LIBER SECUNDUS
Reading edition
From the Capture of the City to the End of The First Punic War, 390-241 B.C.
Military Tribunes with Consular Power Elected, 444 B.C.
1. Annō trecentēsimō sexāgēsimō quīntō ab urbe conditā,
post captam autem prīmō, dīgnitātēs mūtātae sunt, et prō
duōbus cōnsulibus factī tribūnī mīlitārēs cōnsulārī potestāte.
Hinc iam coepit Rōmāna rēs crēscere. Nam Camillus eō
annō Volscōrum cīvitātem, quae per septuāgintā annōs 5
bellum gesserat, vīcit et Aequōrum urbem et Sūtrīnōrum
atque omnēs dēlētīs eārundem exercitibus occupāvit et trēs
simul triumphōs ēgit.
2. T. etiam Quīntius Cincinnātus Praenestīnōs, quī ūsque
ad urbis Rōmae portās cum bellō vēnerant, persecūtus ad 10
flūmen Alliam vīcit, octō cīvitātēs, quae sub ipsīs agēbant,
Rōmānīs adiūnxit, ipsum Praeneste aggressus in dēditiōnem
accēpit. Quae omnia ab eō gesta sunt vīgintī diēbus,[31]
triumphusque ipsī dēcrētus.
3. Vērum dīgnitās tribūnōrum mīlitārium nōn diū persevērāvit. 15
Nam post aliquantum nūllōs placuit fierī et quadriennium
in urbe ita fluxit ut potestātēs ibi māiōrēs nōn
essent. Praesūmpsērunt tamen tribūnī mīlitārēs cōnsulārī
potestāte iterum dīgnitātem et trienniō persevērāvērunt.
Rūrsus cōnsulēs factī. 20
Death of Camillus, 365 B.C.
4. L. Genuciō et Q. Servīliō cōnsulibus mortuus est
Camillus. Honor eī post Rōmulum secundus dēlātus est.
Invasion of the Gauls; Torquatus, 361 B.C.
5. T. Quīntius dictātor adversus Gallōs, quī ad Ītaliam
vēnerant, missus est. Hī ab urbe quārtō mīliāriō trāns
Aniēnem fluvium cōnsēderant. Ibi nōbilissimus dē senātōribus
iuvenis L. Mānlius prōvocantem Gallum ad singulāre
certāmen prōgressus occīdit, et sublātō torque aureō collōque 5
suō impositō in perpetuum Torquātī et sibi et posterīs
cognōmen accēpit. Gallī fugātī sunt, mox per C. Sulpicium
dictātōrem etiam victī. Nōn multō[32] post ā C. Mārciō Tuscī
victī sunt et octō mīlia captīvōrum ex hīs in triumphum
ducta. 10
First Samnite War, 343-341 B.C.
6. Cēnsus iterum habitus est. Et cum Latīnī, quī a Rōmānīs[33]
subāctī erant, mīlitēs praestāre nōllent, ex Rōmānīs
tantum tīrōnēs lēctī sunt, factaeque legiōnēs decem, quī modus
sexāgintā vel amplius armātōrum mīlia efficiēbat. Parvīs
adhūc Rōmānīs rēbus tanta tamen in rē mīlitārī virtūs erat. 15
Quae cum profectae essent adversum Gallōs duce L. Fūriō,
quīdam ex Gallīs ūnum ex Rōmānīs, quī esset[34] optimus,
prōvocāvit. Tum sē M. Valerius tribūnus mīlitum obtulit,
et cum prōcessisset armātus corvus eī[35] suprā dextrum bracchium
sēdit. Mox commissā adversum Gallum pūgnā īdem 20
corvus ālīs et unguibus Gallī oculōs verberāvit, nē rēctum
posset aspicere. Ita ā tribūnō Valeriō interfectus. Corvus
nōn sōlum victōriam eī, sed etiam nōmen dedit. Nam
posteā īdem Corvīnus est dictus. Ac propter hōc meritum
annōrum trium et vīgintī cōnsul est factus. 25
Latin War, 340-338 B.C.
7. Latīnī, quī nōluerant mīlitēs dare, hōc quoque ā Rōmānīs
exigere coepērunt, ut ūnus cōnsul ex eōrum, alter ex
Rōmānōrum populō creārētur. Quod cum esset negātum,
bellum contrā eōs susceptum est et ingentī pūgnā superātī
sunt; ac dē hīs perdomitīs triumphātum est. Statuae cōnsulibus 5
ob meritum victōriae in rōstrīs positae sunt. Eō
annō etiam Alexandrīa ab Alexandrō Macedone condita est.
Second Samnite War, 326-304 B.C.
8. Iam Rōmānī potentēs esse coepērunt. Bellum enim in
centēsimō et trīcēsimō ferē mīliāriō ab urbe apud Samnītas
gerēbātur, quī mediī sunt inter Pīcēnum, Campāniam et 10
Āpūliam. L. Papīrius Cursor cum honōre dictātōris ad id
bellum profectus est. Quī cum Rōmam redīret, Q. Fabiō
Māximō, magistrō equitum, quem apud exercitum relīquit,
praecēpit nē sē absente pūgnāret.[36] Ille occāsiōne repertā
fēlīcissimē dīmicāvit et Samnītas dēlēvit. Ob quam rem ā 15
ingentī favōre mīlitum et populī līberātus est, tantā Papīriō
sēditiōne commōtā ut paene ipse interficerētur.
Romans defeated at Caudine Forks, 321 B.C.
9. Posteā Samnītēs Rōmānōs T. Veturiō et Sp. Postumiō
cōnsulibus ingentī dēdecōre[39] vīcērunt et sub iugum mīsērunt. 20
Pāx tamen ā senātū et populō solūta est, quae cum
ipsīs propter necessitātem facta fuerat. Posteā Samnītēs
victī sunt ā L. Papīriō cōnsule, septem mīlia eōrum sub
iugum missa. Papīrius prīmus dē Samnītibus triumphāvit.
Eō tempore Ap. Claudius cēnsor aquam Claudiam indūxit
et viam Appiam strāvit. Samnītēs reparātō bellō Q. Fabium
Māximum vīcērunt tribus mīlibus hominum occīsīs. Posteā, 5
cum pater eī Fabius Māximus lēgātus datus fuisset, et
Samnītas vīcit et plūrima ipsōrum oppida cēpit. Deinde
P. Cornēlius Rūfīnus M. Curius Dentātus, ambō cōnsulēs,
contrā Samnītas missī ingentibus proeliīs eōs cōnfēcēre.
Tum bellum cum Samnītibus per annōs quadrāgintā novem 10
āctum sustulērunt. Neque ūllus hostis fuit intrā Ītaliam
quī Rōmānam virtūtem magis fatīgāverit.
War with the Gauls and Etruscans, 283 B.C.
10. Interiectīs aliquot annīs iterum sē Gallōrum cōpiae
contrā Rōmānōs Tuscīs Samnītibusque iūnxērunt, sed cum
Rōmam tenderent ā Cn. Cornēliō Dolābellā cōnsule dēlētae 15
sunt.
War with Tarentum and Pyrrhus, 281-272 B.C. Battle of Heraclea, 280 B.C.
11. Eōdem tempore Tarentīnīs, quī iam in ultimā Ītaliā
sunt, bellum indictum est, quia lēgātīs Rōmānōrum iniūriam
fēcissent. Hī Pyrrhum,[40] Ēpīrī rēgem, contrā Rōmānōs
auxilium poposcērunt, quī ex genere Achillis orīginem 20
trahēbat. Is mox ad Ītaliam vēnit, tumque prīmum Rōmānī
cum trānsmarīnō hoste dīmicāvērunt. Missus est
contrā eum cōnsul P. Valerius Laevīnus, quī cum explōrātōrēs
Pyrrhī cēpisset, iussit eōs per castra dūcī, ostendī
omnem exercitum tumque dīmittī, ut renūntiārent Pyrrhō 25
quaecumque ā Rōmānīs agerentur.[41] Commissā mox pūgnā,
cum iam Pyrrhus fugeret, elephantōrum auxiliō vīcit, quōs
incognitōs Rōmānī expāvērunt. Sed nox proeliō fīnem
dedit; Laevīnus tamen per noctem fūgit, Pyrrhus Rōmānōs
mīlle octingentōs cēpit et eōs summō honōre trāctāvit, 5
occīsōs sepelīvit. Quōs cum adversō vulnere et trucī vultū
etiam mortuōs iacēre vīdisset, tulisse ad caelum manūs
dīcitur cum hāc vōce: sē tōtīus orbis dominum esse potuisse,
sī tālēs sibi mīlitēs contigissent.
Embassy of Cineas.
12. Posteā Pyrrhus coniūnctīs sibi Samnītibus, Lūcānīs, 10
Bruttiīs Rōmam perrēxit, omnia ferrō[42] īgnīque vāstāvit, Campāniam
populātus est atque ad Praeneste vēnit, mīliāriō ab
urbe octāvō decimō. Mox terrōre[43] exercitūs, quī eum cum
cōnsule sequēbātur, in Campāniam sē recēpit. Lēgātī ad
Pyrrhum dē redimendīs captīvīs[44] missī ab eō honōrificē 15
susceptī sunt. Captīvōs sine pretiō Rōmam mīsit. Ūnum
ex lēgātīs Rōmānōrum, Fābricium, sīc admīrātus, cum eum
pauperem esse cognōvisset, ut quārtā parte rēgnī prōmissā
sollicitāre voluerit ut ad sē trānsīret, contemptusque est ā
Fābriciō. Quārē cum Pyrrhus Rōmānōrum ingentī admīrātiōne 20
tenērētur, lēgātum mīsit, quī pācem aequīs condiciōnibus
peteret, praecipuum virum, Cīneam nōmine,[45] ita ut
Pyrrhus partem Ītaliae, quam iam armīs occupāverat,
obtinēret.
13. Pāx displicuit remandātumque Pyrrhō est ā senātū eum 25
cum Rōmānīs, nisi ex Ītaliā recessisset,[46] pācem habēre nōn
posse. Tum Rōmānī iussērunt captīvōs omnēs, quōs Pyrrhus
reddiderat, īnfāmēs habērī, quod armātī capī potuissent, nec
ante eōs ad veterem statum revertī, quam sī bīnōrum hostium
occīsōrum spolia retulissent. Ita lēgātus Pyrrhī reversus 5
est. Ā quō cum quaereret Pyrrhus, quālem Rōmam
comperisset, Cīneās dīxit rēgum sē patriam vīdisse; scīlicet
tālēs illīc ferē omnēs esse, quālis ūnus Pyrrhus apud Ēpīrum
et reliquam Graeciam putārētur.[47]
Missī sunt contrā Pyrrhum ducēs P. Sulpicius et Decius 10
Mūs cōnsulēs. Certāmine commissō Pyrrhus vulnerātus est,
elephantī interfectī, vīgintī mīlia caesa hostium, et ex Rōmānīs
tantum quīnque mīlia; Pyrrhus Tarentum fugātus.
Fabricius; Battle of Beneventum, 275 B.C.
14. Interiectō annō contrā Pyrrhum Fābricius est missus,
quī prius inter lēgātōs sollicitārī nōn poterat quārtā rēgnī 15
parte prōmissā. Tum, cum vīcīna castra ipse et rēx habērent,
medicus Pyrrhī nocte ad eum vēnit, prōmittēns venēnō sē
Pyrrhum occīsūrum, sī sibi aliquid pollicērētur. Quem Fābricius
vinctum redūcī iussit ad dominum Pyrrhōque dīcī
quae contrā caput ēius medicus spopondisset. Tum rēx 20
admīrātus eum dīxisse fertur: ‘Ille est Fābricius, quī difficilius
ab honestāte quam sōl ā cursū suō āvertī potest.’ Tum
rēx ad Siciliam profectus est. Fābricius victīs Lūcānīs et
Samnītibus triumphāvit.
Cōnsulēs deinde M. Curius Dentātus et Cornēlius Lentulus 25
adversum Pyrrhum missī sunt. Curius contrā eum pūgnāvit,
exercitum ēius cecīdit, ipsum Tarentum fugāvit, castra
cēpit. Eā diē caesa hostium vīgintī tria mīlia. Curius in
cōnsulātū triumphāvit. Prīmus Rōmam elephantōs quattuor
dūxit. Pyrrhus etiam ā Tarentō[48] mox recessit et apud
Argōs, Graeciae cīvitātem, occīsus est.
15. C. Fabiō Liciniō C. Claudiō Canīnā cōnsulibus annō 5
urbis conditae quadringentēsimō sexāgēsimō prīmō lēgātī
Alexandrīnī ā Ptolemaeō missī Rōmam vēnēre et ā Rōmānīs
amīcitiam quam petierant obtinuērunt.
16. Q. Ogulniō C. Fabiō Pīctōre cōnsulibus Pīcentēs bellum
commovēre et ab īnsequentibus cōnsulibus P. Semprōniō 10
Ap. Claudiō victī sunt; et dē hīs triumphātum est. Conditae
ā Rōmānīs cīvitātēs Arīminum in Galliā et Beneventum
in Samniō.
17. M. Atīliō Rēgulō L. Iūliō Libōne cōnsulibus Sallentīnīs
in Āpūliā bellum indictum est, captīque sunt cum cīvitāte 15
simul Brundisīnī, et dē hīs triumphātum est.
First Punic War, 264-241 B.C.; Romans victorious in Sicily, 264 B.C.
18. Annō quadringentēsimō septuāgēsimō septimō, cum
iam clārum urbis Rōmae nōmen esset, arma tamen extrā
Ītaliam mōta nōn fuerant. Ut igitur cognōscerētur[49] quae
cōpiae Rōmānōrum essent, cēnsus est habitus. Tum inventa 20
sunt cīvium capita ducenta nōnāgintā duo mīlia trecenta trīgintā
quattuor, quamquam ā conditā urbe numquam bella
cessāssent.
Et contrā Āfrōs bellum susceptum est prīmum Ap. Claudiō
Q. Fulviō cōnsulibus. In Siciliā contrā eōs pūgnātum est et 25
Ap. Claudius dē Āfrīs et rēge Siciliae Hierōne triumphāvit.
19. Īnsequentī annō Valeriō Mārcō et Otāciliō Crassō cōnsulibus
in Siciliā ā Rōmānīs rēs māgnae gestae sunt. Tauromenītānī,
Catinēnsēs et praetereā quīnquāgintā cīvitātēs in
fidem acceptae. Tertiō annō in Siciliā contrā Hierōnem,
rēgem Siculōrum, bellum parātum est. Is cum omnī nōbilitāte 5
Syrācūsanōrum pācem ā Rōmānīs impetrāvit deditque
argentī[50] ducenta talenta. Āfrī in Siciliā victī sunt et dē
hīs secundō Rōmae triumphātum est.
Battle of Mylae, 260 B.C.
20. Quīntō annō prīmī bellī, quod contrā Āfrōs gerēbātur,
prīmum Rōmānī C. Duiliō et Cn. Cornēliō Asinā cōnsulibus 10
in marī dīmicāvērunt parātīs nāvibus rōstrātīs, quās Liburnās
vocant. Cōnsul Cornēlius fraude dēceptus est. Duilius
commissō proeliō Karthāginiēnsium ducem vīcit, trīgintā et
ūnam nāvēs cēpit, quattuordecim mersit, septem mīlia hostium
cēpit, tria mīlia occīdit. Neque ūlla victōria Rōmānīs[51] 15
possent.
C. Aquīliō Flōrō L. Scīpiōne cōnsulibus Scīpiō Corsicam
et Sardiniam vāstāvit, multa mīlia inde captīvōrum abdūxit,
triumphum ēgit. 20
Invasion of Africa by the Romans, 256 B.C.
21. L. Mānliō Vulsōne M. Atīliō Rēgulō cōnsulibus bellum
in Āfricam trānslātum est. Contrā Hamilcarem, Karthāginiēnsium
ducem, in marī pūgnātum, victusque est. Nam
perditīs sexāgintā quattuor nāvibus retrō sē recēpit. Rōmānī
vīgintī duās āmīsērunt. Sed cum in Āfricam trānsīssent, 25
prīmam Clypeam, Āfricae cīvitātem, in dēditiōnem
accēpērunt. Cōnsulēs ūsque ad Karthāginem prōcessērunt,
multīsque castellīs vāstātīs Mānlius victor Rōmam rediit et
vīgintī septem mīlia captīvōrum redūxit, Atīlius Rēgulus
in Āfricā remānsit. Is contrā Āfrōs aciem īnstrūxit. Contrā 5
trēs Karthāginiēnsium ducēs dīmicāns victor fuit, decem
et octō mīlia hostium cecīdit, quīnque mīlia cum decem et
octō elephantīs cēpit, septuāgintā quattuor cīvitātēs in fidem
accēpit. Tum victī Karthāginiēnsēs pācem ā Rōmānīs petīvērunt.
Quam cum Rēgulus nōllet nisi dūrissimīs condiciōnibus 10
dare, Āfrī auxilium ā Lacedaemoniīs petīvērunt. Et
duce Xanthippō, quī ā Lacedaemoniīs missus fuerat, Rōmānōrum
dux Rēgulus victus est ultimā perniciē. Nam duo
mīlia tantum ex omnī Rōmānō exercitū refūgērunt, quīngentī
cum imperātōre Rēgulō captī sunt, trīgintā mīlia 15
occīsa, Rēgulus ipse in catēnās coniectus.
Romans shipwrecked near Sicily.
22. M. Aemiliō Paulō Ser. Fulviō Nōbiliōre cōnsulibus ambō
Rōmānī cōnsulēs ad Āfricam profectī sunt cum trecentārum
nāvium classe. Prīmum Āfrōs nāvālī certāmine superant.
Aemilius cōnsul centum et quattuor nāvēs hostium dēmersit, 20
trīgintā cum pūgnātōribus cēpit, quindecim mīlia hostium
aut occīdit aut cēpit, mīlitem suum ingentī praedā
dītāvit. Et subācta Āfrica tunc fuisset, nisi quod tanta
famēs erat ut diūtius exercitus exspectāre nōn posset.
Cōnsulēs cum victricī classe redeuntēs circā Siciliam 25
naufragium passī sunt. Et tanta tempestās fuit ut ex quadringentīs
sexāgintā quattuor nāvibus tantum octōgintā servārī
potuerint; neque ūllō tempore tanta maritima tempestās
audīta est. Rōmānī tamen statim ducentās nāvēs reparāvērunt,
neque in aliquō animus hīs īnfrāctus fuit. 30
23. Cn. Servīlius Caepiō C. Semprōnius Blaesus cōnsulēs
cum ducentīs sexāgintā nāvibus ad Āfricam profectī sunt.
Aliquot cīvitātēs cēpērunt. Praedam ingentem redūcentēs
naufragium passī sunt. Itaque cum continuae calamitātēs
Rōmānīs[53] displicērent, dēcrēvit senātus ut ā maritimīs 5
proeliīs recēderētur et tantum sexāgintā nāvēs ad praesidium
Ītaliae salvae essent.
Battle of Panormus, 250 B.C.
24. L. Caeciliō Metellō C. Fūriō Placidō cōnsulibus Metellus
in Siciliā Āfrōrum ducem cum centum trīgintā elephantīs
et māgnīs cōpiīs venientem superāvit, vīgintī mīlia hostium 10
cecīdit, sex et vīgintī elephantōs cēpit, reliquōs errantēs
per Numidās, quōs in auxilium habēbat, conlēgit et Rōmam
dēdūxit ingentī pompā, cum elephantōrum numerus omnia
itinera complēret.
Regulus sent to Rome to solicit Peace, 250 B.C.
25. Post haec mala Karthāginiēnsēs Rēgulum ducem, 15
quem cēperant, petīvērunt ut Rōmam proficīscerētur et pācem
ā Rōmānīs obtinēret ac permūtātiōnem captīvōrum faceret.
Ille Rōmam cum vēnisset, inductus in senātum nihil quasi
Rōmānus ēgit dīxitque sē ex illā diē,[54] quā in potestātem
Āfrōrum vēnisset, Rōmānum esse dēsīsse. Itaque et uxōrem 20
ā complexū remōvit et senātuī suāsit nē pāx cum
Poenīs fieret; illōs enim frāctōs tot cāsibus spem nūllam
habēre; sē tantī[55] nōn esse, ut tot mīlia captīvōrum propter
ūnum sē et senem et paucōs, quī ex Rōmānīs captī[56] fuerant,
redderentur. Itaque obtinuit. Nam Āfrōs pācem petentēs
nūllus admīsit. Ipse Karthāginem rediit, offerentibusque
Rōmānīs ut eum Rōmae tenērent, negāvit sē in eā urbe
mānsūrum in quā, postquam Āfrīs servierat, dīgnitātem
honestī cīvis habēre nōn posset. Regressus igitur ad Āfricam 5
omnibus suppliciīs exstinctus est.
Publius Claudius defeated near Drepana, 249 B.C.
26. P. Claudiō Pulchrō L. Iūniō cōnsulibus Claudius
contrā auspicia pūgnāvit et ā Karthāginiēnsibus victus est.
Nam ex ducentīs et vīgintī nāvibus cum trīgintā fūgit,
nōnāgintā cum pūgnātōribus captae sunt, dēmersae cēterae. 10
Alius quoque cōnsul naufragiō classem āmīsit, exercitum
tamen salvum habuit, quia vīcīna lītora erant.
Battle of Lilybaeum, 242 B.C. Battle of the Aegates Islands and End of the War, 241 B.C.
27. C. Lutātiō Catulō A. Postumiō Albīnō cōnsulibus, annō
bellī Pūnicī vīcēsimō et tertiō Catulō bellum contrā Āfrōs
commissum est. Profectus est cum trecentīs nāvibus in 15
Siciliam; Āfrī contrā ipsum quadringentās parāvērunt.
Numquam in marī tantīs cōpiīs pūgnātum est. Lutātius
Catulus nāvem aeger ascendit; vulnerātus enim in pūgnā
superiōre fuerat. Contrā Lilybaeum, cīvitātem Siciliae,
pūgnātum est ingentī virtūte Rōmānōrum. Nam LXIII 20
Karthāginiēnsium nāvēs captae sunt, CXXV dēmersae, XXXII
mīlia hostium capta, XIII mīlia occīsa, īnfīnītum aurī, argentī,
praedae in potestātem Rōmānōrum redāctum. Ex
classe Rōmānā XII nāvēs dēmersae. Pūgnātum est VI Īdūs
Mārtiās. Statim pācem Karthāginiēnsēs petīvērunt tribūtaque 25
est hīs pāx. Captīvī Rōmānōrum quī tenēbantur ā
Karthāginiēnsibus redditī sunt. Etiam Karthāginiēnsēs
petīvērunt ut redimī eōs captīvōs licēret quōs ex Āfrīs
Rōmānī tenēbant. Senātus iussit sine pretiō eōs darī quī
in pūblicā cūstōdiā essent; quī autem ā prīvātīs tenērentur
ut pretiō dominīs redditō Karthāginem redīrent atque id
pretium ex fiscō magis quam ā Karthāginiēnsibus solverētur. 5
28. Q. Lutātius A. Mānlius cōnsulēs creātī bellum Faliscīs
intulērunt, quae cīvitās Ītaliae opulenta quondam fuit.
Quod ambō cōnsulēs intrā sex diēs, quam vēnerant, trānsēgērunt
XV mīlibus hostium caesīs, cēterīs pāce concessā,
agrō tamen ex medietāte sublātō. 10