Incipit tractatus sextus (continued 3)
Reading edition
In hoc spectabili loco singulari gaudio affecti fuimus; nam hucusque progrediendo semper avertimus nos a terra et patria nostra, sed ab hoc desiderabili loco incepimus nos convertere et vultum firmare contra natale solum, terram patriam et regionem nostram; quod quam gaudiosissimum et delectabile fuerit, non intelligit nisi is, qui in procul existentibus regionibus moram traxerit et in alienis terris exul fuerit et cum populo sibi ignoto, cujus nec mores nec linguam intelligit, conversatus fuerit et in gente alterius sectae, alterius ritus, alterum Deum quodammodo colendo ad tempus manserit. Ille, inquam, intelligit hoc poeticum: Dulce natale solum. De quo etiam Hugo ille Regularis idem testatur, ut, inquit, ait quidam, nescio, qua natale solum dulcedine cunctos ducit et immemores non sinit esse sui.
Habuimus ergo duplicatam in hoc loco sacro jocunditatem et dulcedinem, unam ex memoria recenti natalis soli, ad quod nos convertimus, aliam ex praesentia virginalis tumuli, quod in prospectu vidimus, tetigimus et ad placitum tractavimus. Huius tumuli dispositio talis est. Caput sive cacumen sacri montis Synai est integra petra et una, in summitate plana ita, quod platea (in) supernis est rotunda, non multum lata, circiter sex passuum. Pavimentum plateae est vertex petrae, et per circuitum in margine plateae est maceria in modum muri vel sepis circumducta, ne quis incaute ambulans in praeceps corruat et ne respicientes ab omni parte deorsum horrescant propter altidudinem et ut securior et liberior fiat ibi deambulatio. In medio petrei pavimenti est una cavatura ad consignationem humani corporis supinum iacentis, nec est multum in petram profundata sed tantum, ut corpus jacens in ea repleat cavaturam et aequale pavimento reliquo sit. Haec cavatura non ferro aut aliquo artificum instrumento est facta, sed miraculose impressa. Dum enim angeli de Alexandria corpus virginis ad hunc locum detulissent et super planam et durissimam petram illud collocarent, mox petra, angelica virtute agente, sacro corpori cessit, sicut cedit cera mollis corpori duro et gravi sibi superposito et corpus premens sibi ipsi loculum proportionatum toti corpori configuravit et in eo ultra trecentos annos ignotum hominibus sub angelorum custodia (49 a) jacuit et quievit, in cujus custodiae signum sunt ab utroque latere cavaturae aptae ad sedendum, ac si aliquis ibi sedisset; siquidem et angeli corporis custodes ibi dicuntur sedisse, forte in assumtis corporibus, sicut in Scriptura sacra frequenter commemorantur stetisse, ambulasse, volasse, et angelus resurrectionis dominicae nuntius dicitur super lapidem sepulchri sedisse, Matt. XXVIII. et Marci XVI. Quamvis autem angelus in assumto corpore etiam sedere volens non indigeat sella aut sede, sicut nec sessione, locum tamen sessioni aptum juxta corpus sacrum virginis formaverunt, ut se fuisse custodes sacri corporis semper commanentes funeri indicarent. Quomodo autem corpus virginis hic sit inventum et inde in monasterium translatum, patebit folio 4.[TR168]
Ad loculum ergo virginis nos prostravimus et in ipsum non ex praesumtione vel ex curiositate, sed ex pietate nos posuimus et corpora nostra commensuravimus cavaturae et ipsam longae staturae fuisse deprehendimus. Demum dum locum illum sanctum debito vel nobis possibili honore venerati fuissemus, convertimus nos ad alia.
De regionibus mundi, quas vidimus in quatuor plagis terrae ex hoc sacro monte et descriptio terrarum, aquarum etc.
In supercilio montis sanctae Catharinae stetimus et terras ac provincias et regiones per gyrum consideravimus, etiam longe existentes; siquidem ad longissimam mundi partem vidimus, quia valde in alto stabamus, nec per nebulas aut alias aeris indispositiones impedimenta habuimus. Conjecimus ergo oculos primo contra orientem in latissimum fretum, in sinum arabicum, qui et mare rubrum dicitur et de mari indico progreditur, nec potuimus contra orientem videre oculis corporeis nisi aquas, quae se extendebant usque in montana Madian, ita, quod quasi per circuitum montis Synai vidimus mare rubrum. Dura nimis et periculosa navigatio est maris rubri, unde Jeronymus ad Rusticum monachum de monastica vita sic de hoc loco loquitur: Navigantes mare rubrum multis difficultatibus ac periculis ad urbem maximam perveniunt utraque enim littora gentes vagae, imo belluae habitant, ferocissimae; semper solliciti, semper armati, totius anni ferunt cibaria; latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator in summa arbore sedeat et inde regendo et circumflectendo navis dictata praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis portum teneat, a quo incipit se aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur et ad Gangem fluvium, quem sacra Scriptura Phison nominat, ubi nascuntur pretiosissima quaeque, et montes aurei ibi sunt, quos adire propter gryphos et dracones, et immensorum corporum monstra hominibus impossibile est. Haec Jeronymus. De eodem mari indico contra orientem alius sinus recedit magnus, qui est sinus persicus et in Persidem regionem se extendit, a qua et nomen accepit. Haec regio nominata in sacra Scriptura Persida dicitur a Perseo, rege Argivorum, graece, qui eam multis proeliis habitis devicit et gentem, quae adhuc agrestis fuit, humaniter vivere coegit et a se regioni nomen imposuit. De hoc Perseo poetae multa fingunt et de ejus alato equo vide aliqua Parte 1. fol. 78 B. In illa regione erat quondam civitas potentissima, Persepolis, a Perseo constituta. Plinius dicit L. XV., quod persica poma, quae nos Pfersich dicimus, ab illa regione in nostram sint advecta et ideo dicuntur mala persica, quae quidem in Perside sunt mortifera, hic vero suavia et jocunda, sicut dicit Catholicon. Haec regio est contermina Mediae et non nisi per quaedam abrupta montana intermedia dividuntur, sicut Italia a Germania, et fuerunt olim duo magna regna, de quibus Cyrus rex fecit unum.
Porro Medorum regio ab ortu habet montes Caspios et a meridie Persidem; Persarum vero habet ab ortu Indos, a meridie mare rubrum. In regione Medorum erat Egbathanis, civitas potentissima, quam Arphachsad construxit, ut habetur Judith 1., et Cusis civitas, de qua habetur Esther . . .
Deinde contra meridiem oculos conjecimus in gulfum maris rubri et ultra canale ejus vidimus montana altissima et ibi est desertum rigidissimum Thebaidae, in quo probatissimi monachi fuerant. Hujus deserti terminus est oceanus ad meridiem et Nilus fluvius Aegypti ad occidentem. In hoc eremo deguit ille magnus Antonius, toti mundo notus, et sanctus Arsenius et sancti Macarii tres et plures alii praecellentes sancti.
Primo in ipso mari rubro vidimus insillas steriles, salinis scopulis albescentes. Sunt tamen in ipso mari multae pretiosae insulae et magnae, quas videre non poteramus. In littore maris rubri a nostra parte vidimus nominatissimum portum maris, qui olim dicebatur Beronice vel Ardech, nunc autem vocatur Thor. Ad hunc portum applicant naves, quae veniunt cum speciebus aromaticis de India et inde ducuntur in Aegyptum et ex Aegypto mittuntur per mare magnum usque ad nos. Ille enim est ultimus orientis portus nobis notus, in quo semper sunt multae et magnae naves indianae, quae tamen ita compactae et fabricatae sunt, ut nullum ferrum in eis sit, nec audent habere anchoras ferreas nec catenas nec laminas nec clavos nec arma ferrea nec secures nec bipennes nec aliquod ferreum instrumentum. Ratio autem hujus est, quia in littore maris indici sunt scopuli et montes lapidosi, de lapidibus magnetum, per quos naves in Arabiam ire volentes transire oportet. Si ergo navis ferramenta aliqua continens ibi veniret, statim magnes propter ferrum navem attraheret et illideretur navis in scopulos et frangeretur. Est enim magnes mirabilis raptor ferri. Si cui placet legere, videat in Speculo Nat. L. XX. C. 20.
Sunt etiam in plerisque locis orientis petrae illius naturae, ut homines transire volentes attrahant ad se, sicut magnes ferrum; migrantes autem post tractum rident et jubilant et illisi saxis pereunt. De his loquitur Consiliator Doctrinae 67. et dicit, quod propter hujus impedimenta non potest homo pervenire in oppositam nobis regionem, etiamsi immensitas oceani non impediret.
Dixit nobis frater Nicodemus, quod monachi S. Catharinae habeant partem thelonei cum Soldano rege Aegypti, quod in hoc portu de navibus oneratis tollitur et juxta littus habent hortum magnum palmarum, de quibus tot dactylos colligunt, quod eis per annum sufficiunt et majorem partem fructuum vendunt.
Ultra maris gulfum a meridie descendendo contra occidentem vidimus altissimum montem, quem nominant Olympum Aethiopiae, ad differentiam Olympi Macedoniae. Hic mons in ortu solis flammas de se emittit horribiliter quinque horis. Ab hoc monte incipit Aethiopia, quae olim dicebatur Atlanta, et terminatur ad Nili flumen. Est autem terra lata valde, producens monstruosos homines et bestias mirabiles in suis desertis. Quidam enim solem orientem et occidentem dira imprecatione intuentur et semper soli irati maledicunt propter afflictionem caloris. Ibi currunt satyri adeo hominibus aequales, ut aestimentur homines esse, quamvis non sint, et multa mirabilia sunt in illa regione. Huic contermina est Lybia, regio magna Africae, et Aegyptus.
De hinc contraximus visum et a remotioribus locis in campum desertum fiximus, qui est inter montem Synai et mare rubrum, ejusque latitudinem et vastitatem mirati sumus. Dixit autem nobis frater Nicodemus, quod in istis campestribus esset quoddam monasterium sanctorum virorum, quod modernis temporibus nemo potest invenire, quamvis campanarum pulsus ad omnes horas canonicas audiatur cottidie. Nonnulli ex fratribus monasterii sanctae Catharinae conati sunt illud exquirere, qui dicunt, se sonum campanarum quidem audivisse, sed monasterium ipsum minime invenisse. Et credunt, ipsum monasterium ex gratia Dei occultari propter peccata Arabum, ne eorum insolentiis graventur sicut alia deserti monasteria: sicut domus Loth fuit Sodomitis occultata, Genes. XIX., et civitas Dothaim Syris, ne Helisaeum caperent prophetam, (50 a) quem capere venerunt, ut habetur 4. Reg. VI. pulchra historia. Veruntamen Arabes quidam sunt cum fratribus, qui dicunt sub juramento, se fuisse in monasterio, sed mox, ut exierunt, viam et monasterium perdidisse. Quandoque disparent aliqui fratres S. Catharinae, nec scitur, ubi pervenerunt, quos credunt rapi ad hoc monasterium ad supplendum vices eorum, qui pro tempore moriuntur, cum eis. Nec videatur hoc puerile vel phantasticum, cum etiam in Vitis patrum similia legamus etiam de hoc, de quo nunc est locutio, deserto; in quo fertur habitasse quidam sanctus, quem nemo invenire potuit; hunc abbas Postumius visitator patrum et sanctorum in desertis commorantium diu quaesivit nec invenire eum potuit, nam quotiens eum viri religiosi adire voluerunt, cursu avia petens locum ignotum quendam adiit, congressus vitabat humanos, verumtamen ferebatur se praebuisse, qui, credo, potenti id fide obtinere meruit. Cui inter colloquia percunctanti, cur tanto homines opere vitaret, respondit: si homines me frequentarent, angeli a me fugerent, quorum frequentatione utor. Simile legitur de S. Hilarione, quem latrones deserti ipsum scientes saepe quaesiverunt, sed cellam senis invenire nullatenus poterant. Hoc in Spec. Histor. L. 17. cap. 19. et L. 19. c. 17. et est originale Jeronymus de vita beati Hilarionis, c. 9.
Deinde convertimus nos ad aquilonem, ubi jungitur orienti, et contra regionem Arabiae visum conjecimus, quae latissimas solitudines continet et in pluribus suis partibus ferax est diversorum pretiosorum aromatum; ob quam causam dicitur Arabia felix et protenditur inter utrumque sinum persicum et arabicum et propter singularem suae glebae bonitatem felix dicitur. Nam in quibusdam locis effossa terra aliquae reperiuntur suave olentes glebae. Effoditur in ea regione aurum, quod non igne decoquitur, ut alibi fieri consuevit, sed e vestigio effossum nucibus ac castaneis simile reperitur, colore ita lucido, ut pretiosos lapides auro inclusos splendidiores reddat. In hac Arabia sita est Mecha, civitas Machometi maledicti et templum sepulchri ejus, arte mechanica adeo mirifice, ut dicitur, suspensum, ut illi, qui nesciunt, opinentur esse virtute aliqua divina. Sunt enim in solo locati magnetes, inferius et superius in testudine in proportionata magnitudine, sepulchrum vero Machometi, quod est ferreum, aeris illius medio inter utrumque lapidem quasi numinis potestate pendet. Quale etiam aliquid in lucerna Veneris de lapide ab artifice fieri potuit, quod gentiles mirarentur. In delubro quodam erat ferreum idolum, etiam taliter suspensum, ut habetur in Spec. Nat. L. IX. c. 20. et infra fol. 72 B.
Verum magis ad aquilonem respicientes contra Chaldaeorum regionem oculos conjecimus, quae Arabiae est contermina, in qua civitas illa grandis Babylonia fuit a Nabuchodonosor constructa, ut in Daniele habetur.
In illa Babylonia erat ille ingens obeliscus, unum de VII mirabilibus mundi. Nam Semiramis regina ex Armeniae montibus excidi fecit lapidem pedum CL in latitudine, spissitudine vero XXIV, quem deductum Babyloniam erexit in stuporem omnium cernentium. Juxta hanc civitatem est campus Duran, in quo convenerunt gigantes post diluvium ad aedificium turris Babel et ubi facta fuit confusio linguarum. In hoc campo erexit Nabuchodonosor statuam auream pro deo, quam Ananias, Azarias, Misael adorare nolentes missi sunt ibi in fornacem ignis. Ibi fuit idolum Bel et lacus leonum. Hanc civitatem castitas Susannae uxoris Joachim decoram reddidit et multa valde de ea in sacris Scripturis habentur. Ex hac regione, ut supra Fol. 25 dictum est, Zigari populi, quos nos Zigineros nominamus, exierunt, qui aetate nostra cum liberis et uxoribus Europam omnem pervagantur et, cum fures subtilissimi sint, in oppida ingredi non permittuntur, Hos Veneti ab omni suo excluserunt regno, tum propter furta, tum etiam propter explorationem, (de) qua suspecti habentur. Eodem modo dominus Eberhardus de Wurtemberg, dux, eos ingredi suum dominium non permittit, quia eorum dolos in propria persona expertus est adversitates passus in terra sancta, proditus Sarracenis ab eis. Ut autem humanius a fidelibus tractentur, mentiendo dicunt, se esse de superiori Aegypto et in poenitentiam agendam (b) emissos, pro eo, quod beatam Virginem cum puero Jesu et Joseph nolebant hospitio suscipere, quando fugerunt in Aegyptum. Quod fictitium est. Sic etiam fingunt se Christianos et baptizantur et rebaptizantur et derisores sacramentorum sunt. Nos eorum quendam sciscitati fuimus, qua ex patria esset? Respondit, se Chaldaeum cum omnibus, linguaque chaldaea semper eos uti consuevisse.
Contermina est Chaldaea Assyriae, quae grandis provincia est, in qua Ninus Niniven civitatem maximam aedificavit. Ambae hae civitates, Ninive et Babylonia, supra flumen Euphratem sunt sitae, una a Nino rege, altera a Semiramide regina constructae, longe ab invicem distantes. Est etiam consequenter Mesopotamia inter Euphratem et Tigrim fluvios paradisi, post quam sequitur Armenia et multae aliae regiones. Deinde convertimus nos ad occidentem et ad dextram a longe vidimus montes Arabiae, quos nominant catenam mundi, qui sunt ex opposito terrae sanctae ultra Jordanem et mare mortuum. Iuter haec montana praeeminet mons Nebo, Phasga, et Abirim, in quem ascendit Moyses jussu Dei ad contemplandam terram sanctam, ut habetur Deuter. 34. Hunc montem manifeste vidimus in monte Synai. De his montanis dictum est P. 1. f. 210. et fol. 243.
Vidimus etiam in deserto montem Or, in quo Aaron obiit, ut habetur Num. 20. Porro propter montana deserti et montana Arabiae praedicta Judaeam videre non poteramus, nec Palaestinam, nec mare magnum, et propter nimiam distantiam; situm tamen terrae sanctae et plagam optime novimus. Unde contra terram sanctam et civitatem inclitam Jerusalem prostrati adoravimus dominicum sepulchrum et loca sancta et efficaces illas orationes esse speramus, ex eo, quod dicitur 3. Reg. 8: Si adoraverunt te contra viam terrae sanctae et civitatem, quam elegisti, et templum nomini tuo aedificatum, tu exaudies eos, Domine.
Vidimus etiam deserta et solitudines, per quas vagabantur filii Israel XL annis, et montes, per quos nos descendimus, sicut montem Calpis, de quo supra fol. 36. b., et descensum Rochaim, de quo fol. 28 b. dictum est; montem etiam sanctum Oreb Synai, sub nobis longe alios montes per ejus circuitum excrescentem, sed nobis multo inferiorem, nec erat aliquis mons intermedius, et tamen tanta distantia fuit, quod montem quidem et ejus verticem vidimus, sed capellam in monte penitus videre non poteramus. Omnes montes per circuitum videntur esse colles respectu montis S. Catharinae.
Post terrarum circumjacentium de longe et de prope [contemplationem] consedimus et de sacculis nostris produximus cibos et collationem jocundam fecimus ad latus angelici sepulchri S. Catharinae.
Descensus peregrinorum a monte Synai S. Catharinae virginis.
Finitis omnibus, quae in monte sancto erant agenda, locum sanctum deosculati sumus et cum ingenti laetitia descendimus, non eundo, sed currendo et cadendo deorsum, pro eo, quod inciperemus jam repatriare, quamvis adhuc chaos esset inter nos et patriam nostram magnum, non tamen adeo firmatum, ut hi, qui volunt hinc transire ad eam, non possint, aut inde huc transmeare. In ventre autem montis ad fontem venimus, quem nominant fontem S. Catharinae, et ibi bibimus et repausavimus. Ulterius deinde progressi vel prolapsi ad magnum spatium ad alium fontem venimus, ubi virgulas excidimus, quas dicunt esse ejusdem speciei, cujus erat rubus, in quo Deus apparuit Moysi, quas etiam valere (51 a) asserunt et prodesse valde morbum patientibus caducum, dum eas secum ducunt. Si verum sit, judicet prudens. Ab hoc fonte consequenter descendimus et in carectum venimus et in eo virgas longas excidimus, quas dicunt esse de specie virgae Moysis, cum qua tot miracula operatus est, quam etiam reposuit in arcam testamenti, de qua habetur Exodi IV. et XI. et XIV. et in multis locis Scripturae sacrae. Quidam dicunt, quod mulier in partu laborans, si unam illarum virgarum in manu teneat, non patitur periclitationem. Istae tamen sunt saecularium narrationes, de quibus parum curo. Post multum laborem et fatigas in profundum venimus ad monasterium XL sanctorum paene discalceati. Nam ascensus et descensus illorum duorum montium depauperavit nos quoad calceamenta, ita quod aliqui milites abhinc usque ad Cahirum sine calceamentis essent, alii vero calceamenta sine soleis habebant rupta. Nam calceamentum novum vix sufficit pro ascensu et descensu illorum duorum montium, et in hoc non feceramus nobis provisionem sufficientem. In illo tamen fortunam hanc habui, quando de monasterio S. Catharinae egredi volebamus ad ascendendum montes. Unus miles de infirmis remanentibus protulit calceamentum novum, quod in Jerusalem comparaverat, de corio glauco vel gilfo pretioso, dicens: ecce, frater Felix, hoc calceamentum emi, ut in eo montes sanctos scanderem, sed ex quo ascendere non possum, accipite vos quaeso et participem me facite passuum, quos in eo facturus estis. Cum gratiarum ergo actione indui calceamentum novum pedibus meis, an esset bene proportionatum, et nostrum vetustum et fere penitus dissutum in camera reliqui, quod pro certo vix durasset ad primi montis ascensum. Postquam ergo in monasterium XL sanctorum venimus, offas pro prandio coximus et misimus asinarios nostros ad monasterium S. Catharinae, ut adducerent nobis asinos nostros, quia ambulare amplius non potuimus propter lassitudinem et propter defectum calceamentorum et propter solis fervorem.
Visitatio locorum in monasterio et extra per hortos.
Peracto prandio processionem fecimus ad monasterii loca et primo ingressi ecclesiam prostrati oravimus et indulgentias accepimus (†). Sunt enim in ea tumulati XL monachi pro fide Christi in monasterio ab Arabibus paganis diversis tormentis interfecti et ob hanc causam nominatur ad XL Sanctos. Modo vero ibi habitant solum duo fratres de monasterio S. Catharinae pro custodia loci et illi duo fratres multos insultus patiuntur ab Arabibus vagantibus per solitudinem. Demum per cellas monasterii transivimus, quae sunt misere parvae et de arundinibus plexis et luto obductis factae; murus tamen per gyrum monasterii est bonus et firmus sicut castri muniti, nec est (b) magnum in circumferentia. Viso monasterio portam exivimus in hortum monasterii, qui certe contra naturam eremi mirum in modum viret, floret et germinat, producens proceras arbores fructiferas et olera pulmentica, herbas et gramina. In eo vidimus ultra tria millia arbores olivarum, ficulneas plures et malogranata multa et amygdalorum arbores numerosas etc. De oleo hujus horti habet conventus S. Catharinae sufficientiam ad nutritionem lampadarum ecclesiae et pro coquina pro cibis condiendis. De pomis hujus horti mittunt monachi singulis annis Soldano regi Aegypti ad Cairum vasa plena pro munere et pro recompensa conservationis et tuitionis eorum, sicut postea patebit. De oleribus ejus toto anno habent salutucium et pulmentum, de graminibus pro bestiis foenum. Et mirum est, reperiri in eremo talem paradisum, ubi omnia arentia exusta solis ardoribus, nullius seminis aut radicis arena sterilis est productiva; sed quid non adinvenit industria humana? Supra hortum sub radicibus amborum montium foderunt monachi fontes tres magnos aliquantulum ab invicem distantes, in quos omnis aqua tempore hiemali de montibus fluens recipitur et per dracones de uno puteo in alium transmittitur et de ultimo in hortum sicut aqua viva decurrit et per eam per fossata derivatur et illa frequens irrigatio aquarum tantam pinguedinem arenis dat, quod quasi terra frugibus apta humus eremi fructificat. Sic etiam legimus fecisse patres antiquos Deo in desertis servientes, ut patet in Speculo histor. Lib. 19. Cap. 14.
In horto illo sunt multae rupes de terra excrescentes et scopuli et petrae, sub quibus sunt cavernae, antiquorum sanctorum cellulae, et per longum vallis spatium durat hoc delectabile viridarium habetque in longitudine unum milliare italicum in latitudine vero, quantum homo bis potest jacere lapide. Conquerebantur autem nobis fratres, quod illo anno non habuissent pluviam, et cum magna parcitate aquam habent in hortum derivare, nisi enim cottidie irrigetur, mox omnia arescunt; conquerebantur etiam, quod iam aliquibus annis locustae sine numero advolantes in arborum floritionem et in hortum cadunt totamque superficiem operiunt et omnem virorem consumunt, flores et folia corticesque arborum rodunt et corrosa arescunt et intolerabile damnum inferunt. Perspecto igitur horto reversi sumus in monasterium et ibi asinarios exspectavimus.
Praeconisatio et laus sanctorum montium Synei Oreb et Synai S. Catharinae, eorumque dispositio.

1. Monasterium S. Catharinae. 2. Montis pars inferior Oreb, Heliae et Helisaei. 3. Mons Moysis. 4. Mons S. Catharinae. 5. Monasterium XL Sanctorum.
Montium sanctorum descriptio ex praedictis et ex figura adstante aliquantulum potest (perspici). Hi ambo montes pro uno monte computantur pro eo, quod eorum cacuminibus differant, in radice tamen et pede unum sunt; nam ab una radice uterque consurgit et uno pede et fundamento sustentantur, sicut dicitur una manus et tamen habet quinque digitos distinctos quidem a se, sed conjunctos in radice. Et ita intelligitur collecta S. Catharinae, in qua dicitur, (52 a) quod corpus beatae Catharinae sit ab angelis collocatum in eodem loco, ubi Deus dedit legem Moysi, hoc est, in eodem monte, quoad radicem, sed non in eodem loco montis, quoad verticem. Una ergo descriptione ambo manifestantur, sicut uno nomine ambo mons Synai nominantur.
Est ergo Synai mons regionis Madian supra Arabiam, juxta sinum Arabiae imminens, alios altitudine superans, cujus summum videtur esse coelo contiguum, qui quidem venerandissimus est ob crebram jam dudum veri Dei apparitionem in uno vertice et ob admirabilem beatissimae Catharinae virginis angelicam tumulationem in alio vertice. Haec duo hujus sancti montis cacumina a nullo hominum fuerunt frequentata ante Moysen[TR169] et Catharinam: nemo quippe audebat verticem Oreb ascendere, quia communis opinio hominum erat etiam ante Moysen, terribilem Deum in illa summitate habitare, quem nemo vivus manens posset intueri nec accedere. In summitatem vero Synai nemo praesumsit adscendere, cum ejus cacumen videtur coelo quodammodo contiguum esse et scopuli praerupti in altum protensi ascendi locum prohibere. In primo etiam vertice videbatur frequentius ignis ardere ante Moysis ascensionem. In secundo vero videbatur semper pruina et nix rigere ante Catharinae tumulationem.
Sunt in mundo plures montes, de quibus ignis spirat, ut Aetna vulcanus et Bobius, sed non hoc agente. Mons autem iste igneas flammas emisit, Deo ipsum miraculose incendente, ut patet Deuter. V. et Exodi XIX. Scribitur enim, montem exarsisse igne, quando Dominus descendit, tubarumque voces exauditas fuisse. Cumque tota multitudo non pauciores quam decies centena millia essent, per V dies in omni loco ardens ignis aspiciebatur, ita tamen, ut nihil ibi consumtum fuerit, sed ipsa quoque herbarum viriditas intacta permansit. Haec Eus. de evang. praep. lib. 8. c. 3.
Sunt multi montes perpetuis nivibus operti, rigiditatem praestantes, hic autem nive canduit virginitatem Catharinae significante. Sunt praeterea multi montes cavernosi, in quibus gentiles superstitionibus vacabant et idola colebant. Hic mons cavernas habet, in quibus prophetae divina oracula exspectabant et sancti monachi divinis contemplationibus insistebant, Plures sunt diis consecrati, ut Minervae Aracinthus mons, Appolini Malea, Jovi Olympus, Aeneae Misenus, Satyris Atlas, Poenio Poenus mons, Moloch mons offensionis, Veneri mons Paphos in Cypro etc. Hic autem mons Synai soli vero Deo dicatus est, qui est mons, in quo beneplacitum est habitare, in eo etenim Dominus habitabit in finem. Referunt de monte Atlas, quod nubes sua celsitudine excedat et quod ignotas bestias humanae vitae insidiantes habeat, et dicunt, tanta taciturnitate silere per diem, ut non absque horrore quodam et occultae divinitatis suspicione adeatur et aspectus squalidus et nebulosus appareat per diem, nocte vero ad instar coeli crebris lucere luminibus et resonare cantibus atque tinnitibus cymbalorum et fistularum Agypanorum et Satyrorum. Sed in monte nostro sancto est altitudo hominibus proportionata, nec sunt in eo monstra terrifica, lucem et tenebras sustinet sicut alia naturalia, nec sunt ibi draconum aliqua praestigia, sed cuncta divina et sancta.
Climax mons quidam in eadem dicitur esse regione secus mare rubrum, ubi foeminae prolixis barbis insignes dicuntur esse et crudelissime venationibus vacantes, tigresque habentes pro canibus, pardos et leones nutriunt, unde nemo ad montem illum potest accedere timore illorum foeminarum (b) crudelium, quae etiam nudae in viros armatos insiliunt eosque prosternunt, adjutaria habentes belluas, quas edomant. Non tales montem sanctum inhabitant, sed quidam esurientes et miseri, quorum omnis furor bucella panis data mitigatur. Possem multa inducere de terribilibus montium, propter quae hominibus terribiles redduntur et formidabiles, quibus omnibus caret sanctus mons Synai et e contrario conditiones habet desiderabiles, quibus redditur hominibus amabilis, ita, ut de ultimis mundi finibus ad eum homines illustriores confluant. Et tantum de monte Synai.
De reditu peregrinorum in monasterium sanctae Catharinae et multis sanctis locis in via.
Igitur adducti sunt nobis asini a monasterio sanctae Catharinae in monasterium XL Sanctorum, quod ascendimus et ad vallem, quae mediat inter utrumque montem, ad latus horti descendimus. Ubi autem quasi ad finem horti venissemus, per maceriam ingressi sumus hortum, dimissis extra asinis jubente nostro ductore, et ad petram grandem venimus, in qua specus est capella consecrata; ibi ingressi orationes fudimus pro indulgentia (†). In hoc specu dicitur habitavisse sanctus Onuphrius, unus de magnis anachoretis; de hoc in Vitis patrum pulchra habetur historia: hic dum moreretur, in loco illo tugurium, quod ante specum fecerat, ruit et arbores circumstantes petram ceciderunt et exaruerunt. Ab hoc loco ulterius progressi per vallis descensum venimus ad unam singularem petram, quae stabat juxta viam et non cohaerebat monti, sed per se de terra consurgebat in altitudinem duorum virorum, in pede lata, superius acuta et videtur, quod non habeat radices fixas in terrae profundis, sed stat sicut pyramis artificialis, quasi non petra naturalis sit. Haec creditur esse petra Oreb, de qua Moses percussione virgae aquas eduxit, ut habetur Exodi 17. Insuper et secundum aquae eductionem, de qua habetur Num. 20., credunt ex eadem petra profusam fuisse, quae dicitur aqua contradictionis; non enim diutius dabat petra aquas, nisi ad populi et pecorum adaquationem, ut clarius appareret miraculum. Ideo etiam ipsa petra singularis erat nec monti connexa, nec terrae infixa, ut cernerent filii Israel, quod Deus novas aquas crearet in petra et non de abysso redundantes pro eorum potu. Si enim jugiter fluxissent, non magnum miraculum fuisset, sed consuetum, sicut sanctus Clemens et multi alii sancti suis precibus impetraverunt emanationem aquarum de abysso et fontium redundantiam, ubi prius non fuit aqua, non quod nova aqua crearetur, sed venae de abysso ad locum illum dirigerentur et illae ita manebant scaturientes, sicut superius patet de fonte dato monachis pro (53 a) signo, fol. 44, a. Fons ergo petrae hujus non ex aquis terrae, sed ex thesauro Dei emanavit; ideo dixit Moyses Num. 20.: Aperi eis, Domine, thesaurum tuum, fontem aquae vivae. In thesauris enim Dei etiam inclusi sunt abyssi, juxta illud: Ponens in thesauris abyssos; sed et venti de thesauris illis prodeunt, unde psalmus:[TR170] Educit ventos de thesauris suis. Patet etiam ex verbis Domini, quod aquae illae in petra fuerint creatae, quia dicit cap. super. V.: Loquimur ad petram, et ipsa dabit aquas. Ipsa, inquam, dabit, non terra etc. Ex quibus patet, quod fons ille solus non fuit filius Nerei dei oceani et Doris uxoris ejus, ex quibus juxta poeticam narrationem nati sunt amnes, nymphae, omnes humiditates, fontes et flumina: Primogenitus filius Nerei et Doris dicitur Archelous, fons quidam Graeciae, quem dicunt primum de terra erupisse. Fons autem ille sanctus erupit ex petra ad imperium Domini et peracto ministerio suo cessavit, sicut stella trium Magorum non mansit post ministerium et columba, in qua visus est Spiritus sanctus. Non fuit haec aqua data ad aliquem usum alium nisi ad potum, et credimus non immerito, aquam fuisse dulcissimam, clarissimam, sanissimam et delectabilissimam, quae numquam amaritudine infecta fuerat, sicut aquae caeterorum fontium omnes in oceano et mari infectae fuerunt amaritudine et per colationem terrae mundificatae, nec aqua haec per aliquem usum abominationem contraxit, sicut aliae aquae ad sordes deserviunt et abominabiles inde fiunt, sicut fertur contigisse fonti dicto Aniger: hic a primordio dulcis fuit, clarus et sanus, sed dum Hercules gigas cum centauris congrediens eos vulnerasset, cucurrerunt centauri ad fontem illum et in eo vulnera sua laverunt, unde accidit, quod ab eo tempore usque nunc fons ille habet aquas immundas, foetidas, insanas et salsas. De fonte nostro dicit, psalm.: Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa. Habet enim petra illa hodie signa interruptionis in multis locis; non enim exivit aqua de pede petrae, sed undique ex ea profluxit et prosiliit, sicut hodie in ea cernitur. Haec petra venerandissima redditur et propter mirabilem aquae profusionem et propter imitabilem significationem: significat enim secundum apostolum in ep. 1. Cor. 9. ipsum Christum, petra autem, in qua erat Christus, hanc petram circuivimus et ipsam deosculati sumus.
Deinde consequenter processimus et in vallem Tholas dictam descendimus et ibi vidimus ruinas cujusdam antiqui monasterii, in quo olim plures deguerunt sancti, et secus monasterium antrum magnum et profundum in montis penetralia ducens, in quod antiqui patres sancti transfugerunt, abscondentes se a lumine creato, ut in tenebris lumen increatum cernerent, quia Joh. 1.: Lux in tenebris lucet; et David in psalm.: Nox illuminatio mea in deliciis meis; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Et erat specus ista quasi schola contemplantium divina, in qua per tenebras corporales ducebantur ad coelestia contemplanda lumina: non sicut specus Acherusiae, quae, ut fertur, ducit ad inferos, quae non longe est ab Heraclea civitate; nec sicut specus Hyberniae, quae dicitur purgatorium sancti Patricii, in quam ingressi vident horribilia et phantasiis gravibus terrentur, ac si in infernum mergerentur, quod non divina fit virtute, nec miraculose, sed naturaliter et phantastice, quia dicit magister Heinricus de Hassia, frater gen. allegans (b) magistrum Nicolaum Orem, clarissimum naturalium doctorem, quod in illo hiatu Hyberniae et in pluribus aliis sunt exhalationes et inspissatus aer, unde provenit, quod intrantes obdormiunt et de mirabilibus somniant et horribilia vident ita clare ac si vigilarent, et tamen dormiunt et prava dispositione loci et corrupti aeris in turgores rapiuntur et prius visa conscribunt tamquam miracula et recitant tamquam veraciter facta et tamen solum ex indispositione virtutis imaginativae eis contigerunt tamquam somniantibus, quae etiam in vigilantibus ostenduntur saepe.
Consequenter de Tholas descendimus et ad monasterium aliud venimus, jam quidem parvum, olim autem admodum magnum, quod dicitur ad S. Cosmam et Damianum, qui, ut in eorum legenda habetur, de Arabia nati fuerunt, de qua regione etiam alii peritissimi medici exorti sunt. Ob quam causam credo eos hic in Arabia habere prae aliis sanctis monasterium. Porro hoc monasterium est in loco constructum, ubi amplius quam XIII millia hominum et septingenti percussi sunt a Deo, absque his, qui perierunt in seditione Corae cum Dathan et Abiram, ut habetur Numeror. XVI. In hoc enim loco dirupta est terra sub pedibus seditiosorum et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et descenderunt vivi in infernum; quo facto mox complanata est terra, ac si nihil horum accidisset, ut habet magister in Speculo historiali. Ideo hujus diruptionis nullum nec vestigium videre poteramus. In hoc loco cum tremore stetimus severitatem et celeritatem divinorum judiciorum expavescentes, illi enim murmuratores stabant ad seditionem concitandam parati, nec timebant, et ecce, subito terra rupta est sub pedibus eorum; quis hoc audiens non timet? Simile legimus contigisse tempore beati Ambrosii in Thuscia in valle quadam, ubi terra se aperuit et domum cujusdam divitis cum omni substantia absorbuit, in loco tamen fovea profunda mansit in facti testimonium. Et in Legenda S. Benedicti habemus de quodam sancti viri adversario, quomodo subito solarium cecidit eumque exstinxit. Sic etiam in vita beati Jeronymi, qui quasdam moniales correxerat propter simoniacam juvencularum receptionem, quae dum non emendarent, aperuit se terra et moniales cum monasterio absorpsit.
In tantam autem fatuitatem antiqui devenerunt, ut temporibus suis, sic nulli dubium, pro delictis absorptos pro diis colerent. Nam quidam dictus Amphiaraus gentilis vates dum a principe esset ad bellum Thebanum vocatus, oraculo accepit, si iret vivus, non rediret, unde in antrum se abscondit et nemini nisi uxori se manifestavit, uxor autem a quodam annulum accepit et virum prodidit. Dum autem vir ad bellum pergeret, subito immersus terrae nusquam comparuit; ob id antiqui a diis raptum putavere eumque inter deos recensuere. Sic etiam Melicertus et Yvo absorpti dii sunt facti precibus Veneris ad Neptunum porrectis. Puto, quod etiam in filiis Israel fuerit hic error; nam absorptis iniquis orta est gravis indignatio contra Moysen et Aaronem, dicentes eis: Vos interfecistis populum Domini; quasi meliores et sanctiores essent interfecti. Sic et Romani Marcum Anilium divino cultu venerabantur pro eo, quod se praecipitem dedit in suae animae perpetuam damnationem. Nam tempore, quo natus fuit Alexander Magnus, in medio urbis Romae loco aperta est terra et vorago profundissima facta flammas ex profundo hiatus eructavit, super qua re dii interrogati responderunt, non claudendum hiatum, antequam aliquis se praecipitet voluntarie in ipsum. Sed cum hoc nullus facere vellet, juvenis nobilis et lascivus Marcus Anilius se hoc facturum libenter obtulit hac conditione, ut per annum sineretur vivere secundum suam voluntatem. Quo sibi concesso toto anno rebus, uxoribus et filiabus Romanorum utebatur ad libitum et anno elapso armatus sedens in nobilissimo equo laetus contra hiatum velocissimo cursu processit et insiliens vivus ad infernum ut Dathan et Abiram descendit et ruptura terrae complanata fuit.
Consequenter a loco praedicto nos avertimus et descendendo in vallem illam latam et spatiosam venimus, per quam nudius tertius intravimus ad monasterium S. Catharinae, sicut habetur supra fol. 40, a. b. Est autem vallis amoena et spatiosa per modum crucis inter montana expansa et quamvis sint montes per circuitum (54 a) alti, sunt tamen valles clari et lucidi propter distantiam montium ab invicem; quando essent aquae in illa regione, esset nobilis pro hominum inhabitatione, pro civibus et villis. In his vallibus castrametati sunt filii Israel, postquam mare rubrum transierunt, ut habetur Exodi XXI. Dicitur autem regio illa desertum Synai e regione montis Synai, in qua filii Israel pro majori parte habitaverunt in illis XL annis, quos per Dominum detenti in deserto fuerunt.
Descendimus ergo in locum, ubi valles convectuntur et ubi magna latitudo est et planities. Ibi vidimus eminentem petram, quae erat ad modum cathedrae praedicantis, in qua dicunt Moysen stetisse et verba Domini populo pronuntiasse et legem sibi traditam promulgasse et a populo ibi responsa accepisse et Deo in montem retulisse et Domini voluntatem ibi frequenter proposuisse populo Israel.
Fuit profecto locus ad praedicandum aptus et inferius pro populo valde spatiosus, quod necesse erat, quia populus multus fuit, scilicet sexcenta millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus, Sed et vulgus promiscuum et innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis, multa nimis, ut habetur Exodi. 12.
In hoc loco, quia latus et spatiosus est et ad eum omnes valles per gyrum habent prospectum, filii Israel in absentia Moysis, quando erat cum Domino in monte, aureo vitulo, quod fecerat eis Aaron, sacrificaverunt et per ejus circuitum nudi chorizaverunt et totam plebem de omnibus mansionibus et tentoriis congregaverunt ad solemnitatem vituli proclamantes: hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Aliqui etiam de princibus et senioribus in locum ascenderunt, ubi Moyses consuevit stare ad alloquendum populum et populo vitulum demonstraverunt et ad adorandum eum exhibuerunt.
Hoc horribile et immane facinus est in loco hoc commissum in perpetuum Judaeorum opprobrium.[TR171] Nam hodie, dum quis Judaeo loquitur de hoc vitulo, rubore perfunditur; hoc ego ipse expertus sum multis vicibus, cum Judaeis conferens. In hoc ergo loco filii Israel secundum psalmum obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari rubro, et fecerunt vitulum in Oreb et adoraverunt sculptile et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.
Circa hoc ergo non immerito cadit dubitatio, ex quo filii Israel idololatrare volebant, quare potius vitulum pro deo suo constituerunt conflatilem, quam hominem conflatilem vel leonem, aut ovem, aut Veneris aut Jovis aut Saturni aut Aesculapii imaginem? Quid istum infelicem populum in amorem vituli attraxit? (b) Respondeo: Aegyptii, inter quos habitaverunt multo tempore, erant idolatrae et colebant Apim in specie tauri sive leonis, Jovem vero in specie arietis. Porro Apis erat quondam homo, rex Arginorum. Hic cupiditate ductus acquirendi aliud regnum transfretavit in Aegyptum et populum rudem devicit, eisdem regimen humaniter vivendi tradidit et vinum facere et bibere eos docuit. Unde in tanta veneratione incepit haberi, ut eum pro suo deo colerent et Isim conjugem suam pro dea haberent. Hic Apis a fratre suo Typheo occulte occisus fuit, quem Isis uxor sua et Aegyptii omnes aestimabant se abscondisse et eum multo tempore quaesiverunt, tandem autem juxta Nilum quaerentibus viderunt taurum vel bovem album de aquis ascendere et in litore saltando ludere cunctis inspectantibus. Hunc taurum aestimaverunt Apim esse et cum universo genere musicarum venerunt et saltante tauro saltaverunt, currente eo cucurrerunt et per campum secuti taurum choreas ducebant, quas ante hoc factum nemo sciebat. Illum ergo taurum, vel potius diabolum in tauro, Apim vocabant eumque pro Api ut Deum colebant et eum nutriebant. Bove hoc mortuo iterum Apim quaerebant et vitulum ejusdem coloris invenerunt, quem divinitus procurari sibi credebant et pro Api adorabant et postea Serapim nomine mutato eum vocabant et Api jam spreto Serapim loco solis adorabant. Cui mirabile simulacrum et templum in Alexandria fabricaverunt, ut dicetur fol. 131. Hunc ergo ludum cum bove et vitulo viderunt filii Israel et ideo vitulum, taurum juvenem, ex auro conflatum pro deo sicut Aegyptii sibi elegerunt eique chorizando et sacrificando et altare construendo, sicut in Aegypto viderant, cultum impenderunt in hoc campo.
In progressu venimus in locum, ubi magni cumuli arenarum erant et terra tumorosa; in quo loco sepulti dicuntur fuisse illi, qui propter idololatriam illam fuerunt Moyse jubente interfecti, XXIII millia virorum, ut habetur Exodi XXXII et 1. Cor. X. Consequenter ascendimus in illa lata valle et ad ipsam arctam vallem venimus, per quam itur ad monasterium S. Catharinae, per quam ingressi in hortum monasterii venimus, qui hortus a muro monasterii descendit per longum spatium et irrigatur eo modo, sicut hortus ad XL sanctos, prout ibidem dictum est. Est autem hortus consitus olivis et diversi generis arboribus, magnus et solatiosus, et multa sunt in eo loca, de quibus mentio fit in sacra Scriptura. Dum ergo per hortum ascendimus, jussit nos ostensor locorum sursum in juga montium aspicere. Vidimus autem in altissima rupe, quae consurgit ante montem Oreb, vitulum stantem et contra nos respicientem, quasi paratum ad saltandum deorsum et apparuit ita manifeste cum omnibus lineamentis et quantitate debita, ac si vere animal fuisset, vel apparenter vitulus fuisset factus arte, sed nec naturalis nec artificialis vitulus est, est autem quaedam rupes in altum protensa, cujus summitas sine intentione alicujus hominis rupta est et inferius inspecta videtur esse vitulus. Unde fratres monasterii saepe moti curiositate ascenderunt montem, sed nullam vituli figuram superius invenire potuerunt, sed solum abruptas petras et scopulos praeruptos, qui inferius figuram vituli videntur habere sicut saxum in Aegaeo mari est, quod figuram habet caprae a longe inspectum, propter quod et ipsum mare Aegeum dicitur, quia aegea dicitur graece capra. Et in alio loco maris vidimus scopulum quasi aspidis formam habentem a remotis, sed dum prope essemus, erat grande saxum. Sic dum quis ascendit de oppido Wisastaig versus Ulmam, videtur in alto procul petra erecta, quasi homo sculptus, sed dum homo prope venit, nihil apparet, nisi rupes impolita. Et ita etiam est de vitulo supra dicto, in (55 a) quo deceptus visus exercuit error inter orientales utrosque, scl. Christianos et Sarracenos, ita quod credunt, quod diabolus tulit vitulum aureum, quem Judaei fecerant, ut dictum est, et eum in locum illum transtulit in perpetuum Judaeorum scandalum et verecundiam, et ne ab aliquo removeri possit, fecit Deus, quod nemo ipsum invenire valeat. Sed hoc dictum est omnino falsum et contra Bibliae textum, Exodi 32., ubi dicitur, quod Moyses arripuit vitulum aureum et contrivit eum usque ad pulverem, ut statim patebit.
Demum ab hoc phantastico vitulo nos convertimus et in processu venimus ad foveam satis magnam et profundam, sicut piscina, in qua erat aqua multa, quae emitti potest ad irrigationem horti. Hanc lacunam dicunt semper ibi fuisse et non arte vel industria factam, sed a natura, in quam decurrunt tempore pluviali aquae. Moyses autem cum vitulum aureum in pulverem contrivisset, sparsit pulverem in aquam hanc et adducto populo dedit eis potum ex eo, et qui culpabiles erant, remansit aureus color circa ora eorum, ita, ut barbae eorum viderentur aureae et male ex potu habebant ventris inflaturam, qui vero in hoc scelere nullam culpam habebant, aquam sine laesione sorbebant, nec aliquid de auro in faciebus eorum apparebat; haec Exod. 32. et in postilla Lyrae. Similis fons legitur esse circa Thiana Jovi sacer. Is quidem plurimum mirabilis est, unde, ut fertur, aquae ejus ex subterraneis meatibus frigidissime in fontem veniunt, in quo illico fervent et ex astantibus incolis eis, qui pro re aliqua recte juraverunt, dulcis et suavis et sanus est, dejerantibus vero adversus ex fonte prosiliens aqua, tamquam in hostes, oculos, manus, pedesque talium feriens hydropisis atque depilationis aegritudines infert, nec eis illaesis abire possibile, donec perjurium suum fateantur iis, quorum in praejudicium dejerarunt. Sic et avarus Midas, rex Phrygum, aurum pro deo colens impetravit a Baccho, ut, quidquid tangeret, aurum fieret. Deinde ut factum est, fame periit mortuusque in Pactolum fontem, qui aureas arenas habet, projectus est, ut in auro putresceret, qui absque auro vivere recusaverat; per quae enim quis peccat, per haec et torquetur. Sic et Judaei aureo vitulo immolantes aureo poculo vita privati sunt.
Deinde a piscina praedicta ascendimus et ad unam latam plateam venimus in horto, (quae) nescio quam ob causam calva est, ita quod non crescunt in pecia ista gramina, sicut in aliis horti locis. In illa platea creditur esse locus, in quo aureus vitulus fuit fusus et fabricatus per Aaron, sicut habetur Exod. XXXII. Accepit enim a mulieribus et a populo inaures aureas et annulos et vasa aurea et projecit in ignem, et opere diaboli egressus fuit vitulus aureus, quem eodem modo ut Aegyptii putabant esse Apim. Sicut enim Aegyptii ex aqua Apim susceperunt in forma tauri, sic Israelitae eundem in forma vituli ex igne receperunt. Adorabant enim gentiles homines deificatos, non in propriis humanis formis, sed in formis bestiarum, in quas fabulae docebant eos transmutatos esse: ut Jupiter transmutatus in arietem adorabatur in specie arietis; Apis in specie tauri; Venus in pisce; Saturnus in equo; Niobe in lapide; Hermione in serpente; Juno in vacca; Actaeon in cervo; Antigone in ciconia; Aldona in carduele; Daphne in lauro; Atlas in monte, quem Perseus transformavit in montem; Arcades pastores in lupis. Et ita de multis aliis dicere possem. Ideo diabolus potius in igne vitulum conflavit, quam (b) hominis sculptile.
Ulterius processimus et ad unam singularem petram venimus ad radicem montis Oreb jacentem ad modum magni clibani. Ad hanc petram illisit Moyses duas tabulas lapideas decem praeceptorum, videns vitulum et sacrificantem populum. Erant autem duae illae tabulae opere Dei dolatae et digito Dei conscriptae et de pretiosissimo et splendido lapide, cujus fracturae evanuerunt. Dicunt Judaei, quod scriptura legebatur ab utraque parte lapidis, quod fuit miraculosum, quia dato, quod litterae in utraque parte videantur, sicut in pergameno tenui et perspicuo, solum tamen in una parte legi potest scriptura, quia in alia charta revoluta sunt litterae perversae, Ex hoc dicto creditur lapis fuisse clarus, lucidus, perspicuus et forte talis necesse erat, quod etiam in tenebris et nocturno tempore lucebat et legibilem scripturam semper ostendebat, sicut semper mandata ibi conscripta observanda erant. Sed quia Moyses tabulas illas confregit et scriptura amplius legi non potuit, nec fracturis illis gaudere populus debuit, potest etiam sustineri, quod quando Moyses tabulas petrae allisit, quod mox in pulverem inutilem redactae fuerunt. Secundae autem tabulae, de quibus Exodi 34. habetur, fuerunt per Moysem quidem dolatae et excisae et per Dei digitum conscriptae. Judaei dicunt, quod Dominus ostendit Moysi massam sapphiri, de qua dolavit duas tabulas, et de reliquiis et excisis frustellis fuit Moyses valde ditatus. Quid autem ista veritatis habeant, committo discreto viro; nullum errorem inducunt, sicut nec fictiones poeticas, quas etiamdum occurrunt, induco.
Consequenter contra monasterium ascendimus et ostendit nobis frater Nicodemus montem cohaerentem monti Oreb, non multum altum respectu Oreb, et illum montem dicunt esse montem Moysis. In hunc montem ascendit Moyses cum Aaron. et cum LXX senioribus, quando videbant ibi Deum Israel et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphiri et quasi coelum, cum serenum est, ut habetur Exod. XXIV. Et de hoc monte jussus est Moyses in montem Oreb ascendere; est enim mons ille in accubitu montis Oreb ad aquilonem. Ad peculiares etiam orationes et ad recipiendum responsa Dei in singularibus caussis adscendere consueverat Moyses hunc montem, in quo creditur Dominus sibi saepe apparuisse. Contra hunc montem adoravimus et ulterius progressi in locum circumseptum venimus prope monasterii muros. Ibi est fratrum monasterii sepultura. In hoc ergo loco orationes pro defunctis legimus et sanctos ibi tumulatos honoravimus. Sunt enim ibi sepulti plus quam novem millia fratrum in libro conventus nominatim conscriptorum, inter quos nemo dubitat multos sanctos fuisse. De coemeterio ingressi sumus monasterium et reperimus augmentatum numerum Arabum juxta nos. Coenam autem coximus et fratrem Nicodemum invitavimus ad coenam rogantes eum, ut disponeret cum domino abbate, quatenus die crastina ostenderentur nobis reliquiae S. Catharinae et alia sancta monasterii loca. Et hoc factum fuit, ut patebit. Tristes autem horas duximus, quia continue augmentari vidimus Arabum numerum contra nos.
(56 a) De sepulchro beatissimae virginis S. Catharinae et de sacrosanctis ejus reliquiis et quo ordine ostenduntur dominis peregrinis christianis et quid hodie sit de miraculo olei, quod dicitur de ejus tumba effluere, et de translatione corporis S. Catharinae et rubo Moysis et aliis locis indulgentiarum ejusdem ecclesiae, per totum caput illud.
Die XXVI. statim transacta media nocte dicto officio ad Missas legendas nos disposuimus et milites saeculares se disposuerunt ad sacram communionem. Erat enim sexta feria et alia die, ut sperabamus, instabat recessus noster. Dictis ergo matutinis et primis audivimus militum sociorum nostrorum confessiones et successive in capella nostra celebravimus et peregrinos saeculares paene omnes communicavimus.[TR172] Interea cum clara facta esset dies, descendimus in S. Catharinae ecclesiam ad videndum ejus sacras reliquias. Nobis ergo in ecclesia exsistentibus venit pater monasterii cum omnibus suis monachis, gestantes in manibus singuli candelas ardentes; sic et nos peregrini omnes ardentes cereas in manibus habuimus et hinc et inde tumbam S. virginis circumstetimus. Accessit ergo sacrista conventus cum clavibus et seras tumuli conatus est aperire, sed non potuit, quia tam serae quam claves totaliter rubigine erant infectae et indispositae, tandem autem eum adjutorio aliorum fratrum magna vi et labore seras aperuerunt et tumbam sacri corporis patefecerunt. Amoto ergo operculo tumbae marmoreo inceperunt monachi cantare quandam antiphonam, cantu et verbis graecis, in quo nihil penitus intelligere poteram, nisi apostoli et martyres; haec duo nomina repetitis vicibus cantabant inter alia, idem autem et apud Graecos et apud Latinos sonant et significant et de graeco in latinum sunt assumta. Porro ipsis cantantibus accessit pater monasterii ad loculum et facta profunda inclinatione ascendit ad tumbam, quae in altiori loco posita est et capite in tumbam immerso deosculabatur divinae sapientiae gazophylacium, sacrum virginis caput, et erigens mansit ibi stare ad caput tumbae. Post eum omnes monachi accesserunt, incipientes a senioribus, et sacras reliquias deosculati sunt eo modo, sicut abbas. Post monachos accessimus nos peregrini et secundum ordinem consuetum sacras reliquias venerati sumus, post nos vero asinarii nostri idem fecerunt. Hoc facto nobiles nostri omnia sua jocalia aurea et argentea mihi dederunt, ut ea ad sacras reliquias applicarem. Accepi ergo jocalia mihi in Ulma a caris meis credita et dominorum militum sociorum meorum et singula in sarcophagum posui, applicans ad testam sacri capitis virginis eximiae. De ista applicatione clenodiorum vide, si placet, P. 1. Fol. 36 A. Verum dum haec agerem, pater monasterii, qui adstabat, numquam oculos a me avertit et diligentissime in manus mihi adspexit, ne quid tolleretur de reliquiis, multa enim sunt ablata transactis temporibus per peregrinos furto et per preces imperatorum, episcoporum et regum multa data ita, quod minor pars corporis sacri remansit (b). Nunc certiores facti bene custodiunt propter fures et nec propter preces nec propter pretia aliquid dant, cum doleant, se tantum dedisse, cum adhuc potior pars est ibi, caput scilicet sacrae virginis integrum, corona aurea pluribus gemmis adornata expresso signo sanctitatis contectum et manus sinistra, cujus digiti sunt pretiosissimis annulis repleti cum insertis gemmis. Alia manus est in partibus Georgiae, ut dixerunt nobis monachi, quam Rhodiani se habere gloriantur, quam et peregrinis ostendunt. De costis et tibiis et aliis articulis multis corporis sacrae virginis vidimus in tumba. Videntur autem ossa sacra in oleo jacuisse, quia non sunt alba, sed illius coloris, quem os aut lignum contrahit jacens in oleo, quo quondam, ut sacra ecclesia tenet, membra virginis resudabant, nunc autem miraculo dudum cessante jacent membra sacra in bombyce, de qua bombyce loco olei datur peregrinis, quam intingunt lampadibus pendentibus in capella sanctae Mariae ad Rubum, sicque ad partes deferunt pro oleo sanctae Catharinae. Ego habui vitreolum parvum, quod eodem oleo implevi et multum de lana intinxi; nihilominus compertum habetur, oleum illud ex praedicto loco sumtum esse multum salubre simul cum bombyce habitum. Ultimo dum pater monasterii arcam virginis vellet recludere, annuimus, ut adhuc paululum sineret apertam, et accessimus iterum ordine, quo prius, et sacras reliquias deosculati sumus et nostra munera, aurum et argentum, in sarcophagum obtulimus, quidam quatuor ducatos, aliqui tres, aliqui duos, major pars unum ad minus posuit ducatum, et cum hoc decantavimus juxta tumbam antiphonas et collectas in processionali signatas et indulgentias (††) plenariae remissionis habuimus. Sacrista autem recollectis offertoriis sarcophagum reclusit.
Tumba est in dextra parte chori in eminentiori parte reposita de marmore candido et polito facta, in ejus superficie per circuitum sunt sculptae aliquae imagines et plantulae cum foliis, nec est ad longitudinem staturae hominis facta, sed multo brevior, quia solum pro ossium conservatione fuit facta. Multae ardentes lampades pendent juxta eum, quae olim nutriebantur de oleo, quod sudavit de membris virgineis, sed miraculo hoc cessante membra oleo quidem erant plena, sed non sudabant, nisi quando fortiter fricabantur. Unde legi in peregrinalibus antiquis, quod petentibus peregrinis fricabant monachi aliquot os virginis et desudans oleum accipiebant peregrini. Sed et hoc miraculum cessavit et subsecutum fuit aliud. Nam singulis annis in profesto virginis advolaverunt quaedam ignotae aves pulcherrimae, rostris ferentes ramos olivarum virides et olivis repletos et super tectum ecclesiae residentes ramos projecerunt deorsum, quos fratres tollentes oleum saporosum et nobile expresserunt in tanta copia, quod per annum pro cibo et luminibus abundabant. Tandem autem et hoc miraculum cessavit, quia vel tempus miraculorum transivit, vel quia abusus miraculorum fuit, vel quia indignitas et peccata miracula impediverunt, vel quia aliunde provisum de Deo fuit, quia est regula theologorum, quod Deus non facit miracula, nisi exigente magna necessitate. Olim autem dum fratres sancti essent in loco, qui in penuria vivebant et paupertate squalebant, Deus miraculose providit, quia omnem spem in ipsum jactabant, juxta illud (57 a) psalm. LV.: Jacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet. Item: tibi derelictus est pauper. Successu autem temporis incipiebant timere paupertatem et curam de se ipsis gerere et eleemosynas quaerere et reditus emere et thelonea possidere et industria magna circa monasteria hortos plantare, olivas nutrire in locis desertis, et istis sic stantibus inutilia prorsus fuissent miracula. Sic etiam contigit filiis Israel in deserto, in quo de delicatissima manna vivebant, sed postquam fructus terrae sanctae habebant, cessavit mannae miraculum, Josuae 5. Nec est amplius tempus miraculorum, ut necesse sit oleum fluere pro infirmorum sanitate, vel pro sanctitatis ostensione virginis; ideo hic et circa alia sanctorum sepulchra cessaverunt fieri miracula, quamvis hodie ossa S. virginis videantur esse plena oleo et pressa oleum sudare possent, ut videtur; nec tamen omnino putet aliquis cessasse miracula S. Catharinae, etiamsi juxta sepulchrum S. virginis non fiant, saepe enim videmus majora per sanctos fieri miracula in locis, ubi eorum corpora non sunt, quam circa eorum tumulos. In multis locis hodie per S. Catharinam fiunt ingentia miracula, sicut in dioecesi Coloniensi in monasterio Reuenroth monialium ordinis canonicarum regularium, in quo inaudita contingunt miracula, ubi de parvo osse S. Catharinae dicitur fluere oleum, lac, balsamum et manna, et alia stupenda narrantur ibi verorum testium assertione. In vita S. Hilarionis dicitur, quod ex eo loco Syriae, ubi corpus ejus jacet, non contingunt miracula, sed in quodam hortulo Cypri, in quo habitavit vivens, maxima fiunt miracula. Sic etiam est de S. Catharina.
Qualiter autem corpus S. Catharinae sit inventum et huc translatum, iam videndum restat. Cum enim ex iniqua sententia imperatoris Maxentii in Alexandria virgo alma post plurima supplicia fuisset decollata, subito corpus ejus sublatum est et concurrentibus fidelibus, ut illud tollerent et sepulturae traderent, nihil invenire poterant, et quo pervenerit, penitus ignorabant. Nam invisibiles ministri sanctorum, beati angeli, ipsum in puncto exspirationis rapuerunt et per aerem in verticem montis Synai deportaverunt in locum, ut dictum est fol. 38. b. Fideles autem in Alexandria suspicabantur, ipsam cum corpore et anima in coelum assumtam. Jacuit autem corpus sacrum per CCC annos, quousque tota Arabia et Aegyptus fidem Christi recepit. Hoc facto ipsum desertum repletum fuit sanctis monachis et in pede montis Synai monasterium constructum fuit in honorem gloriosissimae virginis Mariae in loco, ubi Moyses vidit rubum. Duo enim genera monachorum desertum occupabant: quidam erant coenobitae, in monasteriis simul regulariter Deo servientes; horum vivendi regulam accepit S. Pachomius ab angelo in tabulis aeneis conscriptam, quae habetur in Speculo histor. L. 18. c. 82. Alii erant anachoretae, singulariter viventes, omne humanum consortium fugientes, penetralia deserti lustrantes, in cavernis terrae habitantes. Singulariter autem in deserto Synai erant multi utriusque generis monachi devoti. Porro in monasterio sub monte Oreb erat pater monachorum, vir bonus, cui aliquotiens in mentem venit, ut cum monachis suis exiret et per solitudinem sanctos quaereret, et tum distulit. Quadam vero nocte accepit in somnis, ut mane cum monachis suis egrederetur et inveniret thesaurum orientalibus et occidentalibus desiderabilem. Mane facto omnibus suis monachis convocatis et voto eis exposito in desiderium quaerendi thesaurum corda eorum vehementer accendit et egressi simul vagabantur per deserti devia incerti, sed multum incensi, et perlustrabant foramina petrarum, speluncas montium, rupium scissuras perambulabant, montes et valles et torrentes perscrutabantur. Interea Deo duce ad quoddam antrum pervenerunt et altam quandam rupem et in eo senem monachum invenerunt, cujus vultum numquam prius viderant; qui dum interrogaret monachos, quid vellent (b) et quid quaererent, dixerunt: thesaurum quaerere divina jussione venimus desiderabilem orientalibus et occidentalibus. Ad haec senex: et ego ad idem faciendum saepe sum admonitus, sed timens fallacias inimici usque nunc distuli, jam vero securus vobiscum ibo ad quaerendum. Ad quem monachi: Et ubi putas quaeremus? Respondit: Ecce, in monte hoc altissimo vidi frequenter lumina clara, splendentia et non dubito, quin aliquid divinum ibi lateat, sed quia inaccessibilis locus est prae altitudine ascendere non praesumsi, nec majestatem Dei ex monte relucentem solus perscrutari ausus fui, nunc autem simul pergamus, adscendamus et quaeramus. Erat autem mons ille mons S. Catharinae, ad quem numquam homo ascendit ante hoc tempus. Perrexerunt ergo simul et cum multis laboribus et periculis in cacumen montis pervenerunt; quo cum venissent, invenerunt corpus integrum virginis in loculo petrae oleo pleno mirabiliter collocatum et non dubitabant, quin iste esset thesaurus eis promissus, sed quis esset, aut cujus meriti, penitus ignorabant. Prostraverunt ergo se per circuitum corporis rogantes Deum, ut ostendere dignaretur Sanctae illius nomen et meritum. Et ecce, ipsis orantibus adscendit ad eos per rupes alius anachoreta senex dicens: Ecce, fratres, me misit Dominus ad vos, manifestare nomen, vitam, meritum et gloriam hujus sanctissimae virginis, et exorsus est, dicens eis ortum virginis et nomen, genus, conversionem, passionem, locum passionis et nomen judicis et tempus, mortem ejus et mirabilem translationem corporis ejus huc et angelorum custodiam sedulam usque in hanc diem. Deinde monachus ille praecepit, ut inde tollerent corpus et in monasterium sanctae Mariae ad Rubum portarent illud, quia futurum esset, ut homines de extremis partibus mundi venirent ad visitandum sacras reliquias. Hoc dicto monachus ille deosculans sacra ossa per scopulos repente dilapsus deorsum cursum recepit et in suum hominibus incognitum specum reversus est nec umquam amplius visus est.
Acceperunt ergo monachi illi corpus S. Catharinae cum magna reverentia et deportaverunt illud in ecclesiam S. Mariae ad Rubum et sarcophago marmoreo facto imposuerunt, sicut hodie cernitur et ab universis Christi fidelibus longe lateque per orbem dispersis quaeritur cum vitae periculo et maximis laboribus et grandissimis expensis; unde quidam Papa sub poena anathematis hanc peregrinationem prohibuit in singulari propter viae arctitatem et pericula. Peregrinatio autem Jerosolymitana prohibita est solum propter Sarracenos; est enim eadem peregrinatio respectu illius quaedam recreatio et spatiamentum. Dum ergo circa sepulchrum S. Catharinae expediti essemus, processimus de choro ad capellam S. Johannis Baptistae, in qua sunt plures reliquiae et magnae indulgentiae. In ea ergo oratione ad S. Johannem directa indulgentias recepimus (†). Finito officio illius capellae in ea resedimus omnes et jussu sacristae calceamenta pedum nostrorum solvimus et nudipedes in aliam capellam huic annexam ingressi sumus per parvum ostiolum, quae stat ad caput chori ecclesiae magnae. Pavimentum (58 a) etiam illius capellae fuit pretiosis tapeziis stratum et parietes tabulaturis pretiosis et politis obducti et multis lampadibus erat illustrata et omnia erant valde ornata, devota et pulchra in hac capella. Nam ibi est locus, ubi stetit ille mirabilis rubus Moysis, quem vidit ardere et flammas ex eo in altum consurgere et tamen nullo laedebatur incendio, ut habetur Exod. 3. Mirabilior tamen fuit hujus visionis adimpletio, quando Maria, rubus utique virens, florens et redolens, fuit inflammata et impraegnata divino igne, cujus tamen virginitas nullum passa detrimentum. De hac sancta ecclesia canit: Rubum, quem viderat Moyses incombustum etc. Hanc antiphonam etiam ibi cantavimus et ad locum rubi inclinati devotius ipsum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Sub altari etiam est locus, ubi stetisse creditur rubus, et in pavimento est lamina de aurichalco, in qua insculpta est figura rubi flammantis et Moysis sedentis seque discalceantis. Super locum multae lampades pendent, quia in magna veneratione locus ille ab omnibus habetur. Sarraceni et Arabes et Turci ad hunc locum petunt magna instantia admitti et admissi nonnisi nudis pedibus ingrediuntur. Judaei libentissime ingrederentur, sed non intromittuntur. Singularis devotionis est ille locus omnibus Christianis orientalibus et occidentalibus, a quo tamen orientales nos occidentales excommunicaverunt quoad divinum officium et Missas, non enim admittunt nos ad celebrandum Missas in dicto loco sacro, dum altare capellae illius sit Graecorum, qui nos nullo modo in aris eorum celebrare permittunt. De hoc rubo facit mentionem Dominus Marci XII. Apparuit autem Dominus Moysi in rubo, ne Judaei inde sibi idolum sculperent, ut dicit glossa Exod. 3. Est autem rubus condensitas spinarum vel arbor spinosa cum rubeis fructibus, vocata Hagdorn.
Expediti in capella rubi in capellam aliam S. Jacobi transivimus et in ea orationibus dictis indulgentias recepimus (†). De illa capella in capellam S. Anthipiti ingressi sumus et ibi adorato Domino indulgentias recepimus (†). Post illam ingressi sumus capellam S. Hyrinae virginis, in qua etiam pro indulgentiis (†) preces fudimus. Ab illa capella in capellam S. Marinae venimus et ibi orationibus dictis indulgentias suscepimus (†). Deinde in capellam Salvatoris ivimus et adorato Domino indulgentias accepimus (†). Post illam capellam gloriosae Virginis Mariae ingressi sumus et devotius ea invocata indulgentias recepimus (†). De illa capella in ecclesiae navem venimus. Habet autem illa ecclesia XII columnas, quibus tota fabrica sustentatur, VI in uno et VI in altero latere habens, sicut et ecclesiae nostrae sunt aedificatae in longum. In his autem columnis sunt multae reliquiae magnae reconditae et tabulae pendent ad quamlibet columnam, in quibus depicti sunt sancti, quorum reliquiae ibi continentur et quorum sanctorum festivitas celebratur pro tempore. Illum enim ipsi Graeci ordinem habent, quod in quolibet mense anni una dies celebris habetur, in quo celebrant de omnibus sanctis simul, quorum reliquiae in illa columna sunt reconditae, ut Januarius habet primam columnam cum multis sanctis, quorum omnium festivitas una die illius mensis peragitur (b) et non solum illorum sanctorum festum illo die celebratur, qui sunt in tabula illius columnae depicti vel quorum reliquiae ibi continentur, sed omnium, quorum depositio et dies natalitius illo mense evenit. Sic Februarius habet secundam columnam et Martius tertiam et sic consequenter. Circa quamlibet ergo columnam sunt speciales indulgentiae (†), pro quibus ivimus,
Ideo venimus ad columnam Januarii, eam geniculando circumstetimus et sanctos, quorum reliquiae ibi sunt, invocavimus; sanctos etiam nostros, qui in Latinorum calendariis scribuntur, ibi honoravimus et indulgentias septennes recepimus (†). Demum surgentes ad columnam Februarii accessimus et orantes modo praedicto indulgentias consecuti sumus (†). Deinde ad columnam Martii venimus et orantes devotius indulgentias accepimus (†). Postea columnam Aprilis circumdedimus et sanctos invocantes indulgentias accepimus (†). Ab illa columna ad columnam Maji processimus et ibi prostrati ad moram in oratione indulgentias participavimus (†). Hinc autem surgentes ad columnam Junii ivimus et orando indulgentias acquisivimus (†). Haec autem columna erat suprema in dextro latere. Post hoc per medium ecclesiae descendimus ad extremam columnam Julii, juxta quam orationibus ad morulam vacantes indulgentias accepimus (†). De hac descendimus ad columnam Augusti et circa eam sanctos pro indulgentiis rogavimus (†) et, ut speramus, exauditi fuimus. Deinde ad columnam Septembris processimus et instantius pro indulgentiis rogavimus (†) et exauditi, speramus, fuimus. Ab illa ad columnam Octobris ascendimus et ibi genubus flexis sanctos, ut pro nobis orarent, invocavimus et indulgentias suscepimus (†). Surreximus inde et columnam Novembris accessimus et pro indulgentiis instetimus (†). De hac ad supremam et ultimam ecclesiae columnam ascendimus et sanctos mensis Decembris venerati sumus (†). De ecclesia consequenter in chorum monachorum ascendimus et coram summo altari strati etiam ibi divinam misericordiam imploravimus et indulgentias accepimus (†). Est autem altare chori consecratum in honorem Constantini Magni Imperatoris et Helenae matris ejus, quos Graeci summo honore venerantur.
Praescriptas indulgentias dederunt illi ecclesiae et capellis summi pontifices a Graecis rogati, vel ad rogatum patriarchae Alexandrini, qui communiter Romae moratur.
Ultimo regressi sumus ad sepulchrum gloriosae virginis S. Catharinae et deosculati sumus ejus sacram tumbam et finem processioni fecimus. Notandum autem, quod non solum illo die, sed omnibus diebus et saepe in una die ad omnia praefata loca indulgentiarum transivimus, sed dies illa fuit dies processionis solemnis.
Processione finita ad habitaculum nostrum ascendimus et cibos paravimus pro prandio et mature ad prandium consedimus, quia omnes illo die communicavimus corpus Domini. Sedentibus autem nobis ad mensam venerunt duo monachi conventus, missi ad nos a patre monasterii cum propinis et portaverunt apoferetam refertam cum tortis panibus, qui erant confecti cum speciebus, sicut lebetum, et cum dactylis et ficubus, uvis et botris, quae nescio unde tulerint et (cum) curialitate (59 a) obtulerunt nobis. Accepimus autem haec cum reverentia et portatoribus aliquot madinos dedimus. Finito prandio accersivimus Calinum et rogavimus, ut amplius non tardaret, sed nos duceret per vias nostras in Aegyptum secundum tenorem conventionis. Ad haec Calinus se paratum omni momento esse dixit, in secreto tamen dixit, timeo, inquit, quod de hoc loco cum pace non poterimus abscedere, cum monasterium repletum sit Arabibus propter nos.
Descriptio monasterii S. Catharinae et de ejus fundatione et de tribus ecclesiis in eo situatis et multis aliis.
Sancti patres eremi cultores hoc desertum Synai prae omnibus locis solitudinis inhabitabant et locum rubi, in quo Dominus Moysi apparuit, tamquam locum sanctissimum et altissimae contemplationis crebrius visitabant et venerabantur, juxta quem etiam quidam senes cellulas habebant. Regnante autem Justiniano imperatore anno quingentesimo XXVIII. ab incarnatione Domini ad instantiam sanctorum fundavit idem imperator in loco rubi ecclesiam et monasterium in honorem beatae Mariae Virginis, quod nominavit S. Mariae ad Rubum, et hodie in oriente sic nominatur, nos vero post S. Catharinae translationem in ecclesiam illam nominamus ad S. Catharinam ecclesiam et monasterium.
Murus monasterium includens amplus est et spissus et altus cum moenibus et propugnaculis habens superius ambitum per gyrum, et est de quadris et sectis lapidibus ita munitus juxta introitum et portam, quod posset diuturna resistentia fieri conantibus ingredi ad nocendum, sicut forte quandoque factum est, nam in aliquibus partibus notavi, murum ruptum fuisse pro magna parte et reparatum ac innovatum.
Intra murum sunt tres ecclesiae, prima est graeca, secunda latina, tertia sarracenica. Prima et principalis est S. Mariae de Rubo, in qua beatae Catharinae corpus quiescit, sub ritu graecorum monachorum. Est autem ecclesia magna et oblonga, plumbo tecta, sine pinnaculo et turre, sine campanis et nolis, pro quibus tamen habent aliud instrumentum convocandi conventum ad divinum officium. Nam in sublimi est una virga ferrea, grossa, ad quam pendent circuli aenei sonorosi, et hos circulos percutit sacrista malleolis ordine quodam et mensura, ex quo valde dulcis resonat sonus, ita quod posset duci chorea post sonum illum; sunt enim cymbali bene sonantes et cymbali jubilationis, quae tamen magis proprie dicuntur tintinnabula: olim enim ante campanarum usum tintinnabulis ad officia convocabatur plebs. Ab intus est ecclesia bene ornata, in multas capellas divisa, et multae in ea pendent lampades praeter lampades S. Catharinae et altarium et columnarum XII. Ante cujuslibet monachi sedem pendet una lampas ardens. Ad hanc ecclesiam dependet in ejus capite ecclesia ad Rubum, de qua praemissum est.
Secunda ecclesia est ecclesia latina, juxta cellas peregrinorum, et est una arcta camera, oblonga, cum uno altari bene decorato in honorem S. Catharinae consecrato. Luteos habet haec ecclesia parietes, qui tamen obducti (b) sunt mattis diversorum colorum, de plectis palmarum contextis pro decore. Ad has mattas pendent multae schedulae affixae, in quibus orationes pulchrae de S. Catharina sunt descriptae per peregrinos. Mos quippe habet, quod quaelibet societas peregrinorum aliquod carmen conscribat de beata Catharina et conscriptum parieti affigit, in quo beata Catharina laudatur et peregrinus quilibet nominatur, et hoc, si societas habeat virum, qui talia dictare sciat. In tertia societate nostrae peregrinationis erat venerabilis dominus Johannes Lacinus, archidiaconus Septemecclesiastensis, doctus orator; hic confecit sine praemeditatione subito subjectum carmen pro suis sociis:
Suscipe virgineae decus immortale coronae, Martyr et insignis te Catharina precor. Sume tui causa susceptos diva labores, Et licet indignis propitiare tuis. Pannonius primum tibi fert obsequia libens Julia Johannes urbe Levita procul. Quem sequitur Felix, Ulmensis gloria terrae, Assuetus Domino dupla talenta dare. His Schombergensem Heinricum et Casparem una, Ceu videas Nisum Euryalumque pares. Marspach Sigismundus Franconae gentis alumnus Atque Argentina Velsch Peter urbe potens. Hi pariter prodiere tuum venerabile corpus Visuri, pariter et redituri domos. Per maris immensi terraeque pericula poscunt, Ut valeant patrios tuti videre lares.
De aliis duabus societatibus carmen conficere inceperat, sed perficiendi tempus non vacabat propter instantem recessum.
Multis precibus insteti apud praefatum dominum rhetorem, ut in carmine nostro illum terminum, gloria, mutaret, quia non videtur congruere nec veritatem importare; sed obtinere non potui. Si enim, inquit, veritatem non habet in proposito, habet in opposito; quod scripsi, scripsi.
Tertia ecclesia, quae tamen non debet nec meretur dici ecclesia, est Sarracenorum infidelium muschea, est magna, quadrata, cum turri excelsa et annexa, in qua more suo proclamant Machometi praeconia. Haec muschea stat in medio, inter ecclesiam graecam et latinam, tamquam principalior. In hanc tempore absentiae Arabum etiam ingressi fuimus, sed nullam gratiam, nullam devotionem, nullam indulgentiam in ea reperimus, sed domum vacuam, parietes dealbatos, nullum altare ibi invenimus, quia solum inani ritu solvendo ingrediuntur. Aliae conventus officinae sunt parvae et miserae et cellulae exiguae, de arundinibus contextae et luto obductae et super se invicem innixae, inordinatae, et sunt domunculae sicut tabernacula pastorum et tuguria hortorum; dependet enim monasterium pro parte in clivo montis Oreb et cellulae altiores (60 a) innixae sunt inferioribus et sibi ipsis superpositae et conglutinatae, sicut nidi hirundinum. Haec videns cogitavi de Taxeo, filio coeli, de quo scribit Plinius libro Naturalis Historiae, quod ipse inventor fuit primus lutei aedificii, exemplo sumto ab hirundinibus; nondum enim architecti construxerant palatia. Illum humilem modum domificandi illustres antiqui et praecelsi Christiani suo observabant tempore. Nam Romulus fundator urbis Romae in parva habitabat casa. Et Abraham ille praedives in terra promissionis habitabat in casulis, ut dicitur Hebr. XI., ad quem angeli hospites divertebant, ut habetur Genes. 18. Et Diogenes philosophus in dolio quiescebat semper, eumque secundum aurae flatum vertebat, prout sibi conveniens erat. Ovidius etiam fingit, quod duo senes pauperes Palaemon et Barithi, habebant tugurium straminibus coopertum; ad hos diverterunt dii, Jupiter et Mercurius, dum mundum simul peragrarent, inde dii hospitibus suis non ingrati eis ibidem grande templum aedificaverunt, constituentes eos sacerdotes sacrorum, qui post ambo deificati fuerunt. Sed et Dominus noster, Jesus, in tugurio diversorii nasci voluit et numquam propriam domum habuit. Sanctus etiam Paulus, primus eremita, interrogavit sanctum Antonium, an adhuc Christiani more gentilium aedificia alta construerent; audito autem, quod sic, amare dementiam reputans flevit. Sic sanctus Bernhardus, quando tuguria pastorum calamo contexta vidit, flevit recolens, casulis Cistertiensium esse similia, quia tunc incipiebant habitare in magnis aedificiis. Et beatus Dominicus, dum aliquamdiu non fuisset Bononiae et revenisset, invenit dormitorium et cellas fratrum elevatas fuisse a terra, cui imminebant prius; quod videns, magno moerore affectus dixit: heu fratres, me vivente incipitis palatia aedificare, quid me moriente erit? Et mandavit, remitti elevata et in pristinum statum reponi aedificium. S. Martinus, episcopus magnus, cellulam contextam lignis habebat juxta suam ecclesiam. Legitur de quodam sene eremita, qui habuit hospitium ad sepulchri modum, quem cum imperator interrogasset, cui suam domum commensurasset? respondit, corpori meo, quia hoc sufficit hic homini pro hospitio et mortuo pro sepulchro. Et addidit, melius prosilitur de tugurio in coelum, quam de palatio in infernum. Unde Bernhardus: Obsecro, in peregrinatione hujus saeculi, in militia, frater, terram non aedificemus nobis domum ad habitandum, sed tabernacula ad currendum, utpote cito evocandi et in civitatem patriam migraturi. Dicitur de Vulcano, fabro Jovis, quod ipse primo adinvenit aedificiorum pompas. Vide etiam de his P. 1. f. 237.
De monachis monasterii S. Catharinae et de pravis eorum moribus vel gravibus erroribus.
Grave profecto est aliorum vitia reprehendere ei, qui se ipsum nondum studuit a vitiis absolvere. Locuturus ergo de monachis monasterii S. Catharinae potius cogente veritate in eorum vituperium narrationem oportet deducere quam laudes depromere, non obstante propriae vitae reprehensione. Habuit hoc monasterium olim multos monachos et sanctos, jam vero habet paucos et excoecatos. Ante aliquos annos erant ibi centum circiter et post LXXX, jam vero vix sunt ibi XXX. Habent tamen monachi illi quaedam laude digna, quaedam vero exsecrabilia. Laudo eos in hoc, quia regulae professores sunt, scilicet regulae S. Basilii, quo docente satis rigorosam vitam ducunt quoad alimentorum parcitatem et vestimentorum vilitatem. Parcus enim est cibus eorum, sicut omnium orientalium, et potus aqua cottidie, demtis quibusdam maximis eorum festivitatibus, in quibus ministratur fratri haustus vini. Vestitus eorum est vilis et (b) abjectus. Tunicas habent differentes, unus sic, alius sic, nullius tamen coloris splendidi vel bonitatis, et sunt longae sicut tunicae clericorum, cincti sunt latis corrigiis, non habent scapularia sed caputia, quae circa collum vel guttur non clauduntur, sed deorsum a capite in dorsum dependent. Verum a loco temporum dependent a caputio duae peciae, tegentes ab ante scapulas usque ad cingulum protensae. Omnes comam et barbam nutriunt et modo Nazaraeorum incedunt, carnes numquam manducant, vino non utuntur, nisi sicut praemisi. Multi senes viri seriosi et maturi sunt inter eos; quicumque convolat ad eos, de quacumque secta, demtis Jacobinis et Armenis, volens se eis conformare, eum recipiunt, sive sit Latinus, Graecus, Theutonicus aut Aegyptius. Ante tempora cottidiana erant eis miracula propter sanctitatem, nec eligebatur in patrem aliquis mortuo alio, nisi aliquo demonstratus fuisset miraculo, per caelestem accensionem lampadis suae sedis vel alias per visionem aut oracula.
Aedificia eorum sunt, ut praedictum est, nullus admirabilitatis aut pretiositatis. Fui ego in cujusdam antiqui patris cella, in qua nihil nisi paupertatis magnae signa vidi. Nulla ad eos ingreditur foemina, nec peregrinae mulieres de transmarinis partibus venientes intromitterentur, si venirent, scientes illud satyricon: Ubi sunt mulieres, ibi nec pax, nec quies, nec sub eodem tecto habitant quies et mulieres, et qui non litigat coelebs est; demtis aliis innumeris periculis, quae monachis accidere solent ex mulierum cohabitatione, quae omnia pensent et foeminas non appropinquare sinant. Olim, dum adhuc sub obedientia apostolicae sedis erant, peregrinos maxima charitate et hilaritate recipiebant et necessaria ministrabant et calceamenta dabant. Quapropter S. Gregorius Papa, ut habetur in ejus Legenda, singulis annis misit grandem eleemosynam a Roma ad montem Synai pro illis religiosis, quia tunc multa bona per eos fiebant in oriente et pro ecclesia romana. Sed quid nunc dicam? Si vidissem fratres et monachos illos mortuos suscitare, Missas legere, confiteri peccata, tractare divina, pacifice simul conversari, regulae suae statuta tenere, jejuniis et vigiliis se macerare, castitatem zelare et in caeteris virtutum eximiis actibus se exercere; nullam sanctitatem audenter judico eos habere, nullam veram virtutem, nullam Deo acceptabilem actionem, nullam Deo placentem religionem apud eos esse minime dubito, ea ratione, quia in ecclesia catholica non sunt, sed extra, cum sint schismatici primo et ex obstinatione schismatis sint facti haeretici, ideo in charitate non sunt, quia Spiritus sanctus extra ecclesiam non datur, cum quo charitas infunditur, ut habetur 24. q. 13. Si autem nec veram Dei scientiam aut cognitionem extra manentes possunt habere, uti supra patet Cap. quocumque: nec corpus Christi cum fructu conficiunt 24. q. 1. schisma; nec, dum confitentur, a peccato solvuntur, 24. q. 1. Quicumque etc.: quia Lazarus non nisi in Bethania et in domo obedientiae romanae ecclesiae resuscitatur, nec vita activa in Martha, nec contemplativa in Maria, nisi in eadem Bethania esse potest, nec vera pax aut virtus extra ecclesiam esse potest, 24. q. 1. Qui contra etc. Quod autem illi monachi sint excommunicati, schismatici et haeretici, patet, quia Graeci sunt et Graecia est acephala 93, item nulla etc. Et orientales sunt, quibus verus sol occidit 24. q. 1. qm. Idem probo per experientiam;[TR173] nam nobis existentibus in loco eorum tenuerunt interdictum, nec divina eorum quovis modo celebraverunt nobis ibi morantibus, reputantes nos de romana ecclesia excommunicatos. (61 a) Ex alio idem patet, nam in ecclesiis eorum nolebant nobis altare concedere pro Missarum celebratione, dicentes, hoc apud eos esse decretum, quod, quandocumque aliquis Latinus Missam celebrat in altari Graecorum, quod ipsum altare sit excommunicatum, profanatum et de novo reconsecrandum ab episcopis eorum. De hoc vide supra Fol. 31. Ex his omnibus resultat quaedam inimicitia in eis ad nos, ita quod quando Dei causa in eorum loca venimus, sunt nobis duri et penitus nullum charitatis opus nobis impendunt et quidquid faciunt nobis, amore denariorum faciunt, sicut Sarraceni, qui in multis fidelius se habent ad nos, quam ipsi. Expertus sum, quod non libenter aperiunt ecclesiae ostium peregrino, nisi videant argentum promptum pro aperitione; non impertiuntur potum aquae nisi comparatum argento, nec obtinere potuimus nullis precibus, ut aliquibus militibus calceamentis carentibus providerent, sed omnia denegabant et, quae denegare non poterant, torvo vultu et cum indignatione dabant, sed justo Dei judicio contingit eis illud dictum: quod honori subtrahitur, turpitudini reservatur. Subtrahunt enim peregrinis susceptionem hilarem, contra id 1. Petri IV.: Hospitales invicem sine murmuratione. Nec faciunt sicut Jeronymus dicit: Omnes, inquit, hospites laeta fronte suspicimus et pedes abluimus, praeter haereticos. Idcirco Deo disponente coguntur Sarracenos et infideles Arabes, latrones, fures cottidie hospitio suscipere sine murmure, quia opera minima denegant domesticis fidei, quibus potius subveniendum esset quam infidelibus, cum apostolus dicat: Maxime ad domesticos fidei, Gal. VI. Nec respiciunt vel pensant praeceptum nonum Catonis dicentis: Cui des, videto. Et quia non dant, cui deberent et qui gratus de modicis esset, coguntur dare abundanter, cui non deberent, ingratissimis canibus Arabibus, nec Deum nec hominem curantibus. Singulis enim diebus dant panes et pulmentum ad minus 80 Arabibus deserti, latronibus, et communiter centum veniunt, aliquando plures, et si non statim tribuere volunt, quod petunt, contra eos insurgunt et monasterium perturbant. Abundant enim et provisionem pinguem habent; nam quidam archiepiscopus cretensis, amator S. Catharinae virginis, dedit monasterio decimas majores totius insulae et telonei partem in Thor, praeter alia, quae ignoramus. Insuper de toto Christianismo mittuntur eis plures eleemosynae a multis, qui aestimant, bene rem dispensari, et pessime sunt expensae. Nam ipsi monachimet non debent sustentari a fidelibus, cum sint haeretici, quibus nulla eleemosyna nec legata sunt facienda, ut habet canon. Ex datis etiam sustentant Arabes latrones, qui potius essent occidendi, nec quidquam aedificant pro Dei honore, et si etiam ecclesias aedificarent, non debet fidelis contribuere ad aedificationem ecclesiae schismaticorum. Pro quo recitare convenit hoc, quod mihi anno praeterito contingit. In festo S. Michaelis dum starem Ulmae et populo in ecclesia praedicarem, venit quidam sub sermone offerens mihi bullam, petens eam populo legi, sicut sub officio lecta et pronuntiata fuerat in ecclesia parochiali. Erat autem littera grandis, cum solemni sigillo domini patriarchae Alexandrini, qui residentiam Romae habet, et ejus tenor erat, quod ecclesia sanctae Catharinae in monte Synai indigeret restauratione, ad quam populus deberet magis porrigere adjutrices et hoc facientibus dabantur indulgentiae (b) copiosae. Stabat autem lator litterae, monachus graecus, senex, juxta altare sanctae crucis prope ambonem in facie mea et reliquaria sua exposuerat cum ornamentis et candelis accensis, in altari stans paratus colligere pecunias et populus erat intentus in me et in eum. Praelecta littera dixi populo planis verbis: Ecce, hic stat unus frater montis Synai, de sanctissimo loco, in quo fui, et petit ad restaurationem ecclesiae sanctae Catharinae et contribuentibus promittuntur indulgentiae a patriarcha Alexandrino; hoc hortor vos in Domino, ut nihil detis illi fratri, quia est schismaticus, haereticus et infidelis, nec deberet admitti ad ecclesias nostras, nec interesse divinis, cum sit anathematizatus. Secundo nullam pecuniam date ad restaurationem ecclesiae S. Catharinae, etiamsi ruinam minaretur, quod tamen non est, cum sit integerrima; nam ecclesia illa hodie, heu, non est catholica, sed haeretica et Latinis de romana ecclesia ibi existentibus non est locus in eadem ecclesia nec celebrandi, nec officia sua peragendi, imo nobis petentibus nec lectio nec cantus fit ab eis in illa ecclesia, quia excommunicatam ecclesiam romanam tenent. Ideo dimittamus illam ruere. Tertio ille dominus patriarcha dans indulgentias ad illam ecclesiam vel non fuit bene informatus vel littera est subreptitia, quod magis credo, non enim debet catholicus episcopus dare indulgentiam ad unam anathematizatam ecclesiam, nam monachi illius monasterii habent in oriente abbatem vel patriarcham, cui obediunt, nec illum, qui Romae residet, curant, solum enim titulum habet et est patriarcha Alexandrinus, tamen Alexandriam numquam vidit, nec forte habet intentionem eam videndi, nec habet ibi aliquam obedientiam. Sciunt autem illi monachi, quod romana ecclesia providet etiam illis locis de praelatis, in quibus obedientiam non habet, et currunt extra, veniunt Romam et invocant et cognoscunt jam praelatum propter quaestum, quem numquam honorarent, vel cui numquam obedirent propter Christum, et fictas et minus deliberatas dant litteras, ut pecunia nostra veniat in usum haereticorum. Quarto, frater ille stat ibi et postulat argentum gratis et aurum, et ego expertus sum, quod ipse in loco suo non gratis aperiret nobis unum ecclesiae ostium, non daret aquae frigidae potum, non praeberet celindrium, non praestaret corium pro calcei resartione, nec peciam panni veteris, imo oportet baculos ab eis emere, vel censum pro baculo dare, quem quis accipit, dum montes sanctos ascendit. Hoc enim in praecedentibus non posui, sed ita se habet: dum peregrini montes sanctos volunt ascendere, veniunt monachi cum baculis, quos vel vendunt, vel pretio accommodant, sed nullo modo dant gratis, contra illud: gratis accepistis, gratis date. His dictis, finito sermone populus recessit, nec obolum illi monacho dedit, imo, avisatus fuit, ut citius de urbe recederet, antequam interrogatio severa ab eo fieret.[TR174] Credo enim, quod nec pecunia ab eo collecta ad locum montis Synai sit ventura. Audivi postea, quod imperator serenissimus et rex Romanorum Maximilianus et rex Hungariae, cum quibus praedictus nuncius fuit, magna munera sibi dederunt, sed inutilia, quia non servant hoc praeceptum: Cui des, videto. Est enim locus sanctus et Christianis pretiosus et hoc pensant et non interrogant de qualitate locum inhabitantium, qui nihil valent. Indulgentiae (62 a) autem datae per apostolicos illi ecclesiae sunt antiquae, datae, dum adhuc ecclesia esset sub Papa, et adhuc quidem durant in favorem peregrinorum, qui eas consequuntur, dum locum visitant etiam sine munere, nec peregrinus bene faceret dando munus, quod cederet in utilitatem haereticorum pro indulgentiis.
De recessu peregrinorum a monte Synai et de tribulationibus, exactionibus et vexationibus passis ante eorum egressum et regressum in desertum.
Vicesima septima die ante lucem surreximus et Missas in nostra capella celebravimus, quibus celebratis in ecclesiam S. Catharinae descendimus et indulgentias (††) in capella beatae virginis ad Rubum et ad beatae Catharinae sepulchrum accepimus et locis sanctis deosculatis licentiam repatriandi a S. Catharina accepimus et in locum nostrum ascendimus et ad recessum nos disposuimus. Cum difficultate autem a monachis obtinuimus, quod utres de cisterna monasterii repleremus aqua. Est enim in ipsa curia grandis puteus et altus valde, habens aquas ex fundo emanantes et non ex pluviis confluentes, quod tamen numquam in aliquo loco orientis vidi, nisi ibi. Dicunt autem, Moysen hunc puteum fodisse et orationibus aquas emanantes penetrasse pro populi Israel solatio. Hanc autem artem fodiendi puteos Moyses in Aegypto didicit, quia dicit Plinius de Naturali Historia, quod Danaus, Beli filius, primus puteos in Aegypto fodit et inde navigans in Graeciam idem similiter fecit et ab ea in alias regiones notitia haec devenit.
Videntes autem Arabes, quod ad recessum nos disponeremus, misit capitaneus eorum ad nos famulum, avisans nos, ne egredi de loco nostro praesumeremus, nisi prius ei satisfactum esset. Post multas ergo placitationes aliquos ei ducatos dedimus et liberatos nos aestimavimus et camelarios exspectavimus, qui diu tardabantur. Tandem autem venit unus, camelos esse praeoccupatos ab armatis, nec dimittere vellent, nisi pedagium pro eis solveremus. Et conventione facta cum eis pecunia camelos redemimus. Venerunt etiam asinarii, dicentes, asinos esse conclusos a paganis et non nisi pecunia redimendos. Sic ergo bursas continue apertas habuimus, quod necesse fuit ad redimendum nos a vexationibus. Misit interea pater monasterii ad nos conquerens, quod aliquis de nobis de tumba S. Catharinae particulam ferreo instrumento abscidisset, quam si voluntarie restituere tardaremus, adstatim[TR175] coacti per Arabes, quibus caussam committere vellet, restituere vi cogendi essemus. Hoc audito expavimus et tumbam truncatam reperimus, nec erat inter nos, qui confiteretur se hoc fecisse, et unus alium respexit et omnes ei, qui fecit, malediximus, rogavimus tamen nos invicem, ut reus sine verecundia confiteretur et redderet abscissam peciam et omnes cum eo vellemus concurrere in reatu et solvere solvenda, sed nemo erat, qui se manifestare vellet, donec Calinus noster diceret, quod reus occulte sibi praesentaret frustum lapidis (b) et rem occulte complanare vellet. Et sic factum est; quis autem reus fuerit inter nos, hodie me latet. Multas angustias et confusiones sustinuimus per totam peregrinationem propter indiscretam quorundam devotionem ad habendum particulas de locis sanctis, ut dixi P. 1, F. 217 B. Hac turbatione sedata venerunt officiales conventus, monachi, et inverecunde a nobis Valete in pecunia postulabant, quibus etiam dedimus, quamvis non meruerint. Deinde venit pater monasterii in propria persona, vir non multum senex, robustus et prudens, et petivit, ut quatuor camelos oneratos fructibus nobiscum in Aegyptum descendere permitteremus. Singulis enim annis isto tempore mittit pater monasterii domino Soldano regi Aegypti fructus in ligneis cistis obfirmatis, collectos in regione deserti Synai et Oreb, et rex pro magno munere acceptat pro eo, quod creverint in illa sancta regione, et dividit eos potentioribus tyrannis Aegypti, qui tamquam res sanctas e coelo missas eos fructus suscipiunt. Recepimus ergo in nostrum consortium illos quatuor camelos. De hortis, ubi illi fructus in deserto crescunt, vide supra fol. 41. b.
Cum ergo omnia essent pacata et cuncti essent soluti, timuimus, quod post exitum nostrum sequerentur nos Arabes et in solitudine nos turbarent. Idcirco descendimus cum Calino ad muscheam, ubi Arabum capitaneus erat, et evocato eo rogavimus, ne gravaremur extra monasterium per suos, qui promisit, quod per suos nihil mali passuri essemus et, si vellemus ex toto securi esse, ipse vellet de suis servis nobis defensores adjungere per duas vel tres deserti mansiones. Ista responsione contenti et securi a viro recessimus. Per praedicta igitur impeditus fuit recessus noster usque ad meridiem et in solis fervore oneravimus cum multo labore camelos et cum multis litigiis, quia camelarii abjiciebant nobis utres, quos aqua repleveramus, quos nos e contrario reposuimus et ipsi iterum rejiciebant et absque percussionibus pessime nos invicem tractavimus iracundissimis gestibus. Ad ultimum venerunt aliqui Arabes, qui nos ita concordaverunt, ut novam mercedem pro istis utribus ferendis camelariis daremus. Et ita fecimus et, si ab initio hoc facere voluissemus, nullum litigium fuisset exortum. Tandem autem oneratis camelis a monasterio recessimus. Cucurrit autem unus Arabs post nos portans unum lectulum et quandam sportam, quam nostri camelarii de industria reliquerant, et ita ille peregrinus, cujus erat lectulus, si habere voluit, eum oportebat emere ab Arabe et, postquam lectulum accepit, camelarius noluit eum super camelum ponere nisi datis novis denariis. Et ita bene vexati a monasterio elongati sumus euntes per vallem, per quem intravimus, usque in vallem grandem, ubi filii Israel vitulum adoraverunt et quatuor horas lento gradu processimus. In vespera autem tentoria fiximus in loco, quem nominabant Arabes Wachya, et difficulter sarmenta pro igne ad coquendum cibos invenire poteramus. Illi autem Arabes cum camelis fructus portantibus locaverunt sua tabernacula in medio nostri et ita noctem illam deduximus.
Processus.
Die XXVIII., quae erat dominica XVIII. post Trinitatis, tribus horis ante lucem surreximus et oneratis camelis a Wachyae loco recessimus per arctum illum introitum, de quo supra dixi fol. 32., et altiora montana Synai postergavimus et in Macheram, ubi Moyses oves Jethro pascebat, revenimus. In eadem latitudine dimisimus viam, (63 a) per quam intravimus in ingressu nostro, ad dextram et ad latus sinistrum in torrentem invium descendimus, qui tamen delectabilis erat, quia plenus myricis et virgultis stabat, inter quae asini et cameli transeuntes de ramusculis folia et virorem decerpebant et manducabant, nos virorem a foliis suximus, quia ut zuckarum et mel dulcis erat, de quo manna illud saporosum fit. Circa meridiem de illo torrente ascendimus in vallem, ubi cum Arabibus conflictum habuimus in die beati Matthaei, die octava ab illo. Transeuntibus nobis in torrentem, ecce subito onager magno impetu et cursu velocissimo de saltu contra nos descendit, ac si vellet in nostrum exercitum irruere, nos autem, qui prius nullum vidimus, non aliud aestimavimus, nisi quod esset asinus domesticus et mirabamur de sua agilitate et formositate. Cucurrit autem respiciens asinos nostros, puto autem, quod coitum quaesiverit, quia alias ex natura fugiunt hominum consortium. Porro quidam de Arabibus bestiam ad latus caute secutus cum arca et sagitta conabatur bestiam sagittare, bestia autem in importunitate aufugit, sed paulatim a sequente decidit, quasi ipsum post se traheret et illuderet; tandem autem dum Arabs propinquior esset, tetendit arcum et bestiam vulneravit, quae mox sagittam excutiens a nobis per praeceps dilapsa est, juvenis vero attulit sagittam cum aculeo cruento. Non multo post vidimus quinque onagros simul inter rupes currentes. Naturales multa dicunt de onagro. Est enim onager asinus ferus sive silvestris et est pulcher, magis gracile habens caput quam asinus communis et est animal liberum, indomitum et lascivum, habitans in montibus et locis desertis et est velox ita, quod beneficio fugae ursum, lupum et leonem vincit, ideo computabatur inter praecipuos deos antiquorum, magis quam Dyomedes, ut Eusebius de evangelica praeparatione dicit Libro V. C. 13. Diu ultra omnia animalia sitim tolerat et divisus ab aqua longe beneficio ventorum vivit, quos stans in scopulis attrahit, unde Jeremiae XIV.: onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Et Psalm.: Exspectabunt onagri in siti sua. Onagri mares timent et zelant foeminas suas, ideo gravidas suas custodiunt et natos mares morsu castrant, e contra gravidae latebras petunt et parere furtim petunt gaudentque libidinis copia, propter quod mares eos odiunt. Masculus foeminam non habens tempore coitus in altam rupem ascendit et desiderio libidinis aestuantes vehementer rugiunt ita, quod animalia caetera horrore concutiuntur, ad hoc etiam ventum naribus attrahunt et per hoc dijudicant, ubi foemina, quam cupit, sit. Onager duodecim vicibus in die et duodecim in nocte rugit et per hoc incolae deserti discernunt de horis noctium. Industria naturali hoc facit, quod, quando canes eum sequuntur, emittit stercus suum canibus odoriferum, circa quod illos detentos illudit et evadens ad tutiora fugit. Ex onagro et equa natus fit mulus velox, sed velocior ex onagro et asina et sunt muli pretiosissimi, in quibus principes et magnates vehuntur. Igitur circa solis occasum in torrentem aridum et desertum venimus, quem nominabant Arabes Elphat, in quo oneribus abjectis tentoria fiximus et pernoctavimus. Porro tanta erat ibi vastitas et ariditas, quod desperavimus, nos posse reperire materiam pro igne, tamen invenimus tantum, quod aquam offae calefecimus.
Vicesima nona die, quae est festum Michaelis, ante lucem surreximus et per torrentes desertos, per quos ingressi fueramus, exivimus et[TR176] taediosam et laboriosam diem habuimus, quia per rigidissima loca, non quidem arenosa, quod tolerabile fuisset, sed pulverosa, imo cinerosa tota die proficiscentes grande iter fecimus per pulveres et cineres. Mirabamur non parum, unde pulverum et cinerum tam immensa copia per totam dispersa regionem, ubi non sunt habitationes hominum, nec ignis, nec materia combustibilis? Ad hoc catholicum accepimus responsum tale: Ex quo Dominus omnium terrarum maledictiones induxit super hunc petraeum desertum, etiam hanc ei immisit maledictionem, ut de coelo nec pluviam aquae, nec nivis, nec roris haberet, sed pluviam pulveris et cineris, quam nimirum maledictionem terrae sanctae minatus est similiter venturam, si ejus habitatores mandatis ejus contrairent. Unde dicit Deuter. 28.: Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem de coelo, descendat super te cinis, donec conteraris. Sic fecit Dominus terrae Aegypti, quando Moyses et Aaron ad jussum ejus acceptis cineribus de camino in aerem sparserunt, unde tota superficies terrae Aegypti fuit cooperta cinere et pulvere, eratque cinis tam in jumentis quam in hominibus, eos corrodens usque ad ulcerationem, ut habetur Exodi IX. Suspicati ergo sumus, hanc deserti partem etiam ibi percussam plaga, et timuimus, ne forte et nos ulcera contraheremus, sicut Aegyptii; sed custodivit nos Dominus integros in regione cinerosa.
Porro in vallem quandam venimus, in qua reperimus idolum in forma pueri Aethiopis in caverna petrae stantem, cui Arabes interdum pro tempore oblationes offerunt; vidissent libenter, quod nos etiam apposuissemus argentum, sed noluimus. Aliqui eorum a suis camisiis discerpebant peciolas et ante idolum suspendebant, sicut facere soliti sunt in locis, ubi aliquid divinum esse opinantur, ut supra patet fol. 29 b. et 33 a. Unde autem stultus ille peciarum cultus ortus sit, dicere possumus, quod sicut quibusdam visum est nihil in mundo dignius, nobilius et Deo acceptius, quam cutis cadaverum, quibus se ipsum Dominus et sua secretissima et totum commendat universum: sic pari ratione vetusti inutiles panni linei et camisiarum peciae dignitate praeferuntur, cum non minora eis commendantur, quam cutibus cadaverum,[TR177] pergameno etiam et papyro omni, scilicet divina et humana, coelestia et terrestria, aeterna et transitoria, praesentia et futura, visibilia et invisibilia, naturalia et gratuita, credibilia et experimentalia, rationalia et supernaturalia et caetera omnia, bona et mala, prosequenda et vitanda: ideo forte infideles haec diis suis accepta judicant et offerunt. Consequenter processimus usque ad diei vesperam et in loco horrido, quem nominabant Arabes Effkayl, tentoria fiximus (b), cumque nos in loco locassemus, iterum incepimus deficere et egere et aquarum defectum sentire, quod erat nobis supra modum molestum et intolerabile; vix habuimus aquas, ut possemus illo sero coquere jus vel prodium pro offis. Venit nobis in mentem abundantia carnium, anserum et aucarum, quae paene in omnibus domibus est in patria nostra in sero sancti Michaelis, et flagrare coepimus post ollas carnium et post veruta assaturarum et post crates piscium et caldaria pulmentorum. Contigit nobis paene sicut filiis Israel in deserto, quando recogitabant Aegypti abundantiam et desiderabant carnes, pisces, cepas, allia et pepones, ut habetur Exodi XVI., et plenius Num. II. Sed desideria nostra erant frustra, non enim habebamus Moysen, qui coturnices de transmarinis partibus nobis afferret, sicut illis, super quos tamen clam ira Dei descendit, Psalm.: Adhuc escae eorum erant in ore eorum et ira Dei descendit super eos etc. Miserum ergo S. Michaelis diem habuimus et noctem inquietam propter cineres et ventos eos elevantes.
Defectus aquarum molestus.
Die XXX., ultima Septembris, quae est S. Jeronymi, statim post noctis medium a loco praefato recessimus quatuor horis ante diem et per devia deserti perreximus posttergantes altiora et interiora montana, et cum jam clara esset dies, venimus in desertum Ramathaim, ubi mansionem habuimus die XIX., ad radices regionis Rachkaym, ubi per praeceps descendimus, sicut dictum est fol. 38 b.[TR178] Non autem reascendimus per clivum in montana illa, sed dimissa altitudine ad dextram contra mare rubrum descendimus et ibi a via declinavimus, per quam ingressi fueramus et contra Aegyptum nos convertimus. Interea defectus aquae molestus erat nobis et murmuravimus pro aqua dicentes Calino, qui erat Moyses noster: Da nobis aquam, ut bibamus, sicut Judaei Moysi dixerunt Exodi XVII. Respondit Calinus, quod si vellemus habere aquam, necesse esset non multum a vero tramite declinare a camelis, qui per ista devia non possent duci. Oportet, diximus, nos habere aquam, quia a monte Synai usque huc aquam non vidimus et utres paene evacuavimus. Quidam ergo Arabs, qui nobis in deserto adhaeserat, dixit Calino, quod sciret quendam locum multorum puteorum, ad quem vellet nos ducere. Dimisimus ergo camelos et Calinum recto tramite procedere contra mare rubrum et secuti sumus Arabem illum in aliam regionem. Venimus autem cum eo in quendam terribilem et saxosum torrentem, qui parietibus altis rupium ab utroque latere claudebatur, per quem impetuosissime suo tempore aquae decurrunt, ita, ut grandia saxa abducant. Per illum torrentem longa via descendimus et incepimus formidare, quia locus inhumanus erat. Colloquebamur autem nobis et mirabamur de nobis ipsis, quod propter aquam dimisimus omnem substantiam in camelis et ductores nostros asinarios et camelarios et adhaesimus uni homini alienissimo nobis secuti eum per invia illa loca. Verumtamen omnibus nobis videbatur Arabs ille esse homo bonus, omnibus enim modis, quibus potuit, gestiebat nobis complacere et jocunde praecurrit nos, ostendens nobis rupium altitudinem et torrentis (64 a) illius vastitatem, tamquam ipsemet miraretur. Post longum descensum adscendimus per rupes de torrente et in locum virgultis et virentibus arbustulis repletum venimus, per quem euntes in campum venimus arenosum, in quo multa vestigia hominum, camelorum et asinorum nova sabulo impressa vidimus. Erat autem campus ille circumdatus arbustis et fructibus et in eo erant multi putei et foveae aquarum, quas ut vidimus, de asinis prosiluimus et laetati fuimus pro aquarum inventione. Accurrimus autem ad proximam foveam et situlam de corio factam, quam Arabs noster secum ferebat, submisimus et aquam hausimus crassam et turbidam, de qua cum bibere vellemus, gustavimus aquam esse salsissimam, ac si de mari esset hausta, quam nec asini nostri bibere poterant. Quando autem vultu turbato Arabem ductorem nostrum respiceremus, ac si nos delusisset et gratis circumduxisset, dedit nobis signum, ut etiam alios puteos gustaremus et aquam dulcem quaereremus. Accessimus ergo ad alium puteum et hausta aqua insipida quidem fuit, sed non adeo amara, ut prima; sic per singulas foveas cucurrimus et aquam pro bestiis invenimus, sed pro nobis non erat aqua in puteis. Incepit autem Arabs fodere et arenam manibus ejicere in quadam fovea sicca non profunda, quam nos invenimus, et dum paululum fodissemus, ebullire coepit aqua turbida quidem, sed dulcis, et de illa amphoras nostras replevimus et ventres nostros, nihil curantes de turbatione ejus. Sic quilibet sciens campum illum fodit sibi propriam foveam, quia aqua fundi dulcis est, sed dum solis calor in puteos splendet, reddit eam salsam, ideo in puteis fossis non reperimus nisi aquam salsam. Si autem putei essent in altum defossi et muris inclusi et a solis calore protecti, credo, quod potabilis et bona aqua ibi[TR179] esset. Satis mirabile est, unde aquam habeat humus illa arenosa. De Neptuno, maris deo, miramur, quod postquam filiam Danai liberavit in deserto a Satyro et eam cognoverat, in loco oppressionis virginis tridente percussit terram et fons erupit; hic vero nec tridente usi, nec ligone, manibus fontem fecimus. Hic amarissimas aquas invenimus in fontibus, similes aquis fontis dicti Exampeus, qui est apud Caliopados; hic adeo emittit amaras aquas, ut fluvium, in quem labitur, omnem amarum reddat. E contra fons est, dictus Alis, qui in potione est adeo suavis, ut nullus alius potus eo habito desideretur. Sic et hic similiter dulces et amaras aquas reperimus. Vidi tamen in quodam loco terrae nostrae in eodem loco qualitates ejusdem aquae magis mirabiles. Nam supra confluentiam[TR180] prope oppidum Nassow, ebullit de petra aqua amara et calida et de rimis ac scissuris ejusdem petrae calidior et amarior, et dulcis et frigida similiter etiam ibi reperitur et frigida et amara similiter, et tamen totum de una petra emanat. Dicitur autem locus ille Wasserems, in quo sunt habitationes pro balneari ibi volentibus, quia aquae illae medicinales sunt.
Adaquatis itaque nobis et bestiis a loco festini recessimus et iterum in torrentem alium horribilem venimus et cum in eo diutius processissemus, in parte ejus ascendimus et camelos nostros in alto a longe conspeximus procidentes, concito autem gradu eos (b) secuti sumus et dum ad eos venissemus, aqua in amphoris calefacta fuit et inutilis ad potandum et aliquantulum salsa; quam statim enim solis calorem aqua illa sentit, ad amaritudinem tendit. In illo die ambulavimus in maximo solis aestu per torrentes mirabiliter desertos et steriles, in sero autem quendam torrentem intravimus, quem nominabant Laccraram, et in eo tentoria fiximus juxta petrosum clivum, de quo rupes minaces dependebant. Accepimus autem lectulos nostros et cavernam magnam intulimus et ibi consedimus, odio enim habuimus tentorium et non libenter sub eo quievimus, quia copulati et juncti adinvicem pediculis replebamur unus de alio. Omnes petrae, rupes et humus illius loci erant de terra albissima, unde pulvere albo conspersi fuimus, ac si fuissemus in uno turbido molendino de farina. Dum autem sarmenta collegissemus et coqueremus, circuiverunt ductores nostri et Arabes tentoria nostra petentes a nobis ova et paximatios et alia esibilia, nec tamen illo sero nisi parum manducaverunt, cujus causa statim subditur.