← Table of contents
Eutropius

LIBER DECIMUS

Reading edition

From the Abdication of Diocletian to the Death of Jovian, 305-364 A.D.

Constantius I and Galerius Emperors, 305-306 A.D.

1. Hīs igitur abeuntibus administrātiōne reī pūblicae Cōnstantius

et Gālerius Augustī creātī sunt dīvīsusque inter

eōs ita Rōmānus orbis, ut Galliam, Ītaliam, Āfricam Cōnstantius,

Īllyricum, Asiam, Orientem Gālerius obtinēret,

sūmptīs duōbus Caesaribus. Cōnstantius tamen contentus 5

dīgnitāte[190] Augustī Ītaliae atque Āfricae administrandae

sollicitūdinem recusāvit, vir ēgregius et praestantissimae

cīvīlitātis, dīvitiīs prōvinciālium ac prīvātōrum studēns,

fiscī commoda nōn admodum adfectāns, dīcēnsque melius

pūblicās opēs ā prīvātīs habērī quam intrā ūnum claustrum 10

reservārī, adeō autem cultūs modicī ut festīs diēbus, sī

amīcīs numerōsiōribus esset epulandum, prīvātōrum eī

argentō ōstiātim petītō trīclīnia sternerentur. Hīc nōn

modo amābilis, sed etiam venerābilis Gallīs fuit, praecipuē

quod Dioclētiānī suspectam prūdentiam et Māximiānī 15

sanguināriam temeritātem imperiō ēius ēvāserant. Obiit in

Britanniā Eborācī prīncipātūs annō tertiō decimō atque

inter Dīvōs relātus est.

Constantine Emperor, 306-307 A.D.

2. Gālerius, vir et probē morātus et ēgregius rē mīlitārī,

cum Ītaliam quoque sinente Cōnstantiō administrātiōnī 20

suae accessisse sentīret, Caesarēs duōs creāvit, Māximīnum,

quem Orientī praefēcit, et Sevērum, cuī Ītaliam dedit. Ipse

in Īllyricō morātus est. Verum Cōnstantiō mortuō Cōnstantīnus,

ex obscūriōre mātrimōniō ēius fīlius, in Britanniā

creātus est imperātōr et in locum patris exoptātissimus

moderātor accessit. Rōmae intereā praetōriānī excītō tumultū

Māxentium, Herculī fīlium, quī haud procul ab urbe 5

in vīllā pūblicā morābātur, Augustum nūncupāvērunt. Quō

nūntiō Māximiānus Herculius ad spem adrectus resūmendī

fastīgiī quod invītus āmīserat, Rōmam advolāvit ē Lūcāniā,

quam sedem prīvātus ēlēgerat in agrīs amoenissimīs cōnsenēscēns,

Dioclētiānumque etiam per litterās adhortātus 10

est ut dēpositam resūmeret potestātem, quās ille inrīsās

habuit. Sed adversum motum praetōriānōrum atque Māxentī

Sevērus Caesar Rōmam missus ā Gāleriō cum exercitū

vēnit obsidēnsque urbem mīlitum suōrum scelere dēsertus

est. Auctae Māxentī opēs cōnfirmātumque imperium. Sevērus 15

fugiēns Ravennae interfectus est.

3. Herculius tamen Māximiānus post haec in cōntiōne

exercitūs fīlium Māxentium nūdāre conātus sēditiōnem et

convīcia mīlitum tulit. Inde ad Galliās profectus est dolō

compositō, tamquam ā fīliō esset expulsus,[191] ut Cōnstantīnō 20

generō iungerētur, mōliēns tamen Cōnstantīnum repertā

occāsiōne interficere, quī in Galliīs et mīlitum et prōvinciālium

ingentī iam favōre rēgnābat caesīs Francīs atque

Alamannīs captīsque eōrum rēgibus, quōs etiam bestiīs,

cum māgnificum spectāculum mūneris parāsset, obiēcit. 25

Dētēctīs igitur īnsidiīs per Faustam fīliam, quae dolum

virō nūntiāverat, profūgit Herculius Massiliaeque oppressus

(ex eā etiam nāvigāre ad fīlium praeparābat) poenās dedit

iūstissimō exitū, vir ad omnem ācerbitātem saevitiamque

prōclīvis, īnfīdus, incommodus, cīvīlitātis penitus expers. 30

Licinius Emperor, 307-324 A.D.

4. Per hōc tempus ā Gāleriō Licinius imperātōr est factus,

Dāciā oriundus, nōtus eī antīquā cōnsuētūdine et in bellō,

quod adversus Narseum gesserat, strēnuis labōribus et officiīs

acceptus. Mors Gālerī cōnfestim secūta. Ita rēs

pūblica tum ā novīs quattuor imperātōribus tenēbātur, 5

Cōnstantīnō et Māxentiō, fīliīs Augustōrum, Liciniō et Māximīnō,

novīs hominibus. Quīntō tamen Cōnstantīnus imperiī

suī annō bellum adversum Māxentium cīvīle commōvit,

cōpiās ēius multīs proeliīs fūdit, ipsum postrēmō Rōmae

adversum nōbilēs omnibus exitiīs saevientem apud pontem 10

Mulvium vīcit Ītaliāque est potītus. Nōn multō[192] deinceps

in Oriente quoque adversum Licinium Māximīnus rēs novās

mōlītus vīcīnum exitium fortuītā apud Tarsum morte praevēnit.

Constantine the Great sole Ruler, 324-337 A.D.

5. Cōnstantīnus tamen, vir ingēns et omnia efficere nītēns 15

quae animō praeparāsset,[193] simul prīncipātum tōtīus orbis

adfectāns, Liciniō bellum intulit, quamquam necessitūdō

et adfīnitās cum eō esset; nam soror Cōnstantia nūpta

Liciniō erat. Ac prīmō eum in Pannoniā Secundā ingentī

apparātū bellum apud Cibalās īnstruentem repentīnus oppressit 20

omnīque Dardaniā, Moesiā, Macedoniā potītus numerōsās

prōvinciās occupāvit.

6. Varia deinceps inter eōs bella gesta, et pāx reconciliāta

ruptaque est. Postremō Licinius nāvālī et terrestrī proeliō

victus apud Nicomediam sē dēdidit et contrā religiōnem 25

sacrāmentī Thessalonīcae prīvātus occisus est. Eō tempore

rēs Rōmāna sub ūnō Augustō et tribus Caesaribus, quod

numquam aliās, fuit, cum līberī Cōnstantīnī Galliae, Orientī

Ītaliaeque praeessent. Verum īnsolentiā rērum secundārum

aliquantum Cōnstantīnus ex illā favōrābilī animī docilitāte

mūtāvit. Prīmum necessitūdinēs persecūtus ēgregium

virum fīlium et sorōris fīlium, commodae indolis iuvenem, 5

interfēcit, mox uxōrem, post numerōsōs amīcōs.

7. Vir prīmō imperiī tempore optimīs prīncipibus, ultimō

mediīs comparandus. Innumerae in eō animī corporisque

virtūtēs clāruērunt. Mīlitāris glōriae appetentissimus, fortūnā

in bellīs prōsperā fuit, vērum ita ut nōn superāret 10

industriam. Nam etiam Gothōs post cīvīle bellum variē

prōflīgāvit pāce hīs ad postremum datā, ingentemque apud

barbarās gentēs memoriae grātiam conlocāvit. Cīvīlibus

artibus et studiīs līberālibus dēditus, adfectātor iūstī amōris,

quem ab omnibus sibi et līberālitāte et docilitāte quaesīvit, 15

sīcut in nōnnūllōs amīcōs dubius, ita in reliquōs ēgregius,

nihil occāsiōnum praetermittēns, quō opulentiōrēs eōs clāriōrēsque

praestāret.

8. Multās lēgēs rogāvit, quāsdam ex bonō et aequō, plērāsque

superfluās, nōnnūllās sevērās, prīmusque urbem nōminis 20

suī ad tantum fastīgium ēvehere mōlītus est, ut Rōmae

aemulam faceret. Bellum adversus Parthōs mōliēns, quī

iam Mesopotamiam fatīgābant, ūnō et trīcēsimō annō imperiī,

aetātis sextō et sexāgēsimō, Nicomediae in vīllā

pūblicā obiit. Dēnūntiāta mors ēius est etiam per crīnītam 25

stellam, quae inūsitātae māgnitūdinis aliquamdiū fūlsit;

eam Graecī comētēn vocant. Atque inter Dīvōs meruit

referrī.

The Sons of Constantine rule, 337-360 A.D.

9. Is successōrēs fīliōs trēs relīquit atque ūnum frātris

fīlium. Vērum Dalmatius Caesar prōsperrimā indole neque 30

patruō absimilis haud multō post oppressus est factiōne

mīlitārī et Cōnstantiō, patruēlī suō, sinente potius quam

iubente. Cōnstantīnum porrō bellum frātrī īnferentem et

apud Aquilēiam incōnsultius proelium aggressum Cōnstantis

ducēs interēmērunt. Ita rēs pūblica ad duōs Augustōs 5

redācta. Cōnstantis imperium strēnuum aliquamdiū et

iūstum fuit. Mox cum et valetūdine imprōsperā et amīcīs

prāviōribus uterētur, ad gravia vitia conversus, cum intolerābilis

prōvinciālibus, mīlitī iniūcundus esset, factiōne Māgnenti

occīsus est. Obiit haud longē ab Hispāniīs in castrō, 10

cuī Helenae[194] nōmen est, annō imperiī septimō decimō, aetātis

trīcēsimō, rēbus tamen plurimīs strēnuē in mīlitiā gestīs

exercituīque per omne vītae tempus sine gravī crūdēlitāte

terribilis.

10. Dīversa Cōnstantī fortūna fuit. Ā Persīs enim multa 15

et gravia perpessus saepe captīs oppidīs, obsessīs urbibus,

caesīs exercitibus, nūllumque eī contrā Sapōrem prōsperum

proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victōriam

ferōciā mīlitum āmīsit, quī pūgnam sēditiōsē et stolidē

contrā ratiōnem bellī diē iam praecipitī poposcērunt. Post 20

Cōnstantis necem Māgnentiō Ītaliam, Āfricam, Galliās obtinente

etiam Īllyricum rēs novās habuit, Vetraniōne ad imperium

cōnsēnsū mīlitum ēlēctō. Quem grandaevum iam

et cūnctīs amābilem diūturnitāte et fēlīcitāte mīlitiae ad

tuendum Īllyricum prīncipem creāvērunt, virum probum et 25

mōrum veterum ac iūcundae cīvīlitātis, sed omnium līberālium

artium expertem adeō ut nē elementa quidem prīma

litterārum nisi grandaevus et iam imperātōr accēperit.

11. Sed ā Cōnstantiō, quī ad ultiōnem frāternae necis bellum

cīvīle commōverat, abrogātum est Vetraniōnī imperium; 30

novō inūsitātōque mōre cōnsēnsū mīlitum dēponere īnsīgnē

compulsus. Rōmae quoque tumultus fuit Nepotiānō, Cōnstantīnī

sorōris fīliō, per gladiātōriam manum imperium

vīndicante, quī saevīs exōrdiīs[195] dīgnum exitum nactus est.

Vīcēsimō enim atque octāvō diē a Māgnentiānīs ducibus 5

oppressus poenās dedit. Caput ēius pīlō per urbem circumlātum

est, gravissimaeque prōscrīptiōnēs et nōbilium caedēs

fuērunt.

12. Nōn multō post Māgnentius apud Mursam prōflīgātus

aciē est ac paene captus. Ingentēs Rōmānī imperiī vīrēs eā 10

dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externa

idōneae, quae multum triumphōrum possent[196] sēcūritātisque

cōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruī

fīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vim

vītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō, 15

mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,

quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.

13. Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibus

gestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et ad

tyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197] 20

Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem trīcēsimum

exstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō tempore

Cōnstantius prīnceps et Augustus fuit.

14. Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlem

suum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre, 25

cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,

ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōn

dubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apud

Argentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiae

exstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.

Multa posteā per eundem Iūliānum ēgregiē adversum barbarōs

gesta sunt summōtīque ultrā Rhēnum Germānī et

fīnibus suīs Rōmānum imperium restitūtum.

Julian Emperor, 360-363 A.D.

15. Neque multō post, cum Germāniciānī exercitūs ā Galliārum 5

praesidiō tollerentur, cōnsēnsū mīlitum Iūliānus factus

Augustus est, interiectōque annō ad Īllyricum obtinendum

profectus Cōnstantiō Parthicīs proeliīs occupātō. Quī rēbus

cognitīs ad bellum cīvīle conversus in itinere obiit inter

Ciliciam Cappadociamque annō imperiī octāvō et trīcēsimō, 10

aetātis quīntō et quadrāgēsimō, meruitque inter Dīvōs referrī,

vir ēgregiae tranquillitātis, placidus, nimium amīcīs[198]

et familiāribus crēdēns, mox etiam uxōribus dēditior, quī

tamen prīmīs imperiī annīs ingentī sē modestiā ēgerit, familiārium

etiam locuplētātor neque inhonōrēs sinēns, quōrum 15

labōriōsa expertus fuisset officia, ad sevēritātem tamen prōpēnsior,

sī suspīciō imperiī movērētur, mītis aliās, et cūius

in cīvīlibus magis quam in externīs bellīs sit laudanda

fortūna.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings