LIBER OCTĀVUS
Reading edition
From the Accession of Nerva to the Death of Alexander Severus, 96-235 A.D.
Nerva Emperor, 96-98 A.D.
1. Annō octingentēsimō et quīnquāgēsimō ab urbe conditā
Vetere et Valente cōnsulibus rēs pūblica ad prōsperrimum
statum rediit bonīs prīncipibus ingentī fēlicitāte commissa.
Domitiānō enim, exitiābilī tyrannō, Nerva successit, vir in 20
prīvātā vītā moderātus et strēnuus, nōbilitātis mediae. Quī
senex admodum operam dante Petrōniō Secundō, praefectō
praetōriō, item Partheniō, interfectōre Domitiānī, imperātōr
est factus; aequissimum sē et cīvilissimum praebuit. Reī[165]
pūblicae dīvīnā prōvīsiōne cōnsuluit Trāiānum adoptandō.[166]
Mortuus est Rōmae post annum et quattuor mēnsēs imperiī
suī ac diēs octō, aetātis septuāgēsimō et alterō annō, atque
inter Dīvōs relātus est.
Trajan Emperor, 98-117 A.D.
2. Successit eī Ulpius Crīnītus Trāiānus, nātus Ītalicae in 5
Hispāniā, familiā[167] antīquā magis quam clārā. Nam pater
ēius prīmum cōnsul fuit. Imperātōr autem apud Agrippīnam
in Galliīs factus est. Rem pūblicam ita administrāvit
ut omnibus prīncipibus meritō praeferātur, inūsitātae
cīvīlitātis et fortitūdinis. Rōmānī imperiī, quod post Augustum 10
dēfēnsum magis fuerat quam nōbiliter ampliātum,
fīnēs longē lātēque diffūdit. Urbēs trāns Rhēnum in Germāniā
reparāvit. Dāciam Decibalō victō subēgit prōvinciā
trāns Dānubium factā in hīs agrīs quōs nunc Taifalī, Victoalī
et Tervingī habent. Ea prōvincia deciēs centēna mīlia 15
passuum in circuitū tenuit.
3. Armeniam, quam occupāverant Parthī, recēpit Parthomasīrī
occisō, quī eam tenēbat. Albānīs rēgem dedit.
Hibērōrum rēgem et Sauromatārum et Bosporānōrum et
Arabum et Osdroēnōrum et Colchōrum in fidem accēpit. 20
Carduenōs, Marcomedōs occupāvit et Anthemūsiam, māgnam
Persidis regiōnem, Seleuciam, Ctēsiphōntem, Babylōnem;
Messēniōs vīcit ac tenuit. Ūsque ad Indiae fīnēs
et mare Rubrum accessit atque ibi trēs prōvinciās fēcit,
Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum hīs gentibus 25
quae Madenam attingunt. Arabiam posteā in prōvinciae
fōrmam redēgit. In marī Rubrō classem īnstituit, ut per
eam Indiae fīnēs vāstāret.
4. Glōriam tamen mīlitārem cīvīlitāte et moderātiōne superāvit,
Rōmae et per prōvinciās aequālem sē omnibus exhibēns,
amīcōs salūtandī[168] causā frequentāns vel aegrōtantēs
vel cum fēstōs diēs habuissent, convīvia cum īsdem indiscrēta
vicissim habēns, saepe in vehiculīs eōrum sedēns, nūllum 5
senātōrum laedēns, nihil iniūstum ad augendum fiscum
agēns, līberālis in cūnctōs, pūblicē prīvātimque dītāns omnēs
et honōribus augēns, quōs vel mediōcrī familiāritāte cognōvisset,
per orbem terrārum aedificāns multa, immūnitātēs
cīvitātibus tribuēns, nihil nōn tranquillum et placidum 10
agēns, adeō ut omnī ēius aetāte ūnus senātor damnātus sit
atque is tamen per senātum ignōrante Trāiānō. Ob haec
per orbem terrārum deō proximus nihil nōn venerātiōnis
meruit et vīvus et mortuus.
5. Inter alia dicta hoc ipsīus fertur ēgregium. Amīcīs 15
enim culpantibus, quod nimium circā omnēs commūnis esset,[169]
respondit tālem sē imperātōrem esse prīvātīs, quālēs esse
sibi imperātōrēs prīvātus optāsset. Post ingentem igitur
glōriam bellī domīque quaesitam ē Perside rediēns apud
Seleuciam Isauriae prōfluviō ventris exstinctus est. Obiit 20
autem aetātis annō sexāgēsimō tertiō, mēnse nōnō, diē
quārtō, imperiī nōnō decimō, mēnse sextō, diē quīntō decimō.
Inter Dīvōs relātus est sōlusque omnium intrā urbem
sepultus est. Ossa conlāta in urnam auream in forō, quod
aedificāvit, sub columnā posita sunt, cūius altitūdō CXLIV 25
pedēs habet. Hūius tantum memoriae dēlātum est ut
ūsque ad nostram aetātem nōn aliter in senātū prīncipibus
acclāmētur, nisi ‘Fēlīciōr Augustō,[170] meliōr Trāiānō.’ Adeō
in eō glōria bonitātis obtinuit, ut vel adsentantibus vel
vērē laudantibus occāsiōnem māgnificentissimī praestet
exemplī.
Hadrian Emperor, 117-138 A.D.
6. Dēfūnctō Trāiānō Aelius Hadriānus creātus est prīnceps,
sine aliquā quidem voluntāte Trāiānī, sed operam dante
Plōtīnā, Trāiānī uxōre; nam eum Trāiānus, quamquam 5
cōnsōbrīnae suae fīlium, vīvus nōluerat adoptāre. Nātus
et ipse Ītalicae in Hispāniā. Quī Trāiānī glōriae invidēns
statim prōvinciās trēs relīquit, quās Trāiānus addiderat, et
dē Assyriā, Mesopotamiā, Armeniā revocāvit exercitūs ac
fīnem imperiī esse voluit Euphrātēn. Idem dē Dāciā facere 10
conātum amīcī dēterruērunt, nē multī cīvēs Rōmānī barbarīs
trāderentur, proptereā quia Trāiānus victā Dāciā ex tōtō
orbe Rōmānō īnfīnītās eō cōpiās hominum trānstulerat ad
agrōs et urbēs colendās. Dācia enim diūturnō bellō Decibalī
virīs fuerat exhausta. 15
7. Pācem tamen omnī imperiī suī tempore habuit, semel
tantum per praesidem dīmicāvit. Orbem Rōmānum circumiit;
multa aedificāvit. Fācundissimus Latīnō sermōne,
Graecō ērudītissimus fuit. Nōn māgnam clēmentiae glōriam
habuit, dīligentissimus tamen circā aerārium et mīlitum 20
disciplīnam. Obiit in Campāniā māior sexāgenāriō, imperiī
annō vīcēsimō prīmō, mēnse decimō, diē vīcēsimō nōnō.
Senātus eī tribuere nōluit dīvīnōs honōrēs, tamen cum successor
ipsīus T. Aurēlius Antōnīnus Fulvius hōc vehementer
exigeret, etsī ūniversī senātōrēs palam resisterent, tandem 25
obtinuit.
Antoninus Pius Emperor, 138-161 A.D.
8. Ergō Hadriānō successit T. Antōnīnus Fulvius Bōiōnius,
īdem etiam Pius nōminātus, genere clārō, sed nōn admodum
vetere, vir īnsīgnis et quī meritō Numae Pompiliō cōnferātur,[171]
ita ut Rōmulō Trāiānus aequētur. Vīxit ingentī honestāte
prīvātus, māiōre in imperiō, nūllī acerbus, cūnctīs
benīgnus, in rē mīlitārī moderātā glōriā, dēfendere magis
prōvinciās quam amplificāre studēns, virōs aequissimōs ad 5
administrandam rem pūblicam quaerēns, bonīs honōrem
habēns, improbōs sine aliquā acerbitāte dētestāns, rēgibus
amīcīs venerābilis nōn minus quam terribilis, adeō ut barbarōrum
plūrimae nātiōnēs dēpositīs armīs ad eum contrōversiās
suās lītēsque dēferrent sententiaeque pārērent. Hīc 10
ante imperium dītissimus opēs quidem omnēs suās stīpendiīs
mīlitum et circā amīcōs līberālītātibus minuit, vērum
aerārium opulentum relīquit. Pius propter clēmentiam
dictus est. Obiit apud Lorium, vīllam suam, mīliāriō ab
urbe duodecimō, vītae annō septuāgēsimō tertiō, imperiī 15
vīcēsimō tertiō, atque inter Dīvōs relātus est et meritō
cōnsecrātus.
Marcus Aurelius and Lucius Verus Emperors, 161-169 A.D.
9. Post hunc imperāvit M. Antōnīnus Vērus, haud dubiē
nōbilissimus, quippe cum ēius orīgō paterna ā Numā Pompiliō,
māterna ā Sallentīnō rēge penderet, et cum eō L. Annius 20
Antōnīnus Vērus. Tumque prīmum Rōmāna rēs pūblica
duōbus aequō iūre imperium administrantibus pāruit, cum
ūsque ad eōs singulōs semper habuisset Augustōs. Hī et
genere inter sē coniūnctī fuērunt et adfīnitāte. Nam Vērus
Annius Antōnīnus M. Antōnīnī fīliam in mātrimōnium habuit, 25
M. autem Antōnīnus gener Antōnīnī Piī fuit per uxōrem
Galēriam Faustīnam iūniōrem, cōnsōbrīnam suam.
10. Hī bellum contrā Parthōs gessērunt, quī post victōriam
Trāiānī tum prīmum rebellāverant. Vērus Antōnīnus ad id
profectus est. Quī Antiochīae et circā Armeniam agēns multa
per ducēs suōs et ingentiā patrāvit. Seleucīam, Assyriae
urbem nōbilissimam, cum quadringentīs mīlibus hominum
cēpit; Parthicum triumphum revexit. Cum frātre eōdemque[172] 5
socerō triumphāvit. Obiit tamen in Venetiā, cum ā
Concordiā cīvitāte Altīnum proficīscerētur et cum frātre
in vehiculō sēderet, subitō sanguine ictus, cāsū morbī quem
Graecī apoplēxin vocant. Vir ingeniī parum cīvīlis, reverentiā
tamen frātris nihil umquam atrōx ausus. Cum obisset 10
ūndecimō imperiī annō, inter deōs relātus est.
Marcus Aurelius reigns alone, 169-180 A.D.
11. Post eum M. Antōnīnus sōlus rem pūblicam tenuit, vir
quem mīrārī facilius quis quam laudāre possit. Ā prīncipiō
vītae tranquillissimus, adeō ut ex īnfantīa quoque vultum
nec ex gaudiō nec ex maerōre mutāverit. Philosophiae dēditus 15
Stoicae, ipse etiam nōn sōlum vītae moribus, sed etiam
ērudītiōne philosophus. Tantae admirātiōnis adhūc iuvenis
ut eum successōrem parāverit Hadriānus relinquere,
adoptātō tamen Antōnīnō Piō generum eī idcircō esse voluerit,
ut hōc ōrdine ad imperium pervenīret. 20
12. Īnstitūtus est ad philosophiam per Apollōnium[173] Chalcēdōnium,
ad scientiam litterārum Graecārum per Sextum
Chaerōnēnsem, Plūtarchī nepōtem, Latīnās autem eum litterās
Frontō, ōrātor nōbilissimus, docuit. Hīc cum omnibus
Rōmae aequō iūre ēgit, ad nūllam īnsolentiam ēlātus est 25
imperiī fastīgiō; līberālitātis prōmptissimae. Prōvinciās ingentī
benīgnitāte et moderātiōne trāctāvit. Contrā Germānōs
eō prīncipe rēs fēlīciter gestae sunt. Bellum ipse ūnum
gessit Marcomannicum, sed quantum nūllā memoriā fuit,
adeō ut Pūnicīs cōnferātur. Nam eō[174] gravius est factum,
quod ūniversī exercitūs Rōmānī perierant. Sub hōc enim
tantus cāsus pestilentiae fuit ut post victōriam Persicam 5
Rōmae ac per Ītaliam prōvinciāsque māxima hominum pars,
mīlitum omnēs ferē cōpiae languōre dēfēcerint.
13. Ingentī ergō labōre et moderātiōne, cum apud Carnuntum
iūgī trienniō perseverāsset, bellum Marcomannicum cōnfēcit,
quod cum hīs Quādī, Vandalī, Sarmatae, Suēvī atque 10
omnis barbaria commoverat, multa hominum mīlia interfēcit,
ac Pannoniīs servitiō līberātīs Rōmae rūrsus cum
Commodō Antōnīnō, fīliō suō, quem iam Caesarem fēcerat,
triumphāvit. Ad hūius bellī sūmptum cum aerāriō exhaustō
largītiōnēs nūllās habēret neque indīcere prōvinciālibus 15
aut senātuī aliquid vellet, īnstrumentum rēgiī cultūs
factā in forō Dīvī Trāiānī sectiōne distrāxit, vāsa aurea,
pōcula crystallina et murrina, uxōriam ac suam sēricam et
auream vestem, multa ōrnamenta gemmārum. Ac per duōs
continuōs mēnsēs ea vēnditiō habita est multumque aurī 20
redāctum. Post victōriam tamen ēmptōribus pretia restituit,
quī reddere comparāta voluērunt; molestus nūllī fuit
quī māluit semel ēmpta retinēre.
14. Hīc permīsit virīs clāriōribus ut convīvia eōdem cultū
quō ipse et ministrīs similibus exhibērent. In ēditiōne 25
mūnerum post victōriam adeō māgnificus fuit ut centum
simul leōnēs exhibuisse trādātur. Cum igitur fortūnātam
rem pūblicam et virtūte et mānsuetūdine reddidisset, obiit
XVIII imperiī annō, vītae LXI, et omnibus certātim adnitentibus
inter Dīvōs relātus est. 30
Commodus Emperor, 180-193 A.D.
15. Hūius successōr L. Antōnīnus Commodus nihil paternum
habuit, nisi quod contrā Germānōs fēlīciter et ipse
pūgnāvit. Septembrem mēnsem ad nōmen suum trānsferre
conātus est, ut Commodus dīcerētur. Sed lūxuriā et obscēnitāte
dēprāvātus gladiātōriīs armīs saepissimē in lūdō, 5
deincēps etiam in amphitheātrō cum hūiusmodī hominibus
dīmicāvit. Obiit morte subitā atque adeō ut strangulātus
vel venēnō interfectus putārētur, cum annīs XII post patrem
et VIII mēnsibus imperāsset, tantā exsecrātiōne omnium ut
hostis humānī generis etiam mortuus iūdicārētur. 10
Pertinax Emperor, 193 A.D.
16. Huic successit Pertināx, grandaevus iam et quī septuāgenāriam
attigisset aetātem, praefectūram urbī tum agēns,
ex senātūs cōnsultō imperāre iussus. Octōgēsimō diē imperiī
praetōriānōrum mīlitum sēditiōne et Iūliānī scelere
occīsus est. 15
17. Post eum Salvius Iūliānus rem pūblicam invāsit, vir
nōbilis et iūre perītissimus, nepōs Salvī Iūliānī, quī sub
Dīvō Hadriānō perpetuum composuit ēdictum. Victus est
ā Sevērō apud Mulvium pontem, interfectus in Palātiō.
Vīxit mēnsibus septem postquam coeperat imperāre. 20
Septimius Severus Emperor, 193-211 A.D.
18. Hinc imperiī Rōmānī administrātiōnem Septimius
Sevērus accēpit, oriundus ex Āfricā prōvinciā Tripolitānā,
oppidō Leptī. Sōlus omnī memoriā[175] et ante et posteā ex
Āfricā imperātōr fuit. Hīc prīmum fiscī advocātus, mox
mīlitāris tribūnus, per multa deinde et varia officia atque 25
honōrēs ūsque ad administrātiōnem tōtīus reī pūblicae vēnit.
Pertinācem sē appellārī voluit in honōrem ēius Pertinācis,
quī ā Iūliānō fuerat occīsus. Parcus admodum fuit, natūrā
saevus. Bella multa et fēlīciter gessit. Pescennium Nigrum,
quī in Aegyptō et Syriā rebellāverat, apud Cȳzicum 5
interfēcit. Parthōs vīcit et Arabās interiōrēs et Adiabēnōs.
Arabās eō ūsque superāvit ut etiam prōvinciam ibi faceret.
Idcircō Parthicus, Arabicus, Adiabēnicus dictus est. Multa
tōtō orbe Rōmānō reparāvit. Sub eō etiam Clōdius Albīnus,
quī in occidendō Pertināce socius fuerat Iūliānō,[176] Caesarem 10
sē in Galliā fēcit, victusque apud Lugdūnum est interfectus.
19. Sevērus tamen praeter bellicam glōriam etiam cīvīlibus
studiīs clārus fuit et litterīs doctus, philosophiae scientiam
ad plēnum adeptus. Novissimum bellum in Britanniā
habuit, utque receptās prōvinciās omnī sēcūritāte mūnīret, 15
vāllum per CXXXII passuum mīlia ā marī ad mare dēdūxit.
Dēcessit Eborācī admodum senex, imperiī annō sextō
decimō, mēnse tertiō. Dīvus appellātus est. Nam fīliōs
duōs successōrēs relīquit, Bassiānum et Getam, sed Bassiānō
Antōnīnī nōmen ā senātū voluit impōnī. Itaque dictus 20
est M. Aurēlius Antōnīnus Bassiānus patrīque successit.
Nam Geta hostis pūblicus iūdicātus cōnfestim periit.
Caracalla Emperor, 211-217 A.D.
20. M. igitur Aurēlius Antōnīnus Bassiānus, īdemque Caracalla,
mōrum ferē paternōrum fuit, paulō asperior et mināx.
Opus Rōmae ēgregium fēcit lavācrī, quae thermae Antōnīniānae 25
appellantur, nihil praetereā memorābile. Impatientis
libīdinis, quī novercam suam Iūliam uxōrem dūxerit. Dēfūnctus
est in Osdroēna apud Edessam moliēns adversum
Parthōs expedītiōnem annō imperiī sextō, mēnse secundō,
vix ēgressus quadrāgēsimum tertium annum. Fūnere pūblicō
ēlātus est.
Macrinus Emperor, 218 A.D.
21. Deinde Opilius Macrīnus, quī praefectus praetōriō
erat, cum fīliō Diadūmenō factī imperātōrēs nihil memorābile 5
ex temporis brevitāte gessērunt. Nam imperium
eōrum duum mēnsuum et ūnīus annī fuit. Sēditiōne mīlitārī
ambō pariter occīsī sunt.
Heliogabalus Emperor, 218-221 A.D.
22. Creātus est post hōs M. Aurēlius Antōnīnus. Hīc
Antonīnī Caracallae fīlius putābātur, sacerdōs autem 10
Heliogabalī templī erat. Is cum Rōmam ingentī et mīlitum et
senātūs exspectātiōne vēnisset, probrīs sē omnibus contāmināvit.
Impudicissimē et obscēnissimē vīxit, bienniōque post
et octō mēnsibus tumultū interfectus est mīlitārī et cum eō
māter Symiasera. 15
Alexander Severus Emperor, 221-235 A.D.
23. Successit huic Aurēlius Alexander, ab exercitū Caesar,
ā senātū Augustus nōminātus, iuvenis admodum, susceptōque
adversus Persās bellō Xerxēn, eōrum rēgem, glōriōsissimē
vīcit. Mīlitārem disciplīnam sevērissimē rēxit.
Quāsdam tumultuantēs legiōnēs integrās exauctorāvit. 20
Adsessōrem habuit vel scriniī magistrum Ulpiānum, iūris conditōrem.
Rōmae quoque favōrābilis fuit. Periit in Galliā
mīlitārī tumultū tertiō decimō imperiī annō et diē nōnō.
In Mamaeam, mātrem suam, ūnicē pius.