LIBER SEXTUS
Reading edition
From the End of the First Civil War to the Assassination of Caesar, 81-44 B.C.
War with Sertorius, 78-72 B.C.
1. M. Aemiliō Lepidō Q. Catulō cōnsulibus, cum Sulla
rem publicam composuisset, bella nova exārsērunt, ūnum in
Hispāniā, aliud in Pamphȳliā et Ciliciā, tertium in Macedoniā,
quārtum in Dalmatiā. Nam Sertōrius, quī partium
Mariānārum fuerat, timēns fortūnam cēterōrum, quī interēmptī 15
erant, ad bellum commōvit Hispāniās. Missī sunt
contrā eum ducēs Q. Caecilius Metellus, fīlius ēius quī
Iugurtham rēgem vīcit, et L. Domitius praetor. Ā Sertōrī
duce Hirtulēiō Domitius occīsus est. Metellus variō successū
contrā Sertōrium dīmicāvit. Posteā cum impār pūgnae[116] 20
sōlus Metellus putārētur, Cn. Pompēius ad Hispāniās
missus est. Ita duōbus ducibus adversīs Sertōrius fortūnā
variā saepe pūgnāvit. Octāvō demum annō per suōs occīsus
est, et fīnis eī bellō datus per Cn. Pompēium adulēscentem
et Q. Metellum Pium atque omnēs prope Hispāniae in
diciōnem populī Rōmānī redāctae.
2. Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post cōnsulātum.
Levia proelia habuit contrā variās gentēs, quae Rhodopam 5
prōvinciam incolēbant, atque ibi morbō mortuus est.
Missus eī successor C. Scrībōnius Cūriō post cōnsulātum.
Is Dardanōs vīcit et ūsque ad Dānuvium penetrāvit triumphumque
meruit et intrā triennium bellō fīnem dedit.
War with the Isaurians, 78 B.C.
3. Ad Ciliciam et Pamphȳliam missus est P. Servīlius ex 10
cōnsule, vir strēnuus. Is Ciliciam subēgit, Lyciae urbēs
clārissimās oppūgnāvit et cēpit, in hīs Phasēlida, Olympum,
Cōrycum. Isaurōs quoque aggressus in diciōnem redēgit
atque intrā triennium bellō fīnem dedit. Prīmus omnium
Rōmānōrum[117] in Taurō iter fēcit. Revertēns triumphum 15
accēpit et nōmen Isauricī meruit.
4. Ad Īllyricum missus est C. Coscōnius prō cōnsule. Multam
partem Dalmatiae subēgit, Salōnās cēpit et compositō
bellō Rōmam post biennium rediit.
5. Īsdem temporibus cōnsul M. Aemilius Lepidus, Catulī 20
conlēga, bellum cīvīle voluit commovēre, intrā ūnam tamen
aestātem mōtus ēius oppressus est. Ita ūnō tempore multī
simul triumphī fuērunt, Metellī ex Hispāniā, Pompēī secundus
ex Hispāniā, Cūriōnis ex Macedoniā, Servīlī ex Isauriā.
The Third Mithradatic War, 74-63 B.C.
6. Annō urbis conditae sexcentēsimō septuāgēsimō sextō 25
L. Liciniō Lūcullō et M. Aurēliō Cottā cōnsulibus mortuus
est Nīcomēdēs, rēx Bīthȳniae, et per testāmentum populum
Rōmānum fēcit hērēdem. Mithradātēs pāce ruptā Bīthȳniam
et Asiam rūrsus voluit invādere. Adversus eum
ambō cōnsulēs missī variam habuēre fortūnam. Cotta apud
Chalcēdōna victus ab eō aciē, etiam intrā oppidum coāctus 5
est et obsessus. Sed cum sē inde Mithradātēs Cȳzicum
trānstulisset, ut Cȳzicō captā tōtam Asiam invāderet, Lūcullus
eī, alter cōnsul, occurrit. Ac dum Mithradātēs in obsidiōne
Cȳzicī commorātur, ipse eum ā tergō obsēdit famēque
cōnsūmpsit et multīs proeliīs vīcit, postrēmō Bȳzantium, 10
quae nunc Cōnstantīnopolis est, fugāvit. Nāvālī quoque
proeliō ducēs ēius Lūcullus oppressit. Ita ūnā hieme et
aestāte ā Lūcullō centum ferē mīlia rēgis exstīncta sunt.
War with the Gladiators, 73-71 B.C.
7. Annō urbis Rōmae sexcentēsimō septuāgēsimō octāvō
Macedoniam prōvinciam M. Licinius Lūcullus accēpit, 15
cōnsōbrīnus Lūcullī, quī contrā Mithradātēn bellum gerēbat.
Et in Ītaliā novum bellum subitō commōtum est. Septuāgintā
enim et quattuor gladiātōrēs ducibus Spartacō, Crixō
et Oenomaō effrāctō Capuae ludō fūgērunt et per Ītaliam
vagantēs paene nōn levius bellum in eā, quam Hannibal 20
mōverat, parāvērunt. Nam multīs ducibus et duōbus simul
Rōmānōrum cōnsulibus victīs sexāgintā ferē mīlium armātōrum
exercitum congregāvērunt, victīque sunt in Āpūliā ā
M. Liciniō Crassō prō cōnsule, et post multās calamitātēs
Ītaliae tertiō annō bellō huic est fīnis impositus. 25
8. Sexcentēsimō octōgēsimō prīmō annō urbis conditae, P.
Cornēliō Lentulō et Cn. Aufidiō Oreste cōnsulibus, duo tantum
gravia bella in imperiō Rōmānō erant, Mithradāticum
et Macedonicum. Haec duo Lūcullī agēbant, L. Lūcullus
et M. Lūcullus. L. ergō Lūcullus post pūgnam Cȳzicēnam, 30
quā vīcerat Mithradātēn, et nāvālem, quā ducēs ēius oppresserat,
persecūtus est eum et receptā Paphlagoniā atque
Bīthȳniā etiam rēgnum ēius invāsit, Sinōpēn et Amīson,
cīvitātēs Pontī nōbilissimās, cēpit. Secundō proeliō apud
Cabīra cīvitātem, quō ingentēs cōpiās ex omnī rēgnō addūxerat 5
Mithradātēs, cum XXX mīlia lēctissima rēgis ā quīnque
mīlibus Rōmānōrum vāstāta essent, Mithradātēs fugātus
est, castra ēius dīrepta. Armenia quoque Minor, quam
tenuerat, eīdem sublāta est. Susceptus tamen est Mithradātēs
post fugam ā Tigrāne, Armeniae rēge, quī tum ingentī 10
glōriā imperābat, Persās saepe vīcerat, Mesopotamiam occupāverat
et Syriam et Phoenīcēs partem.
Battle of Tigranocerta, 69 B.C.
9. Ergō Lūcullus repetēns hostem fugātum etiam rēgnum
Tigrānis ingressus est. Tigrānocertam, cīvitātem Arzanēnae,
nōbilissimam rēgnī Armeniacī, cēpit, ipsum rēgem 15
cum septem mīlibus quīngentīs clībanāriīs et centum mīlibus
sagittāriōrum et armātōrum venientem decem et octō
mīlia mīlitum habēns ita vīcit ut māgnam partem Armeniōrum
dēlēverit. Inde Nisibīn profectus eam quoque
cīvitātem cum rēgis frātre cēpit. Sed hī quōs in Pontō 20
Lūcullus relīquerat cum exercitūs parte, ut regīōnēs victās
et iam Rōmānōrum tuērentur, neglegenter sē et avārē
agentēs occāsiōnem iterum Mithradātī in Pontum inrumpendī[118]
dedērunt, atque ita bellum renovātum est. Lūcullō
parantī captā Nisibī contrā Persās expeditiōnem successor 25
est missus.
10. Alter autem Lūcullus, quī Macedoniam administrābat,
Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī
proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam,
quod Bessī habitābant, eōdem diē quō aggressus est vīcit,
Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās
suprā Pontum positās cīvitātēs aggressus est. Illīc Apolloniam
ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, 5
Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō
triumphāvērunt, tamen Lūcullus, quī contrā Mithradātēn
pūgnāverat, māiōre glōriā, cum tantōrum rēgnōrum[119] victor
redisset.
11. Confectō bellō Macedonicō, manente Mithradāticō, 10
quod recedente Lūcullō rēx conlēctīs auxiliīs reparāverat,
bellum Crēticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus
ingentibus proeliīs intrā triennium omnem prōvinciam
cēpit, appellātusque est Crēticus atque ex īnsulā triumphāvit.
Quō tempore Libya quoque Rōmānō imperiō per 15
testāmentum Appiōnis, quī rēx ēius fuerat, accessit, in quā
inclutae urbēs erant Berenīcē, Ptolemāïs, Cȳrēnē.
Cn. Pompey takes command, 66 B.C.
12. Dum haec geruntur, pīrātae omnia maria īnfestābant
ita ut Rōmānīs tōtō orbe victōribus sōla nāvigātiō tūta nōn
esset. Quārē id bellum Cn. Pompēiō dēcrētum est. Quod 20
intrā paucōs mēnsēs ingentī et fēlicitāte et celeritāte cōnfēcit.
Mox eī dēlātum etiam bellum contrā Mithradātēn et
Tigrānēn. Quō susceptō Mithradātēn in Armeniā Minōre
nocturnō proeliō vīcit, castra dīripuit, quadrāgintā mīlia
ēius occīdit, vīgintī tantum dē exercitū[120] suō perdidit et 25
duōs centuriōnēs. Mithradātēs cum uxōre fūgit et duōbus
comitibus. Neque multō post, cum in suōs saevīret, Pharnacis,
fīliī suī, apud mīlitēs sēditiōne ad mortem coāctus
venēnum hausit. Hunc fīnem habuit Mithradātēs. Periit
autem apud Bosporum, vir ingentis industriae[121] cōnsiliīque.
Rēgnāvit annīs sexāgintā, vīxit septuāgintā duōbus, contrā
Rōmānōs bellum habuit annīs quadrāgintā. 5
13. Tigrānī deinde Pompēius bellum intulit. Ille sē eī
dēdidit et in castra Pompēī sextō decimō mīliāriō ab Artaxatā
vēnit ac diadēma suum, cum prōcubuisset ad genua
Pompēī, in manibus ipsīus conlocāvit. Quod eī Pompēius
reposuit honōrificēque eum habitum rēgnī tamen parte 10
multāvit et grandī pecūniā. Adēmpta est eī[122] Syria, Phoenīcē,
Sophanēnē; sex mīlia praetereā talentōrum argentī
indicta, quae populō Rōmānō daret, quia bellum sine causā
Rōmānīs commōvisset.[123]
Pompey subdues Syria and Palestine, 64 B.C.
14. Pompēius mox etiam Albānīs bellum intulit et eōrum 15
rēgem Orōdēn ter vīcit, postrēmō per epistulās ac mūnera
rogātus veniam eī ac pācem dedit. Hibēriae quoque rēgem
Artacēn vīcit aciē et in dēditiōnem accēpit. Armeniam
Minōrem Dēiotarō, Galatiae rēgī, dōnāvit, quia socius bellī
Mithradāticī fuerat. Attalō et Pylaemēnī Paphlagoniam 20
reddidit. Aristarchum Colchīs rēgem imposuit. Mox Itūraeōs
et Arabās vīcit. Et cum vēnisset in Syriam, Seleucīam,
quod rēgem Tigrānēn nōn recēpisset.[123] Antiochēnsibus
obsidēs reddidit. Aliquantum agrōrum Daphnēnsibus dedit, 25
quō lūcus ibi spatiōsior fieret,[126] dēlectātus locī amoenitāte
et aquārum abundantiā. Inde ad Iūdaeam trānsgressus
est, Hierosolyma, caput gentis, tertiō mēnse cēpit XII mīlibus
Iūdaeōrum occīsīs, cēterīs in fidem accēptīs. Hīs gestīs
in Asiam sē recēpit et fīnem antīquissimō bellō dedit. 5
Cicero Consul. Conspiracy of Catiline, 63 B.C.
15. M. Tulliō Cicerōne ōrātōre et C. Antōniō cōnsulibus,
annō ab urbe conditā sexcentēsimō octōgēsimō nōnō, L.
Sergius Catilīna, nōbilissimī generis vir, sed ingeniī prāvissimī,
ad dēlendam patriam[127] coniūrāvit cum quibusdam
clārīs quidem sed audācibus virīs. Ā Cicerōne urbe expulsus 10
est. Sociī ēius dēprehēnsī in carcere strangulātī
sunt. Ab Antōniō, alterō cōnsule, Catilīna ipse victus
proeliō est interfectus.
Triumphs of Metellus and Pompey, 62 B.C.
16. Sexcentēsimō nōnāgēsimō annō urbis conditae D. Iūniō
Sīlānō et L. Mūrēnā cōnsulibus Metellus dē Crētā triumphāvit, 15
Pompēius dē bellō pīrāticō et Mithradāticō. Nūlla
umquam pompa triumphī similis fuit. Ductī sunt ante
ēius currum fīliī Mithradātis, fīlius Tigrānis et Aristobūlus,
rēx Iūdaeōrum; praelāta est ingēns pecūnia et aurī atque
argentī īnfīnītum. Hōc tempore nūllum per orbem terrārum 20
grave bellum erat.
Caesar Consul, 59 B.C. Governor of Gaul, 58-49 B.C.
17. Annō urbis conditae sexcentēsimō nōnāgēsimō tertiō
C. Iūlius Caesar, quī posteā imperāvit, cum L. Bibulō
cōnsul est factus. Dēcrēta est eī Gallia et Īllyricum cum
legiōnibus decem. Is prīmus vīcit Helvētiōs, quī nunc
Sēquanī appellantur, deinde vincendō[128] per bella gravissima
ūsque ad Ōceanum Britannicum prōcessit. Domuit autem
annīs nōvem ferē omnem Galliam, quae inter Alpēs, flūmen 5
Rhodanum, Rhēnum et Ōceanum est et circuitū patet ad
bis et trīciēs centēna mīlia[129] passuum. Britannīs mox bellum
intulit, quibus ante eum nē nōmen quidem Rōmānōrum cognitum
erat, eōsque victōs obsidibus acceptīs stīpendiāriōs
fēcit. Galliae[130] autem tribūtī nōmine annuum imperāvit 10
stīpendium quadringentiēs, Germānōsque trāns Rhēnum
aggressus immanissimīs proeliīs vīcit. Inter tot successūs
ter male pūgnāvit, apud Arvērnōs semel praesēns et absēns
in Germāniā bis. Nam lēgātī ēius duo, Titūrius et Aurunculēius,
per īnsidiās caesī sunt. 15
Battle of Carrae; M. Licinius Crassus slain, 53 B.C.
18. Circā eadem tempora, annō urbis conditae sexcentēsimō
nōnāgēsimō septimō, M. Licinius Crassus, conlēga Cn. Pompēī
Māgnī in cōnsulātū secundō, contrā Parthōs missus est
et cum circā Carrās contrā ōmen et auspicia dīmicāsset, ā
Surēnā Orōdis rēgis duce victus ad postrēmum interfectus
est cum fīliō, clārissimō et praestantissimō iuvene. 20
Reliquiae exercitus per C. Cassium quaestōrem servātae sunt,
quī singulārī animō[131] perditās rēs tantā virtūte restituit ut
Persās rediēns trāns Euphrātēn crēbrīs proeliīs vinceret.[132]
The Civil War between Caesar and Pompey, 49-45 B.C. Caesar invades Italy, Pompey flees to Greece, 49 B.C.
19. Hinc iam bellum cīvīle successit exsecrandum[133] et
lacrimābile, quō praeter calamitātēs, quae in proeliīs accidērunt,
etiam populī Rōmānī fortūna mūtāta est. Caesar enim
rediēns ex Galliā victor coepit poscere alterum cōnsulātum
atque ita, ut sine dubietāte aliquā eī dēferrētur. Contrādictum 5
est ā Mārcellō cōnsule, ā Bibulō, ā Pompēiō, ā Catōne,
iussusque dīmissīs exercitibus ad urbem redīre. Propter
quam iniūriam ab Arīminō, ubi mīlitēs congregātōs habēbat,
adversum patriam cum exercitū vēnit. Cōnsulēs cum Pompēiō
senātusque omnis atque ūniversa nōbilitās ex urbe 10
fūgit[134] et in Graeciam trānsiit. Apud Ēpīrum, Macedoniam,
Achaeam Pompēiō duce senātus contrā Caesarem bellum
parāvit.
Caesar crosses to Spain.
20. Caesar vacuam urbem ingressus dictātōrem sē fēcit.
Inde Hispāniās petiit. Ibi Pompēī exercitūs validissimōs et 15
fortissimōs cum tribus ducibus, L. Āfraniō, M. Petrēiō, M.
Varrōne, superāvit. Inde regressus in Graeciam trānsiit,
adversum Pompēium dīmicāvit. Prīmō proeliō victus est
et fugātus, ēvāsit tamen, quia nocte interveniente Pompēius
sequī nōluit, dīxitque Caesar nec Pompēium scīre vincere 20
et illō tantum diē sē potuisse superārī. Deinde in Thessaliā
apud Palaeopharsālum prōductīs utrimque ingentibus
cōpiīs dīmicāvērunt. Pompēī aciēs habuit XL mīlia peditum,
equitēs in sinistrō cornū sexcentōs, in dextrō quīngentōs,
praetereā tōtīus Orientis auxilia, tōtam nōbilitātem, 25
innumerōs senātōrēs, praetōriōs, cōnsulārēs et quī māgnōrum
iam bellōrum victōrēs fuissent.[135] Caesar in aciē suā habuit
peditum nōn integra XXX mīlia, equitēs mīlle.
Battle of Pharsalus. Pompey is defeated, flees to Egypt, and is slain, 48 B.C.
21. Numquam adhūc Rōmānae cōpiae in ūnum neque
māiōrēs neque meliōribus ducibus convēnerant, tōtum terrārum 5
Pūgnātum tum est ingentī contentiōne, victusque ad postrēmum
Pompēius et castra ēius dīrepta sunt. Ipse fugātus
Alexandrīam petiit, ut ā rēge Aegyptī, cuī tūtor ā senātū
datus fuerat propter iuvenīlem ēius aetātem, acciperet auxilia. 10
Quī fortūnam magis quam amīcitiam secūtus occīdit
Pompēium, caput ēius et ānulum Caesarī mīsit. Quō cōnspectō
Caesar etiam lacrimās fūdisse dīcitur, tantī virī intuēns
caput et generī quondam suī.
Caesar defeats Ptolemy.
22. Mox Caesar Alexandrīam vēnit. Ipsī quoque Ptolemaeus 15
parāre voluit īnsidiās, quā causā bellum rēgī inlātum
est. Victus in Nīlō periit inventumque est ēius corpus cum
lōrīcā aureā. Caesar Alexandrīā[138] potītus rēgnum Cleopatrae
dedit, Ptolemaeī sorōrī. Rediēns inde Caesar Pharnacēn,
Mithradātis Māgnī fīlium, quī Pompēiō in auxilium apud 20
Thessaliam fuerat, rebellantem in Pontō et multās populī
Rōmānī prōvinciās occupantem vīcit aciē, posteā ad mortem
coēgit.
Battle of Thapsus, 46 B.C.
23. Inde Rōmam regressus tertiō sē cōnsulem fēcit cum
M. Aemiliō Lepidō, quī eī magister equitum dictātōrī ante
annum[139] fuerat. Inde in Āfricam profectus est, ubi īnfīnīta
nōbilitās cum Iubā, Mauretāniae rēge, bellum reparāverat.
Ducēs autem Rōmānī erant P. Cornēlius Scīpiō ex genere 5
antīquissimō Scīpiōnis Āfricānī (hīc etiam socer Pompēī
Māgnī fuerat), M. Petrēius, Q. Vārus, M. Porcius Catō,
L. Cornēlius Faustus, Sullae dictātōris fīlius. Contrā hōs
commissō proeliō post multās dīmicātiōnēs victor fuit Caesar.
Catō, Scīpiō, Petrēius, Iuba ipsī sē occīdērunt. Faustus, 10
Sullae quondam dictātōris fīlius, Pompēī gener, ā
Caesare interfectus est.
Battle of Munda, 45 B.C.
24. Post annum[139] Caesar Rōmam regressus quārtō sē cōnsulem
fēcit et statim ad Hispāniās est profectus, ubi Pompēī
fīliī, Cn. Pompēius et Sex. Pompēius, ingēns bellum 15
praeparāverant. Multa proelia fuērunt, ultimum apud[140] Mundam
cīvitātem, in quō adeō Caesar paene victus est ut fugientibus
suīs sē voluerit occīdere, nē post tantam reī mīlitāris
glōriam in potestātem adulēscentium nātus annōs sex et
quīnquāgintā vēnīret. Dēnique revocātīs suīs vīcit. Ex 20
Pompēī fīliīs māior occīsus est, minor fūgit.
Caesar Monarch, 45 B.C. Caesar Assassinated, 44 B.C.
25. Inde Caesar bellīs cīvīlibus tōtō orbe compositīs Rōmam
rediit. Agere īnsolentius[141] coepit et contrā cōnsuētūdinem
Rōmānae lībertātis. Cum ergō et honōrēs ex suā
voluntāte praestāret, quī ā populō anteā dēferēbantur, nec
senātuī ad sē venientī adsurgeret aliaque rēgia ac paene
tyrannica faceret, coniūrātum est[142] in eum ā sexāgintā vel
amplius senātōribus equitibusque Rōmānīs. Praecipuī fuērunt 5
inter coniūrātōs duo Brūtī ex eō genere Brūtī, quī prīmus
Rōmae cōnsul fuerat et rēgēs expulerat, et C. Cassius et
Servīlius Casca. Ergō Caesar, cum senātūs diē inter cēterōs
vēnisset ad cūriam, tribus et vīgintī vulneribus cōnfossus est.