← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum, (continued 5)

Reading edition

III. Syri.

Sunt in Jerusalem Suriani vel Syri, non Christiani sed re filii mendaces, inconstantes, furtum pro nihilo reputantes, Latinis insidiosi sicut Graeci, quorum subdantur directioni et per omnia eorum erroribus sunt infecti. Judaizant etiam quantum ad sabbathum, quod festivant, in communi locutione utuntur lingua sarracenica, sed in divinis syriaca. Moribus conformes sunt Sarracenis et barbas longas nutriunt et non barbatos dehonestant, effoeminati sunt et penitus ad bellandum inepti.

IV. Jacobitae.

Sunt in Jerusalem Christiani, Jacobitae, qui dudum a patriarcha constantinopolitano Dioscuro ab ecclesia graeca sunt exclusi. Hi parvulos suos more Sarracenorum circumcidunt, nec confitentur nisi latentes quilibet sibi ipsi, et non nisi unam naturam in Christo confitentur; in eorum Officiis lingua Syrorum utuntur.

V. Abessini.

Sunt in civitate sancta Abisini sive Indiani, qui habent regem christianum, quem etiam Sarraceni timent in tantum, ut, qui poletum ejus habet, sine impedimento orientem pervagatur. Hi parvulos etiam circumcidunt, candenti ferro vultum adurunt et in nomine Christi baptizant, in fermento consecrant et suos infantes sub utraque communicant specie. Maximis abstinentiis se macerant in tantum, ut saepe se fame perimant.

VI. Nestoriani.

Sunt in Jerusalem Christiani, Nestoriani, pessimis erroribus depravati, circa Dei genitricem et ejus filium multipliciter errantes. Credunt in Christo duas naturas et duas personas, et beatam Virginem Mariam dicunt matrem Christi hominis, sed non filii Dei. Chaldaea lingua utuntur in suis divinis et in fermento conficiunt.

VII. Armeniani.

Sunt in Jerusalem Christiani, dicti Armenii, involuti multis erroribus: inter hos et Graecos est maxima semper discordia propter rituum varietatem; linguam propriam et litteras singulares habent. Natalem Domini jejunant nec celebrant, sed Epiphaniam propter Christi baptismum summo honore venerantur, arctissime XL observant, in tantum, ut nec pisces nec oleo nec vino utantur, legumina tamen et fructus manducant, quotiens placet, omnibus horis, quia non putant istis frangi jejunium. Aquam non ponunt in confectione sacramenti. Feriis sextis carnes manducant. Infantes communicant. Nullam vigiliam nec quatuor tempora jejunant, nec quadragesima, in qua etiam dominica die arctissime abstinent. De purgatorio nihil tenent et de Christo sicut Jacobini errant.

VIII. Gregoriani. [Georgiani.]

Sunt in Jerusalem Gregoriani, dicti Christiani, de genitura viri bellicosi, in tantum, ut in toto oriente timeantur, et securi sine pedagiis transeunt, quo volunt. Eorum mulieres sicut viri armis utuntur. Inter eos et Armenios est implacabile bellum. Infecti sunt paene omnibus Graecorum erroribus. Prolixas ferunt barbas ut caeteri orientales.

IX. Maronitae.

Habitant in Jerusalem Christiani, dicti Maronitae, haeretici, in Christo tantum unam voluntatem aut operationem ponentes, pulsant campanas, ut nos, cum tamen alii orientales lignis templum convocent. In locutione communi lingua sarracenica loquuntur, in divinis autem chaldaica. Aliquando reversi sunt ad ecclesiae unitatem, sed iam dudum recidinaverunt.

X. Turcomanni.

Sunt in civitate sancta dicti Turcomanni, vagi et feroces, qui Asiam minorem et partem magnam majoris ceperunt, et sunt Turci.

XI. Beduini.

Sunt ibi Beduini, ex Arabum gente, de quibus filius perditionis exivit, Machometus: hi tenent, quod dies et genus mortis a Deo sint constituti, nec praeveniri nec praeteriri possint: ideo periculosissimis rebus sine metu se ingerunt et sine armis protectionis ad bella vadunt. Odiosi sunt tam Sarracenis quam Christianis. Solem aliqui adorant.

XII. Assasini.

Sunt ibi Assasini, Mahometistae, obedientissimi suo capitaneo, aestimant enim, quod sola obedientia felicitatem promoveant. Capitaneus eorum instrui juvenes facit variis linguis et eos mittit in regna ad serviendum regibus, ut oportuno tempore regem serviens toxico vel alias perimat. Si occiso rege in terram suam evaserit, honoribus, divitiis et dignitatibus praemiatur, si autem deprehenditur et occiditur, pro martyre eum in sua terra colunt.

XIII. Mahometistae.

In Jerusalem sunt Mahometistae quidam, minus legem Sarracenorum curantes, qui dicunt, se habere quandam occultam legem, quam nemo revelat, quam pater filio in mortis articulo; quod si filius matri revelat, si constat, mulier sine mora occiditur.

XIV. Mamalucci.

Sunt in Jerusalem Mamalucci, abnegati Christiani, quorum est magna multitudo, odiosi Sarracenis et Christianis, orientemque armis domant, de quorum numero est rex Aegypti, Soldanus, et omnes sui curiales: hi nec legem Machometi nec Christi evangelium curant, sed voluptatibus operam dant.

XV. Judaei.

In medio omnium horum sunt Judaei exsecrati, ut etiam tribulatio et vexatio multa operiat eis intellectum, ubique enim per orbem captivi et spreti sunt, habentque inter se diversas sectas, ut sunt Samaritani et Esseni, et continui novi errores inter eos crescunt, de quibus multa dicere possem.

XVI. Christiani latini.

Degunt in Jerusalem Christiani latini, in ecclesia et monasterio montis Syon fratres Minores sub promta obedientia et evangelica vita, de quibus in antecedentibus multa dixi. Hi soli totis praecordiis optant, ut christiani principes veniant et Romanae ecclesiae et imperio omnia subjiciant, quod ille concedat, qui sine termino regnat.

De praefatis sectis et gentibus vide supra fol. 133. B. et in Burcardo circa finem descriptionis terrae sanctae, et in peregrinatione domini decani Moguntinensis et in Speculo histor. et in Chronico Antonini. Multi tamen de his scribentes sine haeresibus dicunt eos esse orientales et laudant eorum simplicitatem. Sed hoc olim ante CC annos sic erat, interea autem omnes, demtis Latinis, pessimis erroribus sunt depravati et in dies plus depravantur, cum non habeant catholicos doctores et praedicatores, nec accipere eos volunt contenti mori in suis erroribus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings