LIBER TERTIUS
Reading edition
From the End of the First to the End of the Second Punic War, 241-201 B.C.
1. Fīnītō igitur Pūnicō bellō, quod per XXIII annōs trāctum
est, Rōmānī iam clārissimā glōriā nōtī lēgātōs ad Ptolemaeum,
Aegyptī rēgem, mīsērunt auxilia prōmittentēs, quia
rēx Syriae Antiochus bellum eī intulerat. Ille grātiās
Rōmānīs ēgit, auxilia nōn accēpit. Iam enim fuerat pūgna 15
trānsācta. Eōdem tempore potentissimus rēx Siciliae Hierō
trīticī populō dōnum exhibuit.
Sardinia taken by the Romans, 238 B.C.
2. L. Cornēliō Lentulō Fulviō Flaccō cōnsulibus, quibus
Hierō Rōmam vēnerat, etiam contrā Ligurēs intrā Ītaliam 20
bellum gestum est et dē hīs triumphātum. Karthāginiēnsēs
tamen bellum reparāre temptābant, Sardiniēnsēs, quī ex
condiciōne pācis Rōmānīs pārēre dēbēbant, ad rebellandum[59]
impellentēs. Vēnit tamen Rōmam lēgātiō Karthāginiēnsium
et pācem impetrāvit.
3. T. Mānliō Torquātō C. Atīliō Bulcō cōnsulibus dē 5
Sardīs triumphātum est, et pāce omnibus locīs factā Rōmānī
nūllum bellum habuērunt, quod hīs post Rōmam conditam
semel tantum Numā Pompiliō rēgnante contigerat.
War with the Illyrians, 229 B.C.
4. L. Postumius Albīnus Cn. Fulvius Centumalus cōnsulēs
bellum contrā Īllyriōs gessērunt et multīs cīvitātibus captīs 10
etiam rēgēs in dēditiōnem accēpērunt. Ac tum prīmum ex
Īllyriīs triumphātum est.
Invasion of the Gauls, 225 B.C.
5. L. Aemiliō cōnsule ingentēs Gallōrum cōpiae Alpēs trānsiērunt.
Sed prō Rōmānīs tōta Ītalia cōnsēnsit, trāditumque
est ā Fabiō historicō, quī eī bellō interfuit, DCCC mīlia 15
hominum parāta ad id bellum fuisse. Sed rēs per cōnsulem
tantum prōsperē gesta est. XL mīlia hostium interfecta
sunt et triumphus Aemiliō dēcrētus.
6. Aliquot deinde annīs post contrā Gallōs intrā Ītaliam
pūgnātum est, fīnītumque bellum M. Claudiō Mārcellō et 20
Cn. Cornēliō Scīpiōne cōnsulibus. Tum Mārcellus cum[60]
parvā manū equitum dīmicāvit et rēgem Gallōrum, Viridomarum
nōmine, manū suā occīdit. Posteā cum conlēgā
ingentēs cōpiās Gallōrum perēmit, Mediōlānum expūgnāvit,
grandem praedam Rōmam pertulit. Ac triumphāns Mārcellus 25
spolia Gallī stīpitī imposita umerīs suīs vexit.
Second Punic War begun, 218 B.C.
7. M. Minuciō Rūfō P. Cornēliō cōnsulibus Histrīs bellum
inlātum est, quia latrōcinātī nāvibus Rōmānōrum fuerant,
quae frūmenta exhibēbant, perdomitīque sunt omnēs. Eōdem
annō bellum Pūnicum secundum Rōmānīs inlātum est per
Hannibalem, Karthāginiēnsium ducem, quī Saguntum, Hispāniae 5
cīvitātem Rōmānīs[61] amīcam, oppūgnāre aggressus
est, annum agēns vīcēsimum aetātis, cōpiīs congregātīs CL
mīlium. Huic Rōmānī per lēgātōs dēnūntiāvērunt ut bellō
abstinēret. Is lēgātōs admittere nōluit. Rōmānī etiam
Karthāginem mīsērunt, ut mandārētur Hannibalī[62] nē bellum 10
contrā sociōs populī Rōmānī gereret. Dūra respōnsa ā
Karthāginiēnsibus data sunt. Saguntīnī intereā famē victī
sunt, captīque ab Hannibale ultimīs poenīs adficiuntur.
Bellum Karthāginiēnsibus indictum est.
Hannibal crosses the Alps.
8. Tum P. Cornēlius Scīpiō cum exercitū in Hispāniam 15
profectus est, Ti. Semprōnius in Siciliam. Hannibal relīctō
in Hispāniā frātre Hasdrubale Pȳrēnaeum trānsiit. Alpēs,
adhūc eā parte[63] inviās, sibi patefēcit. Trāditur ad Ītaliam
LXXX mīlia peditum, X mīlia equitum, septem et XXX elephantōs
addūxisse. Intereā multī Ligurēs et Gallī Hannibalī 20
sē coniūnxērunt. Semprōnius Gracchus cognitō ad Ītaliam
Hannibalis adventū ex Siciliā exercitum Arīminum trāiēcit.
Battle of the Trebia, 218 B.C. Battle of Trasumenus, 217 B.C.
9. P. Cornēlius Scīpiō Hannibalī prīmus occurrit. Commissō
proeliō, fugātīs suīs ipse vulnerātus in castra rediit.
Semprōnius Gracchus et ipse cōnflīgit apud Trebiam amnem.
Is quoque vincitur. Hannibalī multī sē in Ītaliā dēdidērunt.
Inde ad Tusciam veniēns Hannibal Flāminiō cōnsulī occurrit.
Ipsum Flāminium interēmit; Rōmānōrum XXV mīlia
caesa sunt, cēterī diffūgērunt. Missus adversus Hannibalem 5
posteā ā Rōmānīs Q. Fabius Māximus. Is eum differendō[64]
pūgnam ab impetū frēgit, mox inventā occāsiōne vīcit.
Battle of Cannae, 216 B.C.
10. Quīngentēsimō et quadrāgēsimō annō ā conditā urbe
L. Aemilius Paulus P. Terentius Varrō contrā Hannibalem
mittuntur Fabiōque succēdunt, quī abiēns ambō cōnsulēs 10
monuit ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem,
nōn aliter vincerent quam proelium differendō.[64] Vērum
cum impatientiā Varrōnis cōnsulis contrādīcente alterō cōnsule
apud vīcum, quī Cannae appellātur, in Āpūliā pūgnātum
esset, ambō cōnsulēs ab Hannibale vincuntur. In eā 15
pūgnā tria mīlia Āfrōrum pereunt; māgna pars dē exercitū
Hannibalis sauciātur. Nūllō tamen proeliō Pūnicō bellō
Rōmānī gravius acceptī sunt. Periit enim in eō cōnsul
Aemilius Paulus, cōnsulārēs aut praetōriī XX, senātōrēs captī
aut occīsī XXX, nōbilēs virī CCC, mīlitum XL mīlia, equitum 20
III mīlia et quīngentī. In quibus malīs nēmō tamen Rōmānōrum
pācis mentiōnem habēre dīgnātus est. Servī, quod
numquam ante, manūmissī et mīlitēs factī sunt.
War in Spain, 218 B.C.
11. Post eam pūgnam multae Ītaliae cīvitātēs, quae Rōmānīs
pāruerant, sē ad Hannibalem trānstulērunt. Hannibal 25
Rōmānīs obtulit ut captīvōs redimerent, respōnsumque est ā
senātū eōs cīvēs nōn esse necessāriōs quī, cum armātī essent,
capī potuissent. Ille omnēs posteā variīs suppliciīs interfēcit
et trēs modiōs ānulōrum aureōrum Karthāginem mīsit,
quōs ex manibus equitum Rōmānōrum, senātōrum et mīlitum
dētrāxerat. Intereā in Hispāniā, ubi frāter Hannibalis 5
Hasdrubal remānserat cum māgnō exercitū, ut eam tōtam
Āfrīs[65] subigeret, ā duōbus Scīpiōnibus, Rōmānīs ducibus,
vincitur. Perdit in pūgnā XXXV mīlia hominum; ex hīs
capiuntur X mīlia, occīduntur XXV mīlia. Mittuntur eī ā
Karthāginiēnsibus ad reparandās vīrēs XII mīlia peditum, 10
IV mīlia equitum, XX elephantī.
Battle near Nola, 215 B.C.
12. Annō quārtō postquam ad Ītaliam Hannibal vēnit,
M. Claudius Mārcellus cōnsul apud Nōlam, cīvitātem Campāniae,
contrā Hannibalem bene pūgnāvit. Hannibal multās
cīvitātēs Rōmānōrum per Āpūliam, Calābriam, Bruttiōs occupāvit. 15
Quō tempore etiam rēx Macedoniae Philippus ad eum
lēgātōs mīsit, prōmittēns auxilia contrā Rōmānōs sub hāc
condiciōne, ut dēlētīs Rōmānīs ipse quoque contrā Graecōs
ab Hannibale auxilia acciperet. Captīs igitur lēgātīs Philippī
et rē cognitā Rōmānī in Macedoniam M. Valerium Laevīnum 20
īre iussērunt, in Sardiniam T. Mānlium Torquātum prōcōnsulem.
Nam etiam ea sollicitāta ab Hannibale Rōmānōs
dēseruerat.
13. Ita ūnō tempore quattuor locīs pūgnābātur: in Ītaliā
contrā Hannibalem, in Hispāniīs contrā frātrem ēius 25
Hasdrubalem, in Macedoniā contrā Philippum, in Sardinia contrā
Sardōs et alterum Hasdrubalem Karthāginiēnsem. Is ā
T. Mānliō prōcōnsule, quī ad Sardiniam missus fuerat, vīvus
est captus, occīsa duodecim mīlia, captī cum eō mīlle
quīngentī, et ā Rōmānīs Sardinia subācta. Mānlius victōr
captīvōs et Hasdrubalem Rōmam reportāvit. Intereā
etiam Philippus ā Laevīnō in Macedoniā vincitur et in
Hispāniā ab Scīpiōnibus Hasdrubal et Māgō, tertius frāter 5
Hannibalis.
Campaign in Sicily, 214-210 B.C.
14. Decimō annō[66] postquam Hannibal in Ītaliam vēnerat,
P. Sulpiciō Cn. Fulviō cōnsulibus Hannibal ūsque ad quārtum
mīliārium urbis accessit, equitēs ēius ūsque ad portam.
ad Campāniam sē recēpit. In Hispāniā ā frātre ēius Hasdrubale
ambō Scīpiōnēs, quī per multōs annōs vīctōrēs
fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mānsit; cāsū
enim magis erant quam virtūte dēceptī. Quō tempore etiam
ā cōnsule Mārcello Siciliae māgna pars capta est, quam 15
tenēre Āfrī coeperant, et nōbilissima urbs Syrācūsāna;
praeda ingēns Rōmam perlāta est. Laevīnus in Macedoniā
cum Philippō et multīs Graeciae populīs et rēge Asiae Attalō
amīcitiam fēcit, et ad Siciliam profectus Hannōnem quendam,
Āfrōrum ducem, apud Agrigentum cīvitātem cum ipsō 20
oppidō cēpit eumque Rōmam cum captīvīs nōbilissimīs mīsit.
XL cīvitātēs in dēditiōnem accēpit, XXVI expūgnāvit. Ita
omnis Sicilia recepta est; ingentī glōriā[69] Rōmam regressus
est. Hannibal in Ītaliā Cn. Fulvium cōnsulem subitō
aggressus cum octō mīlibus hominum interfēcit. 25
War in Spain, 210-206 B.C.
15. Intereā ad Hispāniās, ubi occīsīs duōbus Scīpiōnibus
nūllus Rōmānus dux erat, P. Cornēlius Scīpiō mittitur,
fīlius P. Scīpiōnis, quī ibīdem bellum gesserat, annōs nātus
quattuor et vīgintī, vir Rōmānōrum omnium et suā aetāte
et posteriōre tempore ferē prīmus. Is Karthāginem Hispāniae 5
capit, in quā omne aurum, argentum et bellī apparātum
Āfrī habēbant, nōbilissimōs quoque obsidēs, quōs ab Hispānīs
accēperant. Māgōnem etiam, frātrem Hannibalis,
ibīdem capit, quem Rōmam cum aliīs mittit. Rōmae[70] ingēns
laetitia post hunc nūntium fuit. Scīpiō Hispānōrum obsidēs 10
parentibus reddidit; quārē omnēs ferē Hispānī ūnō
animō ad eum trānsiērunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis
frātrem, victum[71] fugat et praedam māximam capit.
Recapture of Tarentum, 209 B.C.
16. Intereā in Ītaliā cōnsul Q. Fabius Māximus Tarentum
recēpit, in quā ingentēs cōpiae Hannibalis erant. Ibi etiam 15
ducem Hannibalis Carthalōnem occīdit, XXV mīlia hominum
cāptīvōrum vēndidit, praedam mīlitibus dispertīvit, pecūniam
hominum vēnditōrum ad fiscum rettulit. Tum multae
cīvitātēs Rōmānōrum, quae ad Hannibalem trānsierant
prius, rūrsus sē Fabiō Māximō dēdidērunt. Īnsequentī 20
annō Scīpiō in Hispāniā ēgregiās rēs ēgit et per sē et per
frātrem suum L. Scīpiōnem; LXX cīvitātēs recēpērunt. In
Ītaliā tamen male pūgnātum est. Nam Claudius Mārcellus
cōnsul ab Hannibale occīsus est.
17. Tertiō annō postquam Scīpiō ad Hispāniās profectus 25
fuerat, rūrsus rēs inclitās gerit. Rēgem Hispāniārum māgnō
proeliō victum in amīcitiam accēpit et prīmus omnium ā
victō obsidēs nōn poposcit.
Battle of Metaurus, 207 B.C.
18. Dēspērāns Hannibal Hispāniās contrā Scīpiōnem diūtius
posse retinērī, frātrem suum Hasdrubalem ad Ītaliam
cum omnibus cōpiīs ēvocāvit. Is, veniēns eōdem itinere[72] quō 5
etiam Hannibal vēnerat, ā cōnsulibus Ap. Claudiō Nerōne
et M. Līviō Salīnātōre apud Sēnam, Pīcēnī cīvitātem, in
īnsidiās compositās incidit. Strēnuē tamen pūgnāns occīsus
est; ingentēs ēius cōpiae captae aut interfectae sunt, māgnum
pondus aurī atque argentī Rōmam relātum est. Post 10
haec Hannibal diffīdere iam dē bellī coepit ēventū. Rōmānīs
ingēns animus accessit; itaque et ipsī ēvocāvērunt ex
Hispāniā P. Cornēlium Scīpiōnem. Is Rōmam cum ingentī
glōriā vēnit.
19. Q. Caeciliō L. Valeriō cōnsulibus omnēs cīvitātēs, quae 15
in Bruttiīs ab Hannibale tenēbantur, Rōmānīs sē trādidērunt.
Scipio crosses into Africa, 204 B.C.
20. Annō quārtō decimō posteāquam in Ītaliam Hannibal
vēnerat, Scīpiō, quī multa bene in Hispāniā ēgerat, cōnsul
est factus et in Āfricam missus. Cuī virō[73] dīvīnum quiddam
inesse exīstimābātur, adeō ut putārētur etiam cum nūminibus 20
habēre sermōnem. Is in Āfricā contrā Hannōnem,
ducem Āfrōrum, pūgnat; exercitum ēius interficit. Secundō
proeliō castra capit cum quattuor mīlibus et quīngentīs
mīlitibus, XI mīlibus occīsīs. Syphācem, Numidiae
rēgem, quī sē Āfrīs coniūnxerat, capit et castra ēius invādit. 25
Syphāx cum nōbilissimīs Numidīs et īnfīnītīs spoliīs Rōmam
ā Scīpiōne mittitur. Quā rē audītā omnis ferē Ītalia
Hannibalem dēserit. Ipse ā Karthāginiēnsibus redīre in
Āfricam iubētur, quam Scīpiō vāstābat.
Efforts for Peace.
21. Ita annō septimō decimō ab Hannibale Ītalia līberāta
est. Lēgātī Karthāginiēnsium pācem ā Scīpiōne petīvērunt; 5
ab eō ad senātum Rōmam missī sunt. Quadrāgintā et quīnque
diēbus hīs indūtiae datae sunt, quoūsque īre Rōmam et
regredī possent[74]; et trīgintā mīlia pondō argentī ab hīs
accepta sunt. Senātus ex arbitriō Scīpiōnis pācem iussit
cum Karthāginiēnsibus fierī. Scīpiō hīs condiciōnibus 10
dedit: nē amplius quam trīgintā nāvēs habērent,[75] ut quīngenta
mīlia pondō argentī darent,[75] captīvōs et perfugās
redderent.[75]
22. Interim Hannibale veniente ad Āfricam pāx turbāta
est, multa hostīlia ab Āfrīs facta sunt. Lēgātī tamen eōrum 15
ex urbe venientēs ā Rōmānīs captī sunt, sed iubente Scīpiōne
dīmissī. Hannibal quoque frequentibus proeliīs victus ā
Scīpiōne petīt etiam ipse pācem. Cum ventum esset ad
conloquium, īsdem condiciōnibus data est quibus prius,
additīs quīngentīs mīlibus pondō argentī centum mīlibus 20
lībrārum propter novam perfidiam. Karthāginiēnsibus condiciōnēs
displicuērunt iussēruntque Hannibalem pūgnāre.
Īnfertur ā Scīpiōne et Masinissā, aliō rēge Numidārum, quī
amīcitiam cum Scīpiōne fēcerat, Karthāginī bellum. Hannibal
trēs explōrātōrēs ad Scīpiōnis castra mīsit, quōs captōs 25
Scīpiō circumdūcī per castra iussit ostendīque hīs tōtum
exercitum, mox etiam prandium darī dīmittīque, ut renūntiārent
Hannibalī quae apud Rōmānōs vīdissent.
Battle of Zama, 202 B.C. End of the Second Punic War, 201 B.C.
23. Intereā proelium ab utrōque duce īnstrūctum est, quāle
vix ūllā memoriā fuit, cum perītissimī virī cōpiās suās ad
bellum ēdūcerent. Scīpiō victor recēdit paene ipsō Hannibale
captō, quī prīmum cum multīs equitibus, deinde cum
vīgintī, postrēmō cum quattuor ēvāsit. Inventa in castrīs 5
Hannibalis argentī pondō vīgintī mīlia, aurī octōgintā, cētera
supellectilis cōpiōsa. Post id certāmen pāx cum Karthāginiēnsibus
facta est. Scīpiō Rōmam rediit, ingentī glōriā
triumphāvit atque Āfricānus ex eō appellārī coeptus est.
Fīnem accēpit secundum Pūnicum bellum post annum 10
nōnum decimum quam coeperat.