← Table of contents
The freedom of the seas

CAPVT IV

Ralph Van Deman Magoffin translation

Lusitanos in Indos non habere ius dominii titulo belli

His igitur sublatis cum manifestum sit, quod et Victoria scribit,[37a] Hispanos ad terras remotiores illas navigantes nullum ius secum attulisse occupandi eas provincias, unus dumtaxat titulus belli restat, qui et ipse si iustus esset, tamen ad dominium proficere non posset, nisi iure praedae, hoc est post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas res occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum ius illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent iniurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur.

Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui Barbaros bello persequuntur ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolent agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt,[38a] ut hac in parte nihil habeant quod querantur.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings