← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum, (continued 2)

Reading edition

Eusebius, L. III. c. 2. et L. 5. c. 12. de praeparatione evangelica, nominat crabrum[TR61] scarabaeum, de quo antiqui Aegyptii dicebant, quod esset animal rerum divinarum indoctis abominabile, sed doctis summe venerabile, cum sit animata solis effigies, et in omni individuo virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso pila exinde confecta pedibus involvit, veluti sol coelum et mensem lunarem exspectat. Ut etiam patet part. II. fol. 137 B.

De regionibus, quas vidimus in montibus Engaddi.

Redeundo ad propositum, a quo digressus sum, cum noctem in clivo montis Engaddi egissemus, ut dixi, orto sole consequenter adscendimus in altum montium, in eminenti autem ad quendam locum venimus, in quo plures cumulos lapidum comportatos reperimus, quos faciunt Sarraceni in honorem Moysis, cujus causa statim patebit. In illo ergo loco substitimus, ut regionem contemplaremur, quia in alto eramus, et longe lateque poteramus regiones videre eis Jordanem et trans Jordanem, ultra mare mortuum et citra illud, et quasi totam Sodomam: genera ejus, regiones et loca, quae vidimus, hic brevi sermone volo describere, sicut et partem descripsi in monte Quarentinae fol. 210 B.

Primo ergo conjecimus oculos contra orientem et vidimus montana Arabiae, intra quae praeeminet mons Trimonius, qui in inferioribus dicitur Abyrim, in medio Nebo, in vertice vero vocatur Phasca. In hunc montem jussit Dominus Moysen ascendere, ut inde contemplaretur terram sanctam, in quam intrare non poterat, ut habetur Deut. 34. Sub isto monte est vallis grandis et profunda, quae vocatur Galmoab, in qua Dominus mortuum Moysen sepelivit, et sepulchrum ejus nemo unquam invenire potuit, ut habetur Deut. ultimo. Dicunt quidam, quod Moyses in vertice Phasca existens et terram sanctam cernens vidit omnia mysteria sacramentorum Christi, incarnationem, nativitatem, vitam, passionem et mortem Christi, et in hac dulcissima contemplatione mortuus fuit in monte, et Dominus sepelivit eum, in valle ipsum abscondens, ne populus ad idololatriam pronus, si ejus corpus invenisset, sibi divinum honorem impenderet. Ideo diabolus, idololatriam inducere volens, conabatur ostendere corpus Moysis, contra quem Michael altercatus prohibens hoc fieri, ut habetur in canonica Judae. Jeronymus tamen, super Amos, videtur velle, quod Moyses ad instar Enoch et Heliae divinitus in coelum[TR62] raptus sit. Sic enim dicit: aedificat ascensionem suam, ascendit cum Helia, ascendit cum Moyse, cujus sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, inveniri non potuit. In valle ista, in quam Dominus dicitur sepelivisse Moysen, abscondit Jeremias ignem sanctum, arcam Domini et altare holocaustorum et tabernaculum, ut habetur 2. Maccab. 2.

(244 A) Hanc vallem sanctam Galmoab vidimus a longe ultra mare mortuum, et verticem eminentem Phasca montis Abyrim. In hoc vertice est respectus usque ad terram Madian, et in eo videtur mons Synai et Oreb. Vidimus etiam campestria Moab, et super ea montem, in quo Balaam propheta, conductus a rege Moab, qui dicitur Agrispecula, ut dicit Jeronymus de distantiis locorum, ut malediceret populo Israel, stabat, populo in campestribus habitanti benedicebat, ut habetur Num. 23. Consequenter visum ab oriente detraximus contra austrum, longe deorsum trans mare mortuum, ubi vidimus Petrae deserti regionem, ipsam autem Petram deserti videre non poteramus. Fuit autem Petra deserti ab antiquo castrum fortissimum in terra Moab, de quo fuit nata Ruth, Moabitis illa virtuosa, de qua dicitur Ruth 3.: scit omnis populus, qui habitat intra portas urbis, mulierem te esse virtutis. Haec Ruth fuit uxor Boas, de qua nasciturus erat Christus per genealogiae continuationem. Ideo propheta Esaias ibidem C. 16. postulat mitti Christum de Petra deserti in Jerusalem, dicens: emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Syon, i. e. ad Jerusalem. Ubi petit propheta continuationem genealogiae per puellam natam de petra deserti. Ideo in libro generationis Christi Ruth manifeste nominatur. Unde Jeronymus in epistola ad Paulinum dixit: Ruth Moabitis Esaiae explet vaticinium: emitte agnum etc. Et idem in Epistola ad Paullam dicit: Ruth alienigena, ex cujus semine Christus oritur. Et in epistola ad Fur. Ruth inducit de gentilitate assumtam in Christi propitiationem. Sed praetermisso mystico illo sensu possumus dicere, quod propheta cernens civitatem Jerusalem in angustia positam et in gentium dentibus, petit emitti dominaterem de Petra deserti, quia est castrum inexpugnabile et multae gentes castellano ejus erant subjectae. Et sic petit, quod dominus Petrae deserti mittatur in defensionem filiae Syon, quae est Jerusalem, quo misso nemo Jerusalem molestare praesumeret. Hoc castrum Balduinus, II. rex Jerusalem de Latinis, adeo munivit, quod totus mundus eum capere non potuisset, nam tribus muris eum circumdedit:[TR63] intra primum murum consurgit rupes altissima, rotunda, in cujus supercilio aedificia longe spectantia eminent, et sub rupe de pede rupis tres fontes vivi, clari et sani erumpunt, quibus ipsum castrum copiose adaquatur, et tota terra subjaciens irrigatur. Intra secundum murum sunt vineae speciosae, in quibus copiose vinum crescebat. Inter tertium sunt agri et horti, in quibus frumentum, oleum et alia necessaria in magna crescebant copia. Hoc insigne castrum numquam cepissent Sarraceni, si non fuisset dolose eis traditum a quibusdam falsis Christianis. Capto autem eo Soldanus tunc existens filium suum primogenitum posuit ibi castellanum et Petrae deserti dominum, et omnes thesauros suos in eo recondidit tamquam in loco tutissimo, et hodie est camera thesaurorum Soldanorum regum Aegypti.

Hoc nobile castrum Latini nominant Petram deserti, Sarraceni Krach, et Graeci Schabat. Cum ergo satiati visione loci essemus, contra locum genufleximus, laudantes Deum, qui de Petra (B) deserti in Ruth misit nobis Christum, dominatorem terrae, Deumque deprecati sumus, ut hoc castrum ad manus Christianorum deveniat, et Jerusalem diutius captiva non stabit.

In eadem regione est civitas, dicta Ariopolis, quae et Petra vel Petraea dicitur, quae fuit olim metropolis totius Arabiae. Non longe ab hac civitate est alia civitas munitissima, dicta Rabath. Ante hanc civitatem occubuit Urias Ethaeus, procurante David. Et cum jam capienda esset, venit David et cepit illam, tulitque diadema de capite Melchon, regis Rabath, in quo erant gemmae pretiosae et auri talentum, quod conflavit David, et fecit ex eo sibi diadema, in medio gemmarum statuens sardonicem incomparabilem, et imposuit capiti suo. De his habetur 2. Reg. II. et 1. Parat. 20. Post regiones praedictas super littus maris mortui est desertum Idumeae, per quod est transitus a terra Israel ad terram Moab et Ammon, circumeundo mare mortuum, et est solitudo sterilis et inaquosa, in quo periclitati sunt propter aquae defectum tres reges cum exercitibus suis, quibus Dominus miraculose providit de aqua, ut habetur 4. Reg. 3. Et habita aqua cum in terram Moab venissent, eam nimis crudeliter vastaverunt, ut ibidem dicitur. Ab his locis visum reduximus sursum, et intra Jordanem et mare mortuum vidimus locum, dictum Bethagla, in quo filii Israel fecerunt planctum magnum super corpus Jacob patriarchae, defuncti patris sui, quod de Aegypto transtulerant, ut illud sepelirent in Ebron, in spelunca duplici, ut dicitur Genes. ultimo. Bethaglam nominat Jeronymus de distantiis locorum Areaat, distatque una leuca a Jordane, et fuit ibi, parum ante nostra tempora, monasterium Cologerorum, monachorum graecorum. Insuper vidimus in eadem regione civitatem Agrippae, quam nominant Pellam, L. II. Eccles. Hist. c. IIII. Ad hanc civitatem emigravit ecclesia sancta a Jerusalem, praemonita a Spiritu sancto capere fugam ante Titi et Vespasiani obsidionem, ne interesset tantis calamitatibus. Prope ibidem est trans Jordanem alia Bethania, ubi Johannes primum baptizavit, in qua morabatur Dominus Jesus, a Judaea fugiens, ut habetur Joh. IV. Nonnulli affirmant, quod Ephraim civitas, in quam etiam transfugit Dominus cum discipulis suis, ut habetur Joh. XI., sita sit trans Jordanem prope desertum. Communiter enim passi tribulationes transfugerunt ultra Jordanem de Judaea, ut David, tribulatus a Saul, transtulit parentes suos ad regem Moab, ut dicitur 1. Reg. 22. Et ipse David fugiens Absalonem filium suum abiit trans Jordanem, ut habetur 2. Reg. 17. Beatus tamen Jeronymus de distantiis locorum dicit, civitatem Effrem, ad quam confugit Dominus Jesus, esse in tribu Juda, quae non habuit portionem trans (245 A) Jordanem. Chrysostomus dicit, Effrem esse Effratam, et Effrata est Bethlehem. Cui consonare videtur Albertus super Johannem, qui dicit, quod in Effräem Dominus venit, quia ibi notos et amicos habuit: sed nec hoc videtur consonare textui, qui dicit, quod Effrem erat prope desertum, cum Bethlehem non sit prope desertum, nisi quis dicere vellet, quod loca deserta supra Sodomam, quae se extendunt usque ad montem Bethlehem, notentur per Evangelistam Joh. II. Multa alia loca contemplati sumus trans Jordanem in terra Galaath, et trans mare mortuum, in terra Ammon et Moab, et post ad propinquiora contemplanda nos convertimus.

De locis circa mare mortuum in parte ejus occidentali et de ipso adhuc quaedam.

Consideratis locis in alia parte maris mortui et Jordanis situatis visum nostrum in ipsum mare defiximus, et ejus fumigationem mirati sumus. Sicut enim Abraham mane stans in montanis intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius, viditque favillam ascendentem de terra, quasi fornacis fumum, ut dicitur Genes. c. 19.: sic et nos intuiti regionem illam vidimus non de igne sed de aqua ascendentem nebulam, quasi fumum fornacis, et omnem locum, quem vapor et nebula illa humectat, inficit et prorsus sterilem et inutilem reddit longe lateque per maris illius circuitum, in perpetuum divinae indignationis signum contra nefandissimos Sodomitas. Tam horrendum enim est hoc vitium, ut sicut fumus ascendens de loco, terram, quam tangit, inficit; sic sonus locutionis de eo procedens per tantum aërem inficit, per quantum audiri potest. Dicunt etiam sancti, quod angeli boni fugiunt de locis, in quibus locutio fit de illo peccato, etiam per modum reprehensionis et detestationis. Sed et angeli mali, dum hominem ad hoc vitium perpetrandum incitaverunt, et dum ad actum procedit, longius ab eo fugiunt. O detestabile peccatum, o inauditum nefas, o mutuum vitium et pariter clamorosum! Cujus punitio usque ad necem innocentum puerorum descendit, cujus locutio aërem inficit, elementa polluit, angelos fugat, humanum genus deformat, coelum quodammodo inquietat! Genes. 18., Deum de coelo ad celeriter puniendum evocat, dilationem salutiferae incarnationis Domini per tot millia annorum causat; incarnari enim Deum distulisse dicunt propter abominationem sodomiae, in humano genere repertae, propter quod in ipso momento dulcissimae nativitatis Domini omnes sodomitae per universum mundum subita morte sunt exstincti.

Deinde viso mari mortuo vidimus in parte nostra in littore maris, respiciendo contra australe latus locum, in quo stabat statua salis, in quam conversa fuit Melaseda, uxor Loth, pro eo, quod retrospexit contra angeli prohibitionem, cum adureretur regio illa impiorum. Stabat autem inter Segor et mare. Est autem statua illa lapidea, de albo marmore, quae dicitur adhuc stare, sed mari coopertam esse nunc asserunt. Quando autem in litore stabat, ad eam bestiae congregabantur, (B) et lambebant sal de ea. Sunt enim praeter hanc statuam in eadem regione multae rupes et petrae salinae. De illa statua salis Melasedae habetur Genes. 19. Et Josephus dicit, se eam vidisse. Nos quidem vidimus locum, spatium medium inter mare et montem Segor, sed ipsam videre non potuimus, nec adeo prope stabamus, quod rupem hominis quantitatem habentem discernere possemus. Vidimus tamen eam certa fide, quia Scripturae de ea loquenti credidimus, et locum ipsum contemplabamur curiosius, et prodigium hujus stupendae et admirandae statuae ammirabamur. Manifesto autem signo cognovimus, quod in omni ente manet dispositio obedientialis, propter quam plasmator ex ea facere potest, quidquid vult. Sicut enim potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae, sic potest etiam facere lapidem. Quia enim mulier illa contra Domini praeceptum retrospexit, naturae munus perdidit et lapis facta homo esse desiit. Hoc dictum non modicam habet difficultatem tam apud philosophos[TR64] quam apud theologos, quam enodare non est poenitentis speculatoris, siquidem similes transmutationes poetae apud veteres referant fuisse factas. Nam Perseus, Jovis et Danaes filius, Atlantem regem, sibi denegantem hospitium, mutavit in lapidem. Pygmalion etiam, Cylicis filius, statuam marmoream prece mutavit in foeminam, et (quae) ejus usa concubitu mox concepit eique filium haeredem, Paphium, genuit, de quo plenius intra fol. 149 A. P. II. Sed et Niobam mutavit in lapidem. Et diversas bestias finxit antiquitas, quia multum fleverit, ut inducit Jeronymus in epitaphio Nepotiani. Et socii Diomedis in aves transformati; quod Varro conatur vere factum probare, ut August. dicit: sic et socii Ulyssis in bestias sunt mutati. Et Archades transnatantes lacum lupi fuerunt facti. Et Demutus quidam, cum gustasset de sacrificio Archadis, mutatus in lupum fuit, sed anno X. fuit in suam speciem reformatus. Augustinus etiam dicit de quodam Tito Praestantio, qui venenum in caseo sumsit et post hoc multis diebus dormivit, evigilans autem caballus factus fuit, foenum et avenam comedit, onera portavit. Idem Augustinus recitat, cum esset in Italia, de quibusdam mulieribus audivisse, quae viatoribus dabant in caseo diabolica machinamenta, per quae in jumenta converti videbantur. Ad haec possumus etiam vera et non solum ficta inducere. Recitatur in miraculis S. Jeronymi, quod haereticus quidam Sanctum incendio dignum fore dum diffamaret, in ligni speciem est mutatus, et subito cunctis cernentibus ignis coelitus eum invasit et eum totaliter combussit, et totus in cinerem est conversus. Sed an tales transmutationes fere fiant, aut solum apparenter, disputationes theologorum vide, et lege de his in Pantheon Part. VII in chronica de Ulysse et Diomede.

De hoc tamen mirabamur, quare mulier propter respectum punita, et non Abraham, de quo tamen dicitur Genes. 19., quod mane consurgens stetit in montanis, et vidit flammam sulphuream de Sodomis adscendentem. Ad quod dicendum, quod Abrahae non fuit prohibitum, ideo sine peccato respicere potuit; Melaseda autem, uxor Loth, ignem illum respicere fuit prohibita, quia erat ignis horribilis, et foemineae fragilitati intolerabile erat videre tantam stragem. Nec tamen credendum est, quod propter simplicem respectum fuisset tam graviter punita, nisi mala intentione et in contemtum prohibentis respexisset, nam valde doluit de Sodomae subversione, et impiis compatiens contra Deum impatiens erat, et videns ignem Dei justitiam arguebat et blasphemabat. Et hoc Abraham non fecit. Sed quare potius in statuam salis est conversa, quam in aliam speciem? Dicunt Ebraei, quod mulier illa nocte praecedenti peccaverit in sale, et sic punita fuit, ut poena corresponderet culpae. Nam cum Loth angelos, quos putavit esse homines, in domum suam introduxisset, et eis cibum pararet, ut habetur Genes. 19., petivit ab uxore sal pro condimento cibi hospitum suorum; ipsa vero, sicut et Sodomitae, nullum affectum ad hospites habebat, ut superius patuit fol. 240. Et ita sal viro et hospitibus denegabat, ideo in salis statuam conversa fuit.

Ad contemplandam hanc punitam mulierem (re-) mittit nos Dominus Lucae 17. dicens: Memores estote uxoris Loth. Quasi dicat: Exemplum ab ea accipite, non enim casu sic est punita, sed ex proposita divina dispositione. Sal enim condimentum est ciborum, et uxor Loth respiciens retro versa est in statuam salis, quia punitio ejus dat condimentum sapientiae: primo omnibus fidelibus, ut divinis punitionibus, quas Dominus permittit, non contrarientur, sicut illa fecit, nec justitiam Dei arguant, et observent praecepta Domini. Secundo dat sapientiam poenitentibus, ut ad peccata emendata non respiciant, sed velociter fugiant. Tertio dat sapientiam religiosis, mundum relinquentibus, ut ad mundum (246 A) flammatum, qui totus est positus in maligno, id est, in malo igne, non respiciant, cui solemni voto emisso renuntiaverunt. Nemo enim, ait Dominus, mittens manum ad aratrum, respiciens retro aptus est regno Dei. Sic ergo simus memores uxoris Loth.

Supra locum statuae iam dictae vidimus rupem, mari quodammodo superimminentem, in qua civitas Segor fuit, una de quinque civitatibus Sodomorum, quae alio nomine Bale nominabatur, ut Genes. 14. Ad hanc civitatem conscendit Loth, ardente regione inferiori, et propter eum fuit servata ab incendio, sed dum cerneret totam regionem subverti, timuit et in suprema montium confugit. Statim autem, uti dorsum civitati Segor vertit, terrae motu corruit, et tota cum omnibus in ea existentibus praecipitata fuit deorsum et igne sodomitico involuta et consumta est. De hac civitate habetur Genes. XIX.

Super Segor est mons altus, in quem ascendit Loth cum duabus filiabus suis, ne igne consumerentur. Videntes autem filiae Loth matrem suam Melasedam periisse, et patrem senio confectum esse, totamque regionem ardere in parte inferiori, et montana illaesa manere, recogitabant modum, quo suscitarent sibi posteritatem, et patrem vino inebriaverunt. Quo inebriato et ratione sopita senior filia ad patrem nocte in tenebris est ingressa ad eum, qui concubuit cum ea, et concepit. Sequenti die iterum eum inebriaverunt, et nocte junior ad eum venit, cum qua etiam concubuit, quae et foetum concepit. Cumque impletum esset tempus pariendi, peperit prima filium, quem vocavit Moab, secunda etiam peperit filium, quem vocavit Ammon. De his duobus filiis diffusae sunt duae magnae gentes, de quibus habetur Genes. XIX, et in serie sacrae Scripturae nominantur saepius. Hunc montem ad latus habuimus, et dominis peregrinis factum Loth cum filiabus recitavi cum jocunditate. Ad aliud vero latus montes Quarentinae cum deserto Adammim habuimus, de quibus est dictum supra, fol. 211.

Post praedicta conjecimus oculos nostros ad locum, in quo stabamus, et multos cumulos lapidum ibi erectos per Sarracenos vidimus, ut dixi fol. 243, A. Ipsos autem cumulos erigunt Sarraceni in Moysis honorem, quia ibi determinate videtur mons Abyrim, et vertex Phasca, in quo Moyses contemplabatur haereditatem Domini, ut patet fol. 243. Propter hoc factum, quando Sarraceni in hunc locum veniunt, cumulos erigunt, et contra montem orant flexis genubus. Sic etiam Christiani faciunt, quando a longe locum aliquem indulgentiarum videre possunt, cruces erigunt et lapidum cumulos. Non longe ab istis cumulis vidimus unam altam et novam pyramidem muratam, sub qua Sarraceni mentiuntur Moysen esse sepultum, quod est contra canonem Bibliae, Deuteronomii ultimo.

Sic faciunt in omnibus aliis: Bibliam tenent, ubi volunt; sed ubi nolunt, contrarium asserunt pertinaciter, non obstante veritate.

(B) Porro mons ipse, in quo stabamus, mons Engaddi dicitur, similiter cum aliis sibi cohaerentibus montibus. Nominatur tamen Genes. 14. et 2. Paral. 20. Asason tamar, et fuit quondam regio Amalechitarum. Et beatus Jeronymus de distantiis locorum dicit, quod Engaddi est in tribu Judae, in solitudine, quae est in aulone supra mare mortuum, et suo tempore dicit ibi pergrandem vicum stetisse. Ad hunc locum Engaddi confugit David a facie Saul, regis Israel, ut ibi conservaretur tamquam in locis tutissimis, ut habetur 1. Reg. 14. Sunt enim montes alti et petrosi, pluribus cavernis forati, et pleni scissuris, inter illas autem speluncas est una grandis, profunda et obscura, in valle nemorosa ad latus eminentissimae rupis patulum in tractum habens desuper pendentibus abruptis rupibus. Quae spelunca non immerito dici potest misericordiarum David schola. Nam in eum specum submisit se David cum suis armatis, contrahens se ad penetralia ejus, cum audiret Saul regem loco adventurum cum tribus millibus viris, cum quibus evagabatur Saul per loca deserti Engaddi etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus, i. e. capreis silvestribus, perviae sunt. Invidia enim agitabat eum usque ad loca inaccessibilia, quia audire non poterat cantum vulgi, qui in choro canebat, in quo laus praestantior dabatur David, quam sibi, cum cantarent: Saul percussit mille, et David decem millia. Interea Saul descendit cum suis usque in vallem speluncae David, et cum rex ad os latibuli venisset, ingressus est specum, ut murmurantem purgaret ventrem in tenebris, et se denudans ac incurvans naturae opus perfecit, stantibus in dorso ejus David cum suis, vibratis gladiis, pugionibus, hastis et fustibus. Recordatus autem David misericordiae misertus est ejus, qui se sine misericordia quaerebat perimere, et percussit cor suum, confregitque corda virorum suorum, ne regem interficerent, et abscissa ora chlamydis illaesum abire permisit. Ecce invidia Saulis detestabilis et misericordia Davidis imitabilis. Sicut enim, inquit Basilius, rubigo ferrum, sic invidia animam, in qua nascitur corrumpit. Et sicut rubigo ferro adhaerens vix recedit, ita invidia cum difficultate animam dimittit. Quod patet in Saule, qui aliquotiens reconciliatus David promisit securitatem, sed pacta, juramenta et promissa fregit. Nam zelus invidiae sine modo est, unde Saul investigabat David in altissimis montibus, in profundissimis vallibus, in intimis terrae visceribus. David autem, misericordia armatus, ubique mirabiliter evasit et in ea consecutus est sedem regni in saecula, ut dicitur 1. Maccab. 2.

Vinea Engaddi.

Ín his insuper montibus stetit quondam illa nobilissima vinea Engaddi, quae germinabat carissimum balsamum. Hanc vineam plantaverat in loco Engaddi Salomon rex. Nam Magister in Spec. Histor. ex ore Josephi dicit, quod regina Saba, quae venit in Jerusalem a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, sicut habetur 3. Regum 10., attulit ei multa munera pretiosa, inter quae obtulit ei radicem balsami, tamquam pretiosissimum munus, quam rex monti Engaddi inseruit, et in vinea propagata fuit (247 A). Istius vineae meminit Salomon in Canticis Canticor. 1. dicens: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Haec vinea nunc est in Aegypto, sed quis eam hinc eradicaverit et transplantaverit, et de bonitate balsami et de cypris dicetur fol. 68 P. II. Legi in quodam peregrinali antiquo, quod quidam terrae sanctae peregrini curiosius in his montibus evagabantur et in quodam loco invenerunt surculos balsami; sed nulla arbusta. Praeter balsamum crevit olim in his montibus vinum praecipuum, de quo creduntur filiae Loth inebriasse patrem suum, ut habetur Geiies. 19. Et si hodie montes illi colonos haberent, fructus pretiosissimos in copia ferre possent.

Regressio in Jerusalem.

Igitur cum omnia praecedentia vidissemus, dorsum orientalibus locis dedimus et montana contra Jerusalem ascendimus. In quadam autem curva via, nescio qua de causa, mula, cui insidebam, cursum incepit et praecurrere conabatur caeteros, quam cum freno retinere vellem, abjecit me, et casum valde gravem accepi. Quod videns Ameth, ductor noster, de equo suo desiliit, et me jacentem levavit, membra mea delinivit et traxit ad reaptandum juncturis et unum de servis suis in vallem currere jussit, ut mulam meam, quae lasciviens decurrebat, reduceret, et tantam pietatem Maurus iste gentilis ethnicus exhibuit mihi in mea anxietate, quantam Christianus misericordissimus facere potuisset. Me reintegrato potenter in mulam sublevavit, quia brachiis me juvare non poteram, nullum tamen membrum fuit mihi confractum, de quo Ameth mirabatur et laetabatur, quia in cursu mulae impetuose in scopulos cecidi. Oro autem Deum, ut misereatur illi Sarraceno gentili, sicut et ipse misertus est mei. Ameth ergo et ego post socios meos festinavimus, qui longe antecesserant, et similiter per vallem Gehennae ascendimus, et dum adhuc in profundo vallis essemus, tandem de profundo suspicientes civitatem sanctam Jerusalem in altissimis situatam refulgentem vidimus, in cujus aspectu contigit nobis, sicut patet fol. 215 B. Ingressi autem civitatem sanctam enarravimus fratribus nostris, qui remanserant, quae vidimus et quae nobis in via acciderunt.

Sollicitudo peregrinorum pro recessu ad montem Synai.

Tertia decima die, quae est Hyppolithi et sociorum ejus, mane audita Missa in monte Syon abierunt domini peregrini ad semetipsos, et super nostro recessu, quem optavimus, consolati sumus. Videbatur enim nobis Calinus major, Trutschelmannus noster, recessum nostrum de Jerusalem impedire, et longior tardatio nobis nimis praejudicialis futura esset, non quidem ideo, quod taedium esset nobis manere in civitate sancta, in qua libentissime et jocundissime morati sumus, sed timuimus, quod negligeremus naves alexandrinas onerarias, in quibus in Italiam navigare decreveramus (B), et in Alexandria hiemare cogeremur, quod nobis fuisset plurimum poenale. Simul ergo transivimus ad domum domini Naydon, praefecti Jerusalem, cum quo et dominum Vaccardinum invenimus et intromissi sumus ad eorum conspectum. Qui auditis causis nostris vocari jusserunt nostrum Trutschelmannum Sabbathytanco et hortabantur eum, ut citius nos educeret, et habita longa collocutione inter se dixerunt nobis, quod adhuc oporteret nos X diebus manere in Jerusalem, post quos sine dilatione essemus desertum ingressuri. In his, inquiunt, diebus disponite vos cum omnibus per viam necessariis, cum paximaciis, caricis, vino et aliis. Et his dictis licentiaverunt nos ad loca nostra.

Eodem die incepimus nos parare, et duos ducatos pro persona Gazelo solvimus, ut daret nobis facultatem comparandi vina a Christianis et a Judaeis. Est enim Gazelus Christianus de cinctura officialis Soldani, ad hoc negotium praepositus, ut nulli Christiano liceat vinum emere, nisi soluto ei tributo, et si contrafactum fuerit, et perceperit, irrumpit loca, ubi vina emta fuerint locata, et vinum ad se recipit, vel vasa frangit et vinum effundit. Multas sollicitudines et labores habuimus ab hac die et deinceps usque ad nostrum recessum de provisione facienda per desertum, et omnia, quae disposuimus, comportavimus in montem Syon ad Conventum fratrum in capellam S. Francisci, quae sub ecclesia est, et in paucis diebus capellam ipsam replevimus sportis, saccis et brillis sive vasis, et magnum comportavimus cumulum rerum per tres societates. Eodem die, cum advesperasset, transivi cum duobus militibus ad vallem Josaphat pro quodam negotio expediendo, quo expedito visitavimus loca sancta montis Oliveti, et cum essemus in ejus cacumine in ecclesia ascensionis Domini, occubuit sol, et antequam possemus urbem intrare, praeoccupati fuimus tenebris et magno timore per vicos civitatis transivimus et cum hoc oberravimus gyrantes hinc et inde. Tandem autem ad vicum nobis notum venimus et cum pace ad loca nostra ingressi sumus.

Vigilia assumtionis sic celebratur in Jerusalem.

Quarta decima die, quae est vigilia assumtionis beatissimae Virginis Mariae, transacta meridie incepimus nos ad celebritatem futurae festivitatis tali modo disponere. Ingressi sumus sacristiam fratrum et inde tulimus linteamen latum, quod eportavimus ad locum migrationis beatae Virginis. De quo loco habes folio 105. B. Hoc linteamen super illum locum extendimus in modum tentorii sustentaculis et funibus, et tapecias loco parietum circumduximus et capellam pulchram fecimus. Altare autem, quod in loco est, vestivimus pretiosis et ornavimus depictis tabulis et imaginibus (248 A) et monstrantiis et candelabris cum cereis positis. Attulimus etiam ramos frondium de olivis et palmis, et gramina ac flores sparsimus et ornatum lucum divinum fecimus. Cum autem vespera adesset, induit se pater Gardianus cappa pretiosa, et cantores, cruciferarius, thuribularius et acoluthi sacris induti stabant in ecclesia fratrum, et paratis omnibus cum solemni apparatu ordinata processione transivimus de ecclesia Syon ad locum migrationis beatae Virginis cum cantu: Et ibo mihi ad montem myrrhae etc. Quo finito in capella, quam feceramus, cantavimus vesperas et completorium de festo altis vocibus, nec aliquod impedimentum Sarracenorum passi sumus, sed audientes clamores nostros accurrebant et stabant cum suspenso ore. Interea confluebat multitudo Christianorum orientalium, qui statim nostro Officio finito ingressi sunt cum suis sacerdotibus capellam et sua Officia perficere inchoabant et Missas eodem sero celebrabant juxta suum ritum. Nos vero Conventum ingressi sobriam, ut jejunantes decet, collationem fecimus. Post collationem descendimus simul de monte Syon in vallem Josaphat ad ecclesiam sepulchri beatae Virginis et onustum asinum nobiscum duximus, cui imposuimus ornamenta et paramenta pro loco decorando et pro Officiis celebrandis. Cumque in ecclesiam descendissemus, invenimus eam repletam orientalibus Christianis, viris et foeminis; reduximus ergo nos in angulum nostrum ad altare Latinorum, et inde aliis Christianis, qui locum praeoccupaverant, detrusis, lumina accendimus. Non enim habet locus ille de coelo lumen, sed de igne incenso. Locum ergo nostrum circumdedimus tapeciis et altare ornavimus et multas candelas accendimus, et cum solenni cantu completorium cantavimus. Ad Salve Regina vero de loco nostro processimus cum ornata processione et per sepulchrum beatissimae Virginis Mariae transivimus gyrantes usque ad locum nostrum. Post Salve ad vigilandum per noctem ad sepulchrum Virginis gloriosae nos disposuimus, et qui vigilare non poterant, capita sua ad parietem reclinabant sedentes. Parvam tamen quietem habuimus, quia alii Christiani in suis locis per noctem ululabant in suis Officiis. Porro nullus locus fuit nostro ornatior, nec aliquis cantus solemnior, parva enim festa faciunt orientales in suis Officiis, nec cantum videntur facere sed planctum. De hac ecclesia et ejus dispositione et locorum distinctione vide supra fol. 143 B. Sic ergo nox illa transivit.

De festo assumtionis gloriosae beatae Mariae Virginis.

Quinta decima die in noctis medio incepimus Officium matutinale, quo solenniter cantato Missas privatas celebravimus in sepulchro beatae Virginis, qui locum poterant habere, qui vero non poterant in eo locum habere, in altari Latinorum celebrabant. Ut autem factus est dies, cantavimus (B) Officium Missae in nostro loco altis vocibus, nec audiebantur voces et ululatus aliorum Christianorum inter clamores nostros. Officio autem terminato paramenta deposuimus et ad montem Syon praemisimus, nos vero loca sancta montis Oliveti visitavimus et indulgentiis receptis in montem Syon ad prandium sumendum ascendimus et post prandium ad quiescendum nos locavimus propter vigilias praecedentes.

De singulari peregrinatione F. F. F. in Bethlehem et ad alia quaedam loca.

In die assumtionis post meridiem rogavi patrem Gardianum pro licentia ad Bethlehem et pro societate itineris.[TR65] Desiderium enim habui solus esse in Bethlehem sine tumultu peregrinorum. Adjunxit autem pater Gardianus mihi duos bonos fratres et abire permisit. Exivimus ergo nos tres simul clam de Jerusalem omnibus nescientibus, ne plures comites haberemus, et jucunde ambulavimus per viam illam sanctam, de qua supra dictum est fol. 164. B., et usque in Chabrata, ubi est sepulchrum Rachelis, venimus, ad latus autem vidimus villam Bezeth, de qua habetur Judicum 1., in qua filii Israel percusserunt X millia virorum et invenerunt ibi Adonizedech, regem Jerusalem, cui amputaverunt manus et pedes, sicut ipse fecerat LXX regibus, qui sub mensa sua serpebant colligentes ore micas decidentes. Hanc villam desideravi ingredi et videre locum, non enim praetermisi aliquem locum mihi ex canonica Scriptura notum, quin eum visitaverim, in quantum mihi possibile erat. Declinavimus ergo a via communi ad dextram in villam Bezeth eamque pertransivimus. Est enim villa magna et populosa, nec habitant in ea Sarraceni, sed solum Christiani orientales, et numquam fuit a Sarracenis possessa. In hoc tamen anno quidam de hac villa Christianus fidem Christi publice denegavit, et circumcisionem accepit et Sarracenus effectus est et hodie inter Christianos ibi habitat lupus inter agnos. In hac villa optimum et fortissimum crescit vinum, quod quidem potatum pure caput non laedit, sed sua virtute intestina corrodit, ideo debet multum imponere de aqua; non memini me melius vinum bibisse.

A Bezeth consequenter progressi in Bethlehem venimus et cum magna charitate a Gardiano et fratribus recepti sumus et coenam bonam ibi fecimus.[TR66] Post coenam ductus fui in cellam pro quiete, sed dum reposuissem me, fugit me somnus ab oculis meis, et totus vigil ad tempus in lecto mansi, et taedio jacendi victus surrexi et me in specu sacro nativitatis Christi esse optavi, spem tamen non habui, me ante noctis medium posse habere ingressum, sciens, omnia ostia esse serata, verum silenter cellam exivi, et capellam S. Nicolai, in qua fratres horas dicunt, ingressus sum. In eadem capella est occultus introitus per ostiolum in specum sacrum, quem omnibus modis fratres occultant propter Sarracenos et orientales Christianos, qui eum non paterentur, ut supra fol. 172. dixi. Ad hoc ostiolum sine spe accessi eumque reseratum reperi et cum magno gaudio ingressus sum, penetrans petrosum transitum, et ultimum ostium etiam apertum reperi, per quod in sanctissimum specum veni, quem illuminatum multis lampadibus inveni, et duo ostia, per quae est transitus et ascensus in ecclesiam, firmiter clausa reperi. Considerans autem, me solum esse in sacro specu, prae gaudio dixi: Benedictus Dominus, et benedicta sint omnia impedimenta quietis et somni mei, propter quae adeptus celebrare jucundissimas vigilias ad dulcissimum Christi cunabulum. Dedi ergo me sacris vigiliis, et melius quo potui et scivi horas istas transegi, devotissimus enim et dulcissimus est locus iste, ut supra patuit, et vigiliae circa eum sunt delectabiles et leves.

Processus ad loca, quae sequuntur, ad (quae) communiter peregrini non ducuntur.

Sexta decima die mane celebravimus Missas in specu sanctissimo, et post Missas ad locum pastorum ascendimus, de quo loco dictum est fol. 173 A., et ibi Gloria in excelsis cantavimus cum angelis. Post hoc reascendimus in civitatem Bethlehem et ipsam curiosius lustravimus et ad prandium fratrum ingressi sumus monasterium. (249 A) Porro antequam ad capiendum cibum iremus, in horto ambitus transivimus, in quo fuerunt sepulchra illorum trium hominum, qui resuscitati fuerunt et cum Eusebio reducti, ut in epistola Cyrilli episcopi Jerosolymitani ad Augustinum [legitur]. Post prandium valefecimus patri Gardiano et fratribus et oppidum Bethlehem ingressi sumus ad quendam Christianum graecum, unum de fratribus, qui mecum erat notus. Hic audito, quo pergere intenderemus, concessit nobis quatuor asinos, tres pro nobis, et quartum pro filio suo, quem misit nobiscum ad serviendum nobis et[TR67] bestiis. Ascendimus ergo bestias et de monte Bethlehem descendimus per clivum, gyrantes contra austrum super canale, per quod aquae in Jerusalem ducuntur. Ad villam autem quandam venimus, nomine Bethyr, juxta quam tanta amoenitas est, quantam non vidi per totam terram sanctam. Est enim infra villam tota vallis densata fructiferis lignis et diversi generis arboribus, ac si esset silva. Hunc hortum credunt Salomonem plantasse, et ibi hortum deliciarum fuisse, de quo dicit Ecclesiast. 7.: Feci, inquit, mihi hortos et pomoeria et consevi ea cuncti generis arboribus. Ad hunc hortum vehebatur Salomo aureo curru, circumdatus armatis juvenibus, quando voluptatibus operam dare cupiebat, ut dicit Josephus Libr. VIII. Antiquit. Jud. c. 3. Denique sponsam suam amorosis canticis ad hunc hortum saepe invitat, dicens: Veni in hortum meum, soror mea, sponsa, Cant. V. Et optat ei aërem convenientem, Cant. IV. dicens: Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Unde adeo frequenter solebat Salomon morari in hoc horto, quod, quando nesciebatur, ubi erat, inveniebatur in horto. Quapropter, dum filiae Jerusalem quaererent a sponsa: Quo abiit dilectus tuus? respondet: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur et lilia colligat, Cant. VI. Plantaverat enim in horto illo herbas aromaticas et virgulta nobilia, ut cypros, cum croco, nardum, et fistulam, balsamum et cinnamomum, cum universis lignis Libani, myrrham et alöes, cum omnibus primis unguentis, ut habetur Cantici IV. Vites etiam et nuces et alia inerant. Hodie autem aromatica defecerunt, et remanserunt arbores pomerantiarum, malogranatarum, ficulnearum, olivarum, mororum, nucum et pomorum, et est, ac si esset paradisus deliciosa, cui convenire videtur illud Cantici 4.: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

De piscinis Salomonis regis.

Visis deliciosis hortis illis ascendimus consequenter ab eis per litus rivuli, quo irrigantur, ita, quod canale, in quo currunt aquae in Jerusalem, erat nobis ad dextram, et alveus, per quem aquae hortum praedictum rigantes descendunt, erant nobis in sinistra. Sic ergo per medium ascendimus et ad piscinas grandes tres sibi subordinatas venimus. Has piscinas dicunt esse illas, de quibus dicit Salomon Eccles. c. 2. 6: Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. Silva illa lignorum germinantium est hortus praedictus, in quem per alveolum transmittuntur aquae a piscinis istis.

Porro piscinae illae magnae sunt et maximis laboribus exstructae per ferramenta acuta, quibus rupes durissimae et petrae solidissimae sunt cavatae, rosae et abscissae in longum et latum per medium vallis, cui (B) ab utroque latere adhaerent montes alti et petrosi. Ita autem sunt piscinae illae exstructae, quod in suprema et prima decurrit aqua viva et replet eam. Et de illa fluit aqua in secundam sub ea; de secunda in tertiam. De qua consequenter transcurrunt in hortum deliciarum, et per canale de eadem transmittitur aqua usque in Jerusalem ad latus templi, ubi erumpit, sicut patet fol. 227 A. Aqua vero, quae de hortis consequenter transfluit per vallem civitatis, decurrit in Sodomam, et per desertum Thecuae, cui adhaeret contra austrum desertum Macheron, in quo mons Carmelus est, qui fuit possessio Nabal, quem David, dum esset in fuga a facie Saul, rogari fecit, ut mitteret ei de pane et aqua sua, quod ille cum contumeliosis verbis denegavit; propter quod David commotus insurrexit contra eum et universam domum ejus, et nisi Abigail uxor Nabal pro eo intercessisset, omnia dissipasset, sicut patet 1. Reg. 27. Super has piscinas in opposito montis latere vidimus paganos fodientes et laborantes ultra sexcentos pro inductione novarum aquarum ad antiquas in Jerusalem. Inventae enim sunt aquae in desertis montibus non remote ab Ebron, longe a piscinis istis, quas dominus Soldanus conatur inducere usque in Jerusalem ingentibus expensis, immensis laboribus, sagaci industria, multis ingeniis et acutissimis[TR68] artibus, per tot montium cavitates et rupium[TR69] ac petrarum incisiones et saxorum perforationes et dejectiones lapidum, ad spatium octo milliarium alemannicorum gurgitem dirigens per saltus et clivos secundum proportionatas mensuras. Antiqua etiam canalia innovat et retinacula aquarum pluvialium multa facit et omnes modos excogitat, ut civitas sancta Jerusalem aquas habeat, et nec expensis nec laboribus parcit, in quo non modica laude dignum se fecit rex Soldanus. Nam Salomon Ecclesiast. IV. 4. laudans opera magnifica gloriosorum virorum laudat Ezechiam regem pro eo, quod ferro fodit rupem et induxit in medium civitatis Jerusalem aquam, et aedificavit ad aquam puteum. Idem 48. De quo etiam laudatur 4. Reg. XX. et 2. Paral. 32. idem rex Ezechias.

Nec tamen similis fuit labor Ezechiae labori Cathubae Soldani, qui non solum fodit rupem, ut inducat aquas superioris fontis Gyon in civitatem, sed scindit montes a longe distantes, ut inducat aquas. Unde de hoc etiam fol. 141 A. Mirantur Sarraceni, Judaei et Christiani, quid tandem Soldanus velit facere de Jerosolyma, quod tantos labores et expensas facit pro ejus adaquatione. Putant Sarraceni, quod sedem regni transferre velit de Babylonia Aegypti in Jerusalem. Judaei sperant, quod Jerosolyma instaurata eam sit eis resignaturus. Christiani vero opinantur, quod forte fidem Christi, quam abnegavit reassumturus sit et dominicum sepulchrum cum civitate Jerusalem ipsis restiturus. Quod omnipotens Deus in cor ejus dare velit, pro quo incessanter exorandus esset Deus. Si vero in sua perfidia et apostasia[TR70] manere velit, nihilominus Christiani Deum pro eo tenentur orare et pro longaeva vita ejus, quia sepulchri dominici custos est et rex terrae sanctae, et Christianis peregrinis satis pius et mitis. Sic faciebant antiqui patres, dum essent in babylonica captivitate, et orabant et oblationes offerebant pro vita Nabuchodonosoris regis, qui tamen eos captivaverat et templum incenderat et Jerusalem destruxerat. Sicut patet Baruch. I. Sic facere hortatur apostolus 1. Tim. II., ut obsecrationes et orationes fiant in ecclesia pro regibus gentilibus et pro omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, quatenus quietam vitam sub eis ducere possint fideles. Et primo Esdrae 6. praecipiuntur fieri oblationes pro vita regis Darii et filiorum ejus et orationes.

Hoc opus, quod Soldanus facit, Pilatus, praeses Judaeae, exorsus fuit, et chorban, sacrum thesaurum templi, ideo exhausit, ut aquas a duobus millibus stadiis induceret. Et dum Judaei contra opus (250 A) propter thesauri exspoliationem reclamarent, commotus Pilatus magnam interemit Judaeorum multitudinem et in opere perstitit. Sed dum nec sic Judaei quiescere vellent, timore Imperatoris destitit. De hoc habes Libr. 18, Antiqu. Jud. cap. 8 et de bello Jud. in Libr. II. c. 3.

Igitur cum ad mediam piscinam ascendissemus, vidimus juxta eam papiliones et tentoria, in quibus architecti et praefecti operum et exactores et magistri erant et negotia de aquarum gurgitibus per montes fodiendis tractabant. Per circuitum autem papilionum multi Sarraceni et Mauri discurrebant colludentes, quos vehementer timuimus, ne forte ad nos ascenderent, et (nos) turbarent, singulariter tamen de me timor erat, quia solus peregrinus eram et cruce signatus, et sine salvo conductu. Nullus tamen se movit contra nos, sed cum pace super margines trium piscinarum ascendimus. Demum derelictis piscinis convertimus nos ad dextram, et sursum per clivum ascendimus et in campestrem regionem venimus plenam agris, in quibus triticum hoc anno messum fuerat. In illo campo inter sepes occurrit nobis unus vagus Arabs cum spatha et lancea et in via se nobis opposuit prohibens nos transire, quousque pedagium sibi debitum solveremus. Dicunt enim Arabes, quod omnes viatores sint eorum debitores et quod omnes teneantur ad solvendum stipendia. Unus autem de fratribus mecum existentibus dixit sibi lingua arabica, quod essemus pauperes et nulli debitores. Ille autem Arabs digito me demonstrans dixit: etsi vos duo estis pauperes, ille tamen cum cruce est peregrinus et hospes patriae et tenetur mihi ad pedagium solvendum. Et hoc dicto accurrit ad me, et arripuit frenum aselli mei, cogere me volens ad solvendum. Sed frater ille atrociter contendebat cum eo et minabatur sibi, si me citius dimittere nollet, in vallem descendere vellet ad dominos operum praefectos et contra eum querimonias facere. Hoc ut audivit Arabs, dimisit me et fugit a nobis. Porro in medio campo vidimus unam ecclesiam, ad quam properavimus, et est ecclesia sancti Georii martyris. Ingressi autem ecclesiam in ea orationes fudimus, et indulgentias septennes (†) accepimus. Ad latus ecclesiae hujus quondam fuit pulchrum et grande monasterium Cologerorum, sed modo est destructum usque ad parvum tugurium, quod ecclesiae adhaeret, in quo duo degunt monachi graeci. In hoc loco fuit sanctus Georius martyr et miles captus et catenatus pro fide Christi; venerat enim de Cappadocia in Syriam, ubi draconem interfecit juxta Barutum et de illo loco huc in Judaeam profectus est ibique captus, et inde in Lyddam ductus, ubi martyrio fuit consumtus, ut patet supra fol. 84 B. Juxta ecclesiam est locus petrosus, ubi rupes durissima et lata jacet, in qua ostenderunt nobis duo illi monachi impressa equi vestigia, acsi petra aliquando mollis fuisset et equi transeuntis vestigia recepisset. Dicunt autem, quod illa vestigia sint per equum S. Georii miraculose saxo impressa. His visis reingressi sumus ecclesiam ad umbram, (B) et protulerunt duo illi monachi catenam unam, quam dixerunt esse illam, cum qua S. Georius vinctus tentus fuerat. Hanc catenam deosculati sumus, eaque colla nostra cinximus prae devotione. Sed et ipsi Sarraceni eam plurimum venerantur, sicut et vestigia equi in rupe, et nonnumquam ad tactum illius catenae infirmi restituuntur sanitati apud Sarracenos. Miro etenim modo omnes orientales S. venerantur Georium prae ceteris sanctis, et in ejus honorem sunt quasi omnes ecclesiae schismaticorum consecratae. Deinde portaverunt nobis duo monachi illi paximacios et aquam et salem, et fecimus collationem cum eis, et libenter communicassent nobis omnia, quae habere potuissent, quamvis schismatici essent. Comedimus ergo et bibimus in ecclesia illa et bene refrigerati fuimus, et quasi duabus horis ibi mansimus et monasterii ruinas diligentius lustravimus.

De aqua, in qua eunuchus fuit baptizatus.

A loco illo nos consequenter movimus, et in progressu ad clivum quendam venimus, de quo aquae vivae in pluribus locis emanabant, quod tamen rarum est in terris orientalium. Supra in alto vidimus ruinas rupti castri, quod antiquitus dicebatur Bethsura, et erat firmissimum fortalitium, de quo dixi fol. 189 B. De quo contra vallem fertilissimam processimus non remote a domo Zachariae, de quo dictum est folio ubi supra. In illa valle vidimus multa domicilia et hortorum viridaria, consita ficulneis, vitibus et olivis. Tandem autem pervenimus ad ripam viventium aquarum, quae de saltu erumpunt et per viam cum impetu in vallem decurrunt. Ascendimus ergo per viam usque ad locum, ubi emanant, et ibi invenimus ruinas magnas destructae ecclesiae, quae tempore Christianorum ibi stetit. Est enim ibi locus ille, ubi Philippus baptizavit Aethiopem, eunuchum Candacis reginae, ut habetur Actor. 8. Erat enim Candace regina Aethiopiae, quod regnum non nisi per foeminas regebatur, et omnes reginae dicebantur Candace, sicut omnes reges Aegypti dicebantur Pharaones, et omnes Romanorum imperatores dicebantur Caesares. Sunt, qui dicunt, eam reginam Aegypti et Arabiae fuisse, quia deficientibus Pharaonibus regibus Aegypti successerunt Candaces, ut habet Boccacius de claris mulieribus Cap. 41. Erat autem regina illa foemina devota, et misit suum eunuchum aethiopem, custodem omnium thesaurorum suorum, cum multis muneribus et donariis ad templum in Jerusalem, ut ibi adoraret et dona offerret. Quo facto in currum descendit, ut ad propria remearet, et tam sedulus ad divina fuit, ut etiam sedens in curru prophetias legeret. Quem jussu Spiritus S. accessit Philippus eumque instruxit et in loco hoc baptizavit. In hoc ergo loco genu fleximus, et orationibus dictis indulgentias recepimus (†). Deinde ad fontem sedimus et ea, quae de Bethlehem tuleramus, de sacculis produximus, et comedimus panes et bibimus aquam, quae clara, frigida, recens et sana erat. Est autem fons adeo celebris, quod usque ad eum divites et honesti de Jerusalem equitant pro solatio et refrigerio. Sic ergo nobis sedentibus juxta fontem multi Sarraceni pertransierunt, quia via publica ibi (251 A) descendit in Gazam, i. e. in Africam, ut dicit Glossa et Magister in Spec. Histor. Nec tamen aliqua injuria aut molestia nobis fuit illata a quocumque. Illis autem, qui juxta fontem substiterunt et biberunt, dedimus de nostris panibus, et sederunt nobiscum quam plures Sarraceni. Tandem venit quidam cum sporta plena optimis et dulcissimis botris, et nos ei exhibuimus saccos nostros cum panibus, quae commutatio fuit sibi gratissima, et ita manducavimus et bibimus simul in loco et usque ad solis declinationem simul ibi mansimus. De hoc loco dicit Beda super Actus Apostolorum: Bethsaro vel Bethsura in terra Juda euntibus ab Helia Hebron, i. e. a Jerusalem in Ebron, XX. lapide, juxta quem est fons ad radices montis, ebulliens ab eodem, in quo gignitur, absorbetur humo, in quo Philippus baptizavit eunuchum. Cum ergo bene in illo loco recreati fuissemus, bestias adscendimus, et festini contra Jerusalem properavimus, quia sperabamus, eodem sero nos ingressuros in dominicum sepulchrum; nisi enim illa spes fuisset, in Bethlehem cum fratribus per aliquot dies mansissemus, vel noctem in deserto S. Johannis Baptistae fecissemus. De quo dictum est supra fol. 192 A., quod valde libenter fecissemus. Nam antra illa, in quibus tener puer Johannes habitavit, videtur et in eis morari delectabile valde esse. Sed desiderium ingrediendi dominicum sepulchrum magis urgebat. In processu dimisimus desertum S. Johannis et domum Zachariae et ecclesiam sanctae crucis et domum Simeonis, de quibus omnibus prius dictum est, et ad Jerusalem properavimus. Cumque ad vineas montis Gyon venissemus et jam civitatem sanctam prae oculis haberemus, ecce mulieres aliquae in vineis laborantes congregatae in via se locaverunt cum lapidibus, et transitu nobis interdixerunt, nisi eis solveremus tributum, quas interrogari fecimus, an essent arabicae vel Sarracenae? Quae cum dixissent, se esse Sarracenas, vi per medium ipsarum penetravimus, easque derisimus dicentes, pedagium esse debitum Arabum, et non Sarracenorum. Quae cum magna indignatione miserunt lapides contra terga nostra, et post nos contumeliosis vocibus clamaverunt. Porro cum iam prope civitatem essemus, venit nobis obviam quidam magnus dominus infidelis, cum multis famulis et copioso comitatu armatorum in equis et mulis, et qui praecedebant exercitum significabant, quod unus Amiraldus sequeretur. Quod ut audivimus, statim de asinis nostris resilivimus, stantes sic secus viam, quousque universi praeterierunt. Si enim per nos de bestiis non descendissemus, cum furia et contumelia nos dejecissent. Consuetudo enim patriae illius hoc habet, ut semper pauperes, rustici, peregrini et personae humiles deferant (B) hoc modo nobilibus et divitibus sibi obviantibus. Quam statim enim ut ignobilis et advena videt contra se nobilem venientem, descendit de bestia sua, quousque pertransierit dominus cum suis famulis; si autem descendere negligit, famuli domini eum vi dejiciunt. Si vero duo divites sibi obviant, minus dives, qui alteri deferre vult, non descendit, sed cum bestiis suis secus viam se contrahit, quousque ille praetereat. Si vere dives civis obviam habuerit nobilem armatum, ut puta Sarracenus Mamaluccum, tunc honor, quem dives ille deferat nobili, [est], ut de via se contrahat, pedesque extra strepas trahat et dependere sinat. Quod si non fecerit, eum armatus de equo dejicit. Sic ergo, postquam dominus ille transivit, reascendimus asinos nostros et in civitatem sanctam ingressi sumus ad montem Syon. Cum venissemus, intelleximus, peregrinos non intromittendos in ecclesiam S. sepulchri, et dolui, quod non ad duos vel tres dies foras in Bethlehem mansi.

Decima septima die, quae fuit dominica XII p. Trinit. infra octavas assumtionis, habui desiderium celebrandi Missam in loco defunctionis beatissimae Virginis Mariae, et eportavi omnia paramenta ad locum, et altare paravi cum fratre mihi ministraturo. Dum autem starem sub divo in altari, cecidit ros abundans et infudit corporale, et humectata sunt palle et liber, et hostia sacramenti adeo liquefacta fuit, sicut pasta non cocta, ita quod elevare eam nequaquam potui, nec manibus eam, ut ritus habet, tradere, et fui in magna angustia in illa Missa. In illis enim terris raro pluit, et coelum, praesertim aestivo tempore, serenum existit, sed semper in solis ortu abundanter rorant coeli desuper, et hac infusione conservatur viror terrae. Post prandium convenerunt peregrini ad tractandum de nostra peregrinatione per desertum.

Decima octava die ante solis ortum ad fontem Siloae descendi. Audivi autem intus juxta gurgitem tumultuantes Sarracenos, cerdones vel fullones, et diverti a fonte sancto, nec ingredi praesumsi, faciem tamen et oculos lavi in ripa defluenti,[TR71] et deorsum usque in medium torrentis Cedron descendi, per ejus siccum alveum et asperum adscendi usque ad ecclesiam sepulchri et assumtionis b. Virginis Mariae, quam apertam reperi, et gavisus fui. Descendi ergo per gradus in ecclesiam et eam repletam graecis Christianis inveni, qui illo die ibi divina celebrabant, et laudes b. Mariae concinebant, ad quorum Officium steti, considerans ritum et mores eorum. Deinde ascendi de ecclesia, et specum agonizationis Domini nostri Jesu Christi (252 A) intravi, in quo inveni chorum Armenorum, divina ibi celebrantes et suis dissonis cantibus Deum laudantes, cum quibus mansi ad spatium parvi temporis, et eorum modum in divinis admiratus fui. De specu demum egressus in Galilaeam ascendi et inde in jugo montis Oliveti ad ecclesiam ascensionis Domini perveni, in quam ingressus chorum Jacobitarum in ea reperi, Deum suis modulis, mihi insolitis, laudantes. Sed et Abessini vel Indiani, supervenerunt, ut sua Officia perficerent. Exspectabant etiam ibi Nubiani eadem ratione. Totus enim mons Oliveti repletus erat orientalibus Christianis illo die, quae autem causa fuerit congregationis orientalium illo die, ignoro. Transivi autem ego solus Latinus inter illos orientales, nec aliquis molestiam mihi aliquam fecit, nec me a suis Officiis repulerunt. Ammirabantur quidem de me, respicientes me et habitum meum et mores meos. Sunt illi praenominati orientales communiter omnes nigri, et colore, vestitu, lingua, ritu et moribus nobis difformes. A loco ascensionis Domini descendi in Gethsamini, et rupem, quae praefert corporis Christi impressuram, quam accepit in captivatione Christi, diligentissime quaesivi, sed minime invenire potui. De hac rupe vide fol. 146 A. Post haec ad montem Syon reascendi ad prandium.

Decima nona die accepi licentiam a patre Gardiano, et societatem petii ad visitandum castellum Emaus. Difficilis autem fuit pater Guardianus, dicens, viam esse insecuram; propter instantiam tamen meam licentiam dedit, et duos fratres mihi adjunxit et unum Sarracenum, et simul exivimus de Jerusalem per viam, per quam duo discipuli, Cleophas et Lucas, in die resurrectionis Domini transierunt cum Domino Jesu in forma peregrini eis apparente et corda eorum incendente ignito suo alloquio, ut habetur Lucae 24. Pervenimus autem cum pace usque in Emaus et ibi loca desiderata deosculati sumus, de quibus habetur supra fol. 90 B. Cum timore autem ruinas illius civitatis lustravimus, quia cum sit in via, quae de mari ascendit in Jerusalem, raro est locus sine praedonibus, qui transeuntes sugillant. Beatus Jeronymus, de distantiis locorum, dicit, suo tempore insigne oppidum fuisse, quod etiam ruinae demonstrant.

Deinde ascendimus in montem Sylo, de quo etiam dictum est fol. 90 A. B., et ibi visitare et videre voluimus loca sancta, sed citius Sarraceni supernis domicilia habentes nobis occurrerunt nosque cum lapidibus repulerunt. Cumque in vallem venissemus, ad radices alterius montis venimus et in ejus cacumen conscendimus. Hic mons dicitur mons martyrum, pro eo, quod Leo quidam sepelivit ibi XXX millia corpora martyrum, quos Cosdroe rex Persarum interfecit pro fide Christi, ut habetur in Histor. Eccles. His visis per vallem terebinthi reversi sumus cum pace in Jerusalem, et ita transivit dies illa etc.

Vicesima mane venerant ad cellam meam quatuor fratres Conventus rogantes me, ut irem cum eis in Bethaniam. Sic ergo profecti sumus et cum in valle Josaphat essemus, vidimus de monte Syon post nos descendere caeteros dominos peregrinos meos cum paramentis ad Missam, cumque ad nos venissent, dixerunt, se etiam velle ire in Bethaniam, et ita simul montem Oliveti ascendimus et ab alia parte in Bethaniam descendimus et in ecclesiam S. Lazari super sepulchrum ejusdem Missas celebravimus, cum magno tamen timore, quia circumstabant juvenes Sarraceni, quos arcere ab Officiis ausi non fuimus, et stabant respicientes in manus, ora et oculos consecrantium; timuimus enim, ne forte alicui accideret idem, quod cuidam fratri celebranti Missam accidit in Bethlehem, qui dum in celebratione esset et jam panem in corpus et vinum in sanguinem consecrasset, ecce unus juvenis Sarracenus accurrit ad altare ex improviso et calicem cum sacramento arripuit et sacramentum ebibit, et cum magno cachino ad socios suos recurrit. O ignorantia damnosa, o coecitas caliginosa, o fatuitas stulta, o temeritas praesumtuosa, o irrisio flebilis et periculosa! Verum Domino nos protegente nihil simile nobis contigit in illo loco, finivimus enim Officia cum bona pace, et visitatis sanctis locis Bethaniae et montis Oliveti, regressi fuimus in Jerusalem,

(B) Vicesima prima die mane descendi ad ecclesiam resurrectionis Domini et ante fores dixi Officium meum et per foramen januae ad dominicum monumentum perspexi. Eadem[TR72] hora venerunt Mauri armati cum arcubus et lanceis, adducentes cum multis tumultibus duos homines, quos captivaverant, et eos in carceres, qui stant ante atrium ecclesiae sancti sepulchri, incluserunt. De quibus carceribus dictum est fol. 124 B. Cum magno ergo timore steti ante ostium, timens, ne et in me saevirent, et tam diu exspectavi foribus inhaerens, quousque recesserunt a carceribus, quia de atrio transire non poteram nisi prope illos. Mansi autem ibi ultra duas horas, et ad Officium in monte Syon adscendi. Post prandium convenerunt omnes peregrini in montem Syon et res comparatas ordinavimus ad aequalia pondera. Quo facto descendi cum eis, et cum venissemus ad arcem David, de qua superius fol. 104 A. facta est mentio, stetimus et castrum ipsum inspeximus. Cum autem castellani filius videret nos subsistere, signavit manu, ut, si placeret, possemus eum sequi et arcem ab intus videre. Secuti ergo sumus juvenem et per pontem fossati transivimus, et prope portam habet pontem in catenis dependentem, qui potest sursum erigi et demitti. Induxit autem nos per duas portas ferreas usque in curiam castri, in qua sedebant foeminae et suebant, (253 A) quae, dum nos vidissent,[TR73] operuerunt vultus suos et absconderunt. Duxit autem nos juvenis sursum super muros et turres, et ad omnia habitacula per circuitum, et mirati sumus de spissitudine murorum et multitudine turrium per gyrum. Est enim aedificatum ad modum munitorum castrorum in Alemannia cum muris, moeniis, et foraminibus multis machinarum, et est situm super prominentem petram in occidentali parte montis Syon, et habet ab austro profundam vallem, quae dividit montem Syon a monte Gyon et ascendit a torrente Cedron usque ad agrum fullonis. Ab occidente etiam vallem habet, quae quondam profunda vorago erat, sed iam quodammodo est repleta et per gyrum habuit profunda fossata, quae, quia non mundantur, replentur, et jam castellanus hortum olerum plantavit in parte orientali. Hoc tamen non obstante nihil est tam forte et munitum in tota Hierosolyma sicut hoc castrum. Porro an hoc castrum sit illud, quod Scriptura nominat arcem Syon vel arcem David, diversi diversa tradunt; hoc tamen scimus, quod David munivit montem Syon, et civitas montis dicebatur civitas David, quae quandoque tota nominatur arx David, uti 2. Reg. V. Singulari tamen respectu notavi tria loca, in quibus fuerunt turres et muri fortes montis Syon. Primus est in orientali parte, ubi stat Conventus fratrum. Et ibi nullum est dubium, quin tabernaculum David fuerit, in quo arcam Domini collocavit, et suum habitaculum, de quo habetur 1. Paral. 17. Secundus locus est in occidentali parte montis Syon, in quo stat hoc, de quo nunc loquimur castrum. Tertius vero locus est non in monte Syon, sed ex opposito illius arcis, contra occidentem supra civitatem Jerusalem, prope portam negotiatorum in agro fullonis, ubi sunt ruinae grandes, quas dicunt esse reliquias turris David. Et si hodie ibi esset fortalitium, tota civitas arceri posset ex eo. Ego tamen credo, quod ante tempora Helii Hadriani imperatoris, qui civitatem ampliavit, nihil ibi fuerit, sed post civitatis extensionem fortalitium fuit ibi constructum, et prius destructum. Igitur, dum arcem vidissemus,[TR74] transivimus ad locum nostrum. dum arcem vidissemus,[TR75] transivimus ad locum nostrum.

In occasu solis cum quibusdam fratribus chorum antiquae ecclesiae Syon adscendi, de quo dixi fol. 98 B., et singularem altitudinem montis Syon prae cunctis in circuitu montibus consideravi. Nam montana Arabiae trans Jordanem et mare mortuum, quae tam valde alta sunt, humilia videntur respectu montis Syon. Sol enim oriens primo caput montis Syon incendit, a quo eo occidente ultimo radios retrahit. Hoc saepe consideravi. Nam a monte Syon est descensus continuus, quasi per quinque milliaria teutonica, usque ad mare mortuum contra orientem. Similiter contra occidentem est descensus ejus multorum milliariorum usque in Palaestinam. Et ita mons Syon cunctis montibus praeeminet, ut habetur supra fol. 108 A.

Lapillorum collectio et spinarum de locis sanctis pro devotione.

Vicesima secunda die mane ante solis ortum surrexi, dictoque Officio clam solus de Conventu exivi et ad loca sancta montis Syon, vallis Josaphat et montis Oliveti evagatus sum et de singulis locis lapillos collegi et signatos sacco, quem mecum ad hoc tuleram, (B) imposui, spinas etiam de sepibus crescentes in montis Oliveti clivo et montis Syon tuli, et ramusculos colligavi, complexens coronam spineam eo modo, et de quibus spinis credo, Dominum Jesum coronatum fuisse. De hoc vide fol. 113 A. Per totum illum diem laboravi in collectione lapidum et in excisione spinarum, et comparavi sportam oblongam, ad quam et ramusculos spinarum posui et lapillos collectos de locis sanctis, mecumque Ulmam usque advexi. Nec videatur hoc alicui inutile vel puerile, quod lapillos mecum tuli de locis sanctis ad terras nostras, cum legam sanctos fecisse. Nam 4. Reg. V. legimus, quod Naaman Syrus petivit ab Helizaeo propheta, ut liceret sibi tantum de terra sancta tollere, quantum duo asini vel burdones possent portare, ut duceret eam inu terram suam et de lapidibus illic altare strueret, in quo sacrificia Domino coeli offerret. Si ergo ille tantum terram illam aspiciebat propter templum in ea constructum et prophetas in ea habitantes et propter miracula in ea facta, quanto magis aspicienda est a nobis propter praedicta et propter Christi pretiosissima vestigia et beatissimae Mariae Virginis ac apostolorum et martyrum, et propter inaestimabilem sanguinem Christi in ea effusum, crucem et sepulchrum, quam sic gloria suae clarissimae resurrectionis illustravit et igne Spiritus sancti lustravit. Nullo ergo modo, nulla ratione, nullo pacto sunt particulae et petrarum petiae de illa illustrissima terra assumtae, spernendae aut abjiciendae, sed cum veneratione magna colligendae, et inter praecipuas reliquias ecclesiarum collocandae; et non solum ipsa terra et lapilli vel petrarum petiae, sed etiam grana et Paternoster, et annuli et signa Paternostrorum applicata locis sanctis sunt quodammodo[TR76] sanctificata, ideo venerabiliora et pretiosiora, sicut patet fol. 36. A. Nec solum nos Christiani de occidente hoc facimus, sed orientales Christiani de altissimis orientis partibus lapillos de illis terris colligunt et eos quasi usque ad paradisi portas ducunt pro observantissimis reliquiis. Et quod amplius mirabile est, audivi et legi, quod orientales Christiani peregrinantur Romam et de ecclesiis sancti Petri et Paulli lapillos excutiunt et pro reliquiis usque ad oceanum orientalem ducunt. Nonnulli etiam Alpes transgrediuntur et per Rhenum in Coloniam Aggrippinam descendunt, ut ecclesiam et sepulchrum trium regum, suorum compatriotarum, videant, et de eadem ecclesia et sepulchris regum lapillos sibi dari procurant, vel accipiunt si possunt, quos postea, quando ad partes suas revenerint, auro et argento includunt et lapidibus pretiosissimis adjungunt, et in annulis et flosculis digitis apponunt et ad colla suspendunt. Annulos autem et jocalia vel clenodia applicata sepulchris regum trium venerabiliter custodiunt tamquam magnas reliquias, et illos peregrinos, qui de oriente in Coloniam evagati sunt, miro modo, dum revenerint, venerantur et eos pro strenuissimis militibus tenent. Et nulli dubium, si orientales possent nostrum frigus adeo bene sustinere, sicut nos orientales eorum calores, numquam Colonia nostra careret hospitibus orientalibus. Videmus enim, cum quanta turma Ungari Coloniam veniant tempore ostensionis reliquiarum in Colonia et Aquisgrani. Insuper aliquando contigit, quod peregrini de partibus et terris trium regum veniunt cum suis turmis in Jerusalem, quando nostri de occidente veniunt ad eandem, et tunc per interpretem (254 A) petunt a nostris, an aliquis sit ibi de terris Coloniensium, et si repererint aliquem, emunt ab eo omnia, quae possunt de ejus rebus habere, et praecipue illa, quae sunt in civitate Coloniensi facta, bursas, ligas, pileos, calceamenta et quasque vestes usque ad camisias, et duplo pretio solvunt et ad orientem pro reliquiis ducunt. Si autem annulos aut aliqua clenodia, quibus sanctorum regum corpora fuissent contacta, aliquis illis vendere voluerit, decuplum pro pretio habebit. Si vero quis lapillos de ecclesia vel sepulchro trium regum habuerit, et eis vendere voluerit, lapides pretiosos, aurum et argentum in commutatione recipiet. Interrogant etiam per interpretem diligentissime a peregrinis nostris de dispositione patriae Coloniensium, de civitatis Coloniensis magnitudine, de ecclesia ipsa principali et de sepulchris trium regum, et suis libellulis devote ad verbum inscribunt, sicut nos terrae sanctae et civitatis Jerusalem et ecclesiae sepulchri dominici annotamus dispositionem.

Saepe multi simul orientalium conjurant et aggrediuntur peregrinationem in occidentem, sed antequam ad nostras patrias perveniant, deficiunt et pereunt. Illi vero, qui peregrinationem occidentis perficere possunt et reversi fuerint, magni semper reputati sunt. Si ergo tantum venerantur orientales trium regum terram, in qua eorum monumentum est positum, quid mirum, si occidentales terram dominici sepulchri et regis regum omnium in honore reservant? Sic ergo diem illum deduxi cum non paucis sudoribus et laboribus, colligendo lapides de locis sanctis. Emi etiam eodem die tres mappas pretiosas ad sacristiam nostram pro operimento calicis, quando eportatur a subdiacono, et quando patenam elevatam tenet: una est alba, altera blavia, tertia gilba. Has mappas ad omnia loca portavi et saepe eas super dominicum sepulchrum explicavi, et super rupem crucis et super sepulchrum beatae Virginis et super praesepe Domini, et caetera, ut ex contactu sanctorum locorum sanctiores et per consequens cariores (fierent).

Generalis peregrinatio et ultima per loca sancta.

Vicesima tertia die mane ante lucem convenerunt omnes peregrini, prout sibi condixerant, in atrium ecclesiae S. sepulchri ad faciendam unum generalem et ultimum circuitum per omnia loca sancta in Jerusalem et per ejus circuitum. Sic ergo cum magnis laboribus ante prandium visitavimus loca sancta in civitate et in valle Josaphat et in monte Oliveti, post prandium vero circumivimus loca sancta vallis Siloae, montis Gyon et montis Syon superius et inferius. Cum autem sero esset factum, intromissi sumus in ecclesiam dominici sepulchri et juxta morem per loca sancta processionem fecimus et juxta monumentum Domini vigilavimus illa nocte etc.

De sexto et ultimo ingressu et pernoctatione dominici sepulchri in Anastasi, i. e. in. ecclesia resurrectionis Domini.

(B) Die XXIV. vespera praecedenti iterum peregrinis petentibus intromissi sumus in ecclesiam resurrectionis Domini et cum majori devotione et frequentia illa nocte loca sancta visitavimus, quam aliis vicibus feceramus, propter instantem nostrum recessum et separationem ab eis. Cum autem illuxisset dies, quae erat dominica XIII. post Trinitatis et festum S. Bartholomaei apostoli, cantavimus Officium Missae in dominico sepulchro, ordinatus autem ego fui ad Missam cantandam. Stabam ergo sacris indutus in dominici sepulchri interiori specu ad tumbam sanctissimam, quae pro altari parata erat, et in jubilo alta voce cantabam, et Conventus cum peregrinis stabant extra et mihi respondebant. Cum ingenti gaudio Officium hoc cantavi, et videbatur mihi, quod vocem magis claram et altissimam haberem, quam alias. Non modicam habeo gloriationem, utinam non vanam, in illa Missa, quia credo, quod in multis annis et forte numquam, aliquis frater Ordinis Praedicatorum Officium cantaverit in dominico sepulchro, nisi ego. Et gaudeo hodie, quod mihi tanta gratia est singulariter reservata; utinam me gratum ei reddat, qui ex hoc loco gloriosus resurrexit a mortuis.

Missa finita discurrimus non sine singultibus et tristitia per loca sancta templi Domini et eisdem locis cum lachrimis valefecimus. Durum enim nobis erat, separari a dulcissimis et nobis dilectissimis locis illis, propter crebras consolationes, quas circa loca illa sanctissima in eorum deosculatione percepimus. Deosculatis autem locis sanctis exspectavimus dominos. Mauros, quando venirent et nos ejicerent de ecclesia, sicut prius fecerant semper, sed longe tardabant, de quo mirabamur et tristabamur, timentes, ne forte ex industria nos captivos retinere vellent et causam aliquam contra nos excogitassent.[TR77] Interea venit ad ostium templi servus Calini majoris (254 A) et per foramen dixit nobis, quod dominus Calinus Trutschelmannus noster paratus esset et cum camelis et asinis nos exspectaret, ut nos de Jerusalem duceret ad inchoandum peregrinationem montis Synai. Hoc cum audivissemus, impatientes magis effecti sumus de nostra diutina detentione. Dum autem esset prope meridiem, venerunt domini Mauri clavigeri dominici sepulchri et nos emiserunt. Et statim ad loca nostra nos contulimus et cum festinantia prandium sumsimus et ad recessum nos disposuimus modo, quo subjectum est post descriptionem duorum templorum et civitatis Jerusalem. P. II. fol. 2 A.

Explicit totalis peregrinatio Jerosolimitana.

Quamvis ex praedictis sparsim possit haberi descriptio civitatis sanctae Jerusalem, hic tamen singulariter eam describam et statum ejus, non quidem recitando, qualis ab antiquo fuerit, sed qualis nunc sit. Multiplex enim invenitur ejusdem civitatis descriptio secundum ejus antiquam faciem, ut in Josephi libro VI. de bello Judaico Cap. 8. Et Magister in Speculo Historiali. L. 26. c. CIII. et dominus Antonius in Chronicis Part. II. T. 16. c. 13. et cap. 6 etc. et in supplemento chronicor. L. 8. fol. 15. et Frater Burcardus Ordinis Praedicatorum in libello descriptionis terrae sanctae eam civitatem luculenter describunt. Nonnulli etiam antiqui et moderni ejus formam in chartas depinxerunt, et ita tam in scriptura quam in picturis potest videri figura desiderabilis civitatis, de qua et ego conabor aliquid explicare. Si enim oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea, adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Sed ut hoc clarius facere valeam, annexui descriptioni civitatis sanctae descriptionem templi Domini, quod nominant Salomonis, et templi ecclesiae sancti sepulchri, quod vocant Anastasis. Sine enim illorum duorum templorum descriptione non potest notificari status civitatis sanctae, cum omne bonum civitatis et omne malum a templis illis processerit, omnis ejus aedificatio et destructio, omnis ejus sanctitas et malitia ab eis dependet, secundum Chrysostomum. Occupant etiam illa duo templa magnam civitatis partem cum suis atriis. Ideo in civitatis descriptione concurrere necesse est.

Descriptio civitatis sanctae

JERUSALEM

secundum ejus modernum statum,

et est

Tractatus VI.

et ultimus partis primae Evagatorii.

(255 A) Jerusalem civitas, metropolis nobilissima ac vetustissima, principium suae existentiae sumsit a constitutione mundi 2242., ante incarnationem verbi annis 2957. Fuit autem constructa statim post diluvium Noae per ejus primogenitum Sem. Hic Sem, secundum Doctorum traditionem, vixit usque ad tempora Abrahae, et fuit Melchisedech, rex Salem, sicut habet Hieronymus ad Evagrium et Magister in Spec. Histor. et Josephus, vol. 1. fol. 178. Nutu autem Dei post diluvium ad hunc locum venit et fanum illic construxit, quod Salem nominavit, quod interpretatur justitia vel pax, vel consummationis perfectio, vel tollens mortem. Erat etiam Melchisedech primus et summus sacerdos Dei altissimi, offerens in fano, quod in monte Calvariae construxerat, panem et vinum, a quo etiam sanctissimus pater Abraham benedictionem accipere meruit, cui obtulit etiam primitias et decimas Abraham patriarcha, ut habetur Genes. XIV. De isto sacerdote habes supra fol. 116 et fol. 123. Et quantus sit, habes ad Hebr. VII.

Hic ergo locum hunc Deo dedicavit et sanctificavit, ita, quod ab[TR78] ejus tempore usque ad hunc diem civitas sancta fuit, nec Deus in ea umquam in multo tempore in pace habitare permisit peccatores, sicut patet discurrenti per totius Bibliae historias et per chronicas et legendas.

Veruntamen ratio consulit, quod etiam temporibus Adae protoparentis nostri in monte civitatis sanctae fuerit aliquod oratorium in Calvariae loco, quia sicut Adae revelatus fuerat humani generis redemtor et modus redemtionis et tempus: sic et locus. Et quia redemtorem vivens videre non poterat, nec tempus Christi exspectare valebat, ipsum locum redemtionis magnifice honorabat eumque crebrius visitans orationes fundebat, et filii ejus. Tandem cum adesse tempus mortis suae conspiceret, emigravit ab Hebron, ubi domicilium habebat, et in locum Calvariae adscendit ibique mortis debitum solvit, quia Christum, secundum Adam, in eo loco morte sua mortem a se illatam peremturum agnovit. Ejus corpus transtulerunt filii sui in Hebron, in speluncam duplicem, demto capite, quod in loco Calvariae mansit; quapropter eum locum in veneratione habebant filii ejus. Et credibile est, quod sicut Sem, filius Noae, post diluvium ibi fanum habebat: sic et ante diluvium oratorium ibi erat. Imo etiam Abraham ibi arietem pro filio immolabat. De his hebraica habet traditio et Ambrosius et Chrysostomus et Hieronymus et Chronicae. Et licet Glossa Matthaei 27. dicat, mentiri eos, qui asserunt, Adam in loco Calvariae sepultum, non tamen obstat dictis nostris, quia concedimus, corpus ejus sepultum esse in Hebron, ut habetur Josuae XIV., caput tamen ejus mansit in loco Calvariae, Deo sic ordinante et Ada sic a filiis petente, dum moreretur. Ex quibus omnibus hoc infero, quod etiam ante diluvium in loco civitatis Jerusalem fuit ad omne minus Oratorium et fanum, non absque hominum cohabitatione. Singulariter tamen locus Calvariae semper fuit habitus sanctus usque ad Romanorum tempora, qui in odium Judaeorum eum deputaverunt ad torturas et peremtionem maleficorum. Sed Christo in eo exciso omnis sanctitas est loco restituta, jam in aeternum mansura. De hoc loco habes fol. 115. et fol. 130.

Pro diversitate ergo personarum et temporum accepit haec civitas diversa nomina. Dicitur enim Salem, Genes. XIV. et quandoque Solima a poetis nominatur, et Jebus, Josuae XV.; Jerusalem, Judicum XIX.; Jerosolyma, Matth. II. et Luza; Area Arnae 1. Paral. XXII., et ita etiam nominat Hieronymus de distantiis locorum; Ariel, Esa. XXIX.; Filia Syon, Zachar. IX.; Civitas sanguinum Ezech. XXII.; Civitas quaesita, Esaiae LXII.; Civitas Dei, Psalm. 87.; Civitas fortis, Esaiae XXVI.; Solium Domini, Jerem, III.; Domina gentium, Threnor. 1.; Princeps provinciarum, Thren. 1.; Vallis visionis, Esaiae XXII., et ibi vide Nicolaum de Lyra; Sodoma, Apocal. II.; Aegyptus etiam nominatur Apocal. II.; Castellum, Matthaei XXI.; Helia, ab Helio Adriano Imperatore. Et Hieronymus saepissime et quasi semper Haliam eam vocat, et Graeci eam hodie Haliam nominant et Capitolia. Sic eam nominat Ptolomaeus. Dicitur etiam Algariza, i. e. mons altissimus ab Eusebio. Akossa nominant eam Sarraceni. Sed nos Latini nominamus eam vel Jerusalem, vel Jerosolymam, vel civitatem sanctam, vel toti civitati nomen partis damus, dicentes eam sepulchrum sanctum. Haec civitas semper fuit minor maximis, et major mediocribus; et hodie ita est, ut sua magnitudine non sit fastidiosa, nec parvitate angusta, non minor existens, quam nostra Vindelica, quae est Sueviae Augusta in Rhaetia sita, ut quidam putant. De hac vide supra fol. 226. A. Murorum ambitum eundem nunc habet, sicut reliquit eam Helius Adrianus Imperator, ut patebit. Ambitum ejus vide supra fol. 225. A.

Portae multae erant olim huic civitati, octo tamen principales fuisse ex scripturis deprehendimus; et si plures fuisse legantur, hoc est ideo, quia una et eadem porta plura habuit nomina; vel praeter portas fuerunt alia ostiola, quorum illa fuerunt nomina. Porro moderno tempore non nisi quinque portas potui invenire. Contra orientem habet portam auream, quae iam obstructa est, de qua vide supra fol. 141. A. Inter orientem et austrum habet portam sterquilinii, de qua supra fol. 226. A. Ad austrum habet portam fontis, per quam est descensus ad fontem Syloe. Ad occidentem habet portam negotiatorum, vel piscium, de qua supra fol. 92. B. Ad aquilonem est porta Effraim, quae dicitur porta sancti Stephani, et est longum spatium a porta piscium usque ad portam S. Stephani, quia porta piscium stat prope angulum, ubi murus australis jungitur occidentali, (256 A) et tota longitudo muri occidentalis non habet aliam portam usque ad portam sancti Stephani,[TR79] quae est in muro aquilonari, prope angulum, ubi ei jungitur murus orientalis. Johannes in Apocalypsi cap. XXI. vidit in coelesti Jerusalem XII portas, quas numquam habuit civitas illa.

In circumferentia murorum et moenium fuerunt quidem turres, quarum vestigia deprehendimus, verum Sarraceni eas dejecerunt, et intra civitatem juxta muscheas alias turres erexerunt pro ritu eorum. Non enim curant de munitionibus civitatum, sed introitus et aditus in regionem magno studio observant. Murus civitatis et moenia olim per gyrum erant XXXIII stadiorum, ut Josephus habet L. VI. c. 8., et fuit olim valde firmus et duplex, ut videre est fol. 225. B. Fossata habet a parte occidentali et aquilonari, a parte vero orientali habet vallem Josaphat, et a parte meridionali habet vallem Syon.

Ab intus est civitas montuosa et inaequalis in alto consistens. Ibi eminet mons Syon, ad cujus clivum aquilonarem magna pars civitatis dependet. In accubitu autem montis Syon consurgit mons Calvariae, qui templum sancti sepulchri sustentat cum magna civitatis parte. Est et ibi mons Moria, in quo est templum Domini cum principali civitatis parte; et ideo per totam civitatem est ascensus et descensus. Isti tamen montes non in altum supra extenduntur, sed sunt capita lata principalis montis, in quo civitas sancta est, eamque inaequalem reddunt. De hoc monte totali dicit Psalmus LXXVIII.: Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem acquisivit dextra ejus. Sicut enim civitas Basileensis montuosa est, sic et haec. Habet enim Basilea montem sancti Leonhardi pro monte Syon, et montem sancti Petri pro monte Calvariae, et montem sancti Martini pro monte Moria, quamvis sit longa dissimilitudo in figura et situatione inter illam et istam.

Magnam partem, ut supra dixi, civitatis occupant illa duo celeberrima templa saepe dicta, templum Domini, quod nominant Salomonis, et templum sancti sepulchri, cum eorum amplis atriis et domiciliis eis adjunctis. Et cum hoc sunt per urbem dispersim multae schismaticorum ecclesiolae et multae Sarracenorum muscheae et Judaeorum synagogae et tabernacula Samaritanorum.

Principales vici sunt testudinati, sub quibus ab utraque parte sunt pategae negotiatorum, vel coquinae cocorum; in aliis vicis resident mechanici.

Domus civitatis ut in plurimum sunt muratae, et aliqua pauperum tuguria sunt luto facta; magnas tamen et notabiles domus in ea vidi. Verum civitatis magna pars est desolata, et domus ruinosae et sine habitatore. Unde etiam cadavera camelorum, equorum, asinorum, canum etc. non foris educuntur, sed ad deserta loca intra moenia intra ruinas domorum projiciuntur, In locis tamen, ubi habitatur, sunt populi multi congregati de omni natione, quae sub coelo est, sicut etiam legitur Actor. II. Sunt etiam ibi plus quam quingenti Judaei, et ultra mille Christiani, de omni secta et terra; sed de nullo ritu sunt pauciores, quam Latinorum.

Aquas proprias non habent, nisi quas coeli in illam stillant, vel quas industriose a longinquis per gurgites inducunt, sicut patet fol. 249. B. Multa sunt in civitate aquarum receptacula, piscinae, lacus et infinitae cisternae et fossae, ita ut satis ab intus redundat aquis. Rex Aegypti, Soldanus, est ibi dominus, et praeponit populo terrae praefectos, et peregrinis (B) et advenis Christianis et Judaeis Trutschelmannos, et bellatoribus Mamaluccos; et ita potentia civili regit populum, quasi regimine despotico. Hanc a sui principio usque nunc omnes, qui scripturas legunt et historias, infortuniis multis fuisse subjectam, inveniunt. Saepissime incensa fuit, et populus populum debellans expulit, et multoties funditus eversa (est). Vastata enim fuit a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum; postea ab Asobeo, rege Aegyptiorum; deinde ab Antiocho; postea a Pompejo. Post hos Herodes Magnus et Sosius captum oppidum servavere. Deinde Titus eam penitus destruxit et evertit, fundamenta enervans post Domini passionem. Dereliquit tamen quasdam turres firmiores et murum occidentalem, ut posteri cernerent, quam munitissimam civitatem Romanorum virtus obtinuisset, et ut esset castrum illis, quos custodiae regionis relinquere decreverat. Quanta in illa subversione civitatis et filiorum ejus fuerit miseria, non est, qui legit Josephum de hoc loquentem, et non horrescat. Hujus calamitatis et excidii [causa] Flori praefecti inhumanitas fuit, qui Judaeos in Jerusalem innumeris attriverat malis, propter quae lacessiti res novas contra Romanos movere tentarunt et facto impetu multos Romanorum interfecerunt, et Cestium Syriae praesidem extra provinciam ejecerunt. Sed et ipsi Judaei in civitate ipsa partiales facti, in tres partes divisi sunt, et in urbe ante Romanorum adventum caedes crudeles et incendia in invicem fecerunt et seditionibus implacabilibus die noctuque corrixaverunt. Quorum malorum causa meritoria fuit Johannis Baptistae decollatio, Jesu Nazareni crucifixio, Jacobi Apostoli interfectio; quae omnia lamentabili sermone in longum deducit Josephus de bello Judaico.

Post illam devastationem civitatis, quae facta fuit XLII. anno post Domini passionem, factus fuit locus habitaculum latronum et siccariorum multis annis, usque ad tempus Helii Adriani Imperatoris, qui audiens inquietudinem loci venit, reaedificata dissipavit anno Domini CXXIV. et inquietos ex ea perdidit. Sed postea consideravit ibi oportere esse civitatem, rediit anno Domini CXXXIX. eamque renovavit et augmentavit, includens moenibus civitatis loca dominicae passionis et resurrectionis, ut in sequentibus clarius patebit, et civitatem novam fecit, vocans eam ex suo cognomine Heliam.

Post hanc ultimam constructionem non legimus eam funditus eversam, sed saepe in partem destructam, et populum ejus in captivitatem ductum, nec umquam est mota a suo loco, ut Gregorius videtur dicere in homilia: Videns Jesus civitatem flevit; sed est ampliata, ut dicetur et saepe iam in praecedentibus dictum est.

Quamvis autem sancta haec civitas multis et inauditis calamitatibus attrita sit, numquam tamen nec ejus initium, nec ejus status in oblivionem venit, sed ut memoriale perenne jugiter apud cunctas nationes mundi perseverat. Quod tamen de celeberrimis mundi civitatibus, Roma scilicet et Troja, longe aliter contigit. Nam quis conditor urbis Romae fuerit, a nullo umquam pro certo sciri potuit, propter diversitatem, de hoc initio loquentium, ut dicit auctor de mirabilibus mundi; cum Sallustius dicat, eam a Trojanis constructam, et Eusebius a Romulo, et caeteri ab aliis, et per consequens nescitur, quo tempore esse civitas inceperit. Nostrae autem sanctae Jerosolymitanae urbis conditor et tempus conditionis, sacris litteris et auctoribus demonstratur, ut superius patuit. Esto tamen, quod Romulus ille parricida Romam condiderit praedis et latrociniis, ut refert Orosius de illo, longe tamen post Jerusalem condita est, tempore Ezechiae regis Juda, (257 A)[TR80] post conditionem urbis Jerusalem annis duobus millibus CCXXX (2230.), ante Christi nativitatem annis DCCLI, anno vero mundi 4484. Et mirum est, quod tantae urbis initium ignoratur, de qua Hieronymus ad Paulinum dicit: habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra urbem quaererent. Troja vero, teste Homero IV., erat omnium, quae sub sole et stellifero coelo sunt, urbs quidem insignissima, sed ita deleta est, ut Ovidius dicat: Jam seges, ubi Troja fuit. Et quod his amplius est, quo in loco Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur. Ita enim ingens Troja, quae erat totius Asiae columen, exstincta est, ut neque cadaver nec vestigium eius appareat. Insuper et locum, in quo quidam Trojam stetisse suspicantur, in Hellesponto, dicunt penitus nullam proportionem habere ad hoc, ut possit civitas nobilis ibi stare. Sed non ita de nostra sancta Hierosolyma, quae annis mille CCCCLXXXIII ante Trojam est condita et usque hodie insignis habetur. Troja enim tempore Ajoth, judicis Israel, Judicum III., fuit condita, aliqui dicunt in Hellesponto, aliqui in Dardania a Tros quodam sic dicto; et anno 250 a sua conditione fuit destructa, sub tempore, quo judicavit Abdon Israel, de quo judice habetur Judic. XII. De Troja vide Part. II. fol. 174.

Est enim Jerusalem una de vetustissimis mundi civitatibus, ut patet supra fol. 255. Antiquior enim quam Treviris annis mille et VIII. Trojam excedit annis mille 483. Romam vero duobus millibus ducentis XXX, et usque hodie perseverat, quoniam Dominus Deus elegit eam. Igitur dicitur in Psalmo: Elegit eam in habitationem sibi, dicens: Haec Jerusalem requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Et in 2 Paralip. VI.: A die, qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, nisi hanc. Et alibi: Elegi locum istum, ut sit nomen meum ibi usque in sempiternum. Sed diceret aliquis: Fateor, Jerusalem fuisse civitatem electam et sanctam ante Domini mortem, sed tanto scelere ibi perpetrato indignum videtur, nominari sanctam, sed profanam et immundam etc. Ad hoc respondet Jeronymus ad Haedibiam in quaest. de clamore Domini in cruce dicens: Nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari Jerusalem sanctam civitatem, cum usque ad destructionem ejus semper apostoli templum ingressi sint, ob scandalum eorum, qui de Judaeis crediderant, legis exercuerint ceremonias. In tantum autem Jerusalem amavit Dominus, ut fleret eam ac plangeret, et pendens in cruce diceret: Pater, ignosce illis etc. Haec Hieronymus. Sed in epistola Paulae et Eustachii ad Marcellam valde late de hoc disputat, et multa de laude terrae sanctae et Jerusalem ibidem dicit.

De laude civitatis sanctae, ut illam extollant, tradiderunt Judaeorum Rabbi mira mendacia, Unde Rabbi Johann dicit: eam altius elevandam tribus leucis. Sed Rabbi Rava dicit: Quod prima Jerusalem habuit tres leucas in altitudine. Et quando dicebatur ei, quod labor erat ascendentibus, respondit: non ibant, sed volabant, juxta id: qui sunt isti, qui ut nubes volant? Rabbi Relachis ampliora mendacia addit, dicens: Quod Deus addat sacrae Jerusalem 269 milliarium viridariorum, et 210 milliarium turrium, et 146 millia magnarum navium, et 300 millia parvarum navium, quas borgas nominant, et in qualibet erant tot fora, quot fuerunt in Tripoli tempore suae pacis. Alius mendax Rabbi Joce dixit: Quod Jerusalem habuerit 140 millia fororum, in quibus solum vendebatur ciborum variorum delectatio. Nam eorum Rabbi crapulosissimi erant, adeo crassi et praepingues, ut musca insidens fronti, cum figere se non posset, et aliquibus capilli percrassi, ne cadebant. Ideo glossa dicit: Jerusalem praedicabant pro solatio crapulositatis eorum. Haec ex talmudicis fatuitatibus. Sed est hic circa finem considerandum, quod sicut non propter locum gentem, sed propter gentem locum elegit Dominus, ut dicitur 2 Maccab. V.; sic non propter civitatem templum, sed propter templum civitatem elegit Dominus. Idcirco nunc de templis agendum erit.

De templo Domini, quod dicitur Salomonis et Halachibis et Bethel.

Civitas Jerusalem gloriosa et sancta est ex templis, de quibus etiam redditur major in magna quantitate. Sublatis etiam ex ea duobus templis cum attinentibus capellis et muschheis, nihil remaneret nisi vile oppidum, quod etiam in nostris civitatibus est. Tollantur ecclesiae, monasteria et capellae cum attinentiis de Colonia, remanebit civitas parva. Sic et Venetiis: si tollerentur monasteria et ecclesiae, non magnum remaneret oppidum.

De templis ergo Hierosolymitanis locuturus primo de vetustiori erit dicendum. Scimus ex sacris litteris, quod cum Dominus terram Canaan promitteret patribus nostris, insinuavit, esse in terra illa locum quendam pro templo et sacrificiis, quem electurus sit, et eis (B) suo tempore demonstraturus eum sit. Unde Deuter. XII.: Cum ingressi fueritis terram, quam Dominus dabit vobis, subvertite omnia idola de cunctis locis. Vos autem non facietis in cunctis locis altaria et sacrificia, sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester, ut nomen suum ibi habitet, et veniatis et offeratis in illo holocausta et vota vestra. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, sed tantum in eo, quem elegerit Dominus, ad illum perges cum primitiis et decimis tuis, et ibi confiteberis coram Domino Deo tuo. Haec ibi. Ubi autem locus ille esset, Dominus non demonstravit usque ad David regem, cui per Angelum demonstrata fuit area Arnan Jebusaei in monte Morija. Hic Arnan erat gentilis Jebusaeus, dives, et magnam partem civitatis possidebat. David ergo aream demonstratam sibi emit ab eo et altare ibi jussu Angeli erexit et Salomoni filio suo commisit in eodem loco aedificare templum. De his habes 2. Reg. XXIV. et 1. Paralip.[TR81] XXI. et manifestius 2. Paral. III.

Sed hic incidit quaestio, quamvis extra propositum evagatorii nostri, et est illa: quare Dominus locum illum non nominatim expressit, ut, sicut dixit: perges ad locum, quem Dominus elegerit, et ibi offeres; dixisset: perges in Jerusalem ad montem Moria, quem elegit ad sacrificia. Respondeo, hoc factum est propter tria. Primo, ne gentes appropriarent sibi locum. Nam si fuisset auditum in gentibus nomen loci, statim ibi templa et fana construxissent, nec dubium, si Jebusaeus aream suam scivisset esse a Domino coeli nominatim electam, eam nullatenus ipsi David vendidisset, vel si vendere voluisset, non nisi pro maxima auri summa eam dedisset. Secundo, ne gentes incredulae et infideles locum hunc magis dehonestarent et in Dei contemtum foedarent. Tertio, et ratio melior, ne filii Israel pro loco illo certarent et quaelibet tribus conaretur sortem habere in termino illius loci et propter hoc contentiones facerent in terrae divisione. Josua enim, distributor terrae sanctae, si locum electum scivisset, nequaquam possessionem in monte Ephraim accepisset, sed montem Syon, cui adhaeret mons templi, pro se elegisset. Et si suis temporibus cantum illum audivisset psalmisticum: Repulit Dominus tabernaculum Sylon et tribum Ephraim non elegit, sed elegit tribum Juda, montem Syon, quem dilexit, non utique fecisset partem suam deteriorem eligendo, quem Dominus repulit. Si ergo locus expressus nomine fuisset, intolerabilis contentio in tribubus exorta fuisset, et si non pro loco, tamen pro vicinitate loci, sicut videmus, quod homines libentius morantur in domibus prope ecclesiam, ut sine labore et fatigatione ad eam transeant. Nec tribus Ruben, Gad et dimidia Manassis elegissent possessionem trans Jordanem, si distantiam tantam inter se et templum aedificandum scivissent. Et ideo non fuit locus demonstratus, nec templum aedificatum, quousque esset rex potens, qui posset litigia compescere, et remotiores ad visitationem templi compellere etc. Aliud dubium incidit: quare in Veteri Testamento non fuit nisi ille unicus locus designatus pro templo et sacrificiis, et in Novo in omni angulo permittitur capellas erigere, sacrificare, et Missas legere? Dicendum, quod hoc idcirco factum est, ut ostenderetur, quod cultus veteris legis corporalis non erat Deo per se acceptus, ex opere operato, et ideo compescebatur, ne ubique offerrent, sed tantum ibi. Cultus autem novae legis, in cujus sacrificio spiritualis gratia continetur, est secundum se Deo acceptus, ex opere operato et ex opere operante. Ideo multiplicatio ecclesiarum, altarium et sacrificiorum in nova lege acceptantur. etc.

(258 A) Igitur Salomon quarto anno regni sui templum illud toto orbe celeberrimum aedificare coepit et VIII annis complevit, ut dicitur 2. Paralip. II. Aedificabatur autem hoc templum anno a mundi constitutione 4169, a nativitate autem Christi futura 1033, ab egressu filiorum Israel de Aegypto anno 1480. Erat autem templi illius longitudo cubitorum geometricorum LX, latitudo XX, altitudo CXX. Ejus intrinsecus totum laminis aureis inaurari fecit, et pavimentum pretioso marmore strari. Altare quoque aeneum cubitorum XX longitudinis in eo fabricatum fuit. De hoc templo vide pulchra in Cusa de ... [?] l. 9. c. 4.

Vasa ad templi cultum necessaria ex auro pretiosissimo fuerunt confecta. Intulit praeterea Salomon aurum et argentum multum, quod David devoverat. Et peractis rite omnibus illud celeberrimo ritu Domino dedicavit, inferens in id arcam testamenti Domini, in qua duae tantum tabulae testamenti erant, et urnam habentem Manna, et virgam Aaron. Et deinceps solum licebat ibi sacrificare in hoc templo, quamvis populus longo post tempore sacrificaret in excelsis, de quo pluries reprehenduntur reges Jerusalem, quod stante templo excelsa non abstulerunt. Porro evolutis 442 annis a constructione templi videns Jeremias propheta, imminere finem templi, tulit ex eo arcam foederis, et transtulit eam trans Jordanem in vallem sub montem Abyrim, quae dicitur Galmoab, sicut dictum est fol. 243 B, et precibus eam absorberi fecit in petra, petram vero digito designans impressit Dei nomen tetragrammaton, et factum est sigillum in similitudine sculpturae, quae ferro cavatur, et ipsum Domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut externe nec locum quis cognoscere queat, nec ipsum nomen legere usque in hunc diem et usque in finem, nec aliquis arcam educere poterit, nisi Moyses et Aaron. De his habetur 2. Maccab. II. et in Spec.[TR82] hist. in libro Tobiae ante finem. Translata autem arca Domini, quae erat gloria templi, venit Nabuchodonosor et cepit Jerusalem et Sedechiam regem, et combussit eam cum templo Domini, ut habetur 4. Reg. IV., et populum terrae transtulit in Babylonem. Et stetit locus civitatis et templi desertus LXX annis usque ad tempus Darii, regis Persarum, qui indulsit Judaeis reaedificare templum, et sub Cyro rege consummatum fuit opus in XLVI annis, ut habetur Joh. II. Hoc autem templum secundum non fuit simile primo in pretiositate; ideo Judaei, qui primum templum viderant, flebant, ut habetur Esdrae III. Iacta sunt autem fundamenta sub principibus Sorobabel et Salatiel, ante nativitatem Domini DXV annis.

Hoc templum, quamvis saepe fuerit spoliatum et profanatum per gentes, et lignea aedificia incensa, mansit tamen integrum usque ad aurea tempora Domini nostri Jesu Christi, qui in eo et mira praedicavit, et stupenda gessit, ut sacra Evangelii tradit historia. Quod hoc templum solemne fuerit elevatum magnis aedificiis patet ex Evangelio Marci XIII. ex verbis Domini; mansit autem templum post passionem Christi XLII annis. Et totum tempus a secundo anno Darii, regis Persarum, quo fundatum fuit templum, usque (ad) destructionem ejus per Titum, computatur DXC annis. A fundatione vero templi Salomonis usque ad ultimam desolationem per Titum perfluxerunt anni MCII.

De computatione annorum: nempe ab Adam usque ad diluvium MMCCXLII. fluxerunt. A diluvio ad Abraham anni nongenti[TR83] XLII. Ab Abrahamo usque Mosen, qui eduxit Israel de Aegypto, computantur anni quingenti. A Mose ad Salomonem et primam aedificationem templi anni CCCCLXXII. A Salomone usque ad restaurationem templi sub Dario, anni quingenti XII. A Dario usque ad praedicationem Christi anno XV. Tiberii Caesaris sunt anni quingenti XLVIII. Omnes anni usque ad praedicationem Christi quinque milia CCXVIII sunt. Ysidorus autem dicit, cessante Judaeorum regno et sacerdotio nascitur Christus in Bethlehem anno XLII Caesaris Augusti, cui adrestabant XV anni, si regnavit LVII annis. Post eum regnavit Tiberius annos XXIII et ejus XV. anno Christus baptizatus est, cum esset XXX annorum; et anno Tiberii XIX. Christus crucifixus est. Ambrosius dicit: ab orbe condito usque ad Jerusalem conditam anni sunt 4484; ab urbe condita vero, Roma, usque ad nativitatem Christi anni sunt septingenti quindecim.

Titus vero obsidens Jerusalem primo templum incendit et deinde totam civitatem combussit, et muros templi funditus evertit montemque ejus, im quo stabat, abradi fecit et per praeceps in torrentem Cedron projici mandavit, fossata complanavit, coaequans terrae, ut patet de bello judaico Libr. VII. Cap. 16. et alibi saepius.

(B) Josephus dicit, in illa civitatis exterminatione Judaeorum undecies centena millia fame et gladio periisse et alia centum millia captivorum publice venundata, quia civitas plena Judaeis fuit, qui ad paschalem solemnitatem celebrandam confluxerant; nec aliquis Christianus his calamitatibus aderat, omnia ut dicit Eusebius Caesariensis in Ecclesiastica Historia L. III. C. IV. in fine. Ecclesia, quae in Jerusalem fuerat congregata, responso a Domino accepto emigrare jubetur et transire ad oppidum quoddam, Pellam nomine, de quo supra fol. 244 B., trans Jordanem, quo ablatis ex urbe sanctis et justis viris vindictae coelesti fieret locus tam de urbe sacrilega, quam de populo impio per excidium patriae eversionemque sumendae. Cum autem Romani ab urbe Jerusalem ad solum deductae recessissent, Judaei, qui fuerant in abditis absconditi, reversi sunt in locum et tuguria erigentes, in quibus habitarent, in loco, ubi templum steterat, oratorium construxerunt humile. Sed et ecclesia de Pella ad locum rediit gratia Deo serviendi. Iudaei etiam nondum calamitatibus satis fracti seditiones concitabant, quibus fideles et gentiles ibi habitantes cottidie perturbabant, erant enim siccarii crudelissimi, et jam ad terram prostratam et in sanguine tabefactam Jerusalem novo cruore perfundebant. Et sub his malis stetit locus circiter LXXVII annis, quo imperium sumsit Helius Adrianus anno Domini 119. Qui mortuam Jerusalem repalpitare audiens accelerato itinere ad locum venit mari transmisso. Invenit autem ibi multos Christianos pariter et Judaeos sibi ipsis contrarios propter diversum cultum, et utriusque cultus, utpote gentilis et idololatra, oditor fuit. In locum ergo ubi Judaei oratorium struxerant, ubi quondam arca Domini steterat, posuit suae imaginis statuam, ut locum ipsis Judaeis abominabilem redderet. In locum autem petrae Calvariae, ubi crucifixa fuerant, collocavit statuam Veneris et in specum dominici sepulchri posuit idolum Jovis, ut Christianis loca illa exosa faceret, siccarios autem et latrones repertos in loco trucidavit, effugavit et multos vendidit, et fortalitia et muros a tempore devastationis derelictos destruxit et omnia dissipavit et abiit derelinquens ibi provinciae custodes. Qui dum cum exercitu dorsum provinciae verterent, ut Romam remearent, congregati Judaei sunt in locum Jerusalem et consilio inito columnam Caesaris, quae suam imaginem gestabat, de loco templi, ubi eam Imperator posuerat, eruerunt et eam ejecerunt. Quod dum Imperator percepit commotus in iram omnia negotia postposuit, et festinus ad Jerusalem rediit, Judaeos repertos peremit et multos vendidit, eosque omnes de finibus terrae sanctae ejecit longius mittens, et interdicto publico prohibuit omnibus Judaeis ingressum illius terrae. Videns autem, locum aptum esse pro civitate, propitiatus fuit, contra Judaeos autem magis exacerbatus et ad Christianos mitior factus, aream mundavit et ruinas murorum in fossata partis occidentalis projici fecit, et complanavit, et muro circumducto locum crucifixionis et petram dominici monumenti civitati coinclusit et templum Veneris et Jovis superaedificari fecit. Super portam autem negotiatorum sive piscium posuit exsculptam in marmore suem sive porcum in Judaeorum confusionem, ne quis eorum ingredi praesumeret. Mansit autem status ille civitatis circiter annis 180. Et sicut propter statuam Caesaris locus templi Domini (259 A) idola non colentibus exosus fuit factus et alienus, ita locus crucifixionis et resurrectionis Domini in tantum, ut in oblivionem loca illa venirent. Anno vero 38.,[TR84] dum Constantinus Magnus imperium esset adeptus et Christianus effectus, Helena mater ejus cruce inventa et idolis ejectis super loca sancta templum construxit, et conditio Christianorum meliorata est, Judaeorum vero pejor in dies effecta, et ita cum pace magna Christiani in Jerusalem Deo servierunt LV annis. Porro anno Domini CCCLXIII adeptus est imperium turbator pacis fidelium Julianus apostata a fide et a religionis professione. Qui audiens, quod esset in Jerusalem ecclesia solennis et conventus maximus Christianorum, venit illac et arripuit occasionem saeviendi in Christianos et apprehensum sanctum Cyriacum, urbis Hierosolymitanae episcopum, qui crucis sanctae inventor fuerat, eum crucifixit pro eo, quia crucis gloriam praedicavit. Hoc Judaei audientes cum tripudio et gaudio convenerunt et muneribus multis Caesaris favorem acquisiverunt et Christianos apud eum magis odiosos fecerunt. Excogitato autem modo, quo Christianos turbaret, Judaeos exaltare decrevit et convocatis ad se primis et optimis Judaeorum interrogavit, cur non sacrificarent Deo suo, cum tamen eis lex sua de sacrificiis imperet? At illi occasionem se invenisse temporis rati, non possumus, inquiunt, nisi in solo Jerosolymorum templo sacrificare secundum legem, cum autem iam templum non habemus in Jerusalem, sacrificare non possumus, nec hic, nec alibi. Rogamus igitur tuam clementiam, nobis indulgeri, ut templum aedificemus suo loco, et sacrificabimus pro tua et imperii salute. Accepta ergo recuperandi templum licentia in tantam dementiam Judaei venerunt, ut Julianum apostatam sceleratissimum prophetam esse in lege eis promissum ubique divulgarent. Igitur ex omnibus locis et provinciis convenere Iudaei, locumque templi olim igne consumti aggredi coeperunt, comite operis exsequendi ab imperatore concesso, sumtu publico et privato administrato, et res omni instantia gerebatur. Interea Judaei insultare nostris coeperunt et velut reparatis sibi regni temporibus comminari acrius ac saevitiam ostentare, prorsus in magno tumore ac superbia egere.

Praeerat autem tunc ecclesiae Hierosolymitanae Cyrillus episcopus, vir sanctus. Apertis igitur fundamentis lapides grandes, calces, caementa, ligna sunt adhibita, nihilque omnino deerat, quia postero die veteribus deturbatis nova jacerent fundamenta. Episcopus tamen Cyrillus diligenti consideratione habita, vel ex iis, quae in Danielis prophetia de temporibus legerat, vel quae in evangelio Dominus praedixerat, firmiter tenuit, quod nullo modo fieri posset, ut ibi a Judaeis lapis super lapidem poneretur. Res erat in exspectatione. Formidulosi Christiani timebant, fortes nullo modo dubitabant, Judaeos propositum perficere. Mira res! Ecce enim nocte, quae ad incipiendum opus jam sola restabat, terrae motus ingens oboritur, nec solum fundamentorum saxa longe lateque jactantur, verum etiam totius loci aedificia complanantur, et domus, in quibus Judaei commorabantur cum operariis, ad solum sunt deductae, et immanentes compressere. Luce vero orta cum se mala crederent effugisse, ad requirendos eos, qui oppressi fuerant, reliqua multitudo concurrit. Aedes autem in inferioribus templi erat demersa, habens aditum inter duos porticus, qui fuerant complanati, in qua ferramenta aliaque operi necessaria servabantur, de qua subito globus quidam (B) ignis emicuit, et per medium plateae decurrens, adustis et exanimatis qui aderant Judaeis, ultro citroque ferebatur. Hoc iterum saepiusque et frequentissime per illam totam diem repetens pertinacis populi temeritatem flammis ultricibus coercebat. Tunc cum ingenti pavore et trepidatione omnes, qui aderant, deterriti solum verum Deum Christum confiteri cogebantur. Et ne hoc contra fidem videretur, sequenti nocte in vestimentis omnium Judaeorum signaculum sanctae crucis ita evidens apparuit, ut etiam qui diluere pro sua infidelitate voluissent, nullo genere valerent abolere. Sic deterriti Judaei pariter et gentiles locum scilicet et coepta inaniter reliquere et ad propria confusi reversi sunt. Et ab eo tempore Judaei numquam ausi fuerunt quidquam attentare in loco templi. Et ita locus ille multis temporibus absque templo stetit.

Porro quo tempore et a quibus hoc templum, quod hodie stat in area sancta Arnan Iebusaei, sit aedificatum, a pluribus miratur. Verum Magister in Specul. Histor. de excitatione templi in incendiis sic dicit: templum Domini, quod modo Bethel dicitur, quis aedificaverit, nescitur. Quidam tamen aedificatum ab Helena post crucis inventionem cum templo sancti sepulchri; quidam ab Heraclio, cum de Perside triumphans crucem retulit, quidam a Iustiniano Augusto; quidam a quodam rege Aegypti in nomine Halachibis, i. e. Summi Dei. Et hoc verum esse veraci reperi historia fideliter conscriptum inter [Itinerar.] Antonini, P. II. Tit. XIII. Cap. IV. §. 4. Anno etiam Domini 619, post Julianum 243 annis, regnante Heraclio imperatore et rempublicam feliciter gubernante pluribus annis, finem regiminis non bene conclusit, in haeresin enim Molechitarum [Monotheletarum] lapsus est et turpiter defuncta uxore sua incestu se maculavit. Quapropter Hamor, rex Aegypti, Machometi successor, cum infinitis Arabum copiis Syriam et Palaestinam[TR85] ingressus omnia de manibus Christianorum diripuit, et in isto tumultu civitas sancta Jerusalem capta ab infidelibus fuit, et populum christianum in ea sibi subegit. Cum autem moram in Jerusalem faceret, Sempronianus, episcopus Hierosolymitanus Christianorum, sibi familiaris effectus est, ita, ut cum eo ingrederetur ecclesiam sancti sepulchri ad videndum ejus ornatum. Inter collocutiones autem quaesivit Hamor ab episcopo de loco, in quo templum, quod a Tito principe Romano cum urbe dirutum fuerat. Qui duxit eum ad aream Arnan, quae jam repleta aliis aedificiis vulgaribus erat, et ostendit ei per aliqua signa vetusti operis adhuc exstantia templi Domini locum. Mandavit ergo Hamor, mundari locum areae, et sumtibus, qui ad hoc sufficere possent, designatis ad impensam artificibus templum reaedificare coepit. Et cum fundamenta jacta fuissent, mox demergebantur, nec structuram erigere poterat. De quo cum Hamor miraretur, dictum est ei a quodam divinatore, quod, quamdiu crux alta, quae in monte Oliveti ex opposito erat, ibi staret, structura non teneret, ea autem remota templum perstaret. Siquidem Christiani in monte Oliveti altam crucem e regione civitatis erexerant, sub qua crebrius orabant, quorum orationes adeo efficaces erant in virtute crucis, ut infideles nequaquam possent suae perfidiae templum erigere, nisi cruce remota et orationibus cessantibus. Et si Christiani tantae virtutis essent, quod illam crucem a paganis conservassent, numquam templum hoc erectum fuisset; puto enim hanc crucem a sanctis positam in signum protectionis civitatis Jerusalem, ne in ea templa alieni cultus erigerentur. Audenter enim dico, quod si templum hoc constructum non fuisset, numquam Christiani Jerusalem et suum templum amisissent; quia tanto zelo Sarraceni hoc templum zelant, ut eo stante Christiani pacem non habeant in Jerusalem; ideo melius esset a fundamentis id evellere, quam Christi nomini consecrare, ut frequentius factum fuit. De cruce praedicta habes intra...; de templo sequitur. Structuram ergo illam intra modicum tempus perfecit et multis possessionibus dotavit. Et hoc templum stat hodie in loco ultra annos octingentos, et numquam destructum fuit ab aliquo, sed primo Sarracenorum oratorium fuit, postquam autem Christiani dominari in terra sancta iterum coeperunt, ipsum templum Christo dedicaverunt; quod potius debuissent comminuisse et in nihilum reduxisse, cum sit ecclesia perditionis Jerusalem. Sed rursum etiam Sarraceni civitatem capientes templum ipsum in usum sui cultus reduxerunt, et ita aliquoties nunc in illorum nunc in istorum manibus templum praedictum pervenit, et hodie Sarraceni ipsum in maximo habent honore, ut patebit. Et ita, postquam templum hoc a paganis est constructum, quamvis saepe in libellulis legerim, a sancta Helena fuisse aedificatum, quod tamen templum hoc (260 A) mihi curiosius inspicienti non videbatur, cum illud omnino sit paganico modo factum, nec formam habeat ecclesiae christianae, nam ipsum principale ostium praebet introitum ab oriente, quod non vidi in ecclesiis Christi.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings