LIBER QUINTUS
Reading edition
From the End of the War with Jugurtha to the End of the First Civil War, 106-81 B.C.
War with the Cimbri and Teutones, 105-101 B.C. Battle of Aquae Sextiae, 102 B.C.
1. Dum bellum in Numidiā contrā Iugurtham geritur,[100]
Rōmānī cōnsulēs M. Mānlius et Q. Caepiō ā Cimbrīs et
Teutonibus et Tugurīnīs et Ambrōnibus, quae erant Germānōrum
et Gallōrum gentēs, victī sunt iūxtā flūmen Rhodanum
ingentī interneciōne; etiam castra sua et māgnam 5
partem exercitūs perdidērunt. Timor Rōmae grandis fuit,
quantus vix Hannibalis tempore nē iterum Gallī Rōmam
venīrent.[101] Ergō Marius post victōriam Iugurthīnam secundō
cōnsul est factus, bellumque eī contrā Cimbrōs et
Teutonas dēcrētum est. Tertiō quoque eī et quārtō dēlātus 10
est cōnsulātus, quia bellum Cimbricum prōtrahēbātur. Sed
in quārtō cōnsulātū conlēgam habuit Q. Lutātium Catulum.
Cum Cimbrīs itaque cōnflīxit et duōbus proeliīs CC mīlia
hostium cecīdit, LXXX mīlia cēpit et ducem eōrum Teutobodum,
propter quod meritum absēns quīntō cōnsul est factus. 15
Battle of Vercellae, 101 B.C.
2. Intereā Cimbrī et Teutonēs, quōrum cōpia adhūc īnfīnīta
erat, ad Ītaliam trānsiērunt. Iterum ā C. Mariō et Q. Catulō
contrā eōs dīmicātum est, sed ā Catulī parte fēlicius. Nam
proeliō, quod simul ambō gessērunt, CXL mīlia aut in pūgnā
aut in fugā caesa sunt, LX mīlia capta. Rōmānī mīlitēs ex 20
utrōque exercitū trecentī periērunt. Tria et trīgintā Cimbrīs[102]
sīgna sublāta sunt; ex hīs exercitus Marī duo reportāvit,
Catulī exercitus XXXI. Is bellī fīnis fuit; triumphus
utrīque dēcrētus est.
Social War, 90-88 B.C.
3. Sex. Iūliō Caesare et L. Mārciō Philippō cōnsulibus 5
sexcentēsimō quīnquāgēsimō nōnō annō ab urbe conditā, cum
prope alia omnia bella cessārent, in Ītaliā gravissimum
bellum Pīcentēs, Marsī Paelīgnīque mōvērunt, quī, cum annīs
numerōsīs iam populō Rōmānō oboedīrent, tum lībertātem
sibi[103] aequam adserēre coepērunt. Perniciōsum admodum 10
hōc bellum fuit. P. Rutilius cōnsul in eō occīsus est, Caepiō,
nōbilis iuvenis, Porcius Catō, alius cōnsul. Ducēs
autem adversus Rōmānōs Pīcentibus[104] et Marsīs fuērunt
T. Vettius, Hierius Asinius, T. Hērennius, A. Cluentius.
Ā Rōmānīs bene contrā eōs pūgnātum est ā C. Mariō, quī 15
sexiēs cōnsul fuerat, et ā Cn. Pompēiō, māximē tamen ā
L. Cornēliō Sullā, quī inter alia ēgregia ita Cluentium, hostium
ducem, cum māgnīs cōpiīs fūdit ut ex suīs[105] ūnum
āmitteret.[106] Quadrienniō cum gravī tamen calamitāte hōc
bellum trāctum est. Quīntō demum annō fīnem accēpit per 20
L. Cornēlium Sullam cōnsulem, cum anteā in eōdem bellō
ipse multa strēnuē, sed praetor, ēgisset.
First Mithradatic War, 88-84 B.C.
4. Annō urbis conditae sexcentēsimō sexāgēsimō secundō
prīmum Rōmae bellum cīvīle commōtum est, eōdem annō
etiam Mithradāticum. Causam bellō cīvīlī C. Marius sexiēs
cōnsul dedit. Nam cum Sulla cōnsul contrā Mithradātēn
gestūrus[107] bellum, quī Asiam et Achaeam occupāverat,
mitterētur, isque exercitum in Campāniā paulisper tenēret,
ut bellī sociālis, dē quō dīximus, quod intrā Ītaliam gestum 5
fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectāvit ut ipse ad
cum exercitū ad urbem vēnit. Illīc contrā Marium
et Sulpicium dīmicāvit. Prīmus urbem Rōmam armātus
ingressus est, Sulpicium interfēcit, Marium fugāvit, atque 10
ita ōrdinātīs cōnsulibus in futūrum annum Cn. Octāviō et
L. Cornēliō Cinnā ad Asiam profectus est.
Mithradates invades Asia.
5. Mithradātēs enim, quī Pontī rēx erat atque Armeniam
Minōrem et tōtum Ponticum mare in circuitū cum Bosporō
tenēbat, prīmum Nīcomēdēn, amīcum populī Rōmānī, Bīthȳniā[110] 15
voluit expellere senātuīque mandāvit bellum sē eī propter
iniūriās quās passus fuerat inlātūrum. Ā senātū respōnsum
Mithradātī est, sī id faceret, quod bellum ā Rōmānīs et ipse
patērētur. Quārē īrātus Cappadociam statim occupāvit et
ex eā Ariobarzānēn, rēgem et amīcum populī Rōmānī, fugāvit. 20
Mox etiam Bīthȳniam invāsit et Paphlagoniam pulsīs
rēgibus, amīcīs populī Rōmānī, Pylaemēne et Nīcomēde.
Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam litterās mīsit
ut ubicumque inventī essent[111] cīvēs Rōmānī, ūnō diē
occiderentur. 25
Sulla takes Athens, 87 B.C. Battle of Chaeronea, 86 B.C.
6. Intereā etiam Athēnae, cīvitās Achaeae, ab Aristōne
Athēniēnsī Mithradātī trādita est. Mīserat enim iam ad
Achaeam Mithradātēs Archelāum, ducem suum, cum centum
et vīgintī mīlibus equitum[112] ac peditum, per quem etiam
reliqua Graecia occupāta est. Sulla Archelāum apud Pīraeum, 5
nōn longē ab Athēnīs, obsēdit, ipsās Athēnās cēpit.
Posteā commissō proeliō contrā Archelāum ita eum vīcit ut
ex CXX mīlibus vix decem Archelāō superessent, ex Sullae
exercitū XIII tantum hominēs interficerentur. Hāc pūgnā
Mithradātēs cognitā septuāgintā mīlia lēctissima ex Asiā 10
Archelāō mīsit, contrā quem iterum Sulla commīsit. Prīmō
proeliō quīndecim mīlia hostium interfecta sunt et fīlius
Archelāī Diogenēs; secundō omnēs Mithradātis cōpiae exstinctae
sunt, Archelāus ipse trīduō nūdus in palūdibus
latuit. Hāc rē audītā Mithradātēs iussit cum Sullā dē pāce 15
agī.
Terms of Peace, 84 B.C. Sulla’s Return to Italy, 83 B.C.
7. Interim eō tempore Sulla etiam Dardanōs, Scordiscōs,
Dalmatās et Maedōs partim vīcit, aliōs in fidem accēpit.
Sed cum lēgātī ā rēge Mithradāte, quī pācem petēbant,
vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respōndit, nisi 20
rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad rēgnum suum redisset.
Posteā tamen ad conloquium ambō vēnērunt. Pāx inter eōs
ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō
perīculum nōn habēret. Nam dum Sulla in Achaeā atque
Asiā Mithradātēn vincit,[113] Marius, quī fugātus erat, et 25
Cornēlius Cinna, ūnus ex cōnsulibus, bellum in Ītaliā reparāvērunt
et ingressī urbem Rōmam nōbilissimōs ē senātū et cōnsulārēs
virōs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt, ipsīus
Sullae domō ēversā fīliōs et uxōrem ad fugam compulērunt.
Ūniversus reliquus senātus ex urbe fugiēns ad Sullam in
Graeciam vēnit, orāns ut patriae subvenīret. Ille in 5
Ītaliam trāiēcit, bellum cīvīle gestūrus adversus Norbānum
et Scīpiōnem cōnsulēs. Et prīmō proeliō contrā Norbānum
dīmicāvit nōn longē ā Capuā.[114] Tunc sex mīlia ēius cecīdit,
sex mīlia cēpit, CXXIV suōs āmīsit. Inde etiam ad Scīpiōnem
sē convertit et ante proelium tōtum ēius exercitum sine 10
sanguine in dēditiōnem accēpit.
Battle of Colline Gate, 82 B.C.
8. Sed cum Rōmae mūtātī cōnsulēs essent, Marius, Marī
fīlius, ac Papīrius Carbō cōnsulātum accēpissent, Sulla
contrā Marium iūniōrem dīmicāvit et XV mīlibus ēius occīsīs
CCCC dē suīs perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. 15
Marium, Marī fīlium, Praeneste[115] persecūtus obsēdit et ad
mortem compulit. Rūrsus pūgnam gravissimam habuit
contrā Lamponium et Carīnātem, ducēs partis Mariānae, ad
portam Collīnam. LXX mīlia hostium in eō proeliō contrā
Sullam fuisse dīcuntur. XII mīlia sē Sullae dēdidērunt, 20
cēterī in aciē, in castris, in fugā īnsatiābilī īrā victōrum
cōnsūmptī sunt. Cn. quoque Carbō, cōnsul alter, ab Arīminō
ad Siciliam fūgit et ibi per Cn. Pompēium interfectus
est, quem adulēscentem Sulla atque annōs ūnum et vīgintī
nātum cognitā ēius industriā exercitibus praefēcerat, ut 25
secundus ā Sullā habērētur.
9. Occīsō ergō Carbōne Siciliam Pompēius recēpit. Trānsgressus
inde ad Āfricam Domitium, Mariānae partis ducem,
et Hiardam, rēgem Mauretāniae, quī Domitiō auxilium ferēbat,
occīdit. Post haec Sulla dē Mithradāte ingentī glōriā
triumphāvit. Cn. etiam Pompēius, quod nūllī Rōmānōrum
tribūtum erat, quārtum et vīcēsimum annum agēns dē 5
Āfricā triumphāvit. Hunc fīnem habuērunt duo bella
fūnestissima, Ītalicum, quod et sociāle dictum est, et cīvīle,
quae ambō trācta sunt per annōs decem. Cōnsūmpsērunt
ultrā CL mīlia hominum, virōs cōnsulārēs XXIV, praetōriōs
VII, aedīlīciōs LX, senātōrēs ferē CC. 10