← Table of contents
Eutropius

LIBER SEPTIMUS

Reading edition

From the Assassination of Caesar to the Death of the Emperor Domitian, 44 B.C.-96 A.D.

Civil War with Hirtius and Pansa, 44-43 B.C.

1. Annō urbis septingentēsimō ferē ac nōnō interfectō 10

Caesare cīvīlia bella reparāta sunt. Percussōribus[143] enim

Caesaris senātus favēbat. Antōnius cōnsul partium Caesaris

cīvīlibus bellīs opprimere eōs cōnābātur. Ergō turbātā rē

pūblicā multa Antōnius scelera committēns ā senātū hostis

iūdicātus est. Missī ad eum persequendum duo cōnsulēs, 15

Pānsa et Hīrtius, et Octāviānus adulēscēns annōs X et VIII

nātus, Caesaris nepōs, quem ille testāmentō hērēdem relīquerat

et nōmen suum ferre iusserat. Hīc est, quī posteā

Augustus est dictus et rērum[144] potītus. Quī profectī contrā

Antōnium trēs ducēs vīcērunt eum. Ēvēnit tamen ut victōrēs 20

cōnsulēs ambō morerentur. Quārē trēs exercitūs ūnī

Caesarī Augustō pāruērunt.

The Second Triumvirate, 43 B.C.

2. Fugātus Antōnius āmissō exercitū cōnfūgit ad Lepidum,

quī Caesarī[145] magister equitum fuerat et tum mīlitum cōpiās

grandēs habēbat, ā quō susceptus est. Mox Lepidō operam 5

dante Caesar pācem cum Antōniō fēcit et quasi vindicātūrus

patris suī mortem, ā quō per testāmentum fuerat adoptātus,

Rōmam cum exercitū profectus extorsit ut sibi vīcēsimō

annō cōnsulātus darētur. Senātum prōscrīpsit, cum Antōniō

ac Lepidō rem pūblicam armīs tenēre coepit. Per hōs[146] 10

etiam Cicero ōrātor occīsus est multīque aliī nōbilēs.

The Battle of Philippi, 42 B.C.

3. Intereā Brūtus et Cassius, interfectōrēs Caesaris, ingēns

bellum mōvērunt. Erant enim per Macedoniam et

Orientem multī exercitūs, quōs occupāverant. Profectī sunt

igitur contrā eōs Caesar Octāviānus Augustus et M. Antōnius; 15

remānserat enim ad dēfendendam Ītaliam Lepidus.

Apud Philippōs, Macedoniae urbem, contrā eōs pūgnāvērunt.

Prīmō proeliō victī sunt Antōnius et Caesar, periit

tamen dux nōbilitātis Cassius, secundō Brūtum et īnfīnītam

nōbilitātem, quae cum illīs bellum gesserat, victam 20

interfēcērunt. Ac sīc inter eōs dīvīsa est rēs pūblica, ut Augustus

Hispāniās, Galliās et Ītaliam tenēret, Antōnius Asiam,

Pontum, Orientem. Sed in Ītaliā L. Antōnius cōnsul bellum

cīvīle commōvit, frāter ēius, quī cum Caesare contrā

Brūtum et Cassium dīmicāverat. Is apud Perusiam, Tusciae 25

cīvitātem, victus et captus est, neque occīsus.

War with Sextus Pompey.

4. Interim ā Sex. Pompēiō, Cn. Pompēī Māgnī fīliō, ingēns

bellum in Siciliā commōtum est, hīs quī superfuerant

ex partibus Brūtī Cassiīque ad eum cōnfluentibus. Bellātum

per Caesarem Augustum Octāviānum et M. Antōnium adversus

Sex. Pompēium est. Pāx postrēmō convēnit. 5

5. Eō tempore M. Agrippa in Aquītāniā rem prōsperē

gessit et L. Ventidius Bassus inrumpentēs in Syriam Persās

tribus proeliīs vīcit. Pacorum, rēgis Orōdis fīlium, interfēcit

eō ipsō diē quō ōlim Orōdēs, Persārum rēx, per ducem

Surēnam Crassum occīderat. Hīc prīmus dē Parthīs iūstissimum 10

triumphum Rōmae ēgit.

6. Interim Pompēius pācem rūpit et nāvālī proeliō victus

fugiēns ad Asiam interfectus est. Antōnius, quī Asiam et

Orientem tenēbat, repudiātā sorōre Caesaris Augustī Octāviānī

Cleopatram, rēgīnam Aegyptī, dūxit uxōrem. Contrā 15

Persās etiam ipse pūgnāvit. Prīmīs eōs proeliīs vīcit, regrediēns

tamen famē et pestilentiā labōrāvit et, cum īnstārent

Parthī fugientī, ipse prō victō recessit.

Civil War between Augustus and Antonius. The Battle of Actium, 31 B.C.

7. Hīc quoque ingēns bellum cīvīle commōvit cōgente

uxōre Cleopatrā, rēgīnā Aegyptī, dum cupiditāte muliebrī 20

optat etiam in urbe rēgnāre. Victus est ab Augustō nāvālī

pūgnā clārā et inlūstrī apud Actium, quī locus in Ēpīrō est,

ex quā fūgit in Aegyptum et dēspērātīs rēbus, cum omnēs[147]

ad Augustum trānsīrent, ipse sē interēmit. Cleopatra sibi[148]

aspidem admīsit et venēnō ēius exstincta est. Aegyptus per 25

Octāviānum Augustum imperiō Rōmānō adiecta est praepositusque

eī C. Cornēlius Gallus. Hunc prīmum Aegyptus

Rōmānum iūdicem habuit.

Imperial Government Established, 31 B.C.

8. Ita bellīs tōtō orbe cōnfectīs Octāviānus Augustus Rōmam

rediit, duodecimō annō[149] quam cōnsul fuerat. Ex eō 5

rem pūblicam per quadrāgintā et quattuor annōs sōlus obtinuit.

Ante enim duodecim annīs cum Antōniō et Lepidō

tenuerat. Ita ab initiō prīncipātūs ēius ūsque ad fīnem

quīnquāgintā et sex annī fuērunt. Obiit autem septuāgēsimō

sextō annō morte commūnī in oppidō Campāniae 10

Ātellā. Rōmae in campō Mārtiō sepultus est, vir, quī nōn

immeritō ex māximā parte deō[150] similis est putātus. Neque

enim facile ūllus eō[151] aut in bellīs fēlīcior fuit aut in pāce

moderātior. Quadrāgintā et quattuor annīs, quibus sōlus

gessit imperium, cīvīlissimē vīxit, in cūnctōs līberālissimus, 15

in amīcōs fīdissimus, quōs tantīs ēvēxit honōribus ut paene

aequāret fastīgiō suō.

Extension of the Empire.

9. Nūllō tempore ante eum magis rēs Rōmāna floruit.

Nam exceptīs cīvīlibus bellīs, in quibus invictus fuit, Rōmānō

adiēcit imperiō Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe 20

ante vīctam, sed penitus tunc subāctam, Pannoniam, Aquītāniam,

Īllyricum, Raetiam, Vindelicōs et Salassōs in Alpibus,

omnēs Pontī maritimās cīvitātēs, in hīs nōbilissimās

Bosporum et Panticapaeum. Vīcit autem multīs proeliīs

Dācōs. Germānōrum ingentēs cōpiās cecīdit, ipsōs quoque 25

trāns Albim fluvium summōvit, quī in Barbaricō longē ultrā

Rhēnum est. Hōc tamen bellum per Drūsum, prīvīgnum

suum, administrāvit, sīcut per Tiberium, prīvīgnum alterum,

Pannonicum, … quō bellō XL captīvōrum mīlia ex Germāniā

trānstulit et suprā ripam Rhēnī in Galliā conlocāvit. 5

Armeniam ā Parthīs recēpit. Obsidēs, quod nūllī anteā,

Persae eī dedērunt. Reddidērunt etiam sīgna Rōmāna,

quae Crassō victō adēmerant.

Death of Augustus, 14 A.D.

10. Scythae et Indī, quibus anteā Rōmānōrum nōmen incognitum

fuerat, mūnera et lēgātōs ad eum mīsērunt. Galatia 10

quoque sub hōc prōvincia facta est, cum anteā rēgnum fuisset,

prīmusque eam M. Lollius prō praetōre administrāvit.

Tantō autem amōre[152] etiam apud barbarōs fuit ut rēgēs

populī Rōmānī amīcī in honōrem ēius conderent cīvitātēs,

quās Caesarēās nōminārent. Multī autem rēgēs ex rēgnīs 15

suīs vēnērunt, ut eī obsequerentur, et habitū Rōmānō, togātī

scīlicet, ad vehiculum vel equum ipsīus cucurrērunt. Moriēns

Dīvus appellātus. Rem pūblicam beātissimam Tiberiō

successōrī relīquit, quī prīvīgnus eī, mox gener, postrēmō

adoptiōne fīlius fuerat. 20

Tiberius Emperor, 14-37 A.D.

11. Sed Tiberius ingentī sōcordiā imperium gessit, gravī

crūdēlitāte, scelestā avāritiā, turpī libīdine. Nam nūsquam

ipse pūgnāvit, bella per lēgātōs gessit suōs. Quōsdam rēgēs

ad sē per blanditiās ēvocātōs numquam remīsit, in quibus

Archelāum Cappadocem, cūius etiam rēgnum in prōvinciae 25

fōrmam redēgit et māximam cīvitātem appellārī nōmine

suō iussit, quae nunc Caesarēa dīcitur, cum Māzaca anteā

vocārētur. Hīc tertiō et vīcēsimō imperiī annō, aetātis septuāgēsimō

octāvō, ingentī omnium gaudiō mortuus est in

Campāniā.

Caligula Emperor, 37-41 A.D.

12. Successit eī C. Caesar, cognōmentō Caligula, Drūsī, 5

prīvīgnī Augustī, et ipsīus Tiberī nepōs, scelerātissimus ac

fūnestissimus et quī etiam Tiberī dēdecōra pūrgāverit.[153]

Bellum contrā Germānōs suscēpit et ingressus Suēviam

nihil strēnuē fēcit. Cum adversum cūnctōs ingentī avāritiā,

libīdine, crūdēlitāte saevīret, interfectus in Palātiō est annō 10

aetātis vīcēsimō nōnō, imperiī tertiō, mēnse decimō diēque

octāvō.

Claudius Emperor, 41-54 A.D.

13. Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drūsī,

quī apud Mogontiacum monumentum habet, fīlius, cūius et

Caligula nepōs erat. Hīc mediē imperāvit, multa gerēns 15

tranquillē atque moderātē, quaedam crūdēliter et īnsulsē.

Britannīs intulit bellum, quam nūllus Rōmānōrum post

C. Caesarem attigerat, eāque dēvictā per Cn. Sentium et

A. Plautium, inlūstrēs ac nōbilēs virōs, triumphum celebrem

ēgit. Quāsdam īnsulās etiam ultrā Britanniās in 20

Ōceanō positās imperiō Rōmānō addidit, quae appellantur

Orchadēs, fīliō autem suō Britannicī nōmen imposuit.

Tam cīvīlis autem circā quōsdam amīcōs exstitit, ut etiam

Plautium, nōbilem virum, quī expeditiōne Britannicā multa

ēgregiē fēcerat, triumphantem ipse prōsequerētur et 25

cōnscendentī Capitōlium laevus incēderet. Is vīxit annōs IV

et LX, imperāvit XIV. Post mortem cōnsecrātus est Dīvusque

appellātus.

Nero Emperor, 54-68 A.D.

14. Successit huic Nerō, Caligulae, avunculō suō, simillimus,

quī Rōmānum imperium et dēfōrmāvit et minuit, inūsitātae

lūxuriae[154] sūmptuumque, et quī exemplō C. Caligulae in

calidīs et frīgidīs lavāret unguentīs, rētibus aureīs piscārētur,

quae blattinīs fūnibus extrahēbat. Īnfīnītam senātus 5

partem interfēcit, bonīs[155] omnibus hostis fuit. Ad postrēmum

sē tantō dēdecōre prōstituit ut et saltāret et cantāret

in scaenā citharoedicō habitū vel tragicō. Parricīdia multa

commīsit frātre, uxōre, sorōre, mātre interfectīs. Urbem

Rōmam incendit, ut spectāculī ēius imāginem cerneret, quālī 10

ōlim Trōia capta ārserat. In rē mīlitārī nihil omnīnō ausus

Britanniam paene āmīsit. Nam duo sub eō nōbilissima

oppida capta illīc atque ēversa sunt. Armeniam Parthī

sustulērunt legiōnēsque Rōmānās sub iugum mīsērunt.

Duae tamen sub eō prōvinciae factae sunt, Pontus Polemōniacus 15

concedente rēge Polemōne et Alpēs Cottiae Cottiō

rēge dēfūnctō.

15. Per haec Rōmānō orbī exsecrābilis ab omnibus simul

dēstitūtus est et ā senātū hostis iūdicātus; cum quaererētur

ad poenam, quae poena erat tālis, ut nūdus per pūblicum 20

ductus furcā capitī ēius īnsertā virgīs ūsque ad mortem

caederētur atque ita praecipitārētur ā saxō, ē Palātiō fūgit

et in suburbānō sē lībertī suī, quod inter Salariam et Nōmentānam

viam ad quārtum urbis mīliārium est, interfēcit.

Is aedificāvit Rōmae thermās, quae ante Nerōniānae dictae 25

nunc Alexandriānae appellantur. Obiit trīcēsimō et alterō

aetātis annō, imperiī quārtō decimō, atque in eō omnis

Augustī familia cōnsūmpta est.

Galba Emperor, 68-69 A.D.

16. Huic Serv. Galba successit, antīquissimae nōbilitātis

senātor, cum septuāgēsimum et tertium annum ageret aetātis,

ab Hispānīs et Gallīs imperātōr ēlēctus, mox ab ūniversō

exercitū lībenter acceptus. Nam privāta ēius vīta

īnsīgnis fuerat mīlitāribus et cīvīlibus rēbus. Saepe cōnsul, 5

saepe prō cōnsule, frequenter dux in gravissimīs bellīs.

Hūius breve imperium fuit et quod bona habēret exōrdia,

nisi ad sevēritātem prōpēnsior vidērētur.[156] Īnsidiīs tamen

Othōnis occīsus est imperiī mēnse septimō. Iugulātus in

forō Rōmae sepultusque in hortīs suīs, quī sunt Aurēliā viā 10

nōn longē ab urbe Rōmā.

Otho Emperor, 69 A.D.

17. Otho occīsō Galbā invāsit imperium, māternō genere[157]

nōbilior quam paternō, neutrō tamen obscūrō. In privātā

vītā mollis et Nerōnī familiāris, in imperiō documentum

suī nōn potuit ostendere. Nam cum īsdem temporibus, 15

quibus Otho Galbam occīderat, etiam Vitellius factus esset

ā Germāniciānīs exercitibus imperātōr, bellō contrā eum

susceptō cum apud Bēdriacum in Ītaliā levī proeliō victus

esset, ingentēs tamen cōpiās ad bellum habēret, sponte sēmet[158]

occīdit. Petentibus mīlitibus nē tam cito dē bellī dēspērāret 20

ēventū, cum tantī[159] sē nōn esse dīxisset ut propter

eum bellum cīvīle movērētur, voluntāriā morte obiit trīcēsimō

et octāvō aetātis annō, nōnāgēsimō et quīntō imperiī

diē.

Vitellius Emperor, 69 A.D.

18. Dein Vitellius imperiō[160] potītus est, familiā honōrātā

magis quam nōbilī. Nam pater ēius nōn admodum clārē

nātus trēs tamen ōrdināriōs gesserat cōnsulātūs. Hīc cum

multō dēdecōre imperāvit et gravī saevitiā nōtābilis, praecipuē

ingluviē et vorācitāte, quippe cum dē diē saepe quārtō 5

vel quīntō ferātur[161] epulātus. Nōtissima certē cēna memoriae

mandāta est, quam eī Vitellius frāter exhibuit, in quā

super cēterōs sūmptūs duo mīlia piscium, septem avium

apposita trāduntur. Hīc cum Nerōnī similis esse vellet

atque id adeō prae sē ferret, ut etiam exsequiās Nerōnis, 10

quae humiliter sepultae fuerant, honōrāret, ā Vespasiānī

ducibus occīsus est interfectō prius in urbe Sabīnō, Vespasiānī

imperātōris frātre, quem cum Capitōliō incendit.

Interfectus autem est māgnō dēdecōre: trāctus per urbem

Rōmam pūblicē, nūdus, ērēctō comā capite et subiectō ad 15

mentum gladiō, stercore in vultum et pectus ab omnibus

obviīs appetītus, postrēmō iugulātus et in Tiberim dēiectus

etiam commūnī caruit sepultūrā. Periit autem aetātis annō

septimō et quīnquāgēsimō, imperiī mēnse octāvō et diē ūnō.

Vespasian Emperor, 69-79 A.D.

19. Vespasiānus huic successit, factus apud Palaestīnam 20

imperātōr, prīnceps obscūrē quidem nātus, sed optimīs comparandus,

privātā vītā inlūstris, ut quī ā Claudiō in Germāniam

et deinde in Britanniam missus trīciēs et bis cum

hoste cōnflīxerit, duās validissimās gentēs, vīgintī oppida,

īnsulam Vectam, Britanniae prōximam, imperiō Rōmānō 25

adiēcerit. Rōmae sē in imperiō moderātissimē gessit. Pecūniae

tantum avidior fuit, ita tamen, ut eam nūllī[162] iniūstē

auferret. Quam cum omnī dīligentiae prōvīsiōne conligeret,

tamen studiōsissimē largiēbātur, praecipuē indigentibus.

Nec facile ante eum cūiusquam prīncipis vel māior est

līberālitas comperta, vel iūstior. Placidissimae lēnitātis, 5

ut quī māiestātis quoque contrā sē reōs nōn facile pūnīret

ultrā exsiliī poenam. Sub hōc Iūdaea Rōmānō accessit

imperiō et Hierosolyma, quae fuit urbs nōbilissima Palaestīnae.

Achaeam, Lyciam, Rhodum, Bȳzantium, Samum,

quae līberae ante id tempus fuerant, item Thrāciam, Ciliciam, 10

Commāgēnēn, quae sub rēgibus amīcīs ēgerant, in

prōvinciārum fōrmam redēgit.

20. Offēnsārum[163] et inimīcitiārum immemor fuit, convīcia

ā causidicīs et philosophīs in sē dicta lēniter tulit, dīligēns

tamen coërcitor disciplīnae mīlitāris. Hīc cum fīliō Titō 15

dē Hierosolymīs triumphāvit. Per haec cum senātuī, populō,

postrēmō cūnctīs amābilis ac iūcundus esset, prōfluviō

ventris exstinctus est in vīllā propriā circā Sabīnōs, annum

agēns aetātis sexāgēsimum nōnum, imperiī nōnum et diem

septimum, atque inter Dīvōs relātus est. Genitūram fīliōrum 20

ita cognitam habuit, ut, cum multae contrā eum coniūrātiōnēs

fierent, quās patefactās ingentī dissimulātiōne

contempsit, in senātū dīxerit aut fīliōs sibi successūrōs, aut

nēminem.

Titus Emperor, 79-81 A.D.

21. Huic Titus fīlius successit, quī et ipse Vespasiānus est 25

dictus, vir omnium virtūtum genere mirābilis adeō ut amor

et dēliciae humānī generis dīcerētur, facundissimus, bellicōsissimus,

moderātissimus. Causās Latīnē ēgit, poēmata

et tragoediās Graecē composuit. In oppūgnātiōne Hierosolymōrum

sub patre mīlitāns duodecim prōpūgnātōrēs duodecim

sagittārum cōnfīxit ictibus. Rōmae tantae cīvīlitātis

in imperiō fuit ut nūllum omnīnō pūnīerit, convīctōs adversum

sē coniūrātiōnis dīmīserit vel in eādem familiāritāte 5

quā anteā habuerit. Facilitātis et līberālitātis tantae fuit

ut, cum nūllī quicquam negāret et ab amīcīs reprehenderētur,

responderit nūllum trīstem dēbēre ab imperātōre discēdere,

praetereā cum quādam diē in cēnā recordātus fuisset

nihil sē illō diē cuīquam praestitisse, dīxerit: ‘Amīcī, hodiē 10

diem perdidī.’ Hīc Rōmae amphitheātrum aedificāvit et

quīnque mīlia ferārum in dēdicātiōne ēius occīdit.

22. Per haec inūsitātō favōre dīlēctus morbō periit in eā,

quā pater, vīllā post biennium et mēnsēs octō, diēs vīgintī,

quam imperātōr erat factus, aetātis annō alterō et 15

quadrāgēsimō. Tantus lūctus eō mortuō pūblicus fuit ut omnēs

tamquam in propriā doluerint orbitāte. Senātus obitū ipsīus

circā vesperam nūntiātō nocte inrūpit in cūriam et tantās eī

mortuō laudēs gratiāsque congessit, quantās nec vīvō umquam

ēgerat nec praesentī. Inter Dīvōs relātus est. 20

Domitian Emperor, 81-96 A.D.

23. Domitiānus mox accēpit imperium, frāter ipsīus

iūnior, Nerōnī aut Caligulae aut Tiberiō similior quam patrī

vel frātrī suō. Prīmīs tamen annīs moderātus in imperiō fuit,

mox ad ingentia vitia prōgressus libīdinis, īrācundiae, crūdēlitātis,

avāritiae, tantum in sē odiī[164] concitāvit ut 25

merita et patris et frātris abolēret. Interfēcit nōbilissimōs ē

senātū. Dominum sē et deum prīmus appellārī iussit.

Nūllam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitōliō

passus est ponī. Cōnsōbrīnōs suōs interfēcit. Superbia

quoque in eō exsecrābilis fuit. Expeditiōnēs quattuor habuit,

ūnam adversum Sarmatās, alteram adversum Cattōs,

duās adversum Dācōs. Dē Dācīs Cattīsque duplicem triumphum

ēgit, dē Sarmatīs sōlam lauream ūsūrpāvit. Multās 5

tamen calamitātēs īsdem bellīs passus est; nam in Sarmatiā

legiō ēius cum duce interfecta est et ā Dācīs Oppius Sabīnus

cōnsulāris et Cornēlius Fuscus, praefectus praetōriō,

cum māgnīs exercitibus occīsī sunt. Rōmae quoque multa

opera fēcit, in hīs Capitōlium et Forum Trānsitōrium, Dīvōrum 10

Porticus, Īsīum ac Serāpīum et Stadium. Vērum cum

ob scelera ūniversīs exōsus esse coepisset, interfectus est

suōrum coniūrātiōne in Palātiō, annō aetātis quadrāgēsimō

quīntō, imperiī quīntō decimō. Fūnus ēius cum ingentī

dēdecōre per vespillōnēs exportātum et ignōbiliter est 15

sepultum.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings