CAPVT III
Ralph Van Deman Magoffin translation
Lusitanos in Indos non habere ius dominii titulo donationis Pontificiae
Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusitanorum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane, ut lectus inter illos arbiter, sicut et ipsi Reges iam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant;[29a] et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad ceteras gentes non pertinebit; an vero prope singulos mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset, et potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos eorum locorum esse Lusitanos, cum donatio dominum non faciat, sed secuta traditio;[30a] quare et huic causae possessio deberet accedere.
Tum vero si quis ius ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile