Missam dominicalem dicere vel audire possemus. Non enim in tota urbe erat aliqua ecclesia latina, sed tantum una ecclesia graeca, quae prope nos erat. Accepimus ergo calicem nostrum, librum nostrum, indumenta sacerdotalia et altaris operimenta, quae omnia nobiscum tuleramus de Jerusalem, et simul cum istis paramentis ad ecclesiam Graecorum transivimus in ea Missam celebraturi, et accersitis ecclesiae illius sacerdotibus rogavimus humiliter, ut nos intromitterent et altare nobis ostenderent, in quo celebrare divina possemus. Sed ecce Graeci isti inveterato odio, quod semper ad ecclesiae latinae filios habuerunt, de novo infecti, denegaverunt nobis introitum ecclesiae suae et adeo vilipenderunt preces nostras, ac si Judaei fuissemus, dicentes, quod ecclesiam suam nollent profanari et execrari celebrationibus nostris, et cum indignatione et injuria suscepta satis patientes et tranquilli erant omnes peregrini et ita quodammodo confusi ad curiam nostram reversi sumus. Perspecto autem negotio illam Graecorum repulsam divinae pietati adscripsimus, quae non passa est nos celebrare in ecclesia schismatica et haeretica, ne eis in sacramentis participare contra ecclesiae catholicae jura videremur, ut patet XXIX. 9. 2. Schisma. Siquidem etc. Haeretici enim sunt, quia obstinati schismatici. Quorum doctrina Parte II. Tract. 3. Cap. Sed posterior in Sum. Anton.

(b) Spreti ergo sic a Graecis alium excogitavimus celebrandi divina modum, ut dominicis diebus privati non essemus. In angulum enim curiae cumulum lapidum impolitorum comportavimus et altare sine caemento ereximus et portatile supposuimus pallisque cooperuimus, per circuitum autem funes circumduximus et tapetiis et linteaminibus appensis quasi capellam fecimus et ita accensis cereis et ostio curiae obserato Officium dominicale celebravimus cum pace, quiete et devotione. Et ut nullus intra Missarum solemnia ad ostium pulsaret, locavimus ante ostium Elphahallo Sarracenum, qui pulsare volentes prohibebat usque post Missam. Sicque singulis diebus sine impedimento celebravimus, demto impedimento vesparum; nam in pariete erat foramen prope altare, de quo exibant et intrabant vespae innumerabiles magnae quantitatis et celebrantem pisando circumvolabant, et si foramen obstruere volebamus, offendebantur et iratae alia foramina fecerunt, quia paries erat luteus et cum majori periculo et impetu et multitudine eruperunt. Conabamur multis modis exstirpare et exstinguere aviculas istas, sed non potuimus, nisi totum parietem deposuissemus. Et quamvis continue circumvolarent nos, nullus tamen[TR124] aculeo alicujus punctus fuit.

Tres eramus sacerdotes, scilicet Pater Paulus, Ordinis Minorum, et dominus Johannes, archidiaconus Transsilvaniensis et Frater Felix Ordinis Praedicatorum et ita ordinavimus, quod quasi omni die Missam habuimus. Igitur Missa audita pransi sumus et post prandium factus est magnus ad nos concursus juvenum et puerorum. Quidam autem Sarracenus juvenis associavit se uni militi de sociis nostris et petivit ab eo flasconem suam vacuam, promittens ei, quod reportaret vino plenam. Miles flasconem tradidit, cum qua juvenis abiit; cum ammiratione autem juvenem exspectavimus, scientes, apud Sarracenos non esse vinum. Igitur juvenis ivit et nescio quo in loco vinum nomine nostro postulavit et obtinuit, mox autem, ut vinum accepit, gustavit et allectus ejus dulcedine totam flasconem ebibit, quasi duas mensuras Ulmenses, et inebriatus fuit et perdita ratione insanire coepit et per vicos cucurrit, clamans et cum lapidibus projiciens. Servi autem praefecti, missi ad capiendum eum, sequebantur furentem. Hoc cum vidisset, non fatuo consilio cucurrit ad curiam nostram, tamquam ad locum refugii et libertatis; si quidem statutum Soldani est, quod ubicumque morantur transmarini peregrini, ibi est asylum, i. e. locus refugii, nec potest refugiens inde tolli. Mansit ergo juvenis nobiscum usque ad vini digestionem. Praefectus autem urbis misit ad nos et prohibuit, ne cuiquam ulterius Sarraceno vinum daremus et si amplius factum fuerit, vellet nos in captivitatem ponere et vinum nobis tollere. Putavit enim dominus ille, quod cum industria juvenem ebrium fecissemus, quod tamen non fuit. Valde magnum crimen est apud eos, dum quis manifeste deprehenditur vino (b) usus fuisse, sicut apud nos est, dum quis manifeste in adulterio invenitur. Ad unum autem vini haustum inebriantur et furunt, et primo - in ipsum, qui potum praebuit

Finit quintus tractatus.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings