← Table of contents
Eutropius

Eutropius takes part in the Parthian Expedition, 363 A.D.

Reading edition

16. Hinc Iūliānus rērum potītus est ingentīque apparātū 20

Parthīs intulit bellum, cuī expedītiōnī ego quoque interfuī.

Aliquot oppida et castella Persārum in dēditiōnem accēpit

vel vī expūgnāvit Assyriamque populātus castra apud

Ctēsiphōntem statīva aliquamdiū habuit. Remeānsque

victor, dum sē incōnsultius proeliīs īnserit, hostīlī manū 25

interfectus est VI Kal. Iul., imperiī annō septimō, aetātis

alterō et trīcēsimō atque inter Dīvōs relātus est, vir ēgregius

et rem publicam īnsīgniter moderātūrus, sī per fāta licuisset.

Līberālibus disciplīnīs apprīmē ērudītus, Graecīs doctior

atque adeō ut Latīna ērudītiō nēquāquam cum Graecā

scientiā convenīret, fācundiā ingentī et prōmptā, memoriae 5

tenācissimae, in quibusdam philosophō proprior. In amīcōs

līberālis, sed minus dīligēns quam tantum prīncipem decuit.

Fuērunt enim nōnnūllī quī vulnera glōriae ēius īnferrent.

In prōvinciālēs iūstissimus et tribūtōrum, quātenus fierī

posset, repressor. Cīvīlis in cūnctōs, mediōcrem habēns 10

aerāriī cūram, glōriae avidus ac per eam animī plērumque

immodicī, religiōnis Christiānae nimius īnsectātor, perinde

tamen ut cruōre abstinēret, M. Antōnīnō nōn absimilis,

quem etiam aemulārī studēbat.

Jovian Emperor, 363-364 A.D.

17. Post hunc Ioviānus, quī tunc domesticus mīlitābat, 15

ad obtinendum imperium cōnsēnsū exercitūs lēctus est, commendātiōne

patris mīlitibus quam suā nōtior. Quī iam turbātīs

rēbus exercitū quoque inopiā labōrante ūnō ā Persīs

atque alterō proeliō victus pācem cum Sapōre, necessāriam

quidem, sed ignōbilem, fēcit multātus fīnibus[199] ac nōnnūllā 20

imperiī Rōmānī parte trāditā. Quod ante eum annīs mīlle

centum et duōbus dē vīgintī ferē, ex quō Rōmānum imperium

conditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēs

nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et in

Hispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae 25

sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciō

nōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātem

tum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīs

omnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Nam

et Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bella

inlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiī

verētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.

Itaque iter ingressus atque Īllyricum petēns in Galatiae 5

fīnibus repentīnā morte obiit, vir aliās neque iners neque

imprūdēns.

18. Multī exanimātum opīnantur nimiā crūditāte (inter

cēnandum enim epulīs indulserat), aliī odōre cubiculī, quod

ex recentī tēctōriō calcis grave quiēscentibus erat, quidam 10

nimietāte prūnārum, quās gravī frīgore adolērī multās

iusserat. Dēcessit imperiī mēnse septimō, tertiō decimō

Kal. Mārt., aetātis tertiō et trīcēsimō annō, ac benīgnitāte

prīncipum quī eī successērunt inter Dīvōs relātus est.

Nam et cīvīlitātī propior et natūrā admodum līberālis fuit. 15

Is status erat Rōmānae reī Ioviānō eōdem et Varroniānō

cōnsulibus annō urbis conditae mīllēsimō centēsimō et

octāvō decimō. Quia autem ad inclutōs prīncipēs venerandōsque

perventum est, interim operī modum dabimus. Nam

reliqua stilō māiōre dīcenda sunt. Quae nunc nōn tam 20

praetermittimus, quam ad māiōrem scrībendī dīligentiam

reservāmus.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings