← Table of contents
The freedom of the seas

CAPVT XII

Ralph Van Deman Magoffin translation

Nulla aequitate niti Lusitanos in prohibendo commercio

Ex his quae dicta sunt satis perspicitur eorum caeca aviditas, qui, ne quemquam in partem lucri admittant, illis rationibus conscientiam suam placare student, quas ipsi magistri Hispanorum qui in eadem sunt causa manifestae vanitatis convincunt.[168a] Omnes enim qui in rebus Indicis usurpantur colores iniuste captari quantum ipsis licet, satis innuunt, adduntque numquam eam rem serio Theologorum examine probatam. Illa vero querela quid est iniquius, quod dicunt Lusitani quaestus suos exhauriri copia contra licentium? Inter certissima enim Iuris enuntiata est, nec in dolo eum versari, nec fraudem facere, ne damnum quidem alteri dare videri, qui iure suo utitur; quod maxime verum est, si non ut alteri noceatur, sed rem suam augendi animo quippiam fiat.[169a] Inspici enim debet id quod principaliter agitur, non quod extrinsecus in consequentiam venit. Immo si proprie loquimur cum Vlpiano, non ille damnum dat, sed lucro quo adhuc alter utebatur eum prohibet.

Naturale autem est et summo iuri atque etiam aequitati

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings