CAPVT VII
Ralph Van Deman Magoffin translation
Mare aut ius navigandi proprium non esse Lusitanorum titulo praescriptionis aut consuetudinis
Vltimum iniquitatis patrocinium in praescriptione solet esse aut consuetudine. Et huc igitur Lusitani se conferunt; sed utrumque illis praesidium certissima iuris ratio praecludit. Nam praescriptio a iure est civili, unde locum habere non potest inter reges, aut inter populos liberos;[114a] multo autem minus ubi ius naturae aut gentium resistit, quod iure civili semper validius est. Quin et ipsa lex civilis praescriptionem hic impedit.[115a] Vsucapi enim, aut praescriptione acquiri prohibentur, quae in bonis esse non possunt, deinde quae possideri vel quasi possideri nequeunt, et quorum alienatio prohibita est. Haec autem omnia de mari et usu maris vere dicuntur.
Et cum publicae res, hoc est populi alicuius nulla temporis possessione quaeri posse dicantur, sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos praescriptio ista procederet, quanto iustius humano generi, quam uni populo id beneficium dandum fuit in rebus communibus? Et hoc est