← Table of contents
The freedom of the seas

CAPUT II

Ralph Van Deman Magoffin translation

Lusitanos nullum habere ius dominii in eos Indos ad quos Batavi navigant titulo inventionis

Non esse autem Lusitanos earum partium dominos ad quas Batavi accedunt, puta Iavae, Taprobanae, partis maximae Moluccarum, certissimo argumento colligimus, quia dominus nemo est eius rei quam nec ipse umquam nec alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae quas dicimus et semper habuerunt suos reges, suam rempublican, suas leges, sua iura; Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur; itaque et tributa cum pendunt, et ius mercandi a principibus exorant, dominos se non esse, sed ut externos advenire satis testantur; ne habitant quidem nisi precario. Et quamquam ad dominium titulus non sufficiat, quia et possessio requiritur, cum aliud sit rem habere, aliud ius ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominii in eas partes Lusitanis ullum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit Doctorum, et quidem Hispanorum sententia.

Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec ius, nec verum dicent. Invenire enim non illud est oculis usurpare, sed apprehendere, ut Gordiani epistola

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings